Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

SILUA. Exercitatio haee ad genus Laudativum pertinet. Laudabitis enim Latinae linguae studium. Primum ob dignitatem: quia lingua bae e fuit prineipis terrarum gentis; quia adhue in publieis

monumentis, in sacris, in caerimoniis Ioeum habet; quia una demum ex omnibus perpetuo duratura videtur, quod eum religione juncta sit. Αe eeterae quidem linguae, quibus nune utimur, pendent a populi voluntate, qua nihil levius; Latinam ab hac servitute eruditi vindicarunt, dccertis firmisque legibus constituerunt. Deinde ob iucunditatem : quia pulcherrima est, gravis, numerosa, dives, ad omnia animi sensa exprimenda di ornanda supra ceteras apta. Hinc ab omnibus nationibus, tamquam cujusque propria, arrepta esse qua ratione gradum facietis ad ejus utilitatem ostendendam. Nam per hanς unam eum omnibus hominibus jungere commereia possumus, di dabelicae turris inc0mmoda coin pensare. Postremo ob ne eessitatem: nam qui litteris de ditus est, aliis omnibus linguis carere potest, hac una non potest. Omnes enim artes ac disciplinae Latine traduntur; omnes Academiae Latino sermone circumsonant; frigidus est Theologus, Philosophus, Iurisperitus, qui suarum rerum graVitatem aliis verbis assequi conatur, quam La inis. Ergo haec litteratorum lingua diei quod mmodo debet, in qua qui praestat, non sam inter

turbam, sed inter ipsos litteratos eminet. od

462쪽

si homines brutis animalibus antecellunt, quod animi sensa inter se conferre loquendo possint; litterati ceteris hominibus, quod melius possint; quanta erit ejus praestantia, qui litteratos ipsos elegantia sermonis praetergrediatur Ultimo loco ad absurdum res duei poterit. Nam cum in tanta brevitate vitae tam multa discere debeamus, absurdum est per alias linguas

Vagari, quarum monumenta omnia in hac una continentur. Ac siqua contendere eum Latina

posset, Graeca scilicet esset. Verum quid habent Graeci, quod non sit Latinis litteris mandatum Z Cum tamen contra ex Latinis paucissima Graeco sermone legantur, &c.

AD GRAECAMiNTERPRETATIONE M.

Ilingua Latina per Hen. GREGORIUM CARD. BARBADICUM in Patavi

Seminario reflituta.

Iratico regina solo dominabar, di ipse

Lacteus edebat verba Latina puer. At cum se nostro Gens barbara miscuit orbiIn latebras linguae me pepulere noVae. Pulvere sub turpi damnata silentia duxi, Et blattas cicero, Virgiliusque tulit. Tum Petrarcha meis sumtu pro juribus arma, . conatus veterem restituisse locum. Iamque reflorescens complebam lumine terras, Visaque sunt nobis aurea saecla iterum. Post-

463쪽

Postea sed variis rursus concussa duellis, Heu, dixi, melius delituisse fuit. Denique Gregorius sortem miseratus aeerbam, Me sedis voluit sceptra tenere suae. Regna angusta nimis, tantoque minora vetulto Non placuere mihi, sed placuit Dominus. GRATI ARUM ACTIO. . i

. ' i

MUnera multiplici ereverunt ordine vestra. φNee pensari ulla jam bene voce queunt. Huc linguae coeant omnes, & pignore certent, In re non facili quae sit inepti namus. Siqua suis poterit tam grandia reddere verbis, Huic uni cedet lingua Latina locum.

De studio Linguae Graecae . '

P R O OE MI U M. il

SAEpe ego constitui, siquando mihi dieendi eo- :pia apud vos daretur, in disceptationem vo- , care, cur Graecae litterae, florentibus Romanorum irebus, tam male audirent, ut mores corrumpe- sre crederentur; tametsi nemo esset unus, qui ne garet, disciplinas artesque omnes ad civilem cultum libero homini necessarias ex illis profectas esse. Ut enim nihil de Satyrarum scriptoribus dicam. morosis ingeniis atque acerbis, quoium pria

ceps Iuvenalis c si modo princeps appellari de-

464쪽

bet neque hominibus Graecis, neque Verbis pe percit; nonne Cato ille Censorius, gravitatis Zc sapientiae imago, ad Marcum fili uin scripsit, Bonum esse Graecas litteras injicere, non perdiscere'

