장음표시 사용
441쪽
eollectos ; id, si relle conjicio , pronuntiabit quod Henninio ipsi probatur, artoptam panem esse nonni ni assatum. Haec scilicet opinio fuit Octavii Ferrarii Elect. l. a. c. IO. qui tamen si animadvertisset Plauti verba in Aulular. a. a. sc. s. Ego hinc artoptam ex proximo utendam peto, facile sibi persuasisset, artoptam vas esse, in quo panis assatur, non panem ipsum. Vides enim, opinor, vas utendum a sene Plautino peti potuisse , panem utendum non item . Iam vero cum artopta vox Graeca sit ab ἀρτόπτη. quam describit Pollux Iib Io. e. το σκέυος, εν si του - ἐνεα τωσι. vas in quo panes coquuut, quaere a Paediano tuo, cur putet a propria certaque significatione abeundum . An non sensus & urbanitas constat, cum jubetur Parasitus abstinere pane, qui in anopia co
Elus est: atque ita vereri vas in domini delicias. velut ad sacra, comparatum Z In quo quidem non tam usum ipsum rei, quam Graecam appellationem irridet more suo. Quod si malit Lubini interpretationem tibi obtrudere, qui artoptam panis dispensatorem & custodem esse putat, ab paηis, S. οπτομαι video, fac primum ostendat, ubi novam hanc vocem, & quidem masculini generis, sive apud Graeeos sive apud Latinos invenerit; deinde quomodo cohaerere existimet consequentis ea minis verba, supers illic, qui ponere cogat, nam si attula custos est, ipse quidem ponere coget, non alius servus. Sudabit, mihi crede, atque algebit; sed explicare se ex ambagibus non poterit. Fomtasse ad illos accedet. qui artoptam pistorem dixe runt, tamquam ab ἀρτο1 1ς . Esto, amplificemus
Latinam linguam, siquidem vox apud ullum
442쪽
lum Graecum scriptorem reperitur. Quid si dicat mulierem panificam significari, testemque appellet Plinium ξ Nihil novi dixerit, sed nihil item veri. Ecce tibi Plinii verba lib. 18. c. II. Plores Romae non fuere ad Perscum inique bellum die. Ibi panem faciebant Quirites , mulierumque id opus erat , sicut etiam nunc in plurimis gentium. Artoptam Plautus appellat in fabula , quam Aululariai scribit ; magna ob id concertatione eruditorum, an is versus Poeta sit illius , certumqtae sit A. AItei Capitonii sententia , coquos tum panem lautioribui coquere solitos. Primum igitur narrat Historicus. pistores ad Persicum usque bellum Romae non fuisse ; deinde ipse sibi hae super re dissicultatem movet, quod in Plauti fabula mentio artoptae , hoe est pistorii vasis, S quidem ex Graecia allati, ut ex ipso nomine patet; denique dissiculta tem tollit, tum quia non satis constat, an is, versus Plauti sit, tum vero maxime quod artopta coqui uterentur, non pistores. Hi ne artopticii pa- eodem capite meminit, qui ab artopta dicitur, sicut a furno furnaceus. Videsne, quam nihil a Dferant probabile, qui artoptam apud Plinium mu- herem putant Z Igitur pro certo habeas, artoptam vas esse ad panem delicatiorem coquendum ; neque smas, te per vanas commentationes induci. Vide porro, ne Paedianus ad incitas redactus, v terem Iuvenalis editionem in medium afferat anni3 73. quae non artoptae habet, sed artocos. Vox qualiscumque est, etiam Britannico placuit: sed tu illi S invidiam novitatis oppone, dc optimorum codicum fidem, & eruditorum con- . sensum pro argut/. Antequana iminum de tabu-
443쪽
la. illud quoque te montium volo, unum ex e mnibus veterem Scholialtem subdubitasse, utrum artopta pistor esset, an vas e qui hune eonsecutriunt Juvenalis enarratores, pro pillore nonnulli
steterunt, vas omnes omnino rejecerunt.
