Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

roo HISTORIAE QUATER. suspicionem pravitatis istius ecclesiae poterat movere, congerebant, omnes mortales in invidiam atque odium erga eam implacabile vocabant. Jam ut homines hi hac nota ac virgula

censeat praecipue perstringebant Episcopales ,

tam vehementer ac ferociter in eos invehebantur ac intonabant, ita proxime perquams

veris Masperis modis accusabant illos, qui veniebant nomine Presmerianorum , qui tamen a multo tempore ipsi quoque se Episcopalium regimini ordini de ritibus atque moribus non solum subtraxerant , verum etiam opposuerant acriter , - jam post abrogatum episcopatum & sublatum omnem illum cultum ritualem, post Regici lium , ac deletam propemodum regalis nominis memoriam, graviter reformationi totius incumbebant ecclesiae Hos agnoscebanta primordio suae ecclesiae haut pravos Christianos fuisse is quosdam excelluisse , extitisse tales , quales semper debent esse omnes , fides instituto vitae , at vero deinde paulatim magis magisque fuisse immutatos am aliquamdiu nequaquam illam curam attentionem ad Dei Spiritum , ac ne quidem ad verbum, qualem quidem obtenderent , tum vero nimis magnam confidentiam ac spem certitudinemque in suis operibus iisque externis, inter ipsos inveniri is reperiri inter multos multas magis adumbratas quam expressas virtutes Christianorum is plura vitia colorata specie virtutum.

Iam quanquam omnium benignissime existimabant

122쪽

H. Io Ibant de iis Independentibus, quos vocant Broum nistas imo tae illis, quos Baptistas appellant, tamenin his objiciebant, habere quidem pro sua religione magnum amorem , magnamque animositatem , verum haerere iisdem da tum ingentem spiritualis veri affectus erga Deum, inter se conjunctionis ac concordiae, cinextraneos multum morositatis, temeritatis, interdum crudelitatis ac sevitiae. Nam caeteros, qui se itidem volebant haberi Independentes , habebant tanquam simulatores , qui religionem gerebant in vultu ac lingua, quique dum multa vitia magna perspicientia viderent,& magno supercilio ac strepitu animadverterent in aliis, ipsi intercutibus, iisque pessimis vitiis laborabant. Caeterum cum Quakeri adeo graviter sentirent de ecclesiis Anglorum, illi gravissime querebantur de iis , , quos hae ecclesiae respiciebant ut suos antecesseresin doctores pastoresque Quin ejus totius calamitatis originem stirpem semen statuebant esse penes illos. Nimirum ipsos , dum ad munus illud docendi ducendique homines suam profiterentHr Operam, viderentur se totos ad idem tradere, esse alios desertores sui muneris , alios desides ac negligentes , alios publice quidem suo ossicio defungi, saepe magna voce, at privatim nul-Jam sui ossicii rationem duceres, ac solum suartitilitati ac commoditati consuleres inservire, eamque communi totius ecclisae saluti anteponere , atque ita plebem ipsorum quidem dictis aures

123쪽

IO HIs TORI ANU ΑΚER. aures pascere , at similiter inhaerere moribus

illorum , atque id, quod fit illorum exemplis ,

eorundem doctrina honestum aut non illicitum esse putare. Praeseitim res duae erant , quas

hi hosti es in illis publicarum ecclesiarum sitibia ac ministris ferre non poterant. Quarum una haec erat , quod illi pro sua opera in annuntiando Euangelio ac suo inter suos peragendo munere, non modo mercedem acciperent

quod quidem patiebantur, sed certam, constitutam , de compacto , fere semper magnam , aliquando majorem , nonnunquam maximam suin mam, non solum e reditibus publicis, verum etiam e privatorum proventibus , idque etiam eorum , qui vix pedem ubi ponerent de suo, aut esse cum cuperent, quod essent, Dberent, e frugibus, e pecudibus e servitiis. lanctionibus anniversariis, matrimonialibus , puerperis, funebribus, aliis, quodque, si non peraeque Omnes, at quidam , in cogendis illis proventibus essent adeo duro ac firmo pectore, ut inopes ad mendicitatem redigerent , habentes nolentesque, quos ratione non poterant

