Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

EPISTOLAE

eum. aut Anatomicum studium, qua erat ingenii abundantia, praetermisit. Annos natus fere viginti, publicum utriusque Juris examen subiit. probatusque suffragiis omnibus, in patriam rever tit ; ubi paucis post annis Patruo civitatis C nonico suffectus, antiquae eruditionis studium suscepit. seu potius revocavit. Hunc enim amorem jam tum imbiberat, eum Patavii esset, & Octavium Ferrarium, eruditissimum superioris saeculi virum, frequentissime audiret. Tametsi Ferrarius elegantiorem antiquitatem sequebatur; Philippus vero ad eam se contulit, quae rudioribus mon mentis , S iecirco magis reeonditis continetur; cuiusmodi sane in ejus capituli archivo plurima sunt. Per haec & ornandae patriae, & obscurissimae aetatis illustrandae incredibili ardore sueeensus est: sed eum intelligeret hoe studii genus magnam librorum copiam, di eruditorum commercium postulare,Romam demigravit anno MDCLXXXVII. ibique ita se totum antiquae historiae tradidit, praesertim vero Ecclesiasticae, ut non multo post inter Academicos collegii de Propaganda relatus fuerit. Τum vero primum in magna illa non diacam multorum hominum, sed omnium fere nationum luce fulgere coepit, & quantus futurus es set, ostendere. Ingenium multi admirabantur, sed acerrimus hominum aestimator Carolus Augustinus Fabronus, nunc S. R. E. Cardinalis, in primis ornavit, ejusque commendatione factum est, ut eum EminentissimusIosephusRenatus Imperialius

Ferrariam Legatus missus esset. Philippum sibi adiungeret, & juri dicundo praeficeret, quod officium Auditoris appellant. Sexennium in ea L

412쪽

gatione commoratus, ita se omnibus singulari prudentia, fide, integritate eommendavit, ut cum Cardinalis provincia decederet, eum sibi retinendum putaverit, ut Romae quoque in multarum Congregationum negotiis ejus opera uteretur. Quo in munere sane gravissimo , quidquid supererat otii, id totum in antiquitatis studium eonferebat eaque industria eeleberrimo Cardinati Norisio pluatimum probatus, ad intima ejus litterarum coninsilia admissus est, multisque benevolentiae testis .moniis supra ceteros ornatus. Accidit per ea tem'

pora, ut Antii rudera ad portus constructiunem .effoderentur; ex quo intellectum est, litteras quoque fortuna indigere ; nihilque admodum valere sive ad opes, sive etiam ad timami nisi illam sibi sociam adsciscant. Cum enim magni illis ςs fossionibus monumenta quaedam antiquissima formae detecta essent, hinc sibi Philippus occasi nem arripuit ingenii prodendi sui eo commemtario, qui est de Monumentis Antu ; in quem tam multa, tam v3ria, tam recondita ex omni eruditionς conjecit, ux minima pars titulo significetur. Egregiam lucubrationem Innocentius XII. Ponti LMax. valde probavit, nec laudibqs solum, qu*rum multi solent esse liberalissimi, sed ςtiam bς-neficiis ornavit, plura daturus, nisi fato interceptus fuisset. Verumtamen quod ille praestare non potuit, abunde praestitit Clemtns XI. qui pro

sua quadam non religionis modo, sed etiam litterarum cura Philippum complexus, Adriensem Episcopum renunciavit vi II. Id. Febr. MDCCII. Qui hominis virtutes di ingenium noverant, nouisum libenter discedere Roma patiebantur, ut in

