M. Tullii Ciceronis Opera, omnium quae hactenus excusa sunt, castigatissima nunc primum in lucem edita 1

발행: 1537년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

DE I. N V Ε mT I, o N Ehoc de genere, aede omni confectura praecipiendum putant. Omnis misit isdem ex locis coniectura sumenda est. Nam & eius . qui in quaestione aliquid dixerit,& eius qui in testimonio,& ipsius rumoris causa , & ueoritas ex hsdem attributionibus reperiretur.Omni autem in cause pars arguo mentorum est adiuncta ei causae solum,quae dicitur ,& ab ipsa ita ducta, ut ab ea separatim in omnes eiusdem generis causas transferri non satis como node possit. Pars autem est peruagatior,&aut in omnes eiusdem geneoris, aut in pleras cp causias accommodata. Haec ergo argumenta, quae trans ferri in multas causas possunt, locos communes nominamus. Nam locus communis, aut certae rei quandam continet amplificationem. ut siquis hoc uesiit ostendere eum, qui parentem necarit, maximo supplicio esse dignum. quo loco nisi perorata, & probata causa, non est utendum. Aut dubiae, que ex contrario quoque habeat probabiles rationes argumentandi,ut sit spicios nibus credi oportere, Sc contra, suspicionibus credi non oportere. Ac pars locorum communium, aut per indignationem, aut per conquestionem in ducitur, de quibus ante dictum est, pars per aliquam probabilem utraque ex parte rationem.Distinguitur autem oratio,atque illustratur maxime,ris ro inducendis locis communibus, & aliquo loco, iam certioribus illis audi toribus,& argumentis confirmatis. Nam & tum conceditur commune quiddam dicere, cum diligenter aliquis proprius cauis locus tracstatos est,& auditoris animus aut renouatur ad ea quae restant, aut omnibus iam di octis,exsuscitatur. Omnia enim ornamenta elocutionis in quibus & suauit iis,& grauitatis plurimum consistit,& omnia,quae in inuentione uerborum,& sententiarum aliquid habent dignitatis, incommunes locos eonseruntur.

Quare,non ut causarum,sic oratorum quo multorum communes loci sunt.

nam nisi ab iis,qui multa exercitatione magnam sibi & uerborum, & sentenotiarum copiam comparauerint, tractari non poterunt ornate,& grauiter, quemadmodum natura ipsorum desiderat. Atque hoe sit nobis dictum communiter de omni genere locorum communium. Nunc exponemus in conteocturalem constitutionem qui loci communes incidere soleant. Suspicionibus credi oportere,& no oportere. Rumoribus credi oportere, non oportere. Testibus credi oportere,& non oportere. Quaestionibus credi oportere. 8c non oportere. Vitam anteactam spectari oportere,& no oportere. Eiusdem

esse,qui in illa re peccarit,& hoc quoque admisisse,& non esse eiusdem. Maoxime spectari causam oportere , 8c non oportere . Atque hi quidem , reliqui eiusmodi ex proprio argumento communes Ioc nascentur, in contrasrias parteis diducentur Certus autem locus est accusatoris , per quem auget ficti atrocitatem, & alter per quem negat malorum misereri oportere De senseris,per quem calumnia accusatorum cum indignatione ostenditur. M per quem cum conquestione misericordia captatur. Hi, & ceteri omnes loci communes ex hsdem praeceptis sumuntur, quibus ceterae argumenta

tiones, sed illae tenuius,5c acutius, & subtilius tractantur, hi autem graui us . SI ornatius, & cum uerbis, tum etiam sententi js excellentibus. In iralis enim finis est, ut id, quod dicitur, uerum esse uideatur, in his tametsi hoc quoque uideri oportet,iamen finis est amplitudo. Nunc ad aliam consti

tutionem transeamus.

