장음표시 사용
451쪽
hine consequuntur Θ 7o. Adde his, Aeredit his, Hue accedit. Huc pertinet, Eodem refertur. 7 I. Ad hoe, Ad haee. Ad hune ordinem referendum est, Huic proximum est illud ,: &e. Satin' nugarum i Ego vero volui te vel copia ipsa fatigare.
Abortor. EGone, is quem nosti, egone, inquam, aut tibi, aut ulli mortalium succenseam, qui me sive prudens, sive imprudens admotam i strem appellet, & in hane Armulam litteras scribat Z id si ostendo, nihil meo quidem judicio , aut fere nihil discriminis esse inter admodum illustrem, illastrissimum ' Multum sane in iis, quae ab hominum opinione pendent, tribuendum est usui: at ego, qui jam Philosophus sum, O mihi res,
xum me rebus si nutere conor, rationem & veritatem sequor, populi judicium contemno. Rem novam tibi aperiam; sed tamen veram: Partic la Admodum perperam adhibetur pro Valde, cum suapte natura significet omnino, . h. e. summum rei statum, non excellentem aliquem gradum . Accipe Latinorum Scriptorum consuetudinem perpetuam, atque constantem. Cicero p. de Fin. cap. s. In quo multina admodum fortunae datur. Livius i. 23. e. a9. Equestris pugna nulla admodum fuit . Idem i. p. cap .ult. Armorum magnam vim
452쪽
cim transtulis, nullam pecuniam admodum. Idem i. 44. c. 43. Secuti sunt eum ainodum quingenti eqm- res. Idem i. aa. c. a . Sex millia hominum caesa, mille admodum Romanorum. Idem l. 42. c. 6 s. μι- is admodum capiuntur. Idem l. 43. c. II. Macto admodum mense Februario. Curtius l. q. c. '. Mil te admodum equites . Florus l. a. c. 6. PMIenatus
admodum flius. Id mihi praesertim clarum fit, cum dicitur nihil admodum. Cicero in Brut. cap. 9. Plane quidem pejectum Oratorem, O cui nihil admodum defit, Demos,nem facile dixeris. Idem, bid. c. 18. Cario litterarum admotam nihil sciebat. Conradus Schwargius in Particulis Lat. Orat. c. 8. explicat paene nihil, nec aliter explicari posse existimat. Malebam homini dodio parcere; sed quia in eo deceptus est, in quo omnes ciceronis interpretes, & Grammatici longe optimi,
juvat locum examinare, unde communis hic er- ror manavit. Is est ciceri de Orat. lib. a. cap.
a. Alter crassias) non multum, quod quidem extaret, o id ipsium adolescens : alte nihil admodum scripti reliquit. Secundus hic Antonius est, qui exiguum libellam de ratione dicendi scripsisse dicitur in Brut. cap. 4 . Ex quo ct SchWaretius, dc omnes ante illum Grammatici colligere se posse' putarunt, verba nihil admodum scripti idem valdire, ac nihil. Sed vide, quomodo aberrent. Non negat Cicero, Antonium scripsisse aliquid. quod ad doctrinam pertineret; sed negat, reliquisse orationes, aut sermones. aut aliquid hujusmodi, per quod eius eloquentiae memoria servat i posset, & a silentio vindicari. Locum universum si leges, ac perpendes, nihil amplius dubitabis. E e Prae
453쪽
Praesertim vero, si eum iis compones, quae sunt in Orat. e. 38. Crassi perpauca sunt , nihil Antonii , ni ni citiae, nihil Sulpicii. An huc quoque particula paene vocanda est, ne exiguo libello de ratione dicenia, quem scripsit Antonius, injuria fiat Z Porro autem caussam afferre solebat magnus hic orator, eur orationes non scriberet, de qua consulere potes Val. Maximum l. 7. c. 3. n. s. Jam vide, quaeso, quos lapides moverit Sch ramaius, ut suum illud paene, invitis Diis Deabusque tueretur, idemque faceret atque admodum. Est Salviani loeus de gubern. Dei lib. 6. Omnes admodum in perditionem ruunt, aut certe sis aliud ricam lenius paene omnes. Hie enimvero tam perspicua est harum particularum distinctio, atque adeo oppositio, ut nihil magis. Attamen accipe
ejus iudicium: Si ADMODUM inquit referas non ad OMNES, sed ad verbum RVUNT.
