장음표시 사용
401쪽
Doctorum princeps, tuis nunc auspiciis en ulto, nihil hominum judicia veritus, si me nomine tam augusto, veluti scuto, tegere potero. Αe multi sane formula ista ad foeda erga mortales obsequia abuti solent, quorum impudentia ad illiberales adulationes projecta factum est, ut ii qui sapiunt, dicari sibi libros aliquando patiantur, cupiant vero numquam . Ego mihi reperisse videor, quem laudare possim merito suo, neque rogatus, neque emptus. neque turpi alia ratione obnoxius. Itaque illud etiam sequitur, ut stemmata & imagines omittere possim, quod genus passim jactant talium mercium institores. Ip- ponensis Episcopus, Catholicae Eeelesiae Doctor longe maximus, Scriptor ex omni memoria temporum sapientissimus, non eget laudibus aliunde quaesitis. De te igitur nihil. De me vero sic habe, nihil mihi umquam fuisse antiquius, quam ut tui studiosus in omni vita apparerem. Vid bar enim ipse mihi fore aliquid, si eontentionibus meis guttulam doctrinae tuae aliquam aspergere imitando possem. Hoc ipsum intelligo quam dissi
402쪽
dimelle & arduum sit: attamen in laude aliqua ponendum est, nisi fallor, contendisse . Placet id in praesenti publice profiteri; civitatemque de nobis optime meritam teitem appellare. Tu voluntatem in te nostram ex illis beatorum sedibus proba, nosque S litterulas istas supremo Numini commenda.
icumque ex nostris grave aliquid aggressiari
homines quaerunt,a quibus auspicia sumant,viactitur illi sane rerum divinarum humanarumque discrimina ignorare. Est enim auspicium, si recte judicamus, caeleste quiddam ex Numinum favore manans, quod a mortali natura expectari non debet. Ecce igitur, cur nos sacrarum rerum volumina magnis impensis edituri, te potissimum, Virgo parens, in ipso tanti operis limine auspicem appellemus. Tu nobis vires animosque suppeditabis; faciesque pro tua apud praepotentem Filium auctoritate, ut hominum mentes ad haec studia tam necessaria conversae tiostris laboribus
faveant. S praelio sint. Id eo libentius facimus, quod in hujusmodi pietatis officio nulla fallendi suspicio latere poteli, nulla blandiendi, nulla cu
403쪽
ptandi, nulla denique, ut omnia uno verbo domis plectar, dedicandi pro more saeculi. Nos igitur tibi typos noli os . praela, pluteos, remque omnem librariam damus, dicamus, donamus ; rite recteque precati, ut habeas in aere tuo; & quanis doquidem rerum Venetarum peculiarem curam geris ut temporibus difficillimis compertum est partem hanc longe nobilissimam, quae ad animi cultum di religionem pectat, singulari aliquo patrocinii genere tuearis. Alii templa magnifiea tibi eondent; alii sacrifieiis dc supplicationibus totam Civitatem ad spectaculum commovebunt: nos, quod unum possumus, munusculo illo tibi litamus, nihil in posterum fassuri libentius, quam quod ad tui nominis commendationem pertinebit. Habeant sibi homines auspicia sua per titulos ac dignitates celebrata, sed tamen inania. Nos humana experti, in tuo Numine ac praesidio conquiescere perpetuo Volumus.
