Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

aliquem injuste miserum esse ; qui indignatur. dolet aliquem injuste esse felicem. Ambo viri boni sunt, ossicia commutant v proindeque perturbationes istae sibi ex aequo respondent, & qu dammodo reeiprocantur. Eodem modo usurpatur ab Aristotele verbum ἀυτὼειται paullo inferius i.

gius: aurem asiquis suspicari, invidiam miserincordiae eodem modo esse corurariam, tamquam vicinast, avi eadem qua neme . ita ne vero Z Nempe Majora-gius non discedit a prima σου ρωτι emiuisae signifieatione. Ego sic interpretari malim: Videri autem pors invidia quoque convenire quodammodo cum miseri cordia. tamquam one aliquid indignationi, ac prorsus idem. Cum enim dixisset Aristoteles, indignationem convenire cum misericordia, nunc quaerit, uistrum ipsa quoque invidia eum misericordia conveniati siquidem etiam invidia dolet de alterius bo. nis tamquam immerito occupatis . Negat: quia misericordia dc indignatio de eo dolent, quod acciridit immerenti; invidia de eo, quod accidit aequali. Neque enim invidus laborat, utrum qui fella est, merito sit felix, an immerito et id tantum dolet, eum esse felicem l dc si forte in calamitates decidat, laetatur. Ex quo sequitur, invidiam esse improbi hominis, misericordiam & indigna. tionem probi. Sed sit epistolae modus Tu quoque pone modum aliquem tuae isti Grae earum

432쪽

arsis et

EPISTOLA VI.

Nepos , BInas a te his quatuor ferventissimis diebul

accepi litteras, & quidem latinas. Itane igitur neque tibi parcis, neque mihi Z Urget te scilicet Paedianus ille eum sua caterva: monetque in singulas horas, ac paene in judicium rapit, quod eum nepotem ex fratre dixeris, qui fratris filius dicendus erat. Quamquam ego istorum hominum nullam esse habendam rationem duco, qui quod pauculas voces, in quibus vulgo peccari solet, a Vossio sumserint, ac memoriae mandaverint, ma gnos se Cicerones putant , eetera indoctie alta men offendere conabor, quomodo possis cornicum oculos configere. sed tu vide, quid jubeas ; ego enim spectabo aliud nihil, nisi ut paream. Aio igitur, vocem Ne s, quae natura sua ad filios Gliorum pertinet, ceterosque ex iis genitos, albquando etiam ad fratris & roris filios. S ab iis natos traduci posse, atque adeo debere; ne hunc vehiti scopulum plus nimio declinantes, ad alium appellamus, qui foedior sit ac periculosior. Ea enim interdum animi sensa exprimenda sunt, quorum ratio non aliter constet, quam si hoe nomine declarentur. Siquidem vasta illa verborum circumductio, bc similium casuum continuatio, qua morosi isti aureae latinitatis custodes fraternas cognationes describunt, sermonem non solum enervat, sed plerumque etiam obscurat; ut

433쪽

paueis post diebus ne ipsi quidem intelligant, qui

seripserunt. Ego itaque non in singulis latinae linguae particulis, sed universe in toto genere aurum requiro: ac saepe quidem animadverti, ex aureis verbis luteam orationem fuisse conflatam. Sed nune tuis illis obtrectatoribus, quandoquidem nihil detrimenti latinitas capis, morem geramus: valeat in minima quoque vocula aurum; indulgeamusque tam splendidae cupiditati; verumtamen ita, ut conveniat inter nos quid sit aureum . Augusti obitus, inquiunt, auream clausit aetatem.

Ecee tibi igitur aurum ab Ovidio, qui Cupidinem pro Augusti felicitate precatur, ex Ponto lib. s. Eleg. v. 6 I.

