장음표시 사용
471쪽
Describetis labes, quas lucubratiunculis vestris saepe intulit; dolorem inde consecutum, verecundiam, jeiunia, verbera, &c. Si monstruim hoc abigatur, aetatem vestram
felicissimam fore, quae hac una de caussa infelicissi, imaeli, dic.
pro Soloecismo. CLIm hare audisset Soloecismus, neque patronum inveniret. ipse pro se dixit; dc quisdem ita graviter & facunde, ut nihil desideratum
in ejus oratione sit, nisi caussa melior . Innocem hiete suae illud in primis argumento esse, quod cum aetate innocentissima, hoc est cum pueris maxime vivat; a viris autem fere absit, nisi binni viri sint. Grammaticorum nationem, quod sibi bella moverit, Deorum immortalium judicio ad perpetuas nugas tamquam ad metalla fuisse damnatam . Neque vero magis miseram illorum eonditionem fuisse, qui olim sua crimina luere in fo- ldinis cogebantur, quam sit illorum, qui inter o soleta atque exesa veterum linguarum rudera dies noctesque versantur. Sed adhuc unum sermonis ibbertatem ab illis oppugnatam defendisse; se Theologis, se philosophis, se Medicis, se surisperitis
suffragatum, ut praeclaras animorum sirorum co- gitationes, quibus generis humani salus continetur, dicendo scribendoque exponere possent. Ro-
472쪽
gare atque orare, ne se ejicerent. ni vellent, magnam repente in omnibus bibliothecis & aca demiis solitudinem fieri et Ipsos quoque latinitatis magistros ae paene canonas non raro ad soloecismum confugisse, ne optimas sententias Grammati ea superstitione debilitare cogerentur. Quid enim esse aliud Virgilii schemata, quibus obtinuit, ut Grammaticorum malleus diceretur ξ Nomina varia, rem unam & eamdem. Scilicet ostenderent Grammaticum aliquem, qui latine & eleganter scriberet : omnes ad unum aridos esse, jejunos, ineptos, o succos, vix ossibus haerere. Ipsi se igitur prius saccusatores in ordinem redigerent, tum de aliis cogitarent. Quamquam se quidem libenter in exilium abiturum. si possit aliquando inter homines illos ad contentiones natos con Uenire . Hoc vero quis ferre possit, adversarios suos oppugnatione in instituisse, de cujus ratione atque ordine nondum statuere unanimi consensu potuerint Alios enim alia praecipere; quod unus pro-het, alterum improbare : non esse mirum, si Soloecismo non pareant, qui pugnant secum ipsi. Hie vero tam ingeniosus visus est, ut ipsi illi, qui accusabant, cogitare cceperint, numquid sibi timendum esset, quod reo minime malo periculum creassent.
GRA TI AR UM ACTIO. SIquando litterulae nostrae de fortuna eonquestae
sunt, quod minime videretur desiderio respondere, hodie quidem iure ac merito querun-
473쪽
mendissime, iamdiu optatissimum non satis oppori tuno tempore concesserit. Nec enim aut huius diei schola ex illis est, quae principes habentur, aut ipsa scholae exereitatio auribus tam eruditis ullo modo digna. Sed tamen, ut de nobis ingenue fateamur, quemcumque tandem adventus hie tuus in diem incidisset, nihil profecto erat in toto hoe Scholarum nostrarum ordine, quod in tantam hanc lucem sine verecundia exponeretur, teque judieem totius Italiae sapientissimum non formidaret. Ergo quidquid hoc eis sive laboris, sive industriae, exiguum certe quidem, noli prae tua ista singulari atque recondita eruditione contemnere; sed reputa, tantam hane litterariae gloriae famam, quantam nemo unus post natas litteras vivens obtinuit, ita demum te beatum efiicere posse , si sit eum illa humanitate conjuncta. a qua litterae ipsae nomen adeptae sunt.
Curas hominum ridere oportet, sed sapientius, quam Democritus solebat. P RO OE MIUM.
DUos serunt fuisse Philosophos, Democritum& Heraclitum, ita inter se natura studiisque diversos, ut alter perpetuo rideret, alter perpetuo quodam luctu conficeretur. Prodibat De moeritus in forum ridenti similis, adunco naso.
