장음표시 사용
281쪽
suos. cum rebus egent, a nobis petant; nos πι- cissim , cum verbis egebimus, ab illis mutuabumur. Neque enim ii sumus, ut quod nobis deest, turpi verecundia dissileamur, aut eum fatemur, inquinate tamen velimus obscureque disputare, ne ad alios artifices confugiamus. Utrique in omnem disceptationem venimus; idem tamen utrique praestare non possumus. Vires conjungamus: nos illis argumentorum vim. illi nobis sermonis nitorem impertiantur.
Hic vero etiam a nostris mihi timendum video. Audivi enim nonnullos, qui gravi superci' Ilo dicerent, se non rhetoricare, sed veritatem quaerere: quasi vero cum barbarie veritas coalescere possit, cum sermonia elegantia non possit. Quae malum est veritas ista, quae tam male ha
bitat; quae in luto volutatur; quae lucem ferre non potest; quae inter barbara & inquinata emi, net , inter culta & nitida jacet 8 Nempe veritas Sophistica, quae qualis sit, statim apparet. si eX
suis tenebris & ambagibus educatur. Accipio excusationem. cum illud Manilii nobis oecentant lib. 3. V. 39 Ornari res ipsa negat, contenta doceri. Sed interim tamen mecum ipse reputo, quanta sit illorum hominum ea lamitas, qui suorum ingenio'rum conatus ad monstra tam deformia adjecerunt, ut omnem respuant humanitatem. Nullum clarius
esse puto argumentum pessimi, quam hoc ipsum, quod jactant ad excusandum . Nam quid isti simile
Manilii habent ξ Ille rem novam atque intentat/m
poeticis numeris comprehendere nitebatur, planetarum tutiones, sortium discrimina, horoscopos,
282쪽
athla. S alia id genus Astrologica nomina, quae ne flecti quidem Latine poterant. At qui naturales disciplinas, aut civiles, aut sacras tot locis, tot ingeniis, tot litteris elegantissime proditas atque explanatas, rursus dare aggrediuntur, novis que commentationibus amplificare, qua fronte Manilium appellant, & Poetam, & pro illo instituto nitidissimum, ut ecenum sordesque suas tanto nomine tegant 3 Appellent ciceronem potius, omnium litterarum omnisque doctrinae magiltrum; & ab eo tandem aliquando discant, quo se modo metiri debeant, & quibus terminis suas contentiones definire. Fieri potest inquit Tuscul. i. c. g. ut recte quis senti.it ; ct id quod sentit, polite eloqui non po sit. Sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere, nec illastrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis ct otio Oliittrii. Qui ita scribunt, perinde faciunt atque illi qui optimas dapes in rnensi conspurcant, ne ab aliis tangantur: ac proinde siuos libros, ut idem ait Cicero, i legunt, ceteri stomachantur. Magna haec apud vos animi confidentia di eo, ubi nemo sibi dicta suspicari potest. Quilibet vestrum& sumit ipse, quaecumque potest, ab arte dicendi, ad squalorem suarum disputationum detergen - dum; S alios plura sumere ad nitorem &ornatum, dum intra modum faciant , sine invidia disme obtrectatione patitur. Sed iam de Dialecticae, ac Rhetoricae praeceptis satis multa diximus. Nunc ad utriusque usum veniamus oportet. Et ne ab ordine in parte prima inllituto discedamus, videtur nς vobis ora.
283쪽
tor communibus locis .eadem ratione uti, atque
Dialectisus Hie plenas di perfectas definitiones
requirit; ille descriptione quavis contentus est. Dialecticus dividendo & partiendo cavet, nequid desit, nequid redundet: Orator nihiI fere huiusmodi habet legibus adstrictum. Alter caussas r
xum proprias & proximas, eventa caussas reis spondentia, signa necessaria, antecedentia & eo sequentia adhibet in argumentandor alter caussas quaslibet idoneas existimat, quamvis alienas STemotas, eventa fortuita, signa sive adjuncta
sive conjuncta, affectiones cujusquemodi rerumae personarum; uno verbo, quidquid aliquomodo valet ad tractandos sensus hominum, es popularibus opinionibus imbuendos. Dialecticus refert probationes suas ad res ipsas, Rhetor ad auditorum animos accommodat: quia hic movere studet. iise non item, satis beatus si vicerit. Quid opus est pluribus t Orator eum populo agit, Dialecticus eum sapientibus: ille actionem, hic cognitionem spectat: illius virtus fere tota in ei vilibus negotiis eernitur, hujus in disputationibus scholasticis: alter vincere acutis interrogationibus, alter persuadere morata oratione conatur.
