Oculus hoc est fundamentum opticum, in quo ex accurata oculi anatome, abstrusarum experientiarum sedula peruestigatione, ex inuisis specierum visibilium tam euerso quam erecto situ spectaculis, necnon solidis rationum momentis radius visu alis eruitu

발행: 1619년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ab oculo sensim remoueas, experieris scinper obiectum magis magis mobscurari, confundi& quodammodo nutare,donectat dim praeter merissimam lucem' nil penitus aspicias; hoc autem tunc contingit, quando vitri conuexi basis communis in ipsistimum humorem Crystallinum cadit, ex quo omnia puncta in Rosnam, exsinuantur, & sic a luce illuc diffusa, veluti absorbem

Conuexalens interior post basin communem prioris intra terminos confusionis statuta, species in chartam erigit; sic oculus, si vitrum convexum eousque a se promouet, quousque humor Crystallinus basin ipsius communem in debita distantia reliquerit, videbit obiectum clarissime stu eversm quod aliunde non prouenit, nisi quod imago obiecti in Retina erigitur sicut in charta; sicut e contrario, situ erecto simpliciter visa res,in Retinaeuersum situm habet, quemadmodum & in charta, vitro unico transmissa. Cur autem oculus rem quam situ erecto in Retinam*ccipit, ersam; & quam euerso haurit,erectam aspiciat; dictum est passim in prioribus: quod nimirum visus rem eo loco esse apprehendat, quo radius formaliter visorius,s produceretur,exiret; cum igitur in contrari s partes semper feratur, hinc ista vi sionis tendentia & apprehensionis sensitiuae cum charta distanantia, nascitur. Lens convexa posterior, quo ab anteriore magis remouo: tur, hoc imago a re obiecta in chartam depicta fit minor, sed viu ccior,hoc etiam charta qd vitrum posterius est admouenda; comtra quo magis accedit lens ad lentem, hoc imago maior Mobtussor euadit & charta a posteriore lente amplius diuellisuri simiurimum accidit in visu per vitrum convexum. Nam oculus receisdem vitro stacta iam euersione in rem semper minorem quidem, sed longe distinctiorem intuetur; & quando accedit, maiorem, sed hiulto hebetiorem repprix. Horum ratio alia nulla possit dari, quam quod sicut imago obiecti per duo vitra convexa in charta, ita eadem per unum vitrum & humorem Crystallinum depingiatur in tunicam Retinam. Alias enim horum ratio nulla penitus

neque somniari quidem probabiliter potest. Etenim cur obi ctum

252쪽

LI3. III. PARS L mctum minus appareat accidit refractionis natura, quam hic exi stituto non persequor, sed supra ostendi,obiecta remotiora br ' uiores in chartam concursus communes prohcere. Cur autem clarius, ratio est,quia plures eiusdem puncti radu coeunt,& spatio

minore coercentur.

EX DICTIS DEMONSTRATVR, VI-

sonem in Retina fieri, non autem in humore Crystallino. CArvet XXVII. DEmonstratio I. Organum formale videndi,eo modo

percipit, vel apprehendit,obiectum visibile,quo modo ipsuspeci es ab obiecto emissa in illo ipso visionis organo reprς- sentat: atqui humor Crystallinus non apprehendit aut percipit eo modo obiectum,quo ipsum species. c. in illo repraesentat rerso humor Crystallinus non est formale videndi organum. Maior per se quidem euidens & nota est,claritatis tamen caussa explic tur. Si species in organum formaliter visorium ordinata accidit, obiectu utique ordinatum apparebit,si perturbata confusum. Mlias ratio nulla unquam daretur, cur aliquando res distincte,al, quando confuse appareret, cur nebulose cur acute; haru enim omnia referenda sunt, in speciei vigorem,ordincm,vel debilitatem ει confusionem; quid enim haec alias in organo visus effcereti Certὰ repraesentationem sequitur obiecti apprehensio.&c. Comstat ergo maiori Minor probatur. Quando species humori Crystallino ordinatissima & vivacissima insidet,tunc potentia videndi quasi v cors effecta obiectu omnino non sentit, etiamsi ipsum ante ocimium praesens sit,etiamsi oculus apertus illud sentire conetur, o c. quando autem species in humorem Crystallinum confusissima de veluti obliterata venit, tunc re, fortissime, distinctissime dco dinatissime a visu percipitur. patet prius cx eo, quando oculu