rum etiam elegans resultat orationeque ADMODUM, O PAENE opponuntur. Rides, opinor, praesertim qui nosti Salvianum hae particula mirifice delectari, & ubique pro omnino uti. Sedri. deas licet multo magis, cum legeris eodem capite n. 3. moneri nos a SehWargio, Admodum denumero rarius esse. Enimvero quid hoc sit, vix puto intelligi posse. Nam si solas auctoritates a me allatas consideres, nihil fieri potest elegantius. In viam redeamus. Qui admodum illustris est, nihilo plus illustrari potesta At enim omnes, qui Latine scribunt,particulam hane pro valde usur . pant. Moveres me scilicet, si diceres usurparunt. Neque enim video, quinam ex nostris tantae sit auctoritatis, ut linguam latinam augere possit,
454쪽
aut mutare. Quid vero Z Putasne in hac una voce communiter ab omnibus peceari Z Plurima sum g neris ejusdem : inter quae illud ipsum Aborior ret rendum judicio, quod in fine tuarum litterarum adhibuisti, pro oriri ante partus m Huritatem. Verbum hoc, si quaeris, nihil valet aliud, quam m ri; opponiturque τω orior, praepolitione Ab vi
tium lignificante, ut in Abrogo, Absimilis &aliis ejuidem notae. Varro l. 4. ae ling. lat. Idem hic Diespirer dicitur, ii mus aer, qui conjuu-otus terrae, ubi omnia oriuntur, ubi aboriuntur. Idem in fragm. apud Nonium c. a. n. a . Visum,
quod tibi natum pr. si praegnans biberit, feri ut
aboriatur. Foetus videlicet: quemadmodum dixit Gellius i. I a. c. I. Ut fetus quoque ipsi in corpore fluo concepti aboriantur. h. e. intereant. In ni aidiis in a Grono viorum editione i7cio. dicitur Aborior hoc loco passive adhibitum esse; quod Vero quam absit, ipse per te vides Lucretius hanc ipsam significationem transtulit ad alia lib. 3. V. Is s. Pallorem existere toto corpore. O infringi linguam, vocemque aboriri. h. e. intercludi, deficere; quod in magnis timoribus evenire solet. Adde huc ipsum quoque Abori cor . quod in unam eamdemque significationem convenit. LucretiuS l. s. V. 7ὴ a. Inque dies privos aborifici quaeque cre M. Quamquam verbum hoc fortasse nullum est; nam neque alibi invenitur, quantum ego quidem omni adhibita diligentia assirmare possum; S hoc ipso in loco alii leg. aboriri, alii abolescere. Multa fortasse miscebis, ut verba Gellii, & Varronis apud Nonium ad vulgatam consuetudinem d torqueas: sed quamdiu nihil certi asseres, non PO-Εe a te
455쪽
teris a nobis jure discedere, qui satis ostendimus verbi hujus significationem, & extra aleam posuimus. Incerta enim ad certa sunt reuocanda. Siquid habes. quod opponas, modo sit locupletis Auctoris, noli dissimulare. In libera civitate υνvimus, quicumque litteris operam damus . Vale .
De T. Livii Patavinitate. Νon putabam, esse amplius, ut ullo umquam tempore in Italia fore, qui de Livii Patavinitate quaererent. Itaque non laborem, ut e
probras, superioribus litteris detrectavi, sed molestiam sum deprecatus. Nunc, quando urges, juvat me ipsum quoque Principis Historicorum gloriae sutar enim Livianis verbis ) pro virili parte consuluisse. Vetus haec Asinii Pollionis accusatio est, quam refert Quintilianus in lib. vi tr. . inliit. c. I. Fortasse ne dici quidem accusatio poteli. Non enim id obtrectandi caussa objecit, sed quod delicatissimi fastidii homo aliquid sibi in Liviana scriptione sentire videretur, quod Romani sermonis indolem & naturam non prorsus saperet, magisque civitate donatum, quam civicum, ut ita dicam, appareret. Habent enim ejusdem sermonis populi pro regionum diversitate suas quisque loquendi formulas, & certam quamdam verborum tiructuram, quae interdum etiam in una
456쪽
eademque Urbe, si paullo sit amplior, nonnihil variatur. Id vero eis, nisi se hor, quod Lipsius
voce duriuscula peregrinitatem vocat. Paulus Benius in lib. I i. de Hist. eumque secutus Angelus Portenarius suspieantur, Patavinitatis nomine nimium erga Pomprium studium ab Asinio fuisse
notatum, cujus caussa Livius ab Augusto Pompe janus dici soleret, ut est apud Tacitum annal. Iv. e. ῖ6. Asinius autem, Vellejo teste, Antonianus fuit, ideoque Caesarianus, & quod consequitur, Patavinis omnibus, qui Pompejo ac resp. siverant, maxime infensus. Sed nimio plus eruditis viris adnitendum erat, ut probarent, inter Italiae populos, qui bello civili Pompeji partes ocreip. susceperant. Patavinorum studium fuisse praecipuum, quasique proprium usque adeo, ut per
quandam antonomasiam Patavinitas diceretur.
