장음표시 사용
311쪽
bus formidolosa totum hunc orbem quaquaversus obiere. Etenim principia rerum admirationem sibi insolentia& novitate conciliant; quae aliquo exemplo fiunt, usu ipso S consuetudine plerumque vilescunt. Quid vero si ad haec hominibus
non valde copiosis mari ima omnium accedat difficultas, librorum S praeceptorum inopiat Quis non videt amplificatis adeo bonorum promiscue malorumque scriptorum licentia litteris ae disciplinis, nee sine ingenti bibliotheca tentari quippiam cum laude posse, nec peritissimo sine duce feliciter urgeri opus, di ad exitum ducit Hae autem nisi sumptibus immensis, gratia, & auctoritate non paranda, quam longe mediocritatem hane nostram privatamque fortunam superant scilicet hoc unum deerat temporibus asperis, ut eum hominum externa bona pecuniae lipperio subjiciantur universa, animus quoque ipse , animoque insitae facultates ab ipsa penderent: sicque miserrime fieret ad artium dc litterarum detrimentum , ut quemadmodum pecuniosi homines laboris taedio in scholis sedere nolunt, ita tenuiores multarum rerum inopia impediti arcerentur.
Ego equidem, nisi nobis divιnitus contigisset, Adolescentes, ejus Reipublicae auspiciis dare operam litteris, quae nihil patiatur deesse bene conantibus , ad alia vos impellerem, unde eertus aliquis laborum fructus existeret. Sed quoniam nihil est in hae urbe ad doctrinam ex eruditi nem cuiquam desiderandum, nolite per vestram fidem Principis liberalissimi voluntati segnius respondere. Hi sane ratio omnis litterarum ardua, salebrosa, 'pene ultra modum diffusa: magnum quid-
312쪽
quiddam est litterati nomen, splendidum, augustum; vixque uni aut alteri singulis aetatibus comeessum: sed tamen reputate, nihil esse experre- hiis ingeniis tam invium, quo nequeant acri ad hibito conatu operaque diuturna tandem aliquam do pervenire. Dixi .
Praeposita editioni primae hujus orationis . .
AD ASSANIUM LAScARUM SYNDICUM.
T ITrumque nostrum incredibili modo consen- tit alitum. enim isdem te affari verbis, quibus Horatius Maecenatem buum. Ru iterum Syndicus, ego iterum Orator , eademque fata nos hoc anno conjungunt quae siveriore conjunxerunt. Sed in negotio valde simili dissimiles caussae sunt. Iibi enim idem honor in annum alterum iccirco propagatus est, quod experta virtus expectationem fal-ιere non possit: ego rursus in eandem arenam vocor, ut priore periculo monitus tolerabile aliquid eni-rar . Itaque tuum nomen in tuto O; meum vero majori cuidam discrimini objicitur. Illud me tamen
erigit 9 solatur, quod infrina frinis sectata facile coibsant; nec possit non probari, qui prodit in me
dium auspicio bono. Tu igitur me tegere debes ' oescere, ut omnes intelgigant, publicarum exercuationum praesides nestio quid numinis habere, ct exercitationes ipsas pro mortalium conditione fortunare. Ego, quantum quidem in me erit, mihi nundeero, ausius etiam supra vires, quod bis in eιLMpecta ui nulla et cata speranda sit . Hala.
313쪽
Habita ab Adolestente Sesolastico ad instauranda Iuri rudentiae Studia Gymnasii Patavini. De Lege Regia.
