Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

cae illi Pythagorae, aut Platonis aetati invideamus , quorum alter ut edoceretur, AEgyptum , Persiamque totam lustrare coactus est: alter &Τarentinos sapientes adire, &Locrenses, Syptios, & alibi sane multos 3 An vero illa sui

desiderium reliquerunt aurea, ut appellant, Romanorum tempura, ad quos nec pervenere literae

nisi sero. & eum pervenisse visae sunt, in Attiacam tamen ad eas comparandas migrare oportebat, aut Atticos homines domi alere: quod pleraque melius Graece, quam Latine, quaedam etiam Graece tantum disputari posse erederentur ZIllud ipsum civile jus, quod amplius poterat esse nuspiam, quam ibi, unde jura toti terrarum orbi dabantur; ita tamen erat jejunum, ut se triduo juriston ultum fieri posse, Tullius in causisa Mureniana profiteretur. Nunc autem & saeuutatum omnium professores passim occurrunt, Stieultates ipsae amplissimae sunt, & qui ad eas

contendunt, tanto sunt ubique numero, ut Collegia quaedam loci angustia laborare coeperint. Sed qui nobis veteres Athenas opponunt, aut L tium, auctoritate magis & fama tantorum nominum, quam re ipsa congrediuntur: cumque nos literarum atque artium initia eo libenter referamus , quid est cur illi incrementa longe maxima nostrae huic aetati gravate concedantZAEtatem porro nostram cum dico, ab Antoninorum usque imperio memoria repetens, saecula statim apage prope duodecim; quibus aecisae literae atque prostratae, semel atque iterum efferre caput conatae sunt, sed rursus labefactatae miserrime contabuerunt . Eo velim mentem advertant severi nimium

rerum

292쪽

a a , i

rerum nostrarum contemptores: tum vero ex foedo illo musarum squalore ac situ judicent, utrum iure nos beatissimos hac in parte praedicemus. Nihil est, cur dissimulent, S iniquissimis Attilae edictis Latinitatem primum exulare jussis m,&litteras deinde omnes usque adeo fuisse probro, ut Amalalantham Theodorici uxorem gravissime i creparint Gothi Principes quod Athalaricum siblium praeceptoribus instituendum tradidisset. Putabant enim stolidissima capita, litterarum studio frangi ingenia hominum, &ad otium inclinari; eaque erat in primis egregiae fortitudinis commendatio , siquis ne scribendi quidem artem tota vita didicisset. Hinc non barbari modo Reges Theodoricus Ostroghotorum, Vithredus cantiae, &alii praeterea multi fuere scribendi imperiti, sed

di chlodoveus, S senior Justinus, & ipse ille

Carolus magnus, elegantiorum ceteroquin artium Pro ea temporum calamitate instaurator. Ad Eeclesiam videliset, tanquam ad asylum confugerant pulsae undique litterae: jamque obtinuerat consuetudo ad meliorem usque aetatem sermone scriptisque usurpata , ut litterati quicumque essent, Clerici appellarentur. Sed quam ibi quoque ac ceptae non lautet cum argumento constet non uno, & clericos bene multos, & Presbyteros quo que, addo etiam, quod calamitosissimum est. Epis copos aliquos, ne scribendi quidem artem tenuisse. O vos miseros quicumque aut haec ignoratis vulgata per Omnes, aut eum ignorare nullo modo possitis, nescio qua tamen morum perversitate averitatis confessione alienissimi, in praeteritorum quotidie temporum laudatione versemini l Quiss nunc

293쪽

α ι ORATIO XV.

hune non dicam Princeps, non patricius, non ei

vis paullo honestior, sed sutor, sed tonsor, sed

agri eola in sua illa fortuna aliquanto copiosior, qui non litterulas aliquas, seu faventibus musis, sive adversis. sibi comparet' Neque vero est, eurbella caussati majores nostri vix unquam intermissa, turpissimae inscitiae eaussas in fata potius, quam in hominum segnitiem tarditatemque conjiciant: cum bellum intuiti, qui saeculi hujus initia foedavit, sicile intelligere possimus, nec plures umquam uno tempore ad arma procurrisse