253쪽

stationem chartae obiectum euerso situ claia repr sentantis o cupa Munc enim species in humoremGrystallinum ordinatissime per aeniunt. sicut in iplam chartam,quia eadem distantia obiecti& vitri anterioris retinetur ex hypotest: & tamen in hac statione vitas adhibito omni conatu praeter metissimam lucem nihil ex obiecto percipere potest. posterius elucet ex eo, quando humor Crystallinus stationem chartae omnia confuse accipientis,occ pat : tunc enim res clarissime videbitur; & confirmatur ex vitro posteriote, quod in loco seu basi ordinata positum confundit ; in confusa, ordinat omnia in chariam obtentam. & patet amplius ex libero mi cuiusque intuitur certissimum est enim, speciem tmtius obiecti in punctum quodvis humoris Crystallini allabi, deoq; obiectum totum in toto & qualibet eius humoris parte, Ndeoq; confusissime recipi. cum tamen id temporis &loci mini confusa visio sed distinctissima fiat. Probata est ergo etiam minor. Conclusio igitur vim stiam

tenet. Et sic humor Crystallinus formale visus organum esse non potest. .Quod erat ostendendum. Haec eadem argumenta α-que pugnant contra humores Aqueum & vitreum, nec non tuni. cam Corneam, Araneam, &Hyaloidem.&c.

DEMONSTRATIO IL

Formale potentiae visivae obiectum ita constitutum esse debet, ut speciem obiecti repraesentatricem per modum manentis non tantum transeuntis recipiat, adeoque ut speciei domicilium quietis,non semitam itineris praebeat: atqui humor Crystallinus secundum tantummodo, non autem prius praestare & solet de potest: igitur humor Crystallinus formale potentiae visivae subi ctum non est. Maior est omnium,quod ego quidem sciam, tam Optic rum,quam Physicorum, atque Medicorum, & per se ita nota, ut probatione non indigeat; cum enim species ob hunc finem solii ab obiecto in oculum aduentet, ut seste visuae facultati in organo vis, io sistat, aequum certe est, ut prae reliquis ipsa apto hospitio, stabilique habitaculo excipiatur. Hinc aduersarib tam contei

254쪽

Dosesed mistra laborant ostendere,rerum imagines ultralium rem Crystallinum non procedere, ed frustra; nam minor ita probatur. Humor Crystallinus Cryitallum quamuis, vitrum quodlibet perspicuitate sua aequat, vel potius superat: atqui neque vitrum ullum, neque Crystallus, neque aqua,&c. species cceptas

ita imbibit,ut retineat,& non potius ultro transmittat. ergo neq; Crystallinus humor. Maior prohatur. I. experientia ἔ nam

neque in oculo viventis ab alijs vel tunicis vel humoribus ullo modo distingui potesti neque in oculo exempto, secto,&apertoὲ humori quippe vitreo innatans a visu aegre discernitur. praetera, liberatus ab humoribus aths, obiecta omnia sibi subiecta Elarissume transmittit,ut neque lens Crystallina, neque vitrea, neque alterius diaphani exactius faciat. Deinde auctoritate; astipulam tur enim huic veritati omnes harum rerum tracta2ores Minotitidem constat experientia quotidiana. neque in re manifesta immorandum censeo. Dices, pupilla semper refert pupam, siue idolum quoddam paruulum, non aliunde quam in humore Crystallino firmatum. ergo ipse tam diaphanus non est, ut species nodetineat. Respondeo. hoc argumentum nimium deoque nihil probare. nam omnia diaphana convexa superficie terminata, etiasubstantiae rarissimae hoc praestant, ut patet in ampullis vim is, in bulis aerijs,aquea superficie circutiestitis,in vitro,Crystallo,S alijs, neque tamen ideo quis recte dixerit, ista diaphana spEcies rei in re, M non potius transmittere. Soluant ergo aduersaru sibimet hunc nodum. Respondeo. 2. Imaginem illam esse reflexam a superficie tunicae Corneae,no aute ab humore Crystallino. Quod hinc euinco. r quia si pitulam vitteam tunicae Corneae aequalem accipias,&iuxta oculum alterius teneas videbis similem & aequalem imagunculam in vitro: quod si lentem efformes ad magnis tudinem Crystallini humoris, fiet simulachrum multo minus. a. quia si manum tuam extentis digitis ante tunicam Corneam

alteri' oculi ira obuerses,ut alii digiti in pupilla, alii in Iride maiore spectentur, videbis debitam istorum digitorum ad sese de aequalem in magnitudine rationem 3 quod non fieret si reflexio ex pupilla ab humore Crystallino esset, nam illa pars multo minor