Ad Tomum primum opusculorum Lipsiensium
Non una eaussa fuit, Vir Praestantissime, quae me non dicam moneret, sed prope
404쪽
im pelleret, ut primum Collectionis hujus Volumen tibi potissimum instituerem, tuoque nomine longe clarissimo illustrarem. Sed, ut ceteras
omittam, quae me tibi obstrictum habent, & pu-hlieam aliquam grati animi significationem postu Iant, hoc ipsum, de quo agitur, esst hujusmodi, ut tibi vel in primis iure quodam debeatur. Τur enim mihi consilii hujus auctor fuisti, tu idem dux& adjutor: ut, si quid ex eo boni erit, spero autem fore plurimum, industriae ac sapientiae tuae totum plane sit referendum. Interest, nisi fali Ior, reipublicae litterariae, quam musta quamat varia homo unus praestare possit, eognoscere. Nimis enim quidam angustis terminis humana ingenia circumscribunt, irridentes etiam tamquam ardetionem, si aliquem videant pluribus rebus operam dare. Latius patet hominis animus, quamis artium ae disciplinarum provincia tota. Tu ee te eum Medicinam facias tanta hominum approhatione, quanta esse potest maxima in civitate principe; interim tamen & antiquam eruditionem. ct aquarum doctrinam nostris temporibus mirum in modum amplificatam, S Mathesim univer-
fam, S Physicam complecteris; ut nihil jam ex
litterarum atque artium studiis tibi novum accidat. Quid vero si non tibi tam saepe publici muneris & offieii caussa modo huc, modo illue eommigrandum esset ξ Quid si non menses prope integros mechanicis operibus visendis, regendis, judicandis concedere deberest Mirum sane est, quomodo possis tam multa aggredi ac perficere.. nec tamen amicorum ossiciis umquam desiis, ocas nobis etiam rem librariam gerentibus operam &
405쪽
auxilium impendas. Ego sane numquam ausus epsem hoc, quidquid est, quod sane multarum re rum peritiam rectumque iudieium requirit, sine te sulcipere; ut proinde nemo mirari debeat , si in ipsa operis fronte a te ipso auspicium peto. Sic porro velim tibi persuadeas, quod tibi in halum erit, omnes homines litteris deditos facile
Ad Tomum tertium opusculorum Lipsiensium
Cum Petrus victorius, magnis propositis pratismiis, Galliarum Regi Opera sua dicare posiset, maluit honorem hunc, pro illis moribus minime vulgarem, Nicolao Ardinoelio homini docto & amico suo deserre. Scilicet non omnibus omnia conveniunt, sed aliis alia. Iam satis intelligis, Sapientissime Iane, cur ego, instituta collectione hae ex omni litterarum & artium genere, quae Actis Lipsiensibus continentur, viros quaesierim doctrinae & eruditionis laude praestantes . quorum nomine volumina singula ad auspicium exornarem. Sed illud quoque vides, opi nor, exeunti mihi paullo longius cogitatione, &
406쪽
Italicas perlustranti Academias, non potuisse te non stitim occurrere, quem pro suscepto consilio patronum & auspicem advocarem. Hominem quaerebam, qui insignem aliquam naturae cognoscendae operam dedisset; & in magna Italiae luce ejus arcana . sive ad Medicos usus, sive ad disputandi exercitationem aperiret. Est ne aliquis saeculo nostro, qui se tibi in hoe industriae genere conferre audeat; qui plura quaesierit, notarit, adverterit; qui partes omnes non modo humani eorporis, sed animantium quoque ceterorum, atque adeo illorum etiam, quae ζωοφυτα Graeci dicunt, diligentius perpenderit; verbo dicam, qui maria sua tetrasque curiosius excusserit ' Hoc consilio insi-' gnem naturalium rerum thesaurum domi tuae cotilegisti; ut apparatu ipso ad laeuli ingenium composito selendi cupidos alliceres; additis etiam ex omni antiquitate monumentis, ne quid deesset alillam, quam multi requirunt, encyclopaediam. Seio, talia quaedam interdum ab iis venditati,
qui specie fallere student, & videri malunt, quam esse. Sed tu quidem & editis per nos libris , Sprivatis publicisque disputationibus, S quibuscum
que rebus occasio tulit, quis quantusque esse , , satis superque offendisti. Proinde nihil mirum, si, cum Anatomicum studium Senis restituendum esset, in te unum Regii consilii Proceres oeulo conjecerunt; teque patriae tuae, conditione F vis retinere conanti, paene dirarim, eripuerunt. Verumtamen viri docti non sibi, nec suis solum, sed toti humano generi sua bona debent; complexi, qua late patet animorum commercium dc societas, immensa tetrrarum spati3, quibus sa-
407쪽
pientiae latices effundant. Patiantur non aegre cives tui ad alias quoque civitates sua commoda pertinere; sibique ipsi gratulentur. quod pro summa soli Ariminensis Geunditate dare potius de-heant, quani aecipere. Tu Vero interim perge, ubieumque eris Physicam Medicamque facultatem colere & amplifieare; illudque pro certo habeas nihil me libentius typis meis, quam tua, vestuo judicio probata commissurum .
Ad Moralem Theologiam P. Anacleti Reinifestuet
serum Conventuatium in Hemia Provincia ' Proidi dicatam .
SI Anaeletus Reinises uel in vivis esset, videretque suam hanc Moralem Theologiam typis meis editam, a te potissimum auspicia petere, totius Venetae Provineiae Minorum conventua hum Praeside, ipse sibi procul dubio gratularetur. Fruges istae in solo D. Francisci natae. longe lateque propagentur ad alendas gentes omnes, quae Christiano censentur nomine, numquam tamen ex alieno erescant. Fovit eas primum & amplificavit alter ordinis hujus Seraphici Magister Matthaeus Crestingerus: nunc in larum convolant
408쪽
tuum, a quo tamen nihil petunt, nisi patroeinium. Potes sane S his addere, si quid desit:& similia zondere, si velis, & vaces; quandoquidem ad istum dignitatis gradum recte atque ordine per omne studiorum genus pervenisti: ceterum, ut nune est, nihil amplius optamus, quam ut accipias muneris loco, quod aliqua ex parte
tuum est, acceptumque tueare . commode porro
accidit, ut per hos dies Opus emitterem, cum te Fratres tui unanimi consensu Provinciae praeposuerunt. Neque enim mihi singulari quadam ratione obstricto satis esse videbatur communes laetitiae significationes afferre, & in media turba gratulari . Publicum esse volo notumque omnibus, quod tibi persolvitur ossicium t ut quando pro meritorum magnitudine grates referre nequeo, videar saltem pro boni viri more debitionis confessionem non refugisse. Superi tibi familiaeque tuae contulerunt illa omnia, quae in rebus hominis bona dicuntur; Tu aliis confers, & pro ea, quae genus hominum continet, societatis lege curas atque essicis, ne operam tuam ullus desideret, modo fateatur, se indigere. Liceat typographo esse gratum, quacumque demum ratione potest : non potest autem nisi per haec, quae parum intelligentibus videntur exilia, sed tibi ita videntur, sicuti revera sunt, opibus ac divitiis nobiliora. Erunt certe quidem non injucunda, sive reputes quae sint, sive a quo.
409쪽
Ad Amicum Cenetensem De Philippi a Turre visi i Adriensis
Vita a Piscopi Adriensis mors ita me perculit S affixit, ut vix a- inimo conitem. Adhuc ille mi- ihi cogitanti obversatur, qualem l prorsus in lectulo jacentem vidi , cum subsidentibus oculis , labris naribusque decoloratis , cervice inve si, cruribus eontractis. brachiis inaequaliter dispersis, magna quadam luctatione spiritum extremum funderet. Cum enim ingravescere morbum sensit, ad me misit ut adessem. Statim advolavi; mecumqueValliseerium adduxi medicum,ut nosti, in hae urbe primarium. Sed eum Rhodigium pervenimus,jam morti proximus ne agnoscere quidem nos potuit. Intestato mortuus est. Fortasse detestamento ne cogitavit quidem umquam. Sed
410쪽
eerte eum me advocari jussit, aliquid mente volvebat saltem de scriptis suis, quibus credibile est consulere voluisse. Hactenus de ejus morte. De vita quod quaeris, id vero longioris est operae. Nunc pauca dabo: quae tamen ipsa si edideris per tuum istum librarium, non aegre feram. Uale. - u. MDCCX
PHILIPPI A Tu RRE. EPISCOPI ADRIENSIS.
PHilippus a Turre ea morum probitate fuit,
eaque litterarum gloria, ut merito de fortuna queri potuerit, nisi ad ceteras animi dotes in- .signem moderationem addidisset. Non caruit ille quidem bonis, quae fortunae dicuntur; abundavit etiam, si fortunae dumtaxat ratio ducatur, sed singularis illius atque inaudita virtus maius aliquid postulare visa est, unde hominem posterimetirentur. Natus est in Civitate Austria, vulgo cuidale, Kal. Maj. anno MDcLVll. parentibus apprime nobilibus Mario a Turre, Ec camilla de Frumentinis. Quod in prima aetate rarissimum est, libros semper maluit, quam crepundia: cum que Rhetoricum S Philosophicum cursum in patria celerrime absolvisset, Patavium migravit. Hic rursus humanitatem, & politiores litteras tractare coepiti ad quas potissimum factus videbatur ; tum