. Sic regat imm-, terra que coerceat omnes

caesar, ab Enea qui tibi fratre nepos. Vides, ut Poeta elegantissimus Augustum appellet nepotem cupidinis, quod genus duceret ab eius fratre, id eli ab AEnea Veneris filio 8 Etiam in epistola Didonis AEneas dieitur frater Cupidis

nis: Parce, Henus, nurui ue durumque amplectere fratrem, Frater Amor. Quid si dicant, inquis.' tam alte peti cognationem hane, ut in nomina minus propria degeneraveriti Id si dicant, puruchre eludent, seu potius eludere tentabunt: sed ne nos quidem ex toto gladiaturam ignoramus. Nimirum quo stirpes longius procedunt, nepotes quidem minus propinqui sunt, sed tamen nepotes : cognatio minuitur, non variatur. Verum ag mus eum iis liberaliter. Nosti, opinor, qua sit Plautus auctoritate. eujus ore Romanas Musas priseo illo saeculo loeutas serunt: hie igitur tam

locuples auctor in Amphitr. AEL 4. se. Quis iam

434쪽

st h

sto Sce. sie habet: ego ille idem sum Amphitruo,

Gorgophones nups, imperator Thebainum. Fuit autem Gorgophone Amphitruonis amita, quia soror Alcet eius patris. Videturne tibi satis propinqua cognatio, quae tueri vocabulorum digni. talem possit Z Hic tu me etiam rides hominem semidoctum, qui carmina lapposita a Plautinis non distinguam. Rideas licet, dummodo illud mihi primum coneedas, Comoediae hujus Supposita omnia latini hominis esse, & quidem antia qui, ut Grammatici peritissent constituunt; deinde moneri te sinas, hanc, quae Suppositorum ultima scena est, Plauti germanam judicari eum ab Iano Gulielmio in quaest. Plaut. c. 7. tum ab aliis criticis viris, quos refert Frid. Gubman nus in Plauti commentario. . Quod si quam nos liberales sumus, tam Paedianus tuus aequus esse velit; nec aureis tantum verbis, sed argenteis quoque, di, quod multos secisse video politissimos scriptores, etiam aeneis locum aliquem in Latio concedat; jam ea illi ex omni memoria exempla proponam, quibus fidem negare non pon

sit. Quid enim t An illum Quinctiliani auctori

tas parum movebit, qui, si aetatem quaeris, ab ipso Neronis exitu florere coepit; si doctrinam di eruditionem, viginti annos erudiendae juvent ii impendit, tanta aestimatione ingenii, ut & Ω- latium e fisco, di senatoriam dignitatem, &eonsularia ornamenta consecutus sit 3 Hic igitur tam tus eloquentiae magister in prooemio, quae pars o rationis cultum di elegantiam maxime postulat; in prooemio, inquam, libri quarti suarum Institutionum, multum se debere profitetur Domitiae.

435쪽

no Imperatori, quod sti sororis sua neptiam e ram de averis. Ad quem locum accipe Turne bi. animadversionem : Nove ditas sororis Nepotesno Nentes ex sorore. Neque enim dubitari deis hec, quin liti fuerint Flavii Clementis filii, quos

etiam tum parvulos Domitianus successores destinaverat , ut narrat Suetonius in Domiti cap. I s. Hujus autem clementis uxorem. fuisse Domitillam Domitiani sororem refert Philostratus in viia lia Apollonii Tyan. lib. 8. c. Io. Al. as. GD- iΚλεμεντα ῶπεκτονως-υπατον, - την iάδελΦῆν τῆν . ἐα- ου εόεδωκει. h. e. latersecu tae memem virum GUtilarem, cui sororem siuam collocaverat . . At enim Suetonius in Vespac e. 3. unam dumtaxat memorat Domitillam Flaviae filiam,Do- imitiani sororem. quae, vivo adhuc, imo S privato Vespasiano patre, diem obiit s cum Domitilla clamentis uxor, in insulam Pandatariam a Domitiano relegata, illi superstes fuerit. Esto, num ieeirco neganda Philostrato fides, qui proxima aetate vi- lxit, di in ipsa domo Augusta epistolarum magi. ster fuiti Fortasse alteram hane Domitillam Ves pasianus suscepit ex caenide, quam, mortua Flavia, paene iustae uxoris loco habuit , ut est in eodem Suetonii loco. Fortasse hane quoque Flavia genuit, sed ex Statilio capella, quo tempore in ejus contubernio erati quod in ea ussa esse potest, lut a Dione, seu potius Xiphilino, non , sed συγγενἰ , id est cognata Domitiani dicatur. lNonnulli Philostrati auctoritatem subruere eo, nati sunt, sed adhuc inani conatu; ac ne timo- irem quidem ullum tibi injicere debent, nisi si- lquando ipsius verba sollicitare incipient, ut

