장음표시 사용
391쪽
earum supra ceteras Philosophiae partes dii culta tem . Facite igitur, Humanissimi, ut qui vestra bonitate ac sapientia confirmatus plura & majora viribus audere coepi , in eadem illa sapientia &bonitate, si quando defecero. perfugium inve
tibi, Praesul amplissime, Theologicas, vesPhilosophicas Theses dicarunt, ii sane neque tuam istam Dignitatem divinae proximam, neque seipsos fortasse nolunt. Nisi forte hae in re ita fieri judieant, quemadmodum Midae aecidisse Ρoetae narrant, ut quidquid ipse tangeret, novam' continuo formam indueret, S in aurum converteretur. Nihil est enim tam leve ac minutum, ut si tibi placeat, non tua statim dagnitate erestat, & supra naturam suam quodammodo efferatur. Sed utcumque res se habeat, ego equidem non ausim hujusmodi munusculis ad Praesulem praestan. tissimum accedere, ipsique de me sine magna caussa polliceri. Quid igitur, inquies, hocce libelli lesi, quod mihi obtrudis Θ Hoc scilicet tuum est, quippe tua simi omnia, quae ab hae nostra infitia
392쪽
mitate ingenii proficisci possunt ό neque te tant eum molestia detinerem, nisi ageretur de re tua, aut si meum hoc debitionis omcium ullo modo dissimulari potuisset. Studiorum m*orum ratio ita postulare visa est, ut eum elementa litterarum& artium prima in hae Urbe didicissem, continuo Patriam desererem, & secretiora Patavinarum Musarum penetralia subirem ; sed tamen ab eo usque tempore firmissime statui eurriculum hoc absolvere auspicio tuo, di eo demum redirς tamquam in portum, unde discesseram. Excipe mς igitur non velut alienum hominem munera fe-xentem, quae me tibi commendent, sed omnino tuum patria, voluntate, obsequio, vitae instituto. Ita enim fiet, ut ex probatione tua erescat in nobis laboris amor. tantumque nitamur, ut tandem aliquando, auspice te, grande aliquid, xvoque dignum n*mine afferamus.
Ad Scholasticam Concertationem
OUi tua sibi in publicis certaminibus auspieia
poscunt, idem fere omnes profitentur, quantumvis non idem sentiant. Ego vero quid sentiam, non erit tibi dissieile judicare, siquidem re
393쪽
mum quidem si quid ad observantiae signifieatimnem valet dicatio haec, cui potius , quam tibi debebatur Principi ac Patrono, non dicam maximo, sed plane uni Z Sin autem ad opem & prasidium implorandum instituta esst , quis est o mnium, qui magis indigeat, quam ego, qui prae ter morem di institutum sine ullo adjutore in praesens discrimen conjicior aut a quo magis sperare debui, quam ab illo, cujus benevoIentiae testem & laudatorem domi habeo e Nihil a no- his expectare debes ad adulationem compositum; nihil ex illa mercimonii lege, qua plurimi solent munuscula haec ad viros principes afferre, ut majora quaedam ab illis corradant. Id unum mi hi proposui, ut praesidem atque auspicem indu striae hujus qualiscumque meae invenirem; nec ve' ro alius aut dignitate major, aut moribus gra' vior, aut bonis artibus ornatior in hae Urbe inveniri poterat. In hac Urbe autem Z Singularia quaedam sunt in te ornamenta virtutum, quae Italiam universam in admirationem ducere possint. Sed non est hic laudum tuarum lacus, nec multa in tantis angustiis dici possunt, nec pauca de' bent. Quod nunc agitur, fave conanti: tantum enim mihi esse virium in hoc periculo existima'
bo, quantum ipsis humanitatis & benevolentiα attuliste videberis. '
394쪽
Ad Scholasticam Concertationem bili Viro dicatam.