112쪽

L.I B E R I I. V Μ est nominis cotrouersia,quia uis uocabuli definieda uerbis L constitutio definitiva dicitur. Eius generis exeplo nobis posita sit haec causia.C. Flaminius is, qui cosul rem p. male gestit bello punio co secudo,cum tribunus plebis esset inuito senatu, SI omnino constra uoluntatem omnium optimatum per seditionem ad populum legem agrariam serebat. Hunc pater suus concilium plebis habentem de templo dedit xit. Accersitur maiestatis. Intentio est, maiestatem minuisti,quod tribunum plebis de templo deduxisti. Depulsio est,no minui maiestatem. Quaestio est, maiestatem ne minuerit. Ratio, in filium enim quam habebarn pomtatem,ea usus sum. Rationis infirmatio. At enim,qui patria potestate,soc est priuata quadam tribuniciam potestatem, hoc est populi potestatem infirmat, minuitis maiestatem. Iudicatio est,mua uat ne is maiestatem,qui in tribunitiam potestatem patria potestate utatur. Ad hanc iudicationem argumentationes otia Nes afferri oportebit. Ac,nequis sorte arbitretur nos no itelligere alia quoi incidere cGstitutionem in hanc causam,eam nos partem sola semimus, in qua Precepta nobis danda sunt. Omnibus autem partibus hoc in libro explicatis, quiuis omni in causa, si diIigenter attendet, omnes uidcbit constitutiones, scearum parteis, & controuersias, sique sorte in eas incident. nam de omnibus perscribemus. Primus ergo accusatoris locus e st, eius nominis, cuius de ui quaeritur,breuis,& aperta, & ex hominum opinione definitio, hoc modo. Maiestatem minuere est de dignitate,aut amplitudine, aut potestate populi, aut eorum,quibus populus potestatem dedit,aliquid derogare. Hoc sic bre itiiter exposi tum, pluribus uerbis est,& rationibus confirmandum,& ita esse, ut descripseris,ostendendum. Postea ad id, quod definieris, factum eius, qui accusabitur,adiungere oportebit, & ex eo, quod ostenderis esse,uerbi caula, maiestatem minuere, docere ad iter sarium maiestatem minuisse, S hunc lo cum totum communi loco confirmare, per quem ipsius facti atrocitas, aut inodignitas,aut omnino culpa cum indignatione augeatur, post erit infirmanda aduersariorum descriptio. Ea autem infirmabitur, si salua demo strabitur, hoc ex opinione hominum sumetur cum quemadmodum,& quibus in rebus homines in consuetudine scribendi aut sermocinandi eo uerbo uti soleant,consi derabitur. Item infirmabitur,si turpis aut inutilis esse ostendetur eius descri Ptioliis approbatio etsi,quae incommoda consecutura sint eo concest b, ostendetur. Id autem ex honestatis,& utilitatis partibus sumetur,de quibus in deliberationis preceptis exponemus. Et si,cum definitione nostra aduersariorum definitionem conferemus,& nostram ueram, honestam,utilem esse demonststrabimus, illorum contra. Quaeremus autem res,aut maiori, aut minori,aut

Pari in negotio similes,ex quibus assirmetur nostra descriptio. Iam si res piis res erunt definiendae.ut si quςratur,fur sit,an sacrilegus,qui uasa ex priuato sacra surripuerit,erit tendu pluribus definitionibus. Deinde simili ratione cau

se tractada. Locus autem comunis in eius malitiam,qui non modo rerum,uerum etia uerborum potestatem sibi arrogare conetur,ut & faciat, quod uelisi& id, quod fecerit,quo uelit nomine appellet. Deinde defensoris primus to cus est,item nominis breuis,& aperta, & ex opinione hominum descriptio, hoc modo. Maiestatem minuere est, aliquid de rep.cum potestarem non ha beas,administrare. Deinde huius c5firmatio est,similibus & exemplis,& rao