gentes ; nec opibus odiisque majoribus in mutuam perniciem conspirasse; nee latius ad humani generis exitium protulisse luem; nec diutius in magna varietate fortunae constantiam retinuisse. Quo tamen tempore utrum est aliquid tota Europa de veteri musarum disciplina remissumi Numquid aut sublata literarum studia, aut impedita, aut paullum retardata 8 Ne vivam, nissi per annos ferme quindecim, quibus acerbissimo incendio eonflagravimus, & novae institutae sunt artium pulcherrimarum Academiae, S veteres aliquae jam

intermortuae rursus excitatae: & innumera excusa volumina, & litteratorum commercium mirum in modum amplificatum. Tutae enim litterae innocentia sua, vel in castra ipsa libere excurrunt; ictoque jam olim eum armis foedere, commune sibi eum illis numen, ut est a Graecis sapientissime eonfictum, Palladem constituerunt. Vid iis, opinor, Auditores, quam nullum mihi negotium facessant, qui litterarum gloriam tam longe repetunt.

Sed profecto maior quaedam cum iis futura pingna

294쪽

gna elt ae dissicilior, qui duobus ante nostrum

proxime saeculis bonarum artium laudem ita deferunt , ut partem vix minimam ad nos redundare patiantur. Floruit enim revera per eam

aetatem dc in Italia, dc extra Italiam ingens quaedam doctorum hominum copia, qui bonas artes ae litteras, . illuvie situque obsitas, in pristinam lucem ac dignitatem vindicarunt. Sed quemad modum iis solet contingere, qui per avia loeati abrupta, procul a luce hominumque eommercio, iter susceperunt, ut eum denique in amoenialieujusae belle aedifieati praedioli conspectum ex-

eunt , ad Hesperidum hortos repente se raptosa existiment; tantamque animo capiant delectatio- nem, ut caetera subinde, quae invenerint, muli is licet amoeniora, non valde mirentur; ita erutae tune primum ex tenebris suis litterae adeo repentino splendore hominum oeula perstrinxerunt, ut nihil amplius ad eas aeeessime diuturnis temporis opera videatur: imo praeclare secum: agi aliquando putent, si usu ipso frequentissimo: quasi protritae, de parta olim gratia S existim

tione non multum amittant. caeterum quis non

1 videt, quam nunc late diffusa Graeca Latinaque, eruditio, ab elegantioribus populis ad Sarmatas, quoque ipsos, & Moschos pervenerit; quae exi i guis quondam terminis conclusa, non tam re, ipsa, quam spe majoris progressus laudanda videba- , tur8Quod si non totam litterarum provinciam uno linguarum studio contineri velimus, ut profecto non continetur, quam sibi exiguam laudem, ac pol ne nullam in ceteris facultatibus. ae disciplinis tem-Pora illa pepererunti Iacuere Philosophica studia,

295쪽

ORATIO X V.

jacuere Mathematica; nemoque unus inventus est ad saeculum usque decimum septimum, qui Philosophi dignus nomine, veterum Secta ruria jugum

excuteret, rerumque naturalium scientiam novis

inventis illustraret. Resonabant undique Arsitotelis nomina & Platonis, Hippocratis & Galeni, Euclidis & Archimedis ; jamque sibi quisque vel Philosophi, vel Medici, vel Mathematici laudem sine controversia tribuebat, si, quae illi tamquam ex tripode tradidissent . per quamdam quasi historiam memoriter didicisset. Primi vos scilicet extitistis, Galilaee in Italia, Bacone in Anglia, Hel- monti in Belgio, Gassende in Gallia. qui antiquis repagulis tandem aliquando refractis. Itudiorum pomeria magno animo protulillis. Tum vero sublato veluti libertatis signo, Cartesius, He vaeus, Bartolinus, Borellius, Malpighius, & ubique innumeri, tanto conatu in barbatos illos scholarum Principes ae Dominos irruerunt, ut de antiquissima possessione prope dejecerint. Iam enim non singuli homines, sed magnae quaedam soci tates, studiorum ratione conjunctar, meditando. investigando, experiundo, ita praesertim animalium Historiam, Anatomen, Mathesin , Meteorologiam emendarunt, auXerunt, Ornarunt, ut

non illae quidem OIim fuisse minores, sed omnino vix fuisse videantur. Pudeat ergo Capreolos, Toletos, Durandos, Iandunos, Picolomineos, &id genus alias ejus aetatis delicias, quibus piaculi loco fuit Aristotelicos terminos, tamquam Herculis columnas tantulum praeterire: nec velint cum hominibus nostris, ad praeclarissima quaeque invanienda natis, in laudis contentionem descendere.