255쪽

appareret, quam eae, quae ex Iride, cum illarum rellexio necessatio sit a Cornea. Quia si totam manum ex Iride videas non apparet maior,quam visa eadem tota ex pupilla, si distantiam ean- dem serues. q. Quia si faciei mea parte, v. g. nasum, vel genas, vel tempus attingam pollice, dum alios digitos extendo, videbo partem illam pollici coniunctam in pupilla alterius, digitos autem sn Iride, quod impossibile esset, si non utraque ex eadem supersimite reflecteretur, cIarum vero in manus imaginem sub Iride visa, esse reflexam a convexitate Corneae, igitur & simulacrum faciei ex eadem' prodit necessario. s. Quia si oculum vetius renestra obvertat quispiam, videbis fenestrae imaginem a qualibet Co ae parte reflecti&C. . Dices. Si pupula ista, non est in Crystallino,cur tantum ori micat ex .pupilla r Respondeo. Si oculus alterius versus lucem consistit, videbis tuum vultum in illo sub sola pupilla, quia rei qua Corneae pars apparet nimis collustrata, unde species tua ibi. dem veluti extinguitura luce. Si vero oculus auetius sit a luce de conuersus in tenebras, & ex lateribus 'obiectu manuum vel ait titis opaci obumbratus, videbis tuam imaginem in tota Cornea, qua pupillam qua Vueam obit. experientia luculenta. . Tandem etiamsi in ipso humore Crystallino versaretur lige imago,non plus tamen inde soliditas de densitas eius probaretur, quam daphani cuiuscunque, cum omnia diaphana opacata & incertas figuras redacta,species rehciant.

DEMONSTRATIO III.

UOtinalis visivae potentiae sedes ita debet esse constituta ut sicut obiectum ipsi percipit, ita species obiecti in ipsa recepta illud

repraesentet: atqui humor Crystallinus non ita speciem accipit, sicut ipse obiectum percipit 3 ergo ipse non est formalis visivae potentiae sedes. Maior inde patet, quia species est id quo oblini perceptio contingit: ergo perceptio obiecti& speciei receptio debent in eo conspirare, ut si obiecti perceptio clara, distincta, ordinata sit, etiam species clare,distincte ordinate recipiatur,&G. Minoi etiam euidens est ex praeaudis.. quia in quavis humor

256쪽

Crystallini parte, est obiecti totius species, ideoci nunquam spe etes in Crystallino ordinate recipitur. Ergo manet iterum, humo. rem Crystallinum formale visionis sedem non esse.

DEMONSTRATIO IV.

TD non est subiectum formale visoriae facultatis, quo neque innes experientiae defendi neque rationes eorum quae circa visionem fiunt, reddi valent: atqui humore Chrystallino neque defendi illae, neque horum caussae reddi valent: igitur humor C tallinus visimae facultatis subiectum formale non est. Maior per se patet. Minor probatur uberrime hoc toto opere. Comelusio ergo manet.

Quae hactenus contra humorem Crystallinum disputata sint, facillime applicabuntur ad alium oculi humorem quemuis. nunc ad Rutinam me Constro.

DEMONSTATIO. R

T Lla oculi pars quae sola speciem vis lem tam impressam qua ex -pressam simul similiterque potest& solet recipere, est obiectu proximum & immediatum formese visionis: sed sola tunica Retina simul similiterque recipere potest & solet tam impressam qua exprestam speciem: ergo tunica Retina sola est formale visus o

sanum.