413쪽

334 EPISTOLAE

Italiae angulo nee prorsus illustri, neque salube rimo delitesceret : sed ille tamen nihil tale recusandom ratus , in quo divina quaedam vis apparebat S providentia, Rhodigium statim profectus est, totumque se ejus Ecclesiae rationibus addixit. Magna in eo fuit & intelligendi & agendi celeritas . Itaque cum omnia suae provinciae negotia ipse per se diligentissime expediret . optimique Praesulis partes impleret, sua tamen tempora Minsis quoque tribuebat. cujus industriae quaerenti socium, non defuit Comes Camillus de Silvestris, notum iri rep. litteraria nomen, aetate paene pari , morum vero elegantia S antiquitatis studio nihil dissimili. Hunc sibi Philippus tamquam dis vinitus datum in urbe multis quidem rebus o nata , sed litteris eoiendis non admodum oppo tuna, eupidissime adjunxit, eoque uno familiaris sime, quamdiu vixit, usus est . curavit etiam si, hi a Dominicana familia virum in primiέ clarum Thomam Minorellum, ex cuius politissimo ingenio, quo tempore Rhodigii fuit, & ipse magnum cepit consuetudinis fructum, & Rhodigina iuven- ltus histitutionis. Sed & absentium amieitias stu- ldiosissime eoluit, quicumque aliquo insigni Iitteraturae genere praestarent; & Patavium identidem excurrebat, iis praesertim diebus, quibus Seminarii census ab Eminentissim o Georgio Card. Co nelio haberi solet, eum ut se omnium fere disciplinarum linguarumque disputationibus conti-' nenter habitis recrearet, tum vero maxime ut

Antistiti optimo, oc ad litteras promovendas incitatissimo gratificaretur. cetera laetus, & quod in humanis rarissimum est, sua contentus sorte,

414쪽

ile id unum primis annis dolebat, quod librorum:t copia eareret; nec satis haberet fortunarum, qui- si bus & Episcopalem dignitatem sustinere posset, &e honestissimum hoc desiderium explere. Post alis quanto respiravit, instructaque decenter domo, ii de libris comparandis eogitare coepit, quod ipsuma ita praestitit, ut vel ex hoc uno de summa ejus sapientia conjici possit. Per haec adjumenta non paucas pro re nata Dissertationes eomposuit de Taurobolio, de Vermibus corporis humani, de Sosis Ecli , de Annia Faustinae numo, de annis Impe rit Eugabasi, ab iis editas, ad quos per epilio-ji iam missae sunt, praeter ultimam, quam edidit ipse typis Seminarii Patavini ann. MDccXIlI. Scripsit praeterea ad amicos multa, non soluta modo. sed etiam ligata oratione ; quae singula quidem minuta sunt, sed in unum tamen colle cta corpus, iustum volumen efficerent. Nolim equidem, quaecumque in scriptis reliquit sive serio, sive loco fusa, statim vulgari; quam ego ii

brariorum curam magnorum virorum existimationi saepe fatalem animadvertii sed quaedam tamen de militaribus itineribus, & de tota illa controversia, quae ipsi cum praestantissimo adversario Ioanne Uignotio de Imperio Severi Alexandri fuit, omnino jacere non debent; quod iam ad umbilicos pervenerint, & famam ejus sustinere possint. Multa etiam mihi de Patriaretiis Aquile)ensibus, legit, multa ostendit ex abditissima antiquitatei depromta: sed pleraque informia sunt, nee lucem sperare possitnt, nisi forte a clarissimo viro Iusto Fontanino, qui di ea eruditione est, ut nihil hu-i jusmodi formidare debeat, di iis moribus, ut ni

415쪽

EPISTOLAE

hil omittere possit, quod ad Praesulis amicissistugloriam conducere videatur. Reliquum est, ut de ejus morte dicamus, quod paucis absolvetur: nam ne dissecto quidem exploratoque cadavere, medici ipsi ceteroquin peritissimi statuere potuerunt, quo genere morbi consumtus sit; quique hydro. pem accusant, ita rem involvunt, ut nec satis appareat quomodo gigni potuerit, nec quomodo cognosci, nee quomodo sanari. Quod eertum est.