296쪽

Sed nimium ajunt abuti nos inveniendi libertate: jamque honestissimam illam Philosophiae

propagandae indultriam in temerariam carpendi ibeentiam degenerasse. Hie enimvero, Auditores,

necesse est de nostra levitate fateamur : si modo ex vitiosis nescio quibus triobolarium philosophorum conatibus quippiam in nos temporum conjunctione redundat. Sunt enim, ut in eastris.

ita in hae philosophandi palaestra gloriosi quidam

milites, seu potius gladiatores, qui in magna vi rium infirmitate praeliandi libidine ducti, laudatissimos totius antiquitatis viros injuriis strepit que lacessunt; secumque ipsi diu sine hoste colluctati, de parta demum vi floria, deque profligato Stagirita sibi magnifice grvulantur. Sta Lritam enim appellant pyrgopolinicae iiii, q:em Virum, bone Deus i ita inquam appellant Aristotelem, quasi unum de turba sine nomine, culnihil sit gloriae praeter patriam. Ecce tibi homines, qui artem criticam in hujus saeculi invidiam adduxere. Quorum vitio siquis censet studium per se optimum ablegari oportere, cur nonis artes ceteras, & bona generis humani unive se ableganda putat, di procul removenda, quod aliquando abutentium malitia in hominum perniciem convertanturi ceterum si res non aliunde, quam ex natura sua judicandae sunt, nihil est, aut excogitari potest in toto hoc litterarum genere praestantius, quam libera illa, eademque . honestissima Scriptorum censura, quae parum de torto a Graecis nomine critice appellatur. Hanc

si tollas, noctem quasi aliquam veritati offundis; di atrum quoddam arιibus ae literia ebros indu-

297쪽

eis, quale fuisse ab initio orbis totius poetae fa-hulantur Hare enim non una aliqua facultas est definitis regionibus circumscripta, sed late vagatur facultatum omnium vindex, ubique in provincia sua, ubique domina, quoties aut falsa detegere , aut obscura illustrare, aut expedire confusa necesse est. Huc tamquam ad Lydium lapidem chronologia. Historia, Philosophia, literae demum cujuscumque generis universae revocari per

omnes aetates consueverunt; tantumque crevere

singulae copia rerum, & fama celebritatis, quam tum illis industriae pro temporum varietate nava. runt Critici homines. Proinde qui nos hoc no mine reprehendunt, conanturque ad ignavam rerum omnium patientiam adducere; ii videntur mihi literas oppugnare ipsas, & conditionibus premere multo durioribus, quam passas olim accepimus, cum barbarorum illuvione obrutae diutissime conticuerunt: quod longe prae Itet, literas esse plane nullas, quam esse depravatas. Sed qui ad aetatis suae mores sunt adeo delicati, nihil ne unquam apud Graecos offenderunt, nihil apud Latinos, quod eritieam sapiat libertatem Z Nun. quamne Plato, boni viri, in Parmenidem , in Protagoram, in Zenonem eenseriam exercet potestatem Z Nunquam ne in Platonem ipsum kristoteles, in Aristotelem Theophrastus, & ne singulos homines percenseam, Scholae omnes in se mutuo ξ Itane igitur Aristophanes Grammaticus, S Atistarchus fuere meticulosi, itane Socrates ipse, vir siquis alius ea tempestate modestissimus,

ut nihil umqua- in Hesiodo, in Theognide, in Pindaro, in Homero eastigare ausi lint 8 Me

298쪽

miserum qui haec tanta contentione disputo lquasi vero ullus in hac hominum corona lectissima possit esse dubitandi locus, quin Graecia per

assiduas contentiones ad eam litterarumi gloriani pervenerit, quae postςros deinde omnes in sui admirationem pertraxit. At Romani minus eor- te contentiosi: minus tamen etiam sapientes,