adducere, vi domarent, quos igitur sola mercede atque emolumento dicebant impelli, atque ita suo ministerio vivere, ejus quam geruli ac remiges ac si niles terra filii, cindesinenter appetere totiens , quotiens possent , adire alios coetus hominum , tanquam undos , eos potissimum , e quibus sperabant se plurimum milit tis esse percepturos Altera res , super qua

124쪽

I. Iosqua magna gravis hortim hominum erat indignatio inuerela , haec era; fuisse , esse etiamnum, inter illos viros , qui alios , etiam suos populares atque cives , a se in religione dissentientes , etsi dociles paratosque meliora monentibus obtemperare, alii non ferant atque

ejiciant atque exterminent, alii vexent, infestent,

variis modis multent, idque facere eos, qui ob hujusmodiis vitiam ipsi Deum hominesque sunt contestati, ac ubi potuerunt jugum illud a cervicibus suis depulerunt, libertatem hanc summum a Deo donum habuerunt, atque adhuc habent. De quibus duabus rebus Quakeri eo magis querebantur, quod illae res duae eos hac tempestaternaxime tangerent atque affligerent. Quibus accedebat postea querela clamentatio suorum sociorum amicorum in nova Anglia, esse illic Bro nistas, qui suos multis modis violarent, quosdam privassent ipsius vitae usu. Itaque haec ea quae homines

hi speciatim vituperabant, usque adeo arguebant in ecclesiis suae patriae Angliae. Quae

autem tum in iisdem , tum in exteris omnibus Protestantibus , in proinde generatim atque universe, carpebant, haec erant. Banc quidem cunctorum illorum , qui tam specios nomine appellantur, eoque appellara se amant ac gestiunt , se doctrinam ct idem cypros ionem sublato per adventum Domini nostriJesu Christi, o exoriumjubar Euangelii, discrimine quod erat inter caram Pudaeorum gentem , O reliquos mortales, quos η-gulariter ac nominatim pocabant Gentes, gratiam

4 Dei

125쪽

IO HI sTORIAE myΑΚER. Dei illuxis Ommbiu hominibi, se debere huηιChrilli adpentum , ac nuntium illum exoptabilemctilutiferum, radicari jam per rotam mundum, hoc unum omnibi esse prop tum , qui christi atque Euangelii sunt participes , ut qua verbis, qua operibvi piis ac ullis cateros, qui adhuc agunt ne Chrso sne Deo, ne spe , lucrentur , sipantque Christo ac Deo, suaque aeterna saluti porro hoc omnes velle ac doceres sublata e populo Dei per Chri-flum Jesum circumc isne, qua quondam alberrabatuν in gente Pudorum , ct everso illo cultu externolim populi, cui eadem circumcibi innodabat, iuncho es circumcibos , qui habeaη illud , quod circumcisa ramos strabat tunc , is cultus externiurepraesentabat, ct quod tota lex atque prophetae pra- significabant polluebanturque, futurum Mallatum iri per Christum, O quod portebat etiam tum habere eos qui vere audirent Pudai, Ddus haberent cum eo , atque hos jam nunc vero Pudaeos se Deum pie ac grate colentes, o hos vere Christianos, citos a Christo , coagmentatos Puda istu anti quis, e tantopere fixi ac proinde acceptis, qui L eo serviunt Spiritu, gloriantur in Christo 3esu, non considunt in carne , ct hanc jam nunc se

religionem mundam ct incontaminatam coram Deo ac Patre, suam fraenare linguam, et quem rodat pellice , destruat, verum proximum ex amore do ceat, discet, adjuvet praeterea invisere ad orphanos ac viduas, ct alios egenos a miseros calamito-F qtie, quantum pote, opitulari, inter haec sese in amna a creserrare a mundo. At enim hic

