Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

vitae ratione servor, contraque adversus eos homines aliorum hominum aemulatio atque contentio erant, ut utrinque videretur certari, qui

alteros magis fatigarent ac vincerent, qua de re nunc porro latius institui dicere. Illud illi homines profitebantur de se , ac tale iis testimonium dabant illi, qui se quotidie ad eorum adjungebant communionem esse se, & revera fisisse ex illorum hominum numero, quibus ingens desiderium atque amor sinsularis inerat in Deum, ac suam salutem. Quapropter ut pares facillime cum paribus congregantur, ex Onani multitudine cujuscunque religionis, maxime isti , quibus maxime haerebat pietas erga Dcum, maxime cordi erat sua animorum beatitudo, quibus nil homini optabilius, se adeorum societatem conferebant. Confitebantur se sentire ac deplorare, quanta inertia& socordia, vel torpedine ac perversitate Deum ante quaesivissent, suaeque incolumitati, pro qua omnia fuerant agenda, studuillent, cupere se nunc

vitia haec tanto majori, enixiori diligentia bonitatis compensare. Hinc crebro conveniebant inter se, ut conjunctis animis, versis ad Deum, se Deo sisterent, atque alii alios ad idem excitarent. Sic nihil aeque quam suos conventus amabant, cilla mutui officii exercebant, potitis quidvis pati , priusque mortem subire, quam id non agere statuebant. Jam ciliorum se cunctorumque miseriam. exitiumcommum

142쪽

ne , propterea quod nulla cura , nulla cogitatione suae salutis tangerentur, miserari affrma bant , neque aliud velles, quam eos tanto animarum discrimine atque periculo eripere. Hinc multus iis sermo ad eos, quos putabant in tali periculo versari. Unde multi quotidie illicie bantur , quin multi nullo verbo, solo exemplo, captabantur. Cum autem sic idem omnium esset animus, nulla rarave inter eos dissensio erat orationum, nulla cujusquam ingenii, abi tudinis, donorumque despicientia. Sic quilibet, ut pollebat aliquo dono , ita alteri alter id impertiri, dispensare, ac dividere inter omnes, quae prosecto communio vera sanctorum. Sic quoque juniores constantis aetatis muneribus fungi, metiam virgines ac puellae, neque tantum mulieres, usitata ad hoc templis viris ossiciaci bire .publice docere, ac more concionatorio agere. Quamobrem plures utriusque sexus indies impulsi, ut se huc conferrent, quo qui essent ostenderent, inprimis mulierculae , par tim mobilitate natura , partim exuberanti Ore amore ac Zelo religionis, partim se publice probandi causa, atque etiam erudiendi viros, coram ecclesia , nodinum in summa licentia foeminarum in illa regione terrarum, adhuc videbatur deesse. Quin uti illic tributum huic sexui. ut apud suos plurimum suis blandimentis atque gratia valeat, hinc illarum opera saepe plures adductae familiae , ut se hisce Qualieris aggregarent. Quanquam illi in recipiendis di admitten-

143쪽

dis hisce hominibus non tam faciles erant, singulos , quanta poterant diligentia, discernebant, Metiamsi, cum initio minor esset numerus virorum, ac postea, Mimpraesens, major copia accesserit , jam nunc illa mulierum consuetudo docendi ac disserendi palam , etiam atque etiam minutatim hodieque fere universim in desuetudinem abierit. clam, coetus illis, cultus , quem in iis praeliabant, absque impensis erant, si qui illorum nomini addicti,

es en tenuiores aut pauperes , hos pari secum loco atque honore habebant, his, prout serebant opes ac facultates, subveniebant, prorsus ut semota arrogantia Mambitione , virtutisti aequaliter suum pretium atque praemium, tantummodo sua cuique probitas sui commendatio esset. Quare multi, qui inter suos vel tanti non fierent, vel non ita sublevarentur, confugiebant ad hos. Inter quos tamen non pauci reperti, qui juxta vetus ac pervulgatum malum, modo religionem suae humilitatis mobscuritatis tegumentum, suaeque inertia alimentum habebant. Atque cum ita cum hisce hominibus esset comparatum , illi aliorum odia atque acerbitates haut effugiebant. Verum etiam longe major erat causa. Prosecto nulla res adeo re- liuioni ac pietati adversa, adeo inimica rationi.& sensui communi, & humanitati, quam in iis rebus quae pertinent ad religionem , velle imperare hominum conscientiis, multoque maxime, violenter homines cohibere, quo minus su