MUlti mirari solent, cur adolescentes,
qui hunc in loeum ornatissimum veriniunt, leve quoddam suorum laborum specimendaturi, magnorum virorum auspicia petant, di Numina ipsa, ut ita dicam, sine caussa fatigent. Fateor equidem exercitationes has nostras non esse elusinodi, ut ingenti praesidio egeant: sed nisi tales quasdam occasiones captemus studii nostri quoquomodo significandi, quid est aliud aetati huic tam imbecillae, per quod possit benevolentiam sibi & testimationem in litteris aliquam conciliaret Quamquam si nemo unus ad haec ossicia descenderet, ego tamen illa praeterire non possem, tum quod supra ceteros patrocinio indigeo, tum quod nihil omittere debeo, quo meum erga te cultum di observantiam multis rebus obstrictam significare possim. Accedit huc vetus parentum meorum, totiusque familiae erga te studium: quod quidem me in hoc discrimine ad tuam fidem &tutelam non modo ducit, sed prope impellit. Oportet enim hoc velut haereditarium esse, &quam feri longissime potest, propagari. Nunc vides pro
tua sapientia & aequitate, quid ego possim : in Aa 4 po
395쪽
posterum pro modo aetatis & virium conaborficere, ut tua benincia oon male collocara in nori his existimes.
Ad Scholasticam Concertationem Haesidi dicasam.
SAEpe mecum eogitavi, qui fiat, ut nemo umlit publicas exercitationes suscipere, nisi sit aliquis, cui se suaque studia commendet tamquam auspici ae patrono. Hujus rei multas esse video caussas, quas singulas si recenserem, nonnihil invidiae, eum minime opus eis, fortasse subirem. Ego, ut de me dicam, non aliunde mihi patrocinium pςto, quam unde tota rerum mearum raettio pendet; unde domus haec nostra & familia decus'&nraesidium nacta est. Tu scilicet mihi auspex eue debes , praestantissime Vir, cui nec ingenium deest ad cognoscendum, nec humanitas ad ignoscendum. Multiplex habemus animi tui specimen singuli atque universi in studiis colendis, in disciplina asserenda, in templo hoc ornando, in rebus domesticis restituendis: neque ullus est qui non videat, ad summas in Ordine nostro dignitates consequendas nihil deesse tibi praeter aetatem. Ego equidem tantas hasce animi dotes di ornamenta saepe miratus tempus quaesiVi, quo meum
396쪽
meum in te studium publice patefaeerem, mihi, que meisque de bono tam insigni gratularer . E
rit hoc non meae modo, sed communis voluntatis argumentum ad omnem saeculorum memoriam
Propagandum: ut qui tam gravi ossicio in poste rum fungentur, habeant quo aspiciant.
Ad Scholassicani Concertationem .
mira Nobili dicatam. N N. Nihil est, quod hominem homini procul a
patria degenti magis conciliet, quam Vim culum patriae ejusdem : quod eleganter expressit Virgilius, cum 2Eneas in Epirum fato compul sus, Helenum di Andromachen invenit. Satis dixi, ut intelligas, Vir nobilissime, cur ego in praesenti mearum virium discrimine ad te potissi, mum confugham; teque mihi auspicem εc patro num magna quadam animi firmitate fore confidam. Venetus Venetum appello. Neque tamen appellare auderem, nisi quid amplius, quam patriae nomen in te spectarem. Tanta ista ingenii naturaeque facilitas, tanta animi magnitudo, tan. xus in omni victu cultuque splendor potest allicere alienos quoque, ut in fidem tuam tutelamque concedant. Sentis, opinor, magno te Superum lieneficio ex illi corcyrensi calamitatς ser-
397쪽
vatum esse. ut humano generi benefaceres, α multos mortales tua opera praesidioque servares . Sustines profecto ex illo die, si refle cogitas, ingens onus ς reddendum tibi est, quod accepisti ferendum periclitantibus auxilium ; monumenta animἱ erga Deum memoris oc grati ubique pinnenda. Atqui ego perinde loquor, quasi stimulis egeas. Caecus enimvero sim, nisi splendida haec
tuarum virtutum 'ornamenta videam, quibus incredibilem tibi existimationem & benevolentiam comparasti; deinde vero etiam amens, si verear, ne tuis deesse velis. Verumtamen parce hominde sua infir tale, quemadmodum debet, judicanti. Ita sumus natura comparati, ut cum reputamus, nihil esse in nobis eximium, quod aliorum erga nos studium & voluntatem movere possit, caussae nostrae valde timeamus e sed cum seis
mel sperare coepimus, nihil est tam dissicile, quod nobis non polliceamur. Fac igitur pro tuo isto henemerendi desiderio, quod vultu ipso ad humanitatem mirifice composito significare soles, fac inquam, ut in spem aliquam tui beneficii veniam ; dc hoc velut omine loci hujus fortunam disputando pertentem.