126쪽

vociferabantur, nil minus quam horum unum quodque praestari a Protestantibus , neque verebantur diceres, illam omnem multitudinem modo corpus esse mortuum , aut vivum cada-Ver , tantum nomen reserens. Atque hoc ita se demonitiale ajebant , pertendente , Prote flantes mηes, antecesores, m mbra qualibet eccle-sarum , tam palum de eo es sollicitos, quasit illa gratia Dei, qua es allata per Christum, ct quoi die assertur per Christum is ofertur per Euangelium , ita ut vix serio de sua ac nequaquam de a. liorum hominum salute cogitarent, o aut defugerent quicquam agere , aut agerent quam poterant ter ime, quod faciat ad in struendum suos, ad revincendum alienos, ad convincendum exteros, ad longinquas, remota nationes ac gentes , quibrastis ignorantia mentis, obscoenitvi ita oclem scit, illuminandum is eripiendum e media mor-re , ad destruendum imperium Satana, promo Pendumque regnum Chrisi in omnibus partibus terrarum,

veluti si suum sibi nomen, quod perhiberentur Chrisiani pisceret, ac vita illa beati bi privata ac ιerta quadam lege concesia atque alligata fiet , aliis sibi de se prospiciendum foret. Praeterea omnes

in illis rebus, qua pertinent ad rerum divinarum notitiam atque observantiam, sequi, non Spiritum sanctum, verum ac genuinam magistrum ac ucem quem ne quidem norint, at tantum suorum aliorumque imitationem , aut suam intelligentiam ac per

127쪽

xo HIs TORIAE IIA KR R. nuda lectione Scriptura; porro in hocsibi blandiri, quod Christisiumen , illiusque comissiunionem, ejus beneficia praeferrent ore , at in eo misere allucinari, quod quis it Chrsus, qua Christi communio beneficia, nescirent, neque intelligerent quid loque

rentur , aut nequaquam ea qua dicerent, loquerentur ex animo, neque qua faciunt, quare iis contingunt, ea agerent, aut experirentur principio, motu, inllinctuque interni, ac porro incaremoniis, ct ritibus externis, o sacramentis, o exercitatione corporali , publiica aut pripata , qua nil prodest, duciam ponere, atque ita umbram ac speciem amplecti, rem ipsam negligere postremo omnes, o is mutuo amore, o praetermissa commiseratio se agritudine ob res fratrumsociorumque adversu arumnosas, inter se distrahi atque dimicare , tum priνatim, disceptationibus is rixis o contentionibus, idque saepe ob res nullius momenti , saepe is propter uesius opinion diνestatem , tum publice bellis ac flationibus, ct id nonnunquam ob res inanes, quandoque propter religionu repugnantiam , adhiniuiret accommodare si omnes ad honores , ad opes, ad voluptates, ad vaiuitate cujuscunque generis, atque ita minimum ad hominum mundanorum

similitudinem ρη gurari, neque Chrs Jesu discipulos ac sectatores veros atque sincero pus cunositi Atque haec illi tam clara Laperta dicebant esse, ut si quis inter illos homines versaretur, is modo opus haberet suas aures suosque oculos iii- terrogare. Ad haec objiciebant dabantque vitio illud , ix inter hosce Protestantes seium cerni illius

128쪽

aut indecenter agat, si pastor bonus, e reliquis, dummodo aliquis religionem confiteatur ore , se νiat umbris atque imaginibus pietatis , et deditus mundanis ac anu cupiditatibus atque studiu , te bonum eccle tam embrum habeatur, ctfacile adq vis moeria admittatur. Postremo hinc perge bant ad doctrιηais , ac cum in singulis multa speciatim redarguerent, hoc generaliter reprehendebant in universis, quasi esset commune ac