436쪽

vertant in αδελφιδὴν, hoc est sororem in syst' p oeuim sitam: nam fuit altera Domitilla Domitillae dubio se

filia, de qua inscriptio apud Grutςr. p. 24s. n. si gendum

FLAUIA DOMlTILLA FILIA FLAVIAE DOMITILLAE IMP. CAESARIS Uespasi ANI NE atque ita

PTIS. Majus tui negotium exhiiant, qui ad Grammaticorum subsellia vocant; iustoque sa- 'cramento contendunt, genus hoc constructionis aut aliud significare, ac nos existimamus, aut,

quod Turnebus animadvertit, ab usitata latini sermonis consuetudine . abesse . Ergo si Quinctilianus nepotes ex Drsire dixisset, manus darento At mihi diligenter perquirenti idiotismus hic toties Recurrit, ut fidentissime statuam sororis meae filium a Latinis striptoribus tam recte dici sorodiris nepotem, quam nepοωm ex borore, aut nepotemper sororem; omnino Iu vernaculo, iermone dicimus vel mio nipote di sarella. vel nipore per via diserata. Quod ita oliendam, ut non solum Turnebo satisfiat, sed illis quoque, . qui vocem 2 pos omnibus prorsus xx fratre ac sorore genitis denegant; sive soli sit, sive adjunctis ex fratre. aut per fratrem, ex botore, aut per sororem appli' cata. Suetonius in Caes. c. 8s. 2res inquit, o flituis haeredes, sororum nepotes , C. Octavum. Q. Pedium, L. Pinarium. En tibi, Turnebe nepos sororis pro nepos ex sorore nam Pedius & Pinarius ex Iulia majore geniti erant, Caesaris soro re; Octavius autem, natus ex Atia Iuliae minoris filia, simplipiter ae sine ulla adjectione C saris nepos dicitur ab Eutropio in Breviar. l. .. 7. c. I. Iam vero Tacitus prodeat, dignus etiam som

437쪽

nal. I. g. c. 3o. equestri muni loco C. Sallusis

rerum Romanarum florentissimus auctor sororis nepo- tein in nomen adscivit. Fuit autem Crispi mater . Sallustia C. Sallustii Historici soror, ut videre potes in Glandorpii Onomastico . Prodeat Spar- tianus, qui sie habet in Hadriano, c. 2. Nepte per flororem Trajasi uxore accepta. h. e. Sabina neopte Trajani per sororem ejus Marcianam. Pro deat denique cetera turba, sed non sine nomine.

Orosius l. 7. e 28. Licinius adolescens, Licinit -- lgusti filius, Constantini autem ex uerore nepos. Ve- ltus monumentum, Gallieno imperante positum, lapud Reines. Class. 8. num. 37. AVUNCULUS 'NEPOTI B. ME. Ambrosius i. epist. ad Pater. num. Α8. Azunculus iste illius, ista hujus ne- l=tis vocatur . Venant. Fortunatus 4. 6.' carm. 4. lv. I 6. cetidit patruus, dum flat in Urbe nepos . Sed jam ad ea tempora pervenimus, quibus lferme nemo latine scripsit; quin promiscue nepo- llem dixerit eum filii, tum fratris filium: quod ista notum est 'omnibus, ut supervacuum sit au- lctoritates congerere. Illud eave, ne tibi persua- ldeant, Latinam linguam exinde interiisse, quae quamvis in communi loquendi consuetudine esse ldesierit, attamen in scholis, in Academiis, in ljpublicis monumentis, &universe in optimo quoque scriptionis genere, quae singula populari lotu- ltioni infinito intervallo praestant, semper viguitae dominata est: qua de re multa jamdiu animo volvo, sed ea non capit epistola. Etiamne igitur quis dubitabit de huius vocabuli potestate

seque miris modis contorquebit, quoties fratris, aut sororis filium uniea voce notare voluerit, aue

438쪽

etiam pluribus, sed quae t en cognationem hane sine magno verborum circuitu, ac sine ambiguitate significent : Muretus, sui saeculi Tullius. ex Apuleio quoque, ae Sidonio quaedam esse petenda seribit lib. I. Epist. 36. nos vero ne ab Quia dio quidem audebimust Hinc videlieet nostraeiulae maerae atque jejunae scriptiones, in quibus nihil magis apparet atque extat; quam metus Ssollieitudo . Di quidem morbus vetustissimus est,