duos ferme antequam moreretur menses, perpetua siti laboravit, eodemque tempore morbo

illo quidem non novo, sed paene jam familiari. Sitis in febrieulam desiit, quae di ab ipsb eontemta est, nec a medicis valde oppugnata, quod ex δυσκρίορ proficisci crederetur, nihilque ejusmodi portenderet, quale postea consecutum est. Quid plura Sic erat in fatis e repente in extremis fuit. Itaque cum se ad supremum illud certamen rebus divinis comparasset, incredibili virtute & constantia decessit U. Kal. Mart. MDCCXVl I. Rhodi. gii sepultus est ingenti totius civitatis luctu, quae calamitatem hanc acerbissime tulit, S pro summa temporum disti cultate etiam in omen vertit . Talis fuit Episcopus, ut non solum cum probatissimis hujus aetatis, sed cum veteribus etiam comparari potuerit. Severus & gravis, sed idem, eum tempus posceret, blandus & affabilis supra quam ejus yultus plane censurius polliceri videretur. Sermo compositus, & in re qualibet ita a- ruditus, ut semper meditatum crederes. Id fuit in illo singulare, quod cum plurimum temporis litterarum studiis concederet, non tamen se rebus

agendis subdueebat; quo factum est, ut doctissi.

416쪽

mus idem esset, idemque prudentissimus. Hoe ipsi apud suos magnam auctoritatem conelliavit, liberalitas vero gratiam & benevolentiam. Amicitiis usus est omnium ferme sui temporis litteratorum, multorum etiam hospitiis: nam id in primis curabat, ut hospites frequenter haberet; eumque ipse tenuissimo victu uteretur, alios splendidissime excipiebat. Sed haee narratori satis: plura dabunt laudatores.

417쪽

EPISTOLA II.

Ad eumdem

De Actione Oratoria.

FAteris, nihil esse vitiosus in Oratore, prae- l

sertim saero, quam motum vocis di corporis arte quaesitum: S tamen, quae sint artis praecepta, cognoscere cupis; meque non litteris modo tuis, sed etiam amicorum auctoritate urges, lut de re hae aliquid scribam. Non artem, opi- lnor. sed siquid est in arte nimium, reprehendis. Constitueram Quinctiliani Institutiones ad te mittere : & sane misissiem, nisi paullo esses ad iram pronior, quam oporteat. id enim Z Putasne me, aut nostrum quempiam posse meliora Sed quando falli vis, sallamus officiose. loratoria Actio dividi selet in Pronuntiationem, l& Gestum. Ad illam quod attinet, etsi vocis bo- lnitas non est in nobis, ut ait cicero; tractatio tamen atque usus in nobis est. Quapropter in ' sita illa, qua pollet unusquisque, vocis facultate bonus Orator videri poterit, si magna in primis leura animadvertat, ne praepropera quotidiani se lmonis festinatione verba mutilet. Fere enim fa- miliaris loeutionis vitia ad actiones quoque pu- 'blieas asseruntur ; S solent blaterones, cum di- leunt e rostris, ut ut aliqua in parte naturam e nando vincant &eonsuetudinem, extrema saltem lperiodorum deglutire. Ita porro distincte pronum

418쪽

ciabimus, ne tamen diutius in verbis istimorantes singulis, hiulcam faciamus orationem, aut me moria laborare videamur, aut syllabas numerare. Quamquam vitium hoc non est ita commune, ut primum illud: quod ut tollatur, nulla me quidem re adjuvari magis expertus sum, quam elara expressaque litterae caninae pronunciatione. Fit enim hac adhibita unius litterae recte efferendae diligentia, ut omnes bene pronuncientur. Imo si cui balba quaedam haesit minusque aperta alia quorum verborum pronunciatio, quae pro consue , ' tudine vetustissima tolli non posse videatur, Κ,

sibi dumtaxat, si quod est in verbis illis, valde .i proponat spiritu linguaque premendum; brevique sentiet, in aliis quoque litteris efferendis nectendisque se mirifice expeditum, cum perspicue pronunciare poteris, illud deinde cura quam diligentissime, ut vocis varietate ii rerum, de quibus dicis. varietatem consequaris. Nihil enim seque audientes enecat, atque unus

ille, constans, & perpetuus quasi cantus adole scentis eschola. Vitium tamen hoc, quod in foro & in curia ferri non potest, Oratori sacro interdum condonatur reverentia quadam rerum, de

quibus dicit, si eetera sit gravis & neundus. Ad- 'do etiam illud, ipsam variandi curam hoc in ge inere, si nimia sit, & loci oblita videatur, ma gis offendere, quam ceterum vocis VPriandae leges longe plurimas S pulcherrimas habes a Quinctiliano i quibus addere qui velit at quid , praesertim ad fori consuetudinem, nuas agat. Ego inde pauca ducam pro modo Epistolae, quae non nimis enuclea existimabo. Sit rugitur