Maior probatur. Quia si ad ilsam partem non perueniret species impressa impossibile esset ut expressa sequeretur; est enim impressa species simpliciter una ex praerequisitis necessaria dispo-stior & daretur actio in distans, sentiretur quippe obiectum,nubio modo praesens Si vero in illa parte non efformaretur species expressa,iam non esset ratio, curilla pars prae alia quavis diceretur sormale visonis subiectum, quod etiam aliae partes ijsdem formis essent imbutae,quibus subiectum formale. & sequeretur manifcsta coim eradicti O. esset enim illa pars formale visionis subicctu ux hyr thes, & non esset; quia non informaretur visiore, non enim incocuraretur specie cxpressa,quae idem cst quod videndi actus sua' . visio

257쪽

visio. simul ergo sunt hae duae species, in formali visionis organo; sed&similiter,id est, si una clara, etiam altera; si obscura una, confusa vel perturbata, etiam altera. Nam expressa s esset verbi caussa distinctior, quam impressa, &c. sequeretur a videndi potentia aliquid percipi,quod non esset, vel quo non esset repraesemtatum mdo.&α quod est manifeste absurdum. simul ergo Δ: Gmiliter se habent hae duae species. &c. Probatur iam minori sola tunica Retina hoc habet,ut qualis in eam ingreditur species, talis ctiam videndi actus sequatur: uti in duobus vitris conueris per pr issam experientiam clarissime patet. nam si interius vitrum humori Crystallino aequale do simile efformes, chartam in tanta distantia post ipsum obtendas, quanta est Retinet ab humore Crystallino, vitrumque exterius ab interiore ita dimoueas, ut obiectum in charta esse deping tur; si caeteris inuariatis oculo tuo ipsissimum chartae & vitri pinsterioris locum occupes, ita ut humor Crystallinus in locum v, tri,Retina in locum chartae deueniat, videbis per vitrum exterius rem clarissime, eritque necessario species in Retina, quia neque cis neque trans spatium sensibile ea distincte affulget,uti experi&tia testatur. Quod si anterius vitrum ita vel admoueas, ut species in chartam vel confusa, vel instar merae lucis affulgeat, experieris idem in oculo tuo fieri, si uti dixi, locum vitri posterioris,humor Crystallinus 3 & chartae tunica Retina insideat. Quare hoc quia tunc obiecti species in Retinam etiam talis venit, qualis in chartam. Igitur quando visio distincta est in oculo, tunc semper etiam in Retina distinctaest imago obiecti,& contrar item quando confusa est visio,etiam ψ Retina reperitur imago confusela; & quando mera lux apparet, etiam Retina sola luce offundis turr&e conuelso; quando species in Retina confunditur etiam visio talis elicitur, quando nulla recipitur, etiam visio nulla essici tur; id quod in nullis aths tunicis vel humoribus accidit, ut sat probatum in antecedentibus. ergo in sola tunica Retina fimul smiliterq; recipi solet & potest species tam impressa quam expressa. Quando enim in Retina species ordinatur, tunc semper in C ystallino de vitreo, &quauis alia oculiparte confunditur; in

258쪽

possibile ergo est, ut tunc in ulla illarum species expressa coexuuat,qina silmiliter se non haberent; restat ergo solam tunicam Retinam illam esse partem in qua comissat. Confirmatur hoc amplius ex solo vitro posteriore quod Gmile&aequale humori Crystallino existat. Nam si chartam in , ranta distantia a tergo ipsius obhcias quanta est inter Crystallinuhumorem & tunicam Retinam, quaecunque euenient in chari ab obiecto,experieris etiamin tuo oculo, foramen idem quod ubtrum habuerat, oculo tuo occupante. Si obiectum rectam distantiam sortitum fuerit, apparebit distinctum in charta,distin- . cte etiam videbitur ab oculo,M distincte pingetur in Retina: quia uitrum est aequale & simile humori oystallitio, & tantum distat Retina ab eodem,quantumchartaavitro. Si obiectum multum amoueris a vitro, confundetur imago in chartas quo etiam loco seruato, fiet visio confusa S caligans in oculo. quare' quia scut uecies per vitru in chartam, ita simulachrum obiecti per hum rem Crystallinum affulsit in Retinam,id estun hac remota statio. ne, confusum M perturbatum. Idem fiet in statione proxima, nam Ac haec confundit, tam in oculo & Retina speciem, quam in charta imaginem utriusque ratio una est,quia& Retina & cha ta extra basin communem cadit, in statione quidem proximacis, in remota trans ipsam; quiaobiecta proxima basin commo

nem producunt,remota contrahunt.