am s

144쪽

quantur, cogere atque adigere, ut quam religionem aversantur ac fugiunt, eam amplectantur, ri horum neutrum velint, veXare, Opprimere, Qversari ac ne esse quidem inter homines inere. Aliud enim, si sint, qui non desinunt aliis mole isti esse, eos fallere, eorum religioni ac sacris malediceres, eos interturbare, infestares, ipsorumque ecclesias perdere ac destruere satagunt hi si refraenentur a corria gantur id quod non facere, Qtales tolerare, cumprimis si sunt qui id opinantur ad suam pertinere religionem atque ecclesiam, religiones atque ecclesias eorum inter quos vivunt, evertere, idem esset, atque scienter prudenterque sibimet insidiari, parare viam ac ruere ad suum voluntarium interitum. Et senserant in his regnis, anteactis temporibus , innumerabiles homines hujusmodi persecutionis immanitatem , senserantque innumeri Christiani optimi ab iis ipsis, qui ipsi immensam tyrannidem illam perpessi erant antea ab aliis. Atqui quemadmodum cum Quaheris in his regionibus, ab hoc tempore suae religionis suorumque morum factorum , fuit comparatum, quo jure quave injuria illi homines, posthac suam adeo sortem deplorabant, paulo distinctius videtur ostendendum. Etenim

cum horum hominum doctrina adeo doctrinae aliorum adversibatur, hinc eadem plurimis accusationibus,, convitiis, Metiam calumniis v,

bique excepta, cumprimis ab his, qui, ut sit,

solum

145쪽

selum vulgatos sermones sequebantur, cinterim ipsius doctrinae istorum hominum erant ignarissimi. Et cum ratio vivendi usque eo consuetudini moribus omnium e regione esset op posita. speciatim illi in viis ac congressioni-hus, ore ac incessu oppido tristes, quidare,&, stitu admodum horridi, ac rursus omnes nullius sermonis, aut magnae parsimoniae linguae essent, ubi loquerentur, multis verbis aliis non usi- tatis, iis lentisvi minutis, quasi punctis, uterentur, cinprimis, ubi de rebus seriis agerent, hujusmodi cunctationes, laesitationes, tractusque verborum adhiberent , in singula syllabatim efferrent, .non modo non in viis, sed neque in accessu ad homines, neque in discessu ab iis , quenquam hominem salutarent,

e quibus rebus , veluti signis hujus secties fere

cognoscebantur , hinc invisi atque exos omnibus, cum quibus aliquid negotii habebant. Praecipua res, quae iis magnam invidiam xcalamitates multas conciliabat , erat haec. Prima, ipsorum vehementia cincursio atrox, cum serismonibus, tum scriptis, in aliorum doctrinam ac fidem, nominatim eorum, qui se publicis adjungebant ecclesiis, etiam propter nomina ac verba usitata ab tota ecclesia, idque ab omni memoria, ta non iis literis tradita in Scriptura,

attamen cie convenientia & consonantia verbis ac nominibus Scripturae aliis, at vero sibi visa

inepta Altera erat res, temeritas atque audacia

in judicando, in condemnando, in contristan-

146쪽

non assentirent de ipsorum rebus , idque caeteroquin incognitos , inauditos, indefensos ad eoque iis insontes injuriae. Quibus in rebus eminebant illi qui in gente hac iaherorum locum habebant ac tuebantur principum. Huc accedebat perplurium, sed quibus dispar conditio, atque id proprium erat, parum sapere, lihil considerare , imprudentia atque impudentia, uti in locis publicis, in media frequentia hominum , genere aliquo clamatorio, verum ingrato stridore, aliquem sermunculum inchoarent, etiam in templis quae templariam cuncti Qua- heri contumeliose vocabant sedeis pyramidatas inter sacra exercitia tecto capite persisterent, interdum inter ipsas conciones ministrorum ac preces communes at quas illi sua lingua Anglicana appellabant divinationes, secum ipsi repugnantes, a quid dicerent nescientes hinterdum finitis iis , derepente verba quaedam incondita expromerent, ac nulla praemissa ratione priorum facta redarguerent, imo tanquam dira ac nefasta detestarentur , ita ipsi ea committentes , quae tantopere culpabant in aliis. Erant qui scurrili mimico vestitu uestuque corporis, quasi facta hominum refertis foris aut depingebant, aut deridebant , aut fata instantia praesignificabant. Haec fere caeteris ingenio ac sortuna inferiores,& praesertim mulieres. Et haec ipsi quidem, qui haec patrabant, se facere dicebant instinctu Spiritus Dei is juxta exempla Prophetarum

Christi

147쪽

Christi, Apostolorum, quibus contendebant in more fuisse , istiusmodi res palam in turbis hominum, in repleto templo, inque iis loci unde fama ad omnia loca posset pervadere, incipere, neque fuisse unquam ullam legem conditam in Anglia , qua talia prohiberet, sic insuper suis argutiolis, Metiam juridicialibus, sese

defendentes. ut alii quoqne ex iis, etiam primores , suum calculum adjiciebant. Alii nec probabant nec cui pabant. Verum tempore procedente haec illi omiserunt, vitaverunt omnes. Atque hinc quod cuncti homines non modo a talibus hominibus essent alienati, sed&pessime erga eos animati totiens, quotiens tale quippiam auderent, fieret in eos impetus xvis magna. Quanquam illi tamen nequaquam sic

deterrebantur , at continuo eadem repetebant,

suam sibi opinionem pro muro firmissimo habentes, neque in eo christi Salvatoris, ciuiorum sanctorum virorum, dicta ac facta respicientes, ut caveamus nobis ab hominibus, neque vero eos lacessamus, atque ita quae possimus declinare, ea admittamus,4 adeamuscipsi periculum. Jam ubi Quakeri protraherentur in judicium,& agerentur in eos'hiaestiones, illi non caput aperire, non appellare judices nominibus venerabilibus quales honores hominibus exhibere illicitum arbitrabantur, cisse cultum , qui pertinet ad solum Deum', cum quasdam res rogarentur,quam solennitervi prudenter xplacide, multi huc atque illuc tergiversari, aut ea quae