Iam ad Persium veniamus. Sed victus atque afflictus Paedianus suis se castris tenebit. Si tamen provoeando rursus educere in aetem potes.
quaere ab illo, quid putet per vocem Rhenos innificari in Satyra Persii VL v. 47. ingentesque lacas sonia Rhenos. Si accipis, inquiet suo periculo cautus, quod scribunt Interpretes, Rhenos posuit pro Rheni incolis. Tum tur Principio quidem perinde loquebaris, ae si Iuvenalis, & Persiti anima in te migrasset; sed ut nunc est, de tuo vivis . Itane vero nihil nisi ab Interpretibus 8 Recita, o bone, quinque ipsos Persii versus, quibus tota clauditur sententia. Missa est a Caesare laurus Insignem ob cladem Germanae pubis, ct aris Frigidus excutitur cinis : ac jam postibus arma, Jam chlamydes regaem, jam lutea gausapa capris , Essedaque. ingemesique locat Caesonia Rhenos. Describit igitur apparatum triumphalem C. Callingulae, qui victoriam de Germanis relatam jactahat, laureatis litteris ad Senatum missis r qua de re legendus Suetonius in ejus Vita, cap. 4s ct seq. Itaque Caesonia ejus uxor parabat aras ad sacrificia. & inter ceteras triumphi pompas Belgica vehicula, & Rheni imagines fieri curabat. Nosti oppidorum ac fluminum iconas, imo rerum& locorum omnium, quae ullo modo ad victoriam pertinerent, in triumphum ferri eonsuevis se
444쪽
se. Taeitus Annal. a. e. r. sipolia in triumpho Germanicio simulacra montium , fuminum, naetiorum. Ovidius de triumpho Drusi l. . Trist. Eleg. a. v. 37. His lacus, hi montes, b c tot Glesta, tot
Plena ferae caedis, plena cruorisi erant. Imo ipsum Rheni simulacrum ejus pompae pars fuit v. Istarnibus hic fractis fixis male tectus ab uis, Decalor ipse με sanguine Rhenus erat. Quare Caesonia ingentes Rhenos, hoe est ingentes Rheni imagines fieri volebat, quoniam ad Rhenum ridiculam illam victoriam maritus retulisse dicebatur. Rheni porro ineolas, qui tamquam captivi ante eurrum ducerentur, non Caesonia, quae in Urbe erat, sed caligula comparare debebat;& revera comparavit, di ad pompam seposuit, ut narrat Suetonius cap. 47. Equidem non video, quid opus sit in tanta sententiae perspicuitate ad hanc μετωνυμιαν confugere praesertim tam duram, ut aliquos coegerit de codicum fide male suspicari, vocemque Rhenos in Rhetas convertere. Ee
vero si Rhenus pro Rheni incola diei potest, jam reliquum est, ut & Patavium pro homine Patavino, Sc Adria pro pisce Adriatico, S alia hujusmodi nimis ridicula dicantur. Si vis autem illum uno telo prorsus conficere, hie veluti duplicato ictu, ad explicationem compelle verbi Locat. Quid tibi ab illo expectes, nisi quod i interpretes omnes docti indoctique habent, videlicet idem valere atque accommodat,
collocat, disponiti Id eum dixerit, impupe rid
445쪽
bis. Quid enim minus rem ' quasi vero Caesonia tanto ante triumphi diem, qui dies ne ad venit quidem umquam, arma in templorum P rstibus collocaret, captivos vestiret, esseda & imagines in pompa disponeret. Tu, si paullo reputabis attentius, statim intelliges, locare nihil es se aliud, quam opus faciundum redemptoribus radere. Nam cum caligula procuratoribui stri fiser Sueton. c. 47. triumphηm appararem, quanVrus namquam alius fuisset, inveniendi erant artifices, quibus ex arma postibus figenda, & vestes ad captivos ornandos, dc esseda, ct imagines, Sapparatus denique totus locaretur. Id vero usu- veniebat etiam in veris ae legitimis triumphis, ut vel tota, vel maxima pompae pars, quamvis in speciem advecta longius, in Urbe tamen con deretur: ideoque deesse non poterant id genus redemtores. Non aliter, credo, quinque Julii Ca saris triumphi, quorum quatuor eodem mense Mcti, parari tanta celeritate & varietate potuerunt. De his Veli. Paterculus i. a. c. que egit triumphos : Gallici apparatus ex citro, P risi ex acantho, Alexandrini re dise, Africi ebore. Hspaniensis argento rasi si constitit. Haec si tu magna asseveratione & eonfidentia dices, non se, tum tamquam vera, sed etiam tamquam tua, eX-cuties vano isti Grammatico jactationem; nec amplius audebit mirifieum se tibi Iuvenalis. aut Persit interpretem venditare. Quod reliquum est, n li de patria queri: sunt dc nobis Paediani nostri; verumtamen non audent cuilibet imponero. Iam flagitat tabellarius; nee tamen scribendi fi ncin facere possum, antequam te moneam, ne a
446쪽
quod in tuis litteris semel atque iterum animas verti, Vocem Nota pro adnotatione seu explieatione temere usurpes. Quid stupes Θ Latina non est. Nihil te pulcherrimorum librorum tituli moveant, in quibus Notae variorum, Notae Criticae, Mia Selectae, & similias nihil quotidianus eruditorum hominum usus, nihil ne nostrae quidem scriptiunculae olim emissae, cum magnis nomini-hus crederemus. Nota signum est: nota que apponere, quod habet cicero in Pison. e. 3 o. est Ggna quaedam appingere ad ea probanda, vel improbanda, quibus appingimus; non explicare, ut vulgo increbuit. Multa generis ejusdem in Latinis scholis & Academiis quotidie resonant; at ego nolo movere camarinam, quam olim cum tentassem, vix me servavit Apollo. Ea eum tibi excident ad nos scribenti, nisi aegre feres, significabo. Pauci mihi crede, Latine sciunt: neque ego mihi tantam hanc laudem assumo ; sed tamen quid ea sit, & quibus desit, intelligere mihi videor. Vale.