Quid M. Cicero Oratoris pater 8 Nonne hujus viri omnium opinione prudentissimi illud est quod refertur in libris de Orat. a filio conscriptis , Ut quisque optime Graece scit, ita esse nequissimum 'Quod vero mihi magis mirum videtur, tantum abfuit ut voees istae Romanorum studia retardarent , ut ipse quoque Cato, nihil inconstantiae famam veritus, inclinata jam aetate Graecas litteras avidissime secutus sit, quas recta firmaque improbaverat. Verum id totum ut excutiatur, suisque

momentis in partem omnem examinetur, longioris disputationis est, multoque gravioris, quam ut a nobis suscipi possit, & in horae spatium vel paullo amplius includi. Itaque ad nostra potius

tempora conversi, de illis queramur, quod Gra eae litterae, incredibili rerum ac voluntatum mutatione facta. laudatoribus abundent cultoribus

vero magnopere egeant. Neque enim nos eas eo

lere dicendi sumus, quorum plerique inviti nOlentesque accedimus; tantumque operae illis tribuimus, quantum ferulae metu tribuere cogimur.' Sic enim fit, ut eorum, quae quotidie discimus, mihil animo adhaereat; S cum universum scholarum ciarsum obierimus, adhuc de Grammaticis es=mentis timide dubitanterque respondeamus. Fastidium hoc rerum optimarum gravissima morbi indicium est: cui demum ut aliqua ratione occur ramus, declamationem adversus nos ipsos praesen

ii exercitatione instituimus. Quo quidem iiimuli

465쪽

genere siquid nos ad ignaviam ambigendam prof)eere intelligemus, reliquas omnes litterarii negotii partes hunc in locum afferemus, eamdemque singulis operam dc diligentiam adhibebimus.sIL V A. -

DSelamationem instituite adversus 'illos, qui

Graecarum litterarum studia vel prorsus oderunt, vel segniter colunt: quod commode praestabitis earumdem litterarum laudatione.

In duo genera dividi possunt, quae faciunt in

rem hanc; alterum est eorum, ex quibus efficitur Graecarum litterarum dignitas ' eorum alterum, ex quibus utilitas existit. I. Ρars. A nobilitate rerum, quae Graece scripta sunt. Ea lingua plena est dignitatis ac splendoris, qua usi sunt principes liberalium artium aedisciplinarum auctores: atqui a Graecis omnes fere artes ae disciplinas accepimus: ergo eorum lin gua, &c. Ab antiquitate. Antiquissima litterarum monimenta , si sacra Biblia excipias, Graeca sunt. Ab his autem reliqua omnia sunt propagata, Latina praesertim. Α multitudine Seriptorum. Magnus est eorum 'numerus, qui in quolibet rerum genere Graece scripserunt: unde in hanc linguam tanta verbo. rum copia redundavit ; tam varia declinandi, componendi, figurandi ratio; tot schemata, tot

Α testimonio. Romani omnium aetatum omni Lque memoriae prudentissaura natio, tantum ho-

- noris

466쪽

noris Graecis litteris detulerunt, ut iis serme unis per annos quingentos usi sint; & cum gentes omnes, quibus imperabant, barbaras dicerent, Graecos tamen & honorifice appellare consueve runt, & vel in summa potentia bonarum artium magis ins habuerunt . II. Pars. Ostendite ad solidam eruditionem non satis esse Latinas litteras: sed quia res non caret invidia, antequam rationibus confirmetur, prae mittite magnorum virorum testimonia. Familiam ducat M. Varro, quid apud cie. Academ. I. e. a. 'eos qui Graece scirent, doctos appellavit, reliquos omnes indoctos.

Varronem sequatur cicero, qui in Bruto c. 4s. ait, C. Titium eo pervenio, quo potest Latinui orator me Graris litteris. His adjungatur orator saeculi sui eloquentissimus idemque doctissimus M. Antonius Muretus, cujus haec sunt verba lib. a. Vari leth. c. aO. Sine Graeci sermonis cognitione manca omnis se mutila est doctrina: ct qui ejus experies snt, ab eis ne Latine quidem scripta penisus percipiuntur.

Tum rationes in medium asserte. Nam pulcherrima litterarum atque artium monumenta Graeca sunt, quorum cognitione qui caret, quomo

do dici poteli eruditus

At enim Latino sermoni, atque adeo etiam vernaculo reddita sunt. Respondebitis primum, non omnia rectita esse; deinde non fideliter; postremo illa ipsa, quae fideliter reddita dicuntur, tamen in pluribus deficere dc claudicare; quod nulla lingua vim &venultatem Graecae assequi possit. Quam in rem Gel-

467쪽

ACADEMICAE

lii auctoritatem afferetis, qui toto capite sexto decimo lib. XI. contendit quaedam esse, quae ne pluribus quidem Latinis verbis diei possunt nisi obscurissime, eum a Graecis perlectissime di planissime uno verbo dieantur.