DEMONSTRATIO VI

PEt solum obiectum formale visas omnes circa visionem e perientiae M dissicultates limpide dissetur debent &poslant atqui per solam tunicam Retinam hoc praestari potest; ergo sola tunica Retina obiectum visus formale est. Naior per se patet:

Minor hoc toto opere passim ostenditur , ω amplius elucescet insequentibiis. Conclusio ergo manen

RATIO A PRIORE REDDITUR

aliquot intricatarum quaestionum. i CApur XXVII s

259쪽

Vaestio prima. Cumin tubo optico, q

teris paribus maiorem detectionem patitur viarum convexum, hoc etiam species rerum fortius inuoluceant,& res ab oculo trans tubum visae,essicacius atque clarius percipiantur 1, contrarie vero,quo minor est convexi vitri aetectus circulus, hoc obscuriora mnia evadant, tam in chartam, quam in oculum.

In priore casu, quo plura vitri puncta deteguntur, hocplures ab dem ungulis punctis integrae totius rei obiectae bases in chartam, aut oculi Retinam tunicam concurrunt in unum,& sese mutuo intendunt, eoque modo rem aspectabilem magis illin

In posteriore contrarium fit. Etenim quo plura vitri pumcta obteguntur, eo plures bases totum obiectum repraesentantes vis is dis, Hinc ratio euidens patescit, cur oculus ad obiectat eo, ctes Cida vel albicantia pupillae foramen contrahat, dilatet ad obstura: ux, cur illa enim etiamsi pauciores bases convehant, quia tamen singulae,' per se fortes existunt imaginem in Retina satis vivacem depinge xe v*ςnt i haeς autem bases multiplicare debent , ut vigorem si mulachri intendant ; hinc per plura Crystallini humoris puncta transire debet obiectum, ut plures coaceruentur refractione ba ses in unum congesta . Ex hoc constat etiam, cur Sol vel alia quaevis asipectabilis res vj;rum convexum t gnsgressa multo vehementius affulgeanta, quam si vel libore vel per foramen simplex admitterentur. multia plicantur enim bases communςs lacundum singula convexi viatri puncta. Vnde fieri potest, ut res aliqua minus lucida vel romisse colorata, vehementer admodum intendatur Et vic qvcrsa, ratio pulchra ostenditur, Solis vigorem hebetandi, quem admodum edi in multa punaa in basinc'mmunem dilatata pocie,solarem stupra. dum accendunt i ita si vitri conuExs perficies plurimum obtegatur, plurimae solares ideae basi communi

260쪽

LIR. III. PARS L rotsicut in charta obscura , ita in tunica Retina nebulosa recipietur,& Solis spicula minus seriunt, quam si vitrum amplius patuisset.

i Quaestio altera. Cur parumn foramen , immisitim Solem aeque magnum proiwit in distantiam aequalem sed tamen debitam, atque foramen multo

maius.' Vt ramen vitro conuexo inuestitum est, aut absque eo nu-- dum consistit. Si prius, ratio ex antedictis facile in prompta est; quia Refractio ex quolibet vitri puncto totius obiecti simulachrum in communem quandam basin proijcit, simile & aequale, alterius puncti cuiuslibet imagini in eandem basim collectae. &c. Si posterius ratio aliunde desumi nequit, quam ex ingenti Solis a nobis distantia, & insensibili foraminum disserentia ad ipsam propterea dixi in quaestione, Solem per diuersa foramina aequatim introire, in distantiam non quamuis,sed debitam. Quaenam autem illa distantia debita sit, sensus atque experientia melius imdicat, quam ulla speculatio praestribit. Sed de his, alias forsitan.

Quaestio tertia: Cur obiectu digiti in alter tram pupillae partem statim res libere visae praesertis

albet & satis remotae; suscentur nonnihil,imminuatur atque in alteram partem quasi cedere videantur ;

rima nimirum series illa specierum continuata nuncintercidia intur,&residuae n5 interceptae officio suo vegetius sanguntur. Cur autem priores species idem etiam obiectum repraesentarint,

causa est, quod radi)a toto obiecto in illam pupillae seu humoris Crystallini partem mei int allaps, & ab ea in Retinam dispers,qui

proinde si obiectu digiti aut alterius opaci corporis ingressu prohibentur, Retina illorum intercisu nonnullam in obiecto vari

rionem animaduertit, uti per vitrum in chartam traductae im

sines manifeste docent. id quod sapienter animaduertit Rog rius Baccoui suae perspectivae parte .dist. M C. I. p. IIo. his verbis: Ccα Multum

SEARCH

MENU NAVIGATION