quid di sero admodum disciplinas susceperint,

cito intercidere passi sint. In sua tamen illa, qua usi fortuna sunt litterarum di artium, unum gentibus aliis opponunt Ciceronem, qui, qua plurimum valebat facultate, oratorum omnium ingenia viresque ad trutinam revocavit in pulcherrimo illo de claris Oratoribus libello; cum idem G ipse tantus vir, calvi Brutique censura non caruisset. Quod si ad ea saecula descendamus , quae vel ob Hetruscas literas egregie eultas, vel Ob Graecas Latinasque reparatas, aureis proxima sola: lent appellari, quanta nobis repente se se offert utilissimarum seges contentionum: Ecce tibi marinus conserentes, hinc Politianus cum Scalla, Ni-η, Zolius cum Masoragio, Sigonius eum Roborteiri Io: illine castelvetrius cum caro, Guarinus cum ii Noressio, Tassus cum Salviato, tamque praetergat' anter se multi, quot fuere perea tempora litterax ti: quorum si quis forte fortuna praesente caruit, adversario, omnem antiquitatem provocavit Tan . si tum enim abest, ut cordati scriptores pugnas de-ta trectent, aut aegre recipiant, ut potius undique is sibi aduersarios comparent seque non raro in seipsos, quod maxime mirum est, fictis criminatio- .nibus arment. Adeo se tenuem adeptost gloriam

exilii mant, si nulli videatur invidenda,

299쪽

ago ORATIO XV.

Quae eum ita sint, etiamne eorum querelas pati possumus, qui nullius caussae patroni, in hu- ljus aetatis critieos quotidie declamanti Cum enim illinthii trutina dignum efferant, quique trutina calligantur, in hoc sibi etiam placeant ἰ cur nonii aliquando ridiculam curam abiiciunt, dc suis p tius, quam communibus incommodis remedia lquaerunt' Sed nolunt, mihi credite, praeclahm illam inertiae excusationem amittere, quod nihil sit tutum a eriticorum iniuriis. Verum injuriosi siqui sunt in aliorum scriptis iudicandis, eos ego non criticos, sed conviciatores appello: me fatis intelligo, quo iure in litteratorum numerum obrepere velint, si ea non sunt humanitate im-huti, quae eum litteris adeo conjuncta est, ut ipsum litterarum studium, humanitatis studium num petur. Solent enim homines liberaliter educati, bonisque artibus ac disciplinis instructi, non tam inter se opinionis contentione, quam mutuis ossiciis certare: fitque plerumque, ut huiusmodi

controversiae, magno partis utriusque consensia compositae, vel veteres benevolentiae necessitudines eonfirment, vel novas constituant, ad literarum S artium eommoda magis magisque propa ganda. Ne igitur saeculo noliro injusta de eaussit bella moveant; discantque suum esse criticae exer- citationi campum, Ionge lateque patentem, prae ter obtrectationes & sumptas de trivio contumelias. His qui delectatur, Momus quasi aliquis habetur inter Musas; cui si locus est in Repinblici literaria ullus, non ea conditione est, ut

nobis ad imitandum proponatur; sed ut quid potissi n am fugere debeamus, sua foeditate demon

300쪽

stret. Erit hoc etiam ad aetatis hujus felicitatem

referendum, ut eum bonorum copia tanta sit, quanta olim certe numquam; mala ipsa, quaere rum humanarum conditionem sequuntur, in usum aliquem bonum convertantur. Sed ab intento jam cursu me temporis ratio revocat. Multo vero magis vos ipsi revocatis, quos magna eum animi mei laetitia praesentes intueor, Clarissimi Professores; quorum singuli vel

altissimae scientiae, vel artis egregiae, vel mitioris facultatis, vel omnium simul facultatum &artium eruditione praediti, exemplo magis vestro. quam ullius possit oratio, importunos antiquitatis laudatores ad silentium compellitis. Illud pro .pterea est reliquum mihi unum, ut hos, qui me circumstant, adolescentes diligentissime moneam, ne tanta saeculi fortuna, ne parentum suorum cura. ne tot insignium Professorum industria, ne Principis Serenissimi liberalitate ad otium abutantur. Tanto enim major secutura ignavos poenitentia est, quanto circa se plures literatos viros, quocumque se verterint, aspicient.

Praeposita editioni primae hujus orationis.

Vneri instituto receptum est, ut orationes, qua V in hoc Patavino Gymnasio ad inflauranda si-rerarum o artium Studia quotannis haberi solent, Θndicorum nomine O austiciis in publicum emit-

SEARCH

MENU NAVIGATION