419쪽

mo . EPISTOLAE

gitur vox laetis in rebus exponendis ipsa quoque quodammodo hilaris, plena, explicata, di suavi. . ter fluens et in contentionibus audax, elata, & nervis omnibus intenta: atrox in ira, aspera , densa, & respirationibus erebrae paullo in invidia creanda lentior & subobscura: in blandiendo, fatendo, satisfaetendo, rogando lenis dc submissarin suadendo, monendo, pollicitando, consolando gravis: in metu & verecundia contracta et in mi Ieratione aegre faucibus exiens, flexa, reducta, impedita: in aggressionibus fusa. secura, incitata: in expositione teres, quasique media inter 'gravem sonum & aeutum; ad summam, attollatur concitatis affectionibus, compositisque deice dat; & pro rerum natura, loci; temporis, & per sonarum, elata modo sit, modo demissa. Nolim tamen religiose nimium omnes animi motus imitemur . Nam & exultare clamose, & muliebres lamentationes edere his hionum more, oratoriam dedecet gravitatem. Illud vero tibi certum d metumque sit, ut initio magnae orationis voce utaris demissiore; ne eum paullatim crescere debeat pro ipsa contentionis natura, supra vires augeatur, & quod consequitur, in asperum quem dam sonum degeneret. gallorum clamori persimilem. Praeterquamquod modesta illa vocis tenuitas , qua dicere incipimus, idonea est ad signifi- leandum timorem, quem debet orator revere tia quadam concionis initio profiteri; modo ne lquid sit ex abrupto alicui exprobrandum, quale jillud Ciceronis in Catilinam: QMusique tandem, l&e. Esset enim praeter artis leges, praeterque ra

lanem, tale quippiam thnide proferre. Univer- l

420쪽

n cavendum, ne iussi nimiaque excreatione, quem . Graeci πτυελαμον vocant, intercidatur oratio; ne 2 spiritus per nares emittatur; ne vox subsultet

i inaequalibus spatiis, quasique claudicet ; ne rudisiit, dura, pinguis, rusticana: sed quam maxime fieri potest, clare, suaviter & urbane flectatur, sonamque efficiat sine molestia aequabilem. Si vigautem pronunciationem dc gestum ipsum egregie

moderari, oportet paratus accedas ἡ remque totam, de qua dicis, firmissime teneas. Nam si quid eX tempore, vel animo non satis firmo aggredieris publice ad dicendum, ita eris totus memoriae diffidentia metuque occupatus, ita in qua inibet periodo proferenda simul de futura sollicitus -eris, nihil ut de actione possis cogitare. Sed ctenus de Pro Miatione: venio nunc ad partem alteram, quae Gestu continetur. si us nomine totius corporis habitum , figuram, motumque intelligo : cuius ea silmma Ioeli, ut vel ex hoc ipso rerum dicendarum species aliqua statim offeratur. Vestium & capillorum primum habenda ratio : illudque maxime cura dum , ne nimia negligentia a civili cultu abhorrere videamur, concionemque contemnere; neve

cura putidiuscula in mollitiei suspicionem incidamus. Coma vestibusque decore compositis, de fronte, oculis, manibus, pedibusq)e cogitare de-hes . Recta enim horum membrorum conformatior & motus dicentem mirifice adjuvat; magisque capit auditores, quam ipsa propemodum oratio. Frons itaque celsa di explicata laetitiae index est, μ demissa obsequii vel doloris, caperata indignatio nis, dura contumaciae, aversa despectus S irri.

SEARCH

MENU NAVIGATION