113쪽

iset DE INVENTIONE tionibus,postea sui saeti ab illa definitione separatio. Deinde Iocus commanis,per quem facti utilitas,aut honestas adaugetur.Deinde sequitur aduersariorum definitionis reprehensio,quae iisdem ex Iocis omnibus,quos accusatori praescripsimus,conficitur,5 cetera post eadem praeter communem Iocum inducentur. Locus autem communis erit defensoris is,per que indignabitur, accusatorem siri periculi cauli non res solum conuertere , uerum etiam uerba commutare conari. Nam illi quidem communes loci,qui aut calumniae accust satorum demonstrandae, aut misericordiae captandae, aut facti indignandi, aut a misericordia deterrendi causa sumuntur,ex Periculi magnitudine, non ex causae genere ducuntur. Quare non in omnem causiam,sed in omne causis genus incidunt. Eorum mentionem in coniecturali constitutione secimus. Inductione autem eorum,cum causa postulabi utemur. V Μ Autem a stio translationis,aut commutationis indigere uia idetur, quod non aut is agit,quem oportet,aut cum eo,qui cu OPOrilter,aut apud quos,qua lege,qua poena,quo crimine, quo tempore Ioportet,constitutio translativa appellatur. Huius nobis exempla permulta opus sunt,si singula translationum genera quaeramus, sed quia raotio praeceptorum similis est, exemplorum multitudine supersedendum est. Atq; in nostra quidem consuetudine multis de causis Ri, ut rarius incidant translationes. Nam Sc praetoris exceptionibus multae excluduntur actio nes,& ita ius ciuile habemus constitutum,ut a causa cadat is, qui non quemadmodum oportet,egerit. Iare in iure plerun*uersantur. Ibi enim & excoptiones postulantur,& quodammodo agendi potestas datur.& omnis consceptio priuatorum iudiciorum constituitur. In ipsis autem iudicris rarius inscidunt,& tamen ,siquando incidunt,eiusmodi sunt,ut per se minus habeant firmitudinis,confirmentur autem assumpta alia aliqua costitutione.Vt in quosdam iudicio,cum uenefici cuiusdam nomen esset delatum,&, quia paricidii causa subscripta esset,extra ordinem esset acceptum,cu in accusatione alia qugdam crimina testibus,& argumentis confirmarentur, paricidii autem solum mentio factia esset,defensor in hoc ipso multum oportet ut diu consistat,cum de nece parentis nihil demonstratum sit,indignum facinus esse ea poena a cere eum,qua paricidae assiciuntur,id autem si damnaretur, steri necesse esset. quoniam N id cauta subscriptum, & ex ea re nomen extra ordinem sit acceνptum. Ea igitur poena si assici reum non oporteat,damnari quoi non oporotere,quoniam ea poena damnationem necessario consequatur. Hic defensor PGne commutationem ex translativo genere inducendo, totam infirmabit accusationem. Veruntamen ceteris quoq; criminibus defendendis contemserali constitutione translationem confirmabit.Exemplum autem translatio

nis in causa nobis positum sit huiusmodi. Cum ad uim faciendam quidam

armati uenissent,armaticotra praesto suerunt SI cuidam equiti romano quis dam ex armatis raui stenti gladio manum praecidit. Agit is, i manus Prae cisia est,iniuriarum, postulat is,qui cum agitur,a praetore exceptionem, extra quam in reum capitis prsiudicium fiat. Hic is,qui agit iudiciu puru postulat. Ille,qui cum agitur,exceptionem addi ait oportere. uaestio est, excipiendust,an non Ratio. Non enim oportet in recuperatorio iudicio eius maleficia

de quo inter sicarios M itur, praeiudicium fieri. Infirmatio rationis.Eiusimo

114쪽

di sint iniuriae,ut de his indignum sit non primo quoq; tempore iudicari. Iudacatio. Atrocitas iniuriarum fatis ne causae siliquare dum de ea iudicetur, de aliquo maiore maleficio, de quo iudicium comparatum fit,praeiudicetur,ato exemplum quidem hoc est. In omni autem causa ab utro quam: oportebit,