CVm publicae lucis experimentum NN.) tam
dissicile sit ae periculosum, quam quod maxime, mirum videri profecto debet, inveniri quotannis, adolescentes famae securos, qui hujus auctoritatem loei non reformident. Id ea foditasse de eaussa fit, quod qui de Iurisprudentia, de Medieina, de Philosophia dicturi accedunt, nihil aliud sibi propositum putant, quam ut harum disciplinarum naturam in genere toto Patefaciant: cuius quidem rei tanta copia est, ut aliena deseribere volenti, sibique arrogare , magis laborandum sit, quid omittat, quam quid sumat. Ego praeter meam dc multorum expectationem in hanc provinciam vocatus, statim cogitare ccepi, quomodo ex campo tam vasto exire possem cmeque certis terminis concludere, quibus animus veluti compressias vires eolligeret, ae de suo aliquid niteretur. Non tenebo vos pluribus, Legem illam. quae Regia dieitur, prima hac studiorum nostrorum exercitatione, ad auspicium comparata, infirmare conabor, ae veluti surculum Ioeo non suo persilum di fraudem in suum exscindere. Non ignoro, quantum laboris ac perieuli suscipiam, uuoties reputo, Legem hanc viris longe omnium
314쪽
consultissimis fuisse probatam, S tanquam a reum antiquitatis monumentum ad firmandam Imperatoriam Maiestatem in Romano Iure collocatam: attamen rogo vos atque obtestor, ne mMgnorum Scriptorum nomine capti, contra adolq-scentem, caula nondum audita, pronuncietis. Primum enim nihil prohibet, quin magni Scriptores magnis Scriptoribus repugnent; deindo fieti potest, ut illi ipsit, qui minus doctrina valent , in ancipiti controversia eam partem suscipiant, quam viri docti aestu quodam ingenii rapti deseruerunt. Adeste animis de re non levi judicaturi; meque, sicubi defecero, benevolentia & humanitate sustinete . t Sed quia video, qui Romani Iuris periti non sunt, eos non satis intelligere, quid Regia legis nomine significetur, & quo spectet tota haec controversia, initio rem totam aperiam. cum Tribonianus digestione illa sua, vetustis Legibus &Romanae civitati minime commoda, multa turbasset, quae ad legitimae potestatis discrimina pertinebant ; mentionem injecit legis cujusdam antis quae, quae Regia nuncuparetur, quaeque omne Ius omnemque Populi Romani potestatem in Imperatorem transferret. Lege hac antiqua roboratum
putat Vlpiani responsum, per quod nisi in hoc ipso aliquid fraudis latet summum rerum
omnium arbitrium Imperatori recens creato tribuebatur: quo fiebat, ut a Graecis diceretur, di regio more populos civitatesque gubernaret. Atque ita quidem tales tantasque tenebras Iurisconsultis atque Interpretibus offudit, ut existima velint Rempublicam omnem ejusque auctor,
315쪽
tatem ab Augusti dominatu intercidisse, de in
quandam Regni formam transisse. Id nos scilicet Negamus, contendentes nec legem Regiam fuisse antiquis temporibus ullam, nec per illud Senatus consultum, quod hoc nomine fertur, regiam auctoritatem Imperatoribus fuisse collatam . Quod antequam faelo, peto a vobis hane veniam, ut liceat mihi, ducibus magnis viris, de Triboniani fide dubitare, qui ut erat ad adula dum projectus, nulla commenta omittebat, quia hus posset Imperatoriam potestatem amplificare.. Age igitur videamus primo loco, num probabile sit, post Reges exactos latam fuisse legem. quae Regia nuncuparetur. Qui ita sibi persuadeat, Oporiet illum in moribus atque institutis Romanae civitatis rudem ac peregrinum esse. Ex quo populus ille, praeter modum libertatis cupidus, Tarquinios ejecit, ita eavit in minimis quoque rebus, ne quid sibi regium vel re vel nomine obtruderetur, ut hac in parte abiisse ad extrema visus sit. Siquid umquam erudele patratum ab eo populo est, ceteroquin ad humanitatem mirifice comparato, in eos duntaxat patratum est, qui aliquam Regii nominis suspicionem movissent. Suspieio haee prodidit homines de Republica opti' me meritos, Gracchos, Melios, Capitolinos, atque insuper alios, quos non est opus commem rarer quique eos in populi invidiam adduxerunt. non aliud egerunt, quam Reges appellarunt; scilicet quod nimiam quandam praestandi cupiditatem praeseferrent, quae fortasse in civitate aequo jure vivente ferenda non erat. Neque vero cum primum Imperatores libertatem labefactarunt, ullius