Hinc, opinor, manifestum est, quam diversis i digeant ad inveniendum locis ; eosdemque eum, adhibent, quam diversa ratione adhibeant. Sed longe maxima in usu veri judicandi harum disciplinarum differentia est. Quamvis enim ratiocinandi forma una sit, a Dialecticis profecta; attamen aliam quamdam rationem nome que induit, cum Rhetoricis argumentis inducitur . Nos, quia Vera tantum, di veris proxima quaerimusa
284쪽
rimus, syllogismis atque inductionibus disputamus ex ipsa rerum natura petitis , & ad exquisitas a tis leges castigatis. oratores, qui persuadere quo-a vis modo student, dc populum ducere, primum, quidem externa quaedam argumentandi genera ada hibent, ex tabulis testibusque ducta: deinde parium comparatione utuntur, quorum genus omne exemplum vocant; tum, ad interna quoties Veniunt, non vera & necessaria curant, sed veris ac necessariis quoquo modo similia. Probationes porro ipsas, quarum partes Dialectici uno ordine semper efferunt, eoque recto, Oratores multipliciter variant & invertunt, a complexio i ne fere incipientes. in propositionem desimentes.
O . Quo spectat illud Cicer. in Partit. e. I 3. Alterat argumentaris id est Rhetorica quasi retra, ct contra nius sumit quae vult, eaque con firmat; δε- inde id, quod noponendum fuit, permotis animis, jacit ad extremum. Quid quod Dialectiei universi
generis quaestiones traiant, quarum finis non ultra cognitionem dc victoriam in disputando progreditur; Oratores autem, quorum opera quae
litonibus finitis est adjecta, id propositum habent , ut eos, quibuscum agunt, ad assensionem, S actionem trahant, inclinent, impellanti Exi quo fit, ut Dialecti ea argumenta Graeci dicant ἔνδοξα, id est opinabilia; Rhetorica πιθανὰ, id est. persuasibilia. Neque enim satis Oratori eis ita ini foro, aut in Senatu dicere, ut qui audiunt. seminime pares resistendo fateantur: nisi animo victi atque inclinati id assentiendo probent & f ciant, ad quod oratione impelluntur. Dialectico linguam vicisse satis est; quamvis ille, qui cum
285쪽
disputat, ut scribit Seneca ep. 82. ad confessionem lperductus aliud resnndeat, aliud putet. Hoc nihil est, si recte reputamus, in praesenti negotio va- llentius: quandoquidem nulla major excogitari di- istinctio potest, quam quae oritur a fine, in iis praesertim facultatibus, quae instrumenti rationem habent, & aliis inserviunt. Vulgo ea solet haberi differentia princeps, quod Dialectici presse dc anguste, Oratores fuse lateque disserant; Dialectici loquendo, Oratores dicendo; illi jejunis aridisque interrogatiunculis, hi plena perpetuaquς
oratione. Alii totum discrimen hoc contemnunt, tamquam in modo, non in re positum . Sed revera gravissimum est, & ab ipsa istarum artium
natura officioque petitum . Etenim, si rem altius ab ipso capite repetere volumus, disserentis ossicium est, primum quidem eas notiones invenire& apte conjungere, quae vera germanaque societate sibi cohaerent; tum eas quoque componere, quae aliquam inter se assinitatem aut similitudi.
hem habent. Primum illud qui praestat, Dialecticus dicitur , qui in altero excellit, Oratoris nomen sibi adsciscit. Uterque autem in Sophistam degenerat, si ea colligat, simulque sociare luelit, quae sibi respondere videntur, nullo tamen lmodo respondent. Dialecticus igitur cum ea con- jungat, quae vel natura, vel firmo quodam Lais pientum judicio inter se continentur, modo res clare nitideque explicet, nullis praeterea indiget adminiculis. At Orator cum levia multa assinita. tis ae similitudinis genera complectatur, quae Vela suspicione nascuntur, vel a vulgari persuasione, vel ab ipsa etiam sermonis ac litterarum figura,
286쪽
tam tenue disserendi genus modis omnibus, quos- cumque caussa capit, fulcire S roborare debet tum miscendo animi motum, in auxilium adscita civili scientia, tum augenda S coloranda oratione. quae ipsi propria supellex est.
Haec eum ita sint, non tamen negare ausim duas has facultates inter se eoire, seque mutuo sustentare ; ut in uno eodemque sermone utriusque vires ac virtutes appareant. Id cum fit, inventio
ac dispositio Logici juris est; elocutio S actio pertinet ad oratorem; quod recte vidit, & luculenter explicuit acerrimo vir ingenio, Gaspar Scioppius in Paedia Politices p. a I. Qui rem his
momentis expendet, jam intelliget, cur olim integra oratione contenderim, ad Rhetoricam accedenti magnam esse in primis verborum euram suscipiendam. Nam eum stilus Rhetoricis exercitationibus formatus est, cetera subeunt aliunde adscita. S ad fidem faciendam facile promoventur. Minutuli quidam declamatores, qui plus judicant, quam intelligunt, statim putarunt, me veteres artium fines movisse, ac veluti Graechum quemdam reip. litterariae tranquillitatem perturbasse. Itaque alii alia requirere, iidemque alio tempore alia, quae me artis ignoratione, quam a me ipso accepissent, omisisse fingebant. Sed cum maxime nitebantur, Tullianis formulis
ex Nigolio sumtis & insulse compaelis, modo hoc, modo illud Rhetori adjieere, informe nescio quid idi confusum edebant, falsa quadam Latinitatis specie oblitum, in quo nihil csset nisi sonus inanis . Hos ego iamdiu, qui tam stulte obtrectando inclarescere student, in ordinem eo egissem, nisi navi
287쪽
de honesti hominis ira taeem hane Rhetoriei Iudi Irorsus indignam existimassem. Est illis supplicii
ep. I. Et piper O quidquid chartis amicitur ineptis.