Demonstrabitis igitur, qui earent Graecis litteris, eos carere usu pulcherrimae artis, quae Criti. te dicitur, in veteribus scriptis interpretandis aedi iudieandis posita. Nomine autem veterum scri piorum Latina quoque complector, quae cum ma gnam partem a Graecis fluxerint, nequeunt sine ope illorum perfecte intelligi. Si vacat, errores aliquot illorum hominum re. censete, qui aleam hanc sine Graecae linguae prae sidio tentare voluerunt; eorum vero in primis, qui rationes & origines vocum sunt persecuti; qui sine ridicula protulerunt. Haec ad interpretandum. Multa porro etiam ad componendum facere videntur, si quam copiosa, quam fusa, quam varia Graeca lingua sit, cogitare velitis. Sed hoe veluti praetereuntes attingi. te, ne solitae exercitationis modum praetergrediamini. Paraenesi orationem elaudetis, cui auctoritatem eoneiliabit Horatii monitum in epist. ad Pisones de Art. Poet. Vos exemplaria Graeca versage manu, versate diurna .

468쪽

; INTERPREΤΑΤ IONEM.Lingua Graeca per Hen. GREGORIUM CARD. URBAD ICUM in Seminario

Patavino restituta.

MUsarum Phoebique parens pulcherrima

quondam, Graecia nune foedo dat sua eolla jugo .s Heu, Superi, prohibete nefas: quo crimine tanto Amisit priscum patria vestra decus ΘSie erat in fatis. Artes migrate Pelasgaer , Explicat en vobis Itala terra sinum. 'Nec mora: iam laetae subeunt Antenoris Urbem, Illas Gregorius quo jubet esse loco. ii Scilicet hic unus mirandi foederis auctor, ii Trojugenas Graecis conciliare potest .

GRATIARUM ACTIO. Non agimus Graece vestro pro munere grates:

Sellicet hoc unum Dorica lingua nequit. Aptior haud ulla est benefacta rependere verbis; Sed nondum veteri suspicione vacat. Artibus ingenium iuvit coluisse Pelasgis: Λt Romana tenet pectora nostra fides.

469쪽

ACADEMICAE

Ullus est eapitalior litterarum ac litterato rum hostis, quam Soloecismus, a quo vix illi cavere sibi possunt, qui florentissimam aetatem assidua ingenii exercitatione triverunt, omnem que Grammaticorum studiorum cursum per summos labores ac vigilias semel atque iterum obierunt. Itaque non est cur miremini, Auditores . si nos pellem hanc justo iudicio persequi hodierna luce decrevimus, tantoque conatu debi- 'litare atque affigere, ut ex hoc Musarum domicilio longe cultissimo statim excedat, & in suas illas, unde exiit. Solorum latebras, se se conji- lciat. Itane igitur esse labem, quae sermonem no- lstrum, hoc est maximum Deorum beneficium hominibus concessum turpissime foedet, neque solum in triviis & tabernis, sed in foro, in templis in curia, in academiis impune grassetur Dii uestram fidem l Nimis jam mites, nimis patientes adhuc fuimus. Expedienda sunt arma omnia, explicanda signa, procedendum in aciem, debellandum aliquando eis. Sed illius quidem tam multae insidiae sunt, tam abditae, tam callide positae, ut in ejus sinu saepe lateat, tamquam in tuto, quicum depugnat, nec ante se prodat, quam victoriam reportarit. Quocirca mihi ipsi timem

. . dum

470쪽

dum magnopere est, ne dum Soloecismo gloriosus miles bellum indico, Soloecismum admiserim; ipsisque armis hostem contexerim, quae in ipsuin distringo. Id ne forte fiat, quaeso vos, Auditores , intendite oculos animosque, monete pro vestra benevolentia, pro vestra auctoritate reprehendite: nam cum animadverterim saepenumero,

ideo scelus hoe impune abire, quod ab iis ipsis defenditur, qui huc descendunt ut oppugnent, ego firmissime statui coniunctis vobiscum viribus praelium inire, & in me ipsum arma convertere, liquidem in me ipso deprehendetur. Tu vero, Praesul ampli gime , quem nobis judicem necopinatum fortuna obtulit, noli mirari de rebus tam minutis a nobis disputari. 2Etas videlicet, &prima haec studiorum ratio ita postulat: nee illi .psi, qui in litteris regnant, ad eam gloriam pervenissent, nisi ab his tenuissimis exercitationibus incepissent.

Compositio versabitur in genere iudicialit

postulabitis enim Soloecismum hostem vestrum velut apud Praetorem actione de vi S insidiis; quod nolentibus vobis, in possessiones vestras invadat, modo per insidias, modo per vim, stipatus barbarismis, idiotismis, impropriis, macrologis, battologis, & aliis orationis pestibus. Dicetis, vos operam omnem & indutiriam adhibuisse, rogasse, obses: rasse, contendisse modis omnibus, ut a vobis rebusque vestris abesset; - sed audaciam tantam coerceri non posse nisi publiea auctoritate.

SEARCH

MENU NAVIGATION