148쪽

cepta ac , truderentur in carceres , iidem

suos judices coram despicere , ac crimin ri , uti latores istiusmodi legum , ut quod Deus ac conscientia dictabant, omitterent , aut ei contrarium facerent , alii de eodem genere suis sermonibus ac libellis eos magistratus ubique apud omnes, omnibus convitiis proscinia dere,, omnia mala imprecari, ac veluti jusse Dei obnuntiares, immemoresis monitoris de

auctoris illius sententiae, ut ne in tali casu cuncteiamur profiteri nostra omnia, ut etiam inimicos

diligamus, iisque benes dicamus & faciamus ita futurum , ut simus perfecit, quemadmodum pater noster qui est in coelis , est perfectus. Unde non solum isti, qui sic suo merito dimittebantur a judicibus, verum etiam illi, qui ita suorum pertinaciam defendebant, pluribus ac majoribus malis onerabantur,is eadem res nonnunquam in totius multitudinis redundabat e put. Verum, horum quoque immoderationem illi, qui moderatiori erant ingenio , reprobabant. Caeterum in Anglia, Scotia, Hibernia, nullo unquam tempore interregni ac Cromwel liorum . Quakerorum vexatio & oppugnatio sive persecutio universalis facta est. Nulla quoque particularis, nitituta publica auctoritates, nisi si hi homines pergerent parum caute nimisque

audaciter suas congregationes coire, aut publicos cetos aliorum interturbare suis conciunculis.

149쪽

x18 His et ORIAE QUAΚΕK. aut suis invidiosis atque invectivis orationibus seriptisve aliorum exili imationem offendere, aut simile quid ore aut gestu agere. Neque eorum quisquam aut publica poteitate , aut tumultuose a vulgo ipso, facto morte est punitus atque interemptus. Alioquin illa quidem temporis insequentis fuit severitas, calamitas horum hominum , ut uberentur omnes per omnia loca suis conventibus abstinere is cum contenderent, se propter conscientiam eam rem non posse secere, atque idcirco neutiquam facerent, tum quantum poterat fieri, in universos non unius generis persecutio gravis inititueretur, cin singulos , quotquot novi aut turbulenti quippiam inciperent in templis , in locis aliis ; huc eo deinde delicto accedentes, quod dare coram magistrat juramenta, quod ministrorum decimas pendere, quae plura , ea agere aut pati nollent , propter scrupulosam cinxiam in his

mentem ac timorem Dei. Quod cum fieret etsi nullus unquam uakerorum mandato magistratuum per maleficorum punitores , lictores ac carnifices , publice aut clam neci datus est tamen multi ita excepti carceribus , atque ita

plagis ac vulneribus affecti a nefariis ac perditis

hominibus , ut ex iis miseros mors fuerit consecuta. Imo vero cum ea horum hominum esset

audacia& constantia, ut quodcunque inciperent id pertenderent , ac nihil eorum , quae antea dixi, omitterent, inuo magis corrigerentur,

hoc magis suis censoribus calligatoribusque in

150쪽

I. 29 surgerentin effervescerent, erant haec quotidiana , ut publice a magistratu alii carceribus, alii pecunia, pars exilio multarentur, a plebe multis magnisque opprobriis exciperentur, .pugnis & calcibus & fustibus ac lapidibus ea jicerentur e locis in quibus erant. Neque vero ullus e doctoribus ac ductoribus populi, qui

non aliquoties vincula captiva sustinuit Saepenumero dum una essent, essentque delati et indices, missi accensi, lictores, satellites, qui specie ossicii, omnes , quotquot praesentes erant, ruerent, raperent, tunderent. Rursus

persaepe homines privati, plebei, vulgus, nati .educati institutique ad facinus praedam aut iisdem, quos dixi, ducibus venire, nimirum quo etiam absque hoc sua ipsos rapacitas

duxisset, aut soli ac sponte instar latronum praedonumque , eo effundi ubi sperabant sibi eκ

populatione ac direptione plurimum venturum, aedes effringere,, primum homines raptare, exuere, caedere manibus ac fustibus,, disso actare ac dissipare omnes , ac tum quicquid exportari non poterat conficeres, inque nihilum redigere , reliqua surtivis manibus compilare, ac suam quisque domum efferre. Quo surore illi amentes ac scelerati saepe pariter tenuiores ac locupletiores omni facultate domestica quatra illi multis annis acquisi erant, omni supellectile qua supererat, uno momento orbaverunt, ut ne pauperculis quidem sua frivola , atque ea instrumenta, quae iis usui ad operam a vitam,

resia

Dissi

SEARCH

MENU NAVIGATION