474쪽
bueeis paene ad aures diductis; & ut mereatorem offendebat, vel artificem, vel caussi di eum, ad singulos, veluti rem novam sibique laetissimam, risum instaurabat. Narrabat quis de magistratu sibi delato ξ Ille ridebat. Alius querebatur de repubsa ξ Ille ridebat. Erat qui venderet, qui emeret, qui transigeret, testesque in rem suam appellaret 8 Ille vero suavissime ridebat. Denique quidquid diceres, quidquid peteres, quidquid interrogares, omnia promiscue, teque ipsum tamquam scenicum hominem risu excipiebat. Accedebat ex parte altera moestus sordidus senex Heraclitus,
promissa impexaque barba squalidissimus, obducta
fronte, lippis oculis, acutis naribus, distorto ore, temporibus collapsis, genis enectis, qualem prorsus decet esse hominem rebus omnibus illacrimantem . Hunc siquis recreare conatus esset vel ostentatione rerum, vel narratione laetissima, laterem
lavabat; quod sibi ad sapientiae famam aetςrnum squalorem luctumque indixisset. Habetis, Auditores, stultorum par lepidissimum. Non enim video, quemadmodum inter Philosophos isthoenescio quid hominum numerare possim . Tamen si- quod stultitiae genus ferendum est, & humanae
imbecillitati eondonandum, multo malim in nostra civitate Democritos esse, quam Heraclitos. Etsi enini tam in adversis rebus ridere vitium est, quam flere in secundis ; attamen hoc asperioris naturae et , neque excusari interpretando
potest, nee in hominum societatς tolerari. At vero qui sibi imperavit in qualibet fortuna hilariter vivere, dc omnes rerum humanarum even-ιus ridere, nec valde a sapiente distat, di ma-
475쪽
gnum sibi praesidium ad aliorum eonvictum S
benevolentiam comparavit. Si paullum igitur sibi temperet Democritus, si effrenem ridendi licet tiam paullulum cohibeat, iam noster sapientibus sedet. Id totum cujusmodi ita: Auditores, adsumus explicaturi ; ea tamen I lage, sive consuetudine, ut nos pro nostra inibicialitate atque infantia impune ridenda dicamus, vos. vero pro vestra bonitate di patientia ne tallia quidem rideatis .
a Nimadvertite argumenti hujus duas es pamtes, quarum prima significat, curas fere omnes quae ab hominibus suscipiuntur, laves eς- se ae risia dignas; altera, non admodum prudem. ter se gessisse Democritum, quem ferunt humana omnia promiscue risisse. f. pars. Homines plerumque sunt oecupati vel in honoribus comparandis, vel in divitiis congerendis , vel in utroque: atqui honores ac divitiae non possunt humanum appetitum explere, eique beatitatem impertiri r sunt igitur ridendi tot ta lique conatus. Videte hane in rem AristoteL L. I. Ethie. c. s. & ibi Interpretes, praesertim v ro Tarquinium Gallutium. civitatis ordines recensebitis, in foro, in e ria, in officinis nimio plus occupatos atque in
tentos, ut bona tam exigua, tam incerta, tam
habentibus noxia per fas nefasque sibi parent. Videte, hic Iuvenalis Satyram X. Ipsos quoque ii terarum ac sapientiae studiosos, eorumque conten
476쪽
tiones ad trutinam revocabitis; offendentes,quam nultum sit diu noctuque impallescere chartis, summumque hy/us vitae bonum valetudinem eX- succae gloriolta devovere. Nihil enim fere fit intra modum. II. . Democriti vultum, habitum, mores inhanis titque elcganti ethopaeia describetis; ut 3p. pareat, nulla certa ratione, sed potius levitate aut etiam fortasse ambitione ductum, bominum studia ridere consuevita. , i
Quodnam enim judicium de illo ferendum est, qui oc possessiones suas deservit, & ος ulis se pri
Vavit, ut nulla N a cogitando averteretur Di ceris, hanc ipsam opinionem sapientiae, quam quaerebat, fuisse ridiculam Nihil enim probari debet, quod nimium sit. Ostendetis, multa esse in bominum se eietatet i quae rideri non debent, si modo di ratione constent. Deorum immortalium religiones, artium. ae disciplinarum studia, rei familiaris ac publica
Denique Democritum, ceterosque ejus mentis Philosophos ob antiquitatis reverentiam pee quamdam veluti correctionem excusabitis. Nam eum vellent hominum animos nimiis perturbationibus liberare, ad extrema haec adducere conabantur; non quod id totum fieri posse crederent, quod eontendebant, sed ut naturam nimis aberrantem revocarent ac reflecterent. Verumtamen correctionem bane ita adhibebiaris, ut excusare quidem magna nomina videaminii non tamen eorum institutum probare.
477쪽
VLteres seriptores in Democriti et ili Uphi
famam conjurasse videntur. Adeo multa de illo ridicula memoriae prodiderunt. Ego unidem habeo Diogeni Laertio, qui & gravis Historicus est. & hoe sibi argumentum lumsit, ut Philosophorum Vitas moresque describeret. Alii
mirabilia magis, quam vera consectantur: itaque etiam contraria dicunt. Valerius Maximus lib. 8. c. 7. scribit, eum bona sua patriae donasse, Ciesro de fin. l. s. e. a'. deseruisse et qua etiam de caussa stultitiae insimulatur a Lactantio lib. 3. c. 23. Revera neque donavit, neque deseruit, sed in pecuniam redacta peregrinando absumsit. In quibusdam Graecis monumentis apud Gellium l. Io. c. i7. habetur, illum se oculis sua sponte privasse, ne umquam videndi illecebris a contemplando avocaretur. Id ipsum confirmat Laberius Poeta, & Tertullianus in Apologetico c. 46. sed alter caussam affert, quod improborum fortunas aspicere nollet; alter, quod mulieres sine cupiditate intueri non posset. credat δι daeus Apella. Perpetuo ridens inducitur a Seneca de tranq. C.
