Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

ac tam multa operari effceret aliud , qtiam quod quorundam animos commovendo , ordinis ecclesiastici odium erga se suosque concitaret Quum enim quidam ex iis . qui Amesium libenter audiebant, aut jam ejus sequebantur partes , qui plerique Mennonitae , audax genus hominum , neque solum loquax, etiatulitigiosum , liberius tetulantius suos serere sermones agere sua conventicula incipe rent, hi etiam , qui, ne qua de sua ecclesiae existimatione ac dignitate diminuti seret, suum officium suamque potestatei esse judicabant, eos homines incipiebant odisses, Meos aspicere, non modo ut fatuos , at ut insanos at etiam ut malignosin seditiosos, quidam ut

postremos mortales, quorum conventus nil aliud

essent, quam seminaria discordiarum flagitiorumque Quapropter iidem suos contra illoqhomines monere, privatim ac publice, ne quomodo cum iis coniuncti reperirentur; his qui summam in hoc negoti habebant potestatem, suadere hujuscemodi haereticorum , illorumque coetuum , coercitionem castigationem-

qui ad postremum in classibus ac Synodis se

cohortari, ne in defendendo jure depellendisque injuriis ecclesiae, muneri ac causa quisquam deesset, at omnino satistaceret Actum oeprimulum in Synodo Roterodamensi anno quinquagesimo septimo Accidit id Gouda. Quidam Guilletam Tichius, addictus Quacitarum opi-

512쪽

HIs TORIAE FATEM nionibus ac institutis, quoddam e suis contribu Iibus concilium caelumque convocabat. Quam cum magistratus ut infidam societatem acciperet, cumque Tichius, accersitus a magistratu,

neque satis sui animi sententiam , neque caput ulla ex parte denudaret, hic vir missus in ergastulum. Nicus erat haut longe distans Gouda Roterodamum versus Eo in vico Amesius doliarium quendam Martiηum Martini filium in suam societatem trahebat hei hic quoque vir tempore quodam , quo Amesium suam receperat domum , nonnullos e suis vicinis in suas contrahit aedes , ad disserendas res , quae fidei vitaeque institutionem viderentur spectare. Ea res a pastore loci, ab aliis cognita, concursant undique ad domum, cum clamore , agi conventum hominum seditiosorum atque improborum. Quo tumultu Amesius excitatus exit animo sedato, progrediturque suspensis vestigiis , at repente e vestigio multis convitiis appetitur, ac postremo ita excipitur, ut si se pedibus non excepisset, in capitis periculum venisset Quum vero hi iidem viri paulo post , nil reverentes violentiam hominum, in eundem locum revenirent, quidam avolant, a quod illi agunt , nuntiant praetori agrario. Et quum acta horum hominum ita jam ante erant allata , ita perluas , tales coitiones conspirationes esse contra tranquillitatem ac securitatem reip. missi viatores lictoresque , qui Amesum, hospitem , prehendunt , ac de

513쪽

durunt Roterodamum, atque illic condunt in iidem hoc valetudinarium, de quo non multo an te memini. Quod cum scitum per urbem, non uni h ministris ecclesiae, tum Resormatae, tum Remonstrantium . Amesium adeunt , vi sendi ac colloquendi gratia. Et loquuntur illi quidem multa de multis rebus suae utrorumque doctrinae ac religionis , idque non uno tem P re, verum cum alter ita obscure ac perplexe ad captum hominum ageret, ut quid vellet, ait iri vix intelligerent, ii passim ea objicerent. 1 ad quae ille aperte respondere aut nequiret,saut detrectaret, id colloquium nullius momen. iii fuit. Ediderat Amesius non ita pridem ι- bellum, in quo ministris ecclesiarum nostrarum Reformatarum exhibuerat quaestiones octoginta tres de variis fidei articulis, uti eas solve rent. Ἀd has respondebat Iacobus Oelmunnus tunc juvenis, etiam tunc foecundo ingenio, ore facundo, ut spectatain cognita omnibus i pietateis probitate quippe omnes aetate atque

d citri' iri has Qualieri nugaces, modo a ostentidionem propositas quaestiunculas suo silentio contemnerent ac pro nihilo putarenthidque ne isti homines gloriarentur , Ostros omnes; quasi desperata victoria, conticuisse seseque continuisse. Et respondebat is non juvenili im petu . sed moderate ac sapienter Sed Dbi juvenis similiter mesio caeterisque Quakeris proposuerat quaestiones sexaginta, ut hi quoque: haberent, in quo se exercerent, ac suum in