De Latinis transitionum formulis.
ORatiuneula me tua mirifice delectavit; eam. que non solum, ut aliquid calumniarer, quod te velle significasti, semel atque iterum legi , sed etiam multo magis, quod nullus esset Calumniae locus . Totus es a Cicerone: nisi quod apparet alicubi nimia quaedam connectendi cura. Natu
447쪽
Naturam sequaris oportet, quae multa distraxit. Neque enim in hoc orationis virtus est , ut omnia sint unum, sed ut ad unum omnia referantur. Eit ubi ipsa quoque negligentia tamquam simplieiter numerantis ad artem pertineat. Tu vero etiam a me petis Latinas transitionum formulas, quasi in hoc augere maxime diligentiam velis. Equidem non puto, velle te superare Ciceronem tuum. Atque ille quidem adeo nihil sellicitus de transitionum varietate est, ut in dua- lbus pagellis orationis pro Coelio sine eontrover- lsa elegantissimae quinquies eamdem formulam uis lsurpaverit. Etenim sic habet cap. a. Nam quod
de pietate dixistis &e. Tum ibid. Nam quod est l
objectum municipsi us dce. Deinde eap. 3. Nam quod Objectum est de pudicitia &e. Deinde c. 4. Nam quod Catilinae familiaritas objecta' Caelio est die. ' De inde cap. 7. Nam quod aes i alienum objectum ess&e. Miraris, stupes, ae paene stomacharis tantam in Cicerone jejunitatem. Lege, si vaeat, epist Iam secundam lib. V. ad Familiar. quam liere aecuratissime scripserit pro rei gravitate, attamen in variandis transitionibus nullam curam suscepit. Quod scribis, inquit, pro mutuo inter nos animo&e. Quod scribis de reconciliata nostra gratia dcc. Quod scribis non sportulisse Meuilum dcc. Neque tamen nimis est longa. Sed tu videlicet nimis in tenur laboras. Ut ut est, obsequar desiderio tuo ;ne me, ut soles, valde acutum in labore declinando judices. Sed, mihi crede. eopulandi modus res ipsas sequitur, & stib stilum scribentis subit non quaesitus. Exercitatione consequeris, ut
frigidam adjumenta contemnas . Nune ea po et toris
448쪽
teris adhibere, non solum tamquam vincula, quibus quae inveneris, apte componas; sed multo magis tamquam signa, quibus admonitus invenias. I. Satis multa verba fecisse videor de honestate: restat, ut de utilitate dicam. a. Satis est argumenti, me nihil tibi debere; quid si ostendo, debere te mihi t g. Satis, opinor, intelligitis, quid ego illi: videte nunc, quid ille mihi debeat. 4. Sed hare fortasse ferenda: illud vero quis ferae t s. Sed illud minime taςendum est. 6. Sed operae pretium est illa percurrere. 7. Sed his non deerit locus: interim quod initio proposui, persequamur. 8. Sed nimis multa de nugis; ad seria veniamus. 9. Sed haec vulgaria: illud maximum est. Io. Sed constantiam hominis videte. Auditores. I i. Sed jam aliquando pedem conferamus. I a. Sed id alias, nunc quod instat. I 3. Sed adhibeat oratio modum, & redeat illuc, un-ide deflexit. I. Longum est persequi singulae manebo, ut iustitui, in gφnere universo. I s. iam ad reliqua properabimus, si prius illud unum adsecerimus. I 6. Iam vero ad id, quod est huius caussae caput, accedamus. 17. lam quantum illud est . quod in tantis familiae negotiis numquam intermisit litterarum studia Θ Ι 8. Atque, ut facilius omnia intelligatis, ab initio rem totam obis ςxponam. I9. Atque haec ad utilitatem referebat, illa ad jucunditatem. 2O. Atque ego de re ipsa postea disseram: nunc de consilio dicere libet . a I. Ac de me satis: sequitur, ut de te dicam. aa. At dices, me multis largitum.