I s. & ab aliis antitheta quaerentibus. Sic enim lpraeclare opponitur Heraclito sane intermissione ploranti. Ex Philosopho Mimus. Vitae genus tam
varium varia item consecuta est opinio mortis . Senio defecit, eum annos vixisset plusquam cen-
um. Sed magis ex dignitate tanti viri Athenaeo
478쪽
l. 2. δειπν. Visum est, si persuadere posteritati possiet, ipsum sibi mortem ultro conscivisse. Quidam tradit, confectum obiisse; haud alio Fine damento, quam quod a tanta pauper tate , in quam ineiderat, pediculi abesse non pos, filivstofi lior equidem, heminem unum ex ejusu disti iri inventum fuisse, qui magistri nomen abi injuria vindicaret.
i OIquis Demoeritus tantam hane gravissimorum,l o virorum, & nobilium adolescentum frequenil etiam videret, statim a meridie uno in loco, eoque pro ratione mporis valde angusto coactam ;assidensque paullulum, audiret de Latinis Graeeisque litterulis, de sullabis, de apicibus certamen institui, quot quantosque cachinnos tolleret, quam solutos, quam effusost Mira enimvero est patientia vestra, quae hujusmodi taedia ad duas paene ho-' ras producta, qualibet hebdomada ferre potest; nosque etiam excitare cunctantes ae segnes, ut hoc vobis negotii afferamus. In quo cum reputo nihil vos spectare aliud, quam quod e re nostra sit, incredibili quadam verecundia perfundor; maximeque velim meum erga vos animum, Voluntatem, studium,observantiam singulari aliquo ver horum genere deelarare. At in hac ossicii parte tam dissicili si valerem, iam non vestra institutione indigerem : nisi vero qui aquilam pingere recte novit, is ad mustam doctore indiget. Illi igitur haec rideant, qui se sibi dumtaxat natos existimant; nec nisi privatorum commodorum ra-
479쪽
tionem habent et vos nobis semper in magna admiratione eritis , qui rerum vostrarum iere obliti , nihil agitis , nihilque cogitatis nisii nostra caussa. idque so magis mirum est, quod beneficia vel ira in illos confertis, qui non solum refer re nullam gratiam possunt, sed ne ipsum quidem beneficiorium pondus eη toto cognoscere.
Qui recte paret, dignus est ut imperet.
P R. O OEM, UM. QVod de bello dici solet, nondum expertis
jucundum esse, id de imperio dici debet. niti enim imperarς pulcherrima in speciem di suavissima res est, in his tamen veluti floribus multiplex latet anguis, idemque ejusmodi, ut non modo corpus, sed animum in primis sauciet, partem hominis praellantissimam . Ingredere magnificas illas aedis. Videsne stantes in limine armatas copias Non tam ad populi, quam ad ipsius domini terrorem aluntur. Multos enim timeat, qui a multis timetur, necesse est. Agedum infer pedem. tolle oculos. Delectantne te lacunaria illa argen- . to auroque distincta ξ At inde in ejus beati cervices gladii pendent, filo tenuissimo illigati, quemadmodum Damocli ostendit Dionysius. Circumfer te undique . Placetne solium nobilissimis servis ad nutum & obsequium utrimque stipatum ZAt multi in eo Reges ab iis ipsis trucidati sunt, quorum opera utebanturi atque adςo ab illi.,
480쪽
quos sibi unice ad praesidium .constitutos, corpo ris custodes appellabant. Quid mihi mensas apparatissimas innuis Z Ita quotidie multi veneno in terficiuntur, ut iam mensa crux Regum appella
ri possit. Quid dominatus majeltatem, quid chlamydem, quid sceptrum, quid coronam ostendis
Nempe offendis onus: tanto enim isti graviora sunt, tanto curae molestiaeque pleniora, quanto pluribus gemmis ornata. Noli mihi aerarium, noli mihi fiscum indicare. Nihil potest esse hujusmodi sine magna invidia & populi imprecationibus. Sed
jam per Deos immortales exeamus; omnia hiesuspicionis plena, intuta omnia; non amicitiae, non fidei, non benevolentiae loeus. In aula sumus, intelligenti satis est: sed numquam tamen satis ambitioso, qui sua cupiditate tamquam no icte aliqua circumfusus, nihil tale videt, aut omnia videt vitro illo colorato, quo crudelissimus Princeps suppliciis ipsis, humano sanguine foedatis, pulchritudinem aliquam comparabat. Nihil vero hic tam miserum est, ut ex omni parte cir aeum spectum, non aliquam bonitatis speciem prae, siserat, moveatque desiderium sui. Ergo pareamus homini imperandi cupido, vel quia sua est imperio felicitas, vel quia videtur esse. Id unum ab illo contendamus, ut haec ipsa cupiditas virtutis administra sit; hoc est ita sibi persuadeat, privatum
hominem tum demum imperio dignum esse, si re- de pareat. Si hae ad imperandum nitetur via, nos illi ultro imperium concedemus; reique publicae egregie consultum per ambitionem existimabimus. Id dum fusius ostendimus, adeste hum niter ; totamque hanc exercitationem ita tempe-