514쪽

49 HIs TORI E QUΑΚΕΗ.genium ostenderent. Dum autem Amesius hoc loco solitario tenetur , tempus praecipue scribendo absumit. Itaque priaeter epistolas ad amicos, etiam ad Coel manni responsiones rescriptum conficit editque, non quidem alienum a proposito , sed acerbum , minime serendum ab his , qui tale quid adeo reprehendebant in alii. Quod vero attinet ad interrogatiunculas Coelmanni propositas Quakeris , ad eas non Amesius, at Higginsius respondet, sed ita, ut non modo, partim declinando id , quod pertinebat ad rem , partim inconvenienter .absurde, partimque obscure atque abscondite, verum etiam asperrime maledicentissimeque agerer, ac vel per hoc suam causam proderet. Amesius tandem dimissus ex loco hoc venit 1 udi um cum illic quoque a suscepto opere non desisteret , conjicitur in similem locum, oppletum inaniis atque araneis teneturque, donec magistratus, pertaesus ejus aut ignaviam aut miseriam Daegritudinem, missum facit. Deinde Amesius alias pro Vintias nostri Belgi petit. Id mirum, cum is vir, quo vix aliquis in litis hominibus incitatior extitit, tot oppida ac loca perreperet, callens linguae utriuiaque o Anglicae nostr tantum laboris, quoque molestiae, insumeret apud omnes, non plures fuisse , qui se ipsi ac uakeris associaverunt , non in urbibus frequentatis tot accolis Anglis is cujuscunque generis hominibus , etiam Quakeris in multis valde pro-

515쪽

ximantibus. Caeterum cum ita ex horum hominum adventuin motu hae alicubi turbella orirentur , atque alicubi majorum turbatilentorum atque confusionum metus esset , hae res inprimis ecclesiastarum curam ac solicitudinem excitabant, ut ubique, ut res 'darent se, ita invigilarent ac viderent, ne isti nostris quicquam ex se parerent incommodi. Itaque eae res etiam occasiunem praebebant Synodo Goudanae anni

noniis quinquagesimi hujusmodi condendi

decreti, ut pastores omnes diligenter attenderent ad illorum Quakerorum conventicula ,

libellos , quos spargebant scilicet, utque magistratus, ut ipsi sua authoritate eas res prohiberent, rogarent, & si isti homines alicubi no strix hominibus aliquam exhibuissent molestiam, ministii verbi suorum animos in concionibus eatechisationibus, visitationibus, bene confirmarent. Posthac parum de Quakeris auditum. Etenim diu erat , quum qui Quakeri essent, erat incognitum. Unde primum quidem ad Ulaiebantur ut vulgus sine nomines, sine sedi- io is homines insulsi , insani. Deinde ut insedati ac turbulenti. Quas ob causas ad carceres ac vincula flagitabantur. Postremum ut novae cujusdam religionis sectatores , qui novas alicubi sedes quaerebant. Quare jam ut polluti procul amovendi videbantur. Utique ita cum pingressu quidam reponebant inter nabaptustas sive Mennonitas , inquietos , semper ali quid novare cupientes. Alii credebant accedere ad

516쪽

Socinianos . pessimos ac subdolos haereticos, a quibus tamen illi tantum diliabant, ut exceptis Papisiis, nullos aeque sugerent ulta anno sexage limo quarto accidit, uti Sociniani, quorum ain magnus erat numerus in his regionibus, indies augescerent, de etiam atque etiam commoverent , inuoque alicubi aliquas turbellas darent. Neque praetereundum silentio, suisse ex horum Socinianorum praecipui propugnatoribus ac defensoribus, praecipueque unum , qui ut

Gallus in suo Sterquilinio plurimum pote itidixerim sic prope nomenin viriis coetus qui

non modo ubique Qualieris vehementer admum murabant, neque solum eorum consiliis ac conatibus ibant obviam in quadam parte harum provintiarum, sed etiam suae iracundiae vim non ante, quam quorundam magno malo restringebant. Jam id intelligo ex actis Synodi Noer-

danae habita eo anno quern memoravi, nostros tum quoque timuisse a Quakeris, curavisse ne quodam modo suis ecclesiis per eos noceretur. At vero annumeravisse Quaheros Socinianis. Hinc decretum factum in ea synodo , ut ea adhiberetur cura , ut interdictum ordinum mandaretur executioni, quo cautum erat ante paucos annos, ne quis Socinianorum e

rores aut libros in has regiones inrebat , aut istiusmodi coetus a coitiones instituat, sub poena, Ἀμi tale quidfaciat a committat prima pice tanquam blasphemus in dipinum nomen, ac perturbator pacis relegetur extra propintiam , altera pice tantum pec

catum

517쪽

ratum luatur judicum arbitrio ac debito nato. Dein exacto biennio, legati Synodi Dordracenae libellum supplicem osterunt Ordinibus i in eoque libello illius mandati quod dixi, orant executionem. Ordines libellum rejiciunt ad sui senatus consessiim. Senatus ob negotia reip. gravia ac dissicilia alia , ejus rei cognitionem

protrahit ac differt Postea libellus non invenitur. Eum legati rescribunt, ac tradunt de novo. intne sesquidem responsum ullum datum. Ita jam triennium transierat. Itaque anno sexagesimo nono in Synodo Goudana ac Schonhoviana altera , quoniam legati tam longo tempore frustra in hoc negotio iuerant, omnes facile intelligebant, quid mora haec vellet, desitum ultra de hac re agi Caeterum discedentihus ex regionibus his Amesiori primis ipsius sociis, in ollandia Quakerorum negotia praecipue

juvabat consilio ac re Benjamin Furtius, n-glus, mercator, primum Λmstelodam , dein Roterodami, sed qui cum mercatura studium jungebat literarum, in illorum hominum gratiam plurima opuscula in variis scribebat linguis, interim doctoris ac ministri inter eos munere abstinens , hanc edens rationem, quod posset semper tuto doceri, docere vix sine periculo posset Quanquam ut tempus atque aetas homines multa docent . idem vir postmodum in Muakerorum doctrina ac moribus multa reprehendit ac devitavit. Constitit inde ab initio in Hollandia numerus Quakerorum, quem