Quid enim Z An non magis Pompejo favit cor. fimum, ubi primum Caesaris victorias remorari Domitius conatus est ξ An non majore in eum fide Brundusium fuit, quam ultimam Italiearum urbium Pompejus reliquit Z An non fortius &constantius ab eo stetere Massilientes, qui totius Italiae auctoritate minime moti . portas caesari clauserunt, & usque ad discrimen ultimum obsidenti restiterunt Θ Non defuere, qui reputantes nimiam quandam severitatem Patavinis objici consuevisse, ut colligitur ex Plinio lib. I. epist. I . di ex Martiali lib. xi. epigr. i 7. hanc ipsam in Liviano dicendi genere ab Asinio notatam vellent. Fere eitim stilus eum vivendi ratione con
sentit, di in suis quisque libris non ingenii modo, sed vitae morumque imaginem quamdam
457쪽
posteris relinquit. Profert mores inquit Quintilianus l. xl. c. I. plerumque oratio, ct animi β- creta detegit ; nec sine caussa Graeci prodiderunt, ut obat, quemque etiam dicere. Atque illi quidem Patavinitatem in laudis loco ponunt, sed paulio studiosius quaesitae; quasi nihil sit aliud. quam nimis accurata latini sermonis eat itas Spaene superltitiosa severitas. Idque eo fidentius affirmant, quod Quintilianus hanc in rem illius Atticae anus exemplum affert, quae Theophrasium hominem disertissimum, adnotata unius affectatione verbi, hospitem dixit; nec aliunde se deprehendisse interrogata respondit quam quod nimium Attice loqueretur. In vitium iacit culpae fuga. Quaeres fortasse, quinam isti sint Grammatici tam benevoli. Equidem non memini. Immo ne illud quidem memini, utrum ego id aliquando legerim, an audierim. an vero ipse ita olim cogitando conjecerim. Nune eerte longe aliter mihi videtur. Idcirco enim arbitror, objectam fuisse Livio Patavinitatem, quod Romana urbanitate careret. Testis mihi locupletissimus Tullius est in Bruto e. 46. Quod enim ille de externis Oratoribus dieit. idem mihi ab Asinio dictum vid tur de Historico' externo. Quid tu, inquit Brutus , Iribtris externis Oratoribus ' Quid censies in . quam, nis idem quod urbanis, praeter unum, quod non est eorum urbanitate quadam quasi colorata Oratio' Quid est, inquit Brutus , iste tandem urbanitatis color ' Nescio, inquam , ranium esse quemdam sicio. Ita velim respondeat Romanus homo de Livii Patavinitate interroganti et Quid sit nescio ;tantum esse quamdam scio. Sed hactenus satis .
458쪽
Si plura eupis, & vaeas, adi Morhofium, qui ait in suo Polyhistore Iib. iv. e. Ir. se de Livii Patavinitate tam multa scripsisse, ut ea m compendium redigere pigeat. Mihi quidem in praesenti vacui temporis non est satis. Vale.
459쪽
Qua claalibet hebdomada in Seminaria vino publice haberi sunt .
Ereor, ne mihi in praesenti exe eitatione simile quippiam eveniat , ac veteri cuidam Sophistae , qui in publica concione Herculis laudes persequi constituerat . cum hic florem ipsum Spartanorum magnae cujusdam expectatione rei uno in loco adesse iussisset, jamque spectantibus omnibus in suggestum ascenderet, tum ex iis unus, qui in corona sedebant, Antaleidas nomine, vir eum primis dignitate di auctoritate gravis . Sophistam interrogavit, qua de re dicere vellet: Herculem, inquit, laudandum suscipio. Hic vero Antalcidas otiosum Declamatorem nova inter
460쪽
rogatione exanimavit, percunctatus, quis Herein lem reprehendisset, ut opus esset laudatore. Hab bant enim Herculem Lacedaemonii in Deorum numero, eumque Omnes in primis colebant. Eece me vobis, Auditores, eo consilio, ut linguae
Latinae studium in hoc ejus quasi portu, in quem denique multis jactata tempeltatibus, Deorum immortalium providentia confugit, quam maximis potero, laudibus ornem. Video, quam nihil indigeat laudatore, me vero praesertim, quem eκ hac ipsa contentione intelligetis neque Latine ammodum scire, neque ullo doctrinae aut eruditionis genere valere. Illud vos tamen etiam atque etiam obsecro, ne putetis, mihi temere cogitanti in mentem venisse, ut Sophistam agerem. Nam siquis a nobis Antalcidas quaerat, utrum sit aliquis tam vecordis animi ac desperati, qui Latini sermonis praestantiam dignitatemque non agnoscat, respondebo ne litteris quidem sua monstra deesse. Absunt enimvero ab hoc loco: utinam ali. quando ab stat provincia tota; cedant humanitati ac veritati locum ; purgent caelum hoc fallaciis; in suas terras, hoc eli barbaras concedant. Interim tamen ne cui nostrum officere possint, siquando eo nentur huc quoque pestilens virus assiare, ego hodie pro virili induit iam omnem operamque adhibebo; non sane quod sperem me posse aliquid, sed ut eorum studia commoveam, quos & plurimum posse video, dc ubi opus fuerit, paratos esse ad resistendum certo scio.