Praeposita editioni primae hujus orationis. AD GYMNASII PATAVINI MODERATORES. QVemadmodum oratio haec non pote' ab ista se parari, quam habui sex abbinc annis , cum primum publice docere coepi, ita ei dem auspiciis uti debet, idest vestris. Aliser si esset, vix auderem ad exigui libelli praesidium nomina tam siplendida compellare. Quamquam, utut est, res istiusinori qui mole metitur, nihilo plus videt, quam quod in sensus incurrit' ac squid est in mole pretii, ea mihi litterarum pars a vobis commissa est, in qua non inficile sit grandia volumina invenire. Nam cum superioribus annis opinio increbuisset, Dialecticam esse fallendi ariem ad alendas si holasticas pugnas, fallendi autem viae sint plane innumerae; factum est, ω non finguli modo homines, sed Collegia quoque' in idem institutum sacramento adacta, bibliothecas
potius, quam libros ederent. Ego cum a cicerone
didici sem, ostiplinam hanc nihil esse aliud, quam
viam O rationam veri inveniendi ; recta autem ad verum via una st, eaque brevis ; omnes ingenii mei contentiones eo contuli, ut veterem simplicitarem ac brevitatem revocarem. Habusis alias rei hujus testimonium, O nisi me amor rerum mearum
288쪽
fallit, etiam probastis. Nunc mihi visim V in si gerarii huius curriculi instauratione Dialemca nataram magis mulsique aperire; ct a gravi quadam ambiguitatis sul=icione, in quam cum ab aliis , tum etiam a me ipso olim coniecta fuerat, liberare. Quοι volui, num recte praestiterim, vestrum erit judicare 3 pronamque in hac studia voluntatem , non verbis, sed re, ut profecto solrris, promo re .
289쪽
Habita ab Adoleseente Scholastico ad instauranda Attium Studia Gymnasii Patavini. . De Literarum o Artiam felicitare.
ANimadverti NN. omnes sere oratores, qui
superioribus annis in hune ornatissimum i cum ascenderunt, de artibus ac literis verba facturi, unam ex omnibus Medicinam sumsisse, de qua dicerent, in eaque una versatos esse. Quasi vero dies hie non artibus omnibus recensendis i
stitutus sit; aut Medicinae nomine ipsa quoque lΤheologia, Mathesis, Philosophia, Humanitas ldenique ipsa, dc omne literarum genus continea tur. Ego vero artibus ritu solemni proludere jus sus, ita de universis dicam, ut nulla de silentio lnostro queri possit; ita universas defendam, ut . nullius caussa praetermissa videatur. Plaeet enim fmihi eorum eriminationes refellere, qui antiqui- 'tatis admiratione capti, ae paene limphati, saeculi huius studia contemnunt; nihilque probant nisi quae terris semota fluitque temporibus defuncta vident. Contendam igitur, illos injuria queri, qui de nostrorum studiorum conditione queruntur; requantum in me erit, conabor ostendere, ad literarum & artium felicitatem nihil prorsus hae aetate desiderari. Id dum facio, tu primum fave, Praesul amplissime, qui totus ad facilitatem di benevolentiam compositus es: favete nos dem, inde,
290쪽
inde, praestantissimi civitatis huius Moderatores,
in quorum praesidio ae tutela non ego modo tantulus adolescens, sed universa haec clarissimorum virorum Corona libentissime conquiescit. Tu
quoque nobis adesto auspicio tuo, nobilissime Pro Rector ac Syndice, & hoe primum die fac ut significes, qualis in posterum toto literario curriculo futurus sis. Duo sunt, quae passim queruntur gravissimi antiquitatis patroni, & esse jam nimio plus a veteri studiorum industria descitum; & in hae tamen artium ac literarum incuria non deesse homines, qui novo quodam usi tritices studio, Scriptores ipsos vetustate verendos ac poene sacros, sine ulla verecundia aggrediantur. Alterum illud cum sit minime verum, minime eriminosum alterum; non erit, opinor, difficile utrumque refutare : eisque re tota literaria interdicere, qui privatas ignaviae suae caussas in communem temporum conditionem stultissime conferunt. Quid enim deest hoc tempore homini, non invito prorsus Apolline nato, ad omne literarum genus. vel in patria, vel non procul a patria facillime capessendum Z Quam multa in omnibus sere urbis hus ad liberalem juventutis institutionem constituta Collegia Z Quot ubique artibus ac scientiis excolendis positae Academiaet Quam varia ad
animi corporisque cultum inventa exercitationum genera Θ Ut jam non toto orbe, quemadmodum olim, magnis impensis ac laboribus conquirendi
Magistri sint, sed contra Magistris innumeris ubique invitantibus, juventus ipsa evocari debeat, rogari, coerceri. Numquid est igitur, cur heroi-