vulgatum dogma , Christum pro homine fecisse omnia, O homini illud duntaxat agendum se, ut cum quisque in vita maxime peccat, Chrsum, Medium dium ac Servatorem apprehendat , as=bi ve dicet de absque veribus, atque tunc de operam ut in pita Christi sequatur praceptum atque exemplum pro modo virium suarum 4 unicuique ubique bene 69. qiιand qu opperi mortem , atque ex his corpor custodiu erolat, patere iam in caelum ad eam vitam, in qua νο sempiterni, tibi abunde omnia μηr, atque id totum, quod ad istud punctum erat consummabile , nunc t conflummatum, frua- tur. Denique hi viri ascendebant perveniebant que ad academias, scholas , illa seminaria Onisterii ecclesiastici, sutura sulcimenta ec-clasiae, de quibus omnibus haec ipsorum querela

129쪽

hil, aut parum agerent earum rerum, qua huc conducerent, ct aut boli, aut inter se , quantum in ip si esse , sequerentur voluptates, aut illi, qui sese luderent praestare reliquu tantum remotioribMO subtilioribus meditatio uibin, o disputatiunculis, O declamandi viis atque artibus inhaererent , isque animum erudirent, neque domesticam sui animi doctrinam ct disciplinam ex/rcerent, in vera illa

absoluta scientia, usu pietatis o ita stiritualis

mente1nis assectivomnes imbuerent quin hujusmodi occupationes atque institutiones alicubi pro nihilo haberi, aut videra alienas ab ejusmodifludiu ac praceptionibus scholasticu, posita infra cura ac negotia hujusmodi ingeniorum ac locorum eruditiorum atque eminentiorum. hinc tales se accingere adfunctio nes ecu asticas, ct eo pervenire, alios per emendicatasi ragia, alios per alias artes, quorum scilicet dis icitim promotionem tarditas ingeriit, aut debilitia lingua faciat, alios, in dicendo optimos magistros,

ob praeclaram vocem, ct con sticuos ornatus oratorios,

etiam si haut alia re ulla commendabiles, O c vi

tum quidem, aliqua, alicubi multa doceri, erum non ita, aut incurius o negligenter , qua maxime erant inculcanda, qua faciunt ad dem ipsam, ad vitae emendationem, ad sanctitatem, initapopulum hoc tanquam sibi debito fructu fraudari. Caeterum

tametsi uakeri his ac tot vitiis Omnes Proteitantes arcessebant condemnabant, nihilo minus concedebant priores , esse inter eos omnes, cujuscunque Professioius , qui reliquis

130쪽

nebant suos fratres atque socios quam intelligenterin placide commonebant, ac tantam contagionem Morbum ecclesiae studebant emendare ac sanare ad hoc suum consilium auxilium Q latium adferre. At dicebant hanc diligentiamin intentionem ac studium ad paucos recidisse, mobstare multitudinem, extemplo contra loqui obstrepere, ferire frontem, illos male audire is existimationisin muneris suarumque conditionum discrimen subire sic circumclusos retentosque

esse , ut frustra operam conterant , ac neque possint neque audeant ultra se commovere. Ita eo jam ventum, ut citius ac levius vitia ac mala omnia, quam remedia, homines possent serre, neque restare aliud , quam ut ii queis sua sanitas ac salus cordi esset, cum esset tanta plaga, tam insuperabilis ac mortisera, se subducerent atque exirent. Igitur hinc hisce Qualieris ille dolor lain illae lachrIma , primum Anglicarum ecclesiarum causa, cumprimis Episcopalium, deinde aliorum Reformatorum hoc maxime propter regimen , ordinem, disciplinam,

hominum vitam ac mores, non adeo propteri oruinam, tum ita, ut tamen ipsi agnoscerent, esse in iis ipsis ecclesiis multos doctores , qui multa, quae Qua heri tantopere carpebant, reprobabant, deplorabant, eademque cupiebant allaborabant emendare, ut res, quam hi Qua-lceri optabant, minime esset desperata. Et haec

causa

SEARCH

MENU NAVIGATION