Nempe de meo; quid enim Θ a3. At enim haec sunt communia multis. Esto: quid illud t Nonne
449쪽
proprium Verris, & singularet a . At enim s lum id est, ut me Siculi velinit alterum illud,
credo, obscurum est, quem Verres nolit. as. Sunt haec maximae neque vero minora sunt illa. 26. Haec privatim: nune quae publice. 27. Hactenus, quae domi gessit: deinceps quae foris .a8. Habetis de simplicibus verbis: accipite jam de compositis. a'. De moribus satis: nune de doctrina reliquum est ut dicamus. 3o. De his plus satis: nam quae restant, sunt multo graviora. 3I. Alter erat locus eautionis. ne major sit impensa, quam vires. 3 a. Quid his immoror Ad illa veniamus. 33. Quorsum alio nolentes
abrepti sumus t Ad rem redeamus. 34. Quid illud, quod proprie ad milites pertinet, quale quantumque est i g r. Quid quod seipsum etiam peravit, eum die. 8 36. Quid vero, ut te ipse proderes, id nonne divinitus factum esti praesertim , . qui posses die. 37. Nam quod de littericobjicitur, non est tanti, ut &e. 38. Nam illud
quid attinet commemorare Θ '39. Neque vero illud me commovet, quod dce. 4O. Age vero ad bellum in Italia gestum veniamus. I. Contra argumenta dictum est; contra testes dicamus . 42.
Verum ubi testes adsunt, quid opus est rationibus 8 43. Verum quid opus est testibus, ubi ratio non deest, & necessitas cogit Z 44. Verum quidem haec hactenus: illud unum postremo loco dicam. 4s. Haec missa facio: illud quaero. 4s.
Nimis haec, inquies, vetera sunt. At non Vetus illud. Q. Pueritia illius exposita, reliquas aetates attendite. 48. Grave est, quod dico, non ita tamen, ut ab illo non superetur, quod die. 49.
450쪽
is plura de illo iam dixi, quam putabam dici poni se: nondum tamen illa commemoravi, quae &e.
u so. Multa hujusmodi proferre possem: sed ad iuii Ia properandum eli, quae Sc. s I. Sinite, Auditores, me haec praetermittere, quae hotissima sunt, ut ad illa vos adducam &e. sa. Illud tamen , ii quamquam ad exitum festinat oratio, praeterireae nullo modo possum. 1 3. Hactenus de Principe:
quod sequitur de Tyranno. Ex quo debet ν intelligi, quam turpe sit &c. ss. Sunt exposita, jam fere, quae de facto quaeruntur. Nempe igia tur ea restant, quae de iure. At malo, ine quis, eorum metum mihi excuti, quam naturam
indicari. Sequar, quo vocas. y . Esthoe amplisismum: sed tamen nihil magnificentius, atque ornatius illo esse potest, quod dic. 18. Videte jam porro cetera. 19. Et quoniam incidit de nobilitate sermo, quis eth &e. 6o. Requiretur fortasse nunc, quomodo fortunam tulerit. Co gnoscite, Auditores. 6 i. Omittamus de genere dicere: videamus hominem ipsum. 62. Quoniam de impudentia dixi: ealligemus segnitiem quoque. ε 3. Sequitur illud, ne deterioribus honos auge tur. 6 .Quoniam magistrum cognovistis; cognos ei te jam discipulum. 6 r. veniam, neque ita multo poli ad hune loeum: in praesenti illa magis urgent &e. 66. Postularet locus, ut de cani hus quoque dicerem: sed nolo in re non valde oravi nimius videri. 67. Nolim videri longior: Ied tamen, ut bene emensum detur, nonnihil de caussis adjungere placet . 68. Nolo plura dicere, quam temporis ratio postulet. Itaque minora illa praetereo die. 6I, Porro autem quis ignorat, quae hinc