398쪽
Ad Libellum D. Augustini de Confessionibus
ut aliquam Auctori gratiam referri velim publica grati animi testificatione. Id vero eum multis rationibus fieri poterat, tum nulla certe magis opportuna & ad famam hominum diuturniore, quam nova ejusdem operis editione, per quod profeci. Praeterquam quod, si tanta e emplarium copia fiet, ut a pluribus legatur, non ab Auctore modo, sed ab iis omnibus gratiam inibo, qui de gravissimo animae negotio solliciti, nihil eorum praetermittunt, quibus sibi ad caelestem patriam iter aut patefacere possint, aut expedire. Non sane multi sunt, qui ita sapiant sverumtamen hoc unum sapere est. Ceterum non sum nescius, talium libellorum multitudinem effecisse, ut fere fastidio sint: sed quae sunt Augustini, aut ex Augustino collecta, e multitudine
emergunt; tantumque eminent supra cetera omnia. quantum Augustini ingenium supra omnium Scriptorum ingenia eminere per omnes aetates judicatum est. Vides, humanissime Lector, quid tibi
399쪽
bi proponam; nec potes meam in te voluntatem non probare. nisi simul aeternae salutis praesidia improbes.
In Summam D. Thomae minore forma
Typographus. Ecce tibi iterum D. Thomae Summam, non
illa quidem formae magnitudine ac praestantia, qua nuper edidimus, nihilo tamen certe mi, nore elegantia. Quod si de parte sollicitus me,liore, internum nitorem spectes ae perfectionem; assirmare ausim, nee a nobis antehac, nec ab avitis umquam plus operae ac studii ejus emendationi fuisse tributum. Non putabis, veterem a no bis librariorum recini eantilenam, si paullo at tentius perpendes qua cura ac diligentia non ver ba modo D. Thomae, sed ipsa illa quae per D. Thomam aliunde aecita fuerant, fidei sitae resti tuerimus. Hac enim in parte eum laborarit prorsus nemo praeter unum Nicolajum, vix dici potest, quam multa Seripturae Patrumque loca mutila essent ac depravata. Ipse porro Nicolatus quam
sepe dormitat, bone Deus, sive immensi laboris sardio, sivς nimi ςorum fiduςia, quorum op*r
400쪽
usus est i Itaque nonnulla Angeliei Doctoris ver his inserta, S ad ipsum tamquam Auctorem relata, quae ab aliis petita cum essent, aliquaerant typorum dissimilitudine distinguenda; quae dam rursus ab eo sumpta, & ad alios falsis qui husdam notis traducta; trunca alia, alia plus tu sto amplificata; multa dominis abdieata suis, de
loco multa detrusa; uno verbo' pleraque partim semidoctorum audacia, partim librariorum incuria, partim nescio qua diuturni temporis omnia laedentis injuria vario labis genere foedata. In his purgandis, corrigendis, reparandis toti fuimus ; nuruli neque impensae neque labori parcentes, ut potissimam divini plane operis partem integram, suisque ab hitam numeris tibi daremus. Sed quid tu, inquis, de variis lectionibus , ut eas vocant, quid de manuscriptis exemplaribus, unde magna peti solet hoc tempore Typographis eommenda tio ξ Hic me tibi si venditem, nec iure faciam, mee libenter. Id in primis curavi, ut optimam vi probatissimam ubique lectionem retinerem;tum i qua dubia visa est, alteram addidi; ceteras vero, unde nullus esset usus, sed inanis quaedam
veterum manuscriptorum ostentatio, omnino rem
ijeci. In his se alii jactent, id aliquando variandi libidine consecuturi, ut nihil certi atque explorati habere possimus . Qua de re nolo plura dicere, ne videar velle sapere supra Typogra- phum. Habes de opella nostra, quae qualiscumque est, hoc saltem uno placere tibi debet , quod tuis auspiciis usa neminem palpat.