316쪽
lius nominis, aut potettitis Regiae mentionem facere ausi sunt, rati populum Romanum iniqua omnia pati posse vel infra servilem conditionem, regiam vocem pati non posse. Quid existimatis in causa fuisse, ut illi ipsi, qui maximis beneficiis, propinquitate, familiaritate Iulio caesari conjuncti erant, ei neeem molirentur, nisi 'quod imprudentia quadam M. Antonii Rex fuerat in Lu- perealibus salutatus Etsi enim Caesar & Regium nomen, S Regis insignia publice repulerat, attamen tantum illi invidiae ex hac ipsa ludicra salutatione conflatum est, ut multi statim in illum
exarserint, & quavis conditione perire voluerint. Post exempla haec persuadere nobis conabitur Tri-honianus, legem latam de Imperatoris auctoritate fuisse, quae Regia nuncuparetur ξ Nisi forte putat, legem, quae sub Regibus fuisset, a populo Romano esse renovatam, S ad Imperatorium dominatum translatam. Mitto, hoc ipsum odiosum esse, sicuti cetera quae hactenus dixi, jura illa Regia convalescere, quae Regibus exactis penitus abrogata sunt, magnisque contentionibus ex publicis tabulis & ex omni memoria sublata; mitto inquam odiosum esse, ae proinde minus credibile: illud quaero, qua ratione, aut quo monumento probetur, di fuisse hanc legem, Sesse renovatam. Si verbo ais, verbo nego. Mirum est enim, Auditores, qηomodo illi qui legem Regiam nobis venditare conantur, nihil de loco, nihil de tempore, nihil de auctoribus h ius legis dicant; sed tanquam levem quandam Iu ris particulam, quae ad privata negotia compo nenda pertineat, . eam dicis caussia, di aliud a T i gea-
317쪽
geotes in medium proferant. Qui hoe quo spectet
non intelligit, aut nihil intelligit, aut certe non is est, qui ad Seriptorum fraudes cognoscendas accedere possit. Sed videte quam liberaliter agere velim. Coneedo legem Regiam fuisse, si Imps ratores hoc iure vivebant, di imperabant. Et ne
verbis laudamus, habete quid sit lex Regia. Eam i
legem hoc nomine significari puto, quae uni h mini supremum rerum omnium di perpetuum arbitrium tradit; quae illum vitae & necis, belli &paeis sine provocatione dominum facit; quae Omnibus civitatis legibus dc oneribus liberat; quae denique unum statuit, a cujus nutu universi aesinguli pendeant. Nune ipsi vos, qui Romanam
historiam tenetis, eum animis Vestris reputate,
num Imperatores hac lege uterentur; ex quibus Adrianus quidem palam edixit, cum imperium caperet, se Rempublicam ita gesturum, ut sciret populi rem esse, non propriam ; Alexander vero dispensatorem se publicum profitebatur. Neque enim Prineipis nomen, quod Imperatori tribuebatur, Regium aliquid signifieat, cum ipsa quoque florente Republica, quem dignissimum Senatorem Censor judicasset, is Princees Senatus diceretur. Itaque cum Tiberius ajebat, se esse Dominum servorum, Imperatorem militum, EcPrincipem ceterorum, nihilo plus sibi potestatis tribuebat, quam quod liberae civitatis Capiti de- ibebatur. Non sum nescius & Tiberium ipsum , f& Imperatores reliquos, impotentia dominandi abreptos, tantum sibi licere voluisse, quantum poterant: sed hoc quidem tantum abelti ut ulla lege faeerent, ut contra. quod ita facerent, in
318쪽
in magno civitatis odio S perpetua quadam eapitis dimicatione versati sint; donec populus co tuetudine malorum fractus, & veteris libertatis plane oblitus iniquam dominationem pati didicit. At enim superest adhuc inter vetustitis reliquias Senatusconsultum,ex quo apparet infinitam quandam poteitatem Vespasiano tributam fuisse: nee vero difficile est eonjicere, ad cujusque principatum constituendum ille aliquid fuisse usurpatum. Videte, Auditores, quam varia sint hominum
judicia. Ex quo monumento adversarii argumenta dueunt ad legem Regiam confirmandam , ego hoc maxime utor ad eam evertendam. Nam si
Princeps quilibet indiget Senatus consulto, ut possit in Civitate jure dominari , . nulla igitur un quam lex Regia lata est; quae quidem si lata
esset, Senatus populique auctoritas exaruisset. Sed ex ipso Senatus Consulto cognoscamus, quaenam sit tanta haec potestas, quae Imperatori confertur. Primum permittitur illi, ut possit Senarum habere ac remittere, relationem ac Senatus co
Fulla facere. Hic Reipublicae Caput video. Regem S Dominum non video. Deinde Itatuitur, ratio rem habendam esse illorum extra ordinem, quos
in petenssis honoribus Imperator Senatui populoque Romano commendaverit, quibusque suffragationem suam dederis. Videtur ne vobis Regia potestas in hac commendatione esse ξ Si verba haee serio recteque perpendimus, nihil significant eiusmodi, ut Senatus populusque Romanus abdieasse sibi suam auctoritatem dici debeat, S in alium transitulissse , a cujus voluntate tanquam a lege unice pendeat. Additur, ut siceat Imperatori pomeriisiles
319쪽
φηes proferre, cum e Republica censibit. An non idem in summa Civitatis libertate multis civibus permissum est Z Verum ibi maximum rei totius momentum est, ubi habetur Imperatorem solutum esse legibus. Hic vero auxilium peto ab incomparabili viro Ioanne Vincentio Gravina, qui dissicultatem hanc in omnes partes versavit, ac penitus sustulit. Dicam igitur illa, quae tantus hie Jurisconsultus dixit; sed ille more suo, hoe est elegantissime, ego more meo, hoc eli exiliter. Primum igitur solutum esse legibus, si Dioni credimus lib. y3. nihil est aliud quam liberum esse a poenis, quae in legum sanctionibus continentur . Quamvis enim nihil tam proprium Imperii sit, quam legibus vivere; ut scribit Alexander
in leg. 3. Cod. t. 23. de Testam . attamen si Imperator deliquerit, non punitur. Praeterea ut ut concedamus, Imperatorem legum vinculis fuisse solutum, non tamen solutus est vinculis legum omnium, sed certarum duntaxat, quibus adjectum fuerat, ne Princeps teneretur. Hujusmodi erant leges conjugales, caducariae, & aliae id genus , quae solemnia quaedam juris continebant, quibus obstringi dignitatem tantam non deceret. Ceterum nemini, qui in Romanta jure parumper versatus sit, ignotum esse potest, teneri Principem lege Faleidia, & multis praeterea testamentariis r ut proinde Augustus non ausus sit, aliquid supra legitimam portionem Liviae uxori relinquere , nisi venia legis Voconiae a Senatu petita. Nunc reputate, quanti valeat lex ista Eeglia , quae Imperatorem aliis legibus liberat, aliis non item. Atque eSo tam multis verbis eminuS
320쪽
tela je ei. Congrediamur. Si lege Regia Imperatoris munus S auctoritas nitebatur, cur Imperatores singuli, vel ii ipsi qui superbiHimi erant,& in omne crudelitatis genus profligati; eur, inquam. N Consulatus sumebant, & Ponti catum maximum. & Censuram, & Tribunitiam potestatem l cur Augustus profitetur in monumento Ancyrano, se Patriciorum numerum auxisse jussu populi O Senatus, cum esset Gnβι κ θ Senatum ter luisse, ct in confiulatu VI. Censium populi Romani M. Agrippa Collega egisse' Concedo enim, interdum Imperatores tanta potestate civitatem rexisse, quanta prope reges solent: sed tamen ajo, non per legem aliquam Regiam sibi tribuisse, sed per potestates populares ac Senatorias, quas sumebant, & per temporum.vices repetebant. Nolim videri justo longior, praesertim apud homines Iuris legumque peritissmos, quibus . nihil est hujusmodi ad intelligendum dissicile. Habetis industriae nostrae specimen, ut hine eo gnoscere possitis, quam viam & rationem in Iurisprudentiae studio teneamus. Reliquum est, ut
rogem Vos atque obtester, ne contendentibus nobis ductu vestro & sapientia deesse velitis. Non deerit eerte Eminentissimus hujus Civitatis Episcopus, a quo de more ante omnes auspicia petimus, ut appareat quantopere litterae cum rellis gione conjungi debeant. Non deerunt Patavini populi Praesides ac Moderatores vigilantissimi, qui in hoc ipso sui Regiminis initio multis rebus demonstrarunt, se quidem totam Civitatem benefaciendi voluntate complecti; attamen par