518쪽

98 HI TORI E Q I AXE R. admodum, hodie inclusus est in paucis familiis , non tot lat per universam provintiam ad numerum urbium multitud sit familiarum. Et quum dudum omnimoda moderatione vivendi utuntur, atque suam duntaxat non aliorum religiones curant , etiam tanta , quanta volunt libertate fruuntur. Haec dum fiunt in Hollandia, in Zelandia, in urbe Medioburgensi, Christophorus Berhadus , Anglus , vir nauticus

idem ille qui in Anglia Bristolli se adeo tumultuose gesserat in templo is coram magistrat , ut libro primo commemoravi in coetu ecclesiae Anglicanae , ipso orationis tempore , sic sua sermocinatione .clamore obstrepuerat offenderatque , ut hominem templo ejicerent, quo cum extemplo recurreret, stultae audaciae insanam perseverantiam addens, missi lictores , qui conjiciunt in carcerem. In Tio cum annum .dimidium habitasset, adit ad eum , illius diuturna molestia motus , ac pari sensu doloris affectus , Catonus , qui, uuinquis esset nosceretur , in eundem locum compingitur. Deinde ambo ad deprecationem Legati ordinum ad rempublicam Anglicanam Neoportii , dimittuntur imponuntur in navim bellicam, transportantur in Angliam , inter multa opprobria multasque vexationes illorum

hominum maritimorum martiorumque. Porro

Amessius , sic semper in agendo princeps, quamdiu substitit in his locis, dum animadvertit, res minus ex voto succedere in Hollandia.

519쪽

omnes in utraque provinti Mennonitarum coetus , experiens si quos ex hoc genere hominum , viso studiosiore suarum partium, revera accommodatiore uakerorum si non omnibus, at multis opinionibus,

certe consuetudini , pelliceret. Sed neque hie mesius quicquam proficiebat , ut neque aliquid dictu dignum subibat. Post haec idem vir cum Catones, qui jam ex Anglia redierat, abit in Friflam , experturus cillic Mennonitas, magis in illo tractu , quam ulla alia parte harum regionum , non modo suis institutis , sed moribus patriis is natura gentis , simplices is continentes, deveros, accedentes ad disciplinam veterum nabaptiliarum, non eam quae dudum obtinuit in ea secti ho- minum. Verum hete illi viri tantum se ostentant is et exitus illorum similis ingressus sine commodo atque incommodo. Atqui vero postquam hi viri discesserunt , non pauci inventi, qui illam ipsam doctrinam, quam illi

venerant nuntiatum , amplexabantur , ac se

porro illis iisdem animis ac studiis adjungebant. Hi Mennonitae is qui illorum conventiculis occulunt se , Sociniani , atque id genus hominum , plenum amoris humanitatis, nemini adversum , obvium .expositum omnibus, quibus haec stat de Deo sententia , hic haeret Ii i cul-

520쪽

ueoo 1sTORIAE QUATER. cultus erga Deum, Deum non esse malum, se ipsos non malos esse , neque aliis facere quod est malum. Qui homines cum indies augescerent, ac jam e proderent , convenirent, clam, palam, duos communes coetus

ad culium publicum inirent, neque suas coitiones omitterent, hac via ad res alias malas ac perniciosas aditus sibi pararent, Mennonitae re- limosiores rigidioresque illos aegris oculis aspicere is illis succensere, multa in eos con- vitia congerere,, hoc strepitu conciones suas celebrare. Verum mnostrarum quoque ecclesiarum ministri atque inspectores multa exinde de hisce novis hominibus queri, eosque omnibus suis coloribus pingere,, criminari, ut pensimos haereticorum, coopertos omnibus vitiis,& suos au litores , ut sibi omnibus modis caverent ab illis, plurimis verbis magnisque vocibus admonere. Adbaae deliberatum in communibus conventibus ac synodis , ut malum nascens in herbis opprimeretur extinguereturque , statutumque , cum primum periculum esset a secretis consiliis , alterum a publicis congressibus, his ut obviam iretur , Itaque elegati Synodi Consiliariis seu Delegatis Ordinum nostri tam hos quam illos vocant Deputatos hex hibent riptum , in quo graviter queruntur; reperiri in hisce Propintiis, cum alibi , tum in

Frisi siectum impium auauiorum, ab iisque contendunt, ut Ordines mature advigilent, ac curent.

ne isti diabolici errores latius proserpant. Ad quod

SEARCH

MENU NAVIGATION