a quo,& per quos,& quomodo,& quo tepore aut agi, aut iudicari,aut quid statui de ea re conueniat. I d ex partibus iuris,de quibus post dicendum est, sumi oportebit, Sc ratiocinari,quid i similibus rebus fieri soleat,& uidere utrumalitia quid aliud agatur,aliud simuletur,an stultiti an necessitudine, quod

alio modo agi non possit,an occasione agendi sic sit iudicium, aut actio conststituta,an recte sine ulla re eiusmodi res agatur. Locus autem communis con tra eum, qui translationem inducet,lagere iudicium,ac poenam , quia causae dissidat. A translatione autem omnium fore perturbationem, si non ita res agatur,& in iudicium ueniat,quo paeto oporteat, hoc est si aut cu eo agatur, qui cum non o Porteat,aut alia poena,alio crimine,alio tempore. Atque hanc rationem ad perturbationem iudiciorum omnium pertinere. Tres igitur eae constitutiones,que partes non habent,ad hunc modum tractabuntur. Nunc generalem constitutionem,& partes eius consideremus.

V ΜΕΤ Leho,& facti inomine concesso,ne ulla actionis illata eo trouersia,uis,& natura,& genus negoti j ipsius quaeritur, constitutionem generalem appellamus. Huius primas esse parteis duas nobis uideri diximus negotialem,& iuridicialem. Negotialis est,qugin ipso negotio iuris ciuilis habet implicitam controuersiam. Ea est huiusmodi. Quidam pupillum haeredem secit,pupillus autem ante mortuus est, quam in suam tutelam ueniret. De haereditate ea,quae pupillo uenit inter eos,qui patris pupilli haeredes secundi sunt,& inter agnatos pupilli con trouersia est. Possessio haeredum secundorum est. I mentio est agnatorum,nostra pecunia est, de qua is,cuius agnati sumus testatus non est. Depulsio est immo nostra, qui haeredes fecundi testamento patris sumus. Qus stio est,utrorum sit. Ratio est

pater enim & sibi,& filio testamentum scripsit, dum is pupillus esset. Quare quae fit 'suerunt,testamento patris nostra fiant necesse est. Infirmatio est rastrionis .immo pater sibi scripsit,& secundum heredem non filio sed sibi iussit esse. Quare praeterquam quod ipsius fuit in testamento , ullius uestrum esse non potest. Iudicatio,possitne quisquam desiliu pupilli re testari,an haeredes

secundi ipsius patris familias non filii quoq; eius pupilli haeredes sint. Atque

hoc non alienum est, quod ad multa pertineat,ne aut nusquam,aut usquequa

que dicatur hic admonere. Sunt causae,quae plures habent rationes in simplisci constitutione,quod fit cum id,quod factum est,aut quod defenditur,pluribus de causis rectum,aut probabile uideri potest,ut in hac ipsa causa,supponatur enim ab haeredibus haec ratio. Unius enim pecuniae plures dissimilibus de causis heredes esse non possun t,nec unquam factum est, ut eiusdem pecunis alius testamento,alius Iege haeres esset. I nfirmatio autem haec eri non est una Pecunia,propterea quod altera iam erat pupilli aduentilia,cuius heres no illo

in tempore in testamento quisquam scriptus erat,siquid pupillo accidisset, &de altera patris etiam nunc mortui uoluntas plurimum ualebat, quae iam mortuo pupillo sitis haeredibus concedebat. I udicatio est, una ne pecunia suerit,ac

si hac erunt in infirmatione,posse plum esse unius haeredes pecuniae dissimi

115쪽

DE I NV ANTI O N Elibus de causis .de eo ipso iudicatio nascitur, pol snt ne eiusdem pecuniae plures dissimilibus generibus esse haeredes. Ergo una in constitutione intelleoctum est, quomodo rationes,3c rationum infirmationes,& praeterea iudi cationes plures fiant. Nunc huius generis praecepