Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

342쪽

PRAEFATIONES LIBRORUM, EPIsTOLAS PHILOLOGICA ET EXERCITATIONES

343쪽

AD LECTOREM.

Xyliata ab Maonbus Semreuersi 'Patavini in qualibet risiciplina Di putationes ita frequentes sunt, vi natam sit ex 'orentissima ista

a leficearum caterva tam exiguum

ingenium , qain prodire in ars nam cogatur, suasique vires serisumque in omnium conjecta experiri. Prima di ultas, O haud sicio an lmaxima, in eo o, quod initio flarim teranii aliqua lo ad tempus comparata oratiuncula Aiatorum an linos parare oportet ; tum iis, absoluta romeria, ratione, ofici u verbis gratias ageret quo in Ioco cum illi etiam plerumquι δε citra, qui reter qain doctrina excellunt. quivis intelligit, quid posist adolestemulas, nisi aliena .pe O auxilio ut itur. Auxilium hoc ab eo peti solet , qui 'udiis prae- le': at ego, eum munus hac asque 'cium si inerem, saepe facere malui'. quam reficere ui ex iis apparebis. qua num certo consilio ductas, publico indicio commisto. Ac si nihil haia odi perire sevissem, iam non librum, sed bibliothecam, .ut ita dicam, dare possem. Verum o fero coine in mentem venit, o pauca opus esse duxi, quibus Juventus hae, tamquam imaginibus ante oculos positis. cogitationes fluas regerer, ac pro re nata Desilia

faceret .

Sed quia disi linarum flu/isse carere prosus miriorum litterarum studus non solent, neque mehercuisis debent, iccirco Academica quaedam Commissiones sunt

344쪽

sum institutae, in quibus de Latina Graecaque δε- cu a seiuel in hebdomada certatur. In hac quoque parte Prooemia θ Grariarum actiones requ=gntur 1.d Silvas insever, o lacubratiunculas, ut mos est, Graece reddendas suasis argumentu adiunxi ;cum ut totum illarum scholarum ordinem ostenderem, tum vero maxime, ut iis, qui me in munere tam operosio ac molesta consiequentur, testimonii aliquod riligentia ad commonendum relinquerem. fissa e placuit librorum Praesagiones, quod exemplo feci magnorum virorum ; tum etiam Epistolas quasdam philologicar, ex quibus aliquis ad hoc Latine scribendi sucium posset esse fluctus. 'Inanes o otio . fas fi quis quaeret, alibi quaerat: non quod ego tale aliquid non scriptitarim, sed quia non puto esse tam , ut proferri ad exemplis; deisat. Hale. ,

345쪽

LIBRORUM. I

De harum Lucubrationum Cossessione

prima.

Procuratorem.

O Uandoquidem cultus atque observantia erga te mea, SENATOR AMPLISSIME, ad

eam cre it nagnitudinem, ut nihil possit esse lupra ; jam illud eli reliquum, ut ejus diuturnitati consulam, di quantum fieri per me potest, ad immortalitatem producam. Ac si mihi aditus per has potissimum lucubrationes ad tuam benevolentiam est patefactus. quem quidem maximum earum fructum semper existimavi, in his ipsis tanti beneficii memoria consignanda est; ut omnes intelligant. nec litteris deesse patronos, nee suis patronis litteras deesse. Utinam vero adhue ille viveret meorum studiorum auctor atque auspex, Georgius Card. Cornelius, qui, qua erat in te voluntate, meum hoc grati animi officium valde

346쪽

probaret; & siquid assequi eonjectura possum,

jussu etiam & auctoritate promoveret. At ego vel hoe ipsum memoriae ejus perpetuo tribuam, ut quos ille, mirabili acumine & 'sapientia Vir, suo judicio ornare solebat, omni studio eolamstant9mque eonnitar, quantum viventi atque imperanti ad meam fidem industriamque ostendemdam satis esset. Vides, quae me in primis rationes impulerint, ut libellum hune tuo nomine & au- spicio in vulgus ederem. Aecedit, quod ea sunt in te omnia, quae ceteri Scriptores sequi solent, quoties unum aliquem deligunt egregium virum,

ad quem sua opera instituant. Si enim Familiae decus & nobilitatem specto, tua est inter paveas illas, quarum antiquitas in patriae primordiis latet ; quarum splendor ae dignitas ad summum fastigium pervenit; quarum opes & auctoritas nullo saeculo intercidit. Sin autem in ete ipsum oculos conjicio, si animi magnitudinem, si ingenium, si rectum atque elegans in rς omni judicium perpendo, quis poteli esse unus, cui magis

me laboresque meos commendatos velim Z Verum etsi omnia tibi deessent, quae a natura di fortuna proficiscuntur, quorum certe nihil de- est; tuus tamen iste Latinarum litterarum arnor perpetua optimorum scriptorum lectione in dies magis auctus me valde cepisset, & quadam vel ti eontentionis similitudine ad hanc observantiae signifieationem adduxisset. Ut enim sua quisque amat, plurimique facit, ita libenter ad eos accedit, in quibus videt esse similia. Non hoe ad gratiam dico. Cave enim tibi persuadeas, tan- cum me in .cujusquam dignitate atque amplitudis

347쪽

ne colloeare, ut si minus aptus mearum viter. Iarum judex videatur, eas tamen ad illum amr- re velim, eique dicatas emittere. Quod, ut opinor, & ipse nosti moris mei totiusque paene vitae eonseius ; S ieeirco commemoro atque cor firmo, nequis forte dubitet, num tibi tuoque imgenio plus aliquid tribuam, quam quantum revera tribuendum est . Sed ego sane, etsi mea omnia a te legi mala. quam ab aliis; tamen hoe ipsurircum reputo. quam acute videas, nemo est unus, ne ex iis quidem, . qui ex instituto Latinam eloquentiam prostentur, cujus judicium magis v xear. Quod non ita aeeipi velim, quasi vero monitiones effugiam: nam tuas quidem etiam cupio, quas certo scio neque sapientia carere posse, ne que benevolentia. Uale.

. . t . . a l .

De eadem Collectione prima.

M Lectorem.

, multos mihi doctos viros auctores

ruisse, ut has orationes uno volumine eomprehensas emitterem, veterem cantilenam recinere videbor, qua non gravium modo rerum, sed

etiam levissimarum scriptores uti solent. Huic igitur caussae parcendum est; quod eam nimis multi occuparint, dc in fidei suspieionem adduxerint. Sequitur altera, ct quidem potior, in eo

348쪽

posita.*rod cimi ego singulas ad nostrarum exemcitationum celebritatem superioribus annis foras dedissem, paucis diebus perituras, ut fere fit. nunc denis e majorem quamdam famae curam suscipere debeo, talemque adornare editionem, cum ius auctoritatem nullo tempore nullaque excusatione defugiam. Ego sane illis plurimum debeo, qui lucubrationes tam infirmas suo judicio ornarunt; iterumque ac saepius editas, in majore quodam litterarum Iumine: collocarunt, quam mihi quidem ferre posse viderentur: sed si integrum est, vehementer illos oro atque obsecro, ut no stra haec nunc primum pro nostris habere incispiant, cum jam in publici judicii diserimen rite

prodimus, tota. vita praestaturi quidquid, fata omnia librorum animo volventes, ratione & con silio vulgamus. At quaeret forxasse aliquis, cur orationibus alia quaedam addiderim valde minuta. , Is si cogitabit, me cum possem aliis Oratio nibus, quas publice recitavi. volumen augere. tamen istiusmodi lucubratiunculis maluisse locum Hare, nihil temere factum judicabit. Tempus' ει loeus ita postulavit. Iam vero & inter gra vissimas Demosthenis orationes talia quaedam Ioguntur ; S cicero ipse prooemiorum volumen ha- .huit, ut ad Atticum scribit lib. I 6. epist. 6. Verum unusquisitue, ut videbitur, accipiat. Numquam ego moveri me hominum opinionibus pasitus sum, quominus ea facerem omnia, quae mei muneris esse existimavi. Porro autem certo scio, non defuturos, qui Latinae linguae ingenium intelligentes, ejusque difficultates seribendo experti, aequo animo serant, me hujus quoquc genstris.

349쪽

quod medium est, magisque varium S elegans, quam grave & exaggeratum, adolescentibus elinquentiae studiosis exempla posuisse. Nunc universe dicendum aliouid de stilo esset. Sed ego ita semper existimavi, ut sua cuique liunt lineamenta oris, suaque membrorum confor- lmatio, miro prorsus naturae artificio ab aliis dia

stincta, & in magna similitudine dissimilis; ita l

uniuscujusque certam esse quamdam orationis foris

mam & quasi faciem, in ipsa natura sitam , de qua nihil magnopere quaeri debeat. Illud euravi diligenter, ursiquis in dicendo essem, quamus.

cumque essem, pro virium mearum tenuitate Latinus orator vidererr sed plura in tam difficili negotio polliceri non ausim. Verborum struct ram dc compositionem ad optimae aetatis consu tudinem figurare & exprimere volui; at verba ipsa, ubi opus fuit, ex media quoque, atque ad- lχo ex infima Latinitate sumsi, modo ne peregria l'na miscerem. Elii autem aliquando necessitate compulsus ad Graeca sum; haec tamen neque in-

eulcavi sine modo, quod monet Cicero in libro Officiorum primo; S Latinis litteris Latinaque positione plerumque mollivi, ut pluribus morem gererem. Si doctis tantummodo S intelligentibus scribendum fuisset, multo mihi magis indubissem. ISed quorsum tam multa verba 8 Non ego isi sum, qui hominum iudicia impedire possim, aut velim. Totum hoe, quidquid est, in medio p no; ami eis, inimieis, civibus, exteris in illud lius esto; qui volet, carpito; invitus ne legit 3 ossicii gratia ne laudato. Nihil enim magis m, lserum videri solet, quam eorum contentio, qui

350쪽

LIBRORUM

eum suos libellos vulgarint, concursant, sollieullant, rogant, minantur; gratia, auctoritate, pecunia, artibus omnibus laudatorei quaerunt. Ι - potens haec famae libido res. litterariae libertatem, summum eius bonum ac paene unicum suta ruere conatur: verum bene habet, quod neque omnibus fucum facit, neque diu. Ego mihi beatus videbor, si aequum monitorem inveniam: Scutcumque res cadat, neminem in judicium vincabo a

III.

Ad Institutiones Politicas.

mei Aurelianensi, Gailiarum Rectori,

i dicatas.

CUm te superi, Senerissime Prineeps, in eo

dignitatis fastigio collocarunt, ut ingentem alterius Ludoviei famam, alterius expectationem sustineres, duorumque Regum fata conjungeres, id simul oneris imposuerunt, ut non tuos modo, sed alienos quoque pro regia consuetudine exci-Peres, omniumque mortalium vota exaudires. Ecce tibi igitur Italum hominem , qui ex umbra domestica exire eum velit, seque nomenque suum publico judicti subjicere; non ante se dare in dis, crimen audet, quam tuum sibi praesidium S a

SEARCH

MENU NAVIGATION