ει ub ipso Quintilliano exploratus: Dipis iudices' inquit 'lib., 8. eap. 3. erga nos siumus, sis que paupereate ρrmonis labora s. Mone igitur monitorem tuum, ne sibi, ac tibi sine caussa crucem figat Hactenus jussu tuo: nunc aliqua etiam sponte mea; ne, ut soles, de litterarum brevitate queri possis. Atque ego quid . non valde miror,' nomen Nepos fratris filiis posteris. que eorundi fuisse tributum, quia eum prbprio cognatio 'illa careret nomine, ex proximo arces sere debuit: quod in aliis quoque linguis ex La tina propagatis postea factum est, exemplo mo Irante viam. Illud mihi potius mirum videtur cur etiam ad prodigos appellationem hanc peret. nere Latini voluerint: eum enim multae rationes afferri soleant, nullam tamen adhue video, quae homini veritatis studioso possit esse satis. Aeetape, quid ego de re hac, homo, ut scis, non vati de aeutus: nudius tertius excogitaverim. Cum Romani inter antiquas virtutes frugalitatem inprimis numerarent, inter saeculi vitia maxime prodigentiam, hinc factum esse crediderim, ut profusum hominem S aequo largiorem nepotem diacerent . Quid palles, quid ad extrema oculos ab- - Dda jicis

439쪽

ticis Θ Nempe times, ne multa de veterum Romanorum frugalitate exempla, historias, versiculos, quandoquidem ita usuvenit,ad eruditionis speciem& pompam tibi obtrudam. Non ita sum laudis cupidus, aut certe non laudis hujus . Sed fac me unum aliquem' eruditum ex Thratro vitae humanae rego ne iijbi tam .vulgares erini itiones Z Scio cui scribam. Id modo,dico. Romanos s*riptores nihil frequentius memorare, 'uam Mepotum luxuriam ab avita parsimonia degenerantium; quod apud illos adeo increbuit, ut ne nomistis quidem inter nepotem, S prodigum voluerint esse discrimen. Hic tu mihi Calepini lexicon obiicis tres ante annos mea opera editum. Vide. numquid

gravius. Sed primum de toto illo volumine ita velim iudices, ut est in epistola ad Lediorem, nee plus a me poscas, quam promiserim I deinde ad hoc ipsum quod attinet, sic tibi persuadeas; nihil prorsus certi atque explorati constitui posse; ex quo factum est, ut non solum alii talia sed ego ipse alias . aliter scripserim. Erit fortassie, cui priora illa magis arrideant, erit qui neutra probet: . sed quod in re hac facilli.

mum est, multi reprehendent: quod unum in rebus omnibus est difficile, nemo optima reponet. Habes jam quo studio ea curem, quae te Velle, quaeque ad tuam laudem pertinere intelligo; neque Vereor, ne te non expleverim: quod utinam tu quoque nostrum desiderium expleas vi

dendi tui, istisque silvis aliquando relictis, in sole rursus vivere incipias. Vale. '

440쪽

EPISTOLA VII.

De vocibus Artopta, Locare, ct Nota.

astul,

QUod Paediano isti tuo Iuvenalis S Persit Sa

tyrae tantum placeant, quantum scribis , laud equidem miror et placent enim m*gnopere etiam nobis, quamvis non audeamus Horatianis

opponere. Illud vero per mihi mirum videtur, qui fiat, ut sibi persuaserit, nullum esse horum Poetarum versiculum, quem ipse non probe intelligat. Ut ut est, ego tibi auctor sum, ut, litibus abstineas. Quod tamen consilium ne videar dedisse fugiendi laboris gratia, duo loea adscribam, alterum Juvenalis. Persit alterum, quibus tentare hominis ingenium possis, & belle, nisi fallor, includere. Debes igitur te in laudantis speciem totum conformare 3 os ejus atque oculos ingenii indices admirari; interrogare, quam pri dem sis dederit his auctoribus; quidquid fesponderit, magna accipere admiratione . cum maxime intumuerit, tum veluti discipulus aliquis in Pythagorae ludo post silentium quinquennale, caulide arguteque urge, nec quidquam abire patiaris. Est, inquies, in quinta Juvenalis Satyra vox Arto pt- v. 73. salva fit artoptae reverentia cuius, quaeso, vim ae significationem pro tua ista intelligentia mihi expedi. Si imparatum invenies, ut fere solent esse gloriosi homines, mitte ad Interpretes, unde erbosior redibit, sed paullo doctior. Cum enim omnes excusserit polirema editione ab Henninio

SEARCH

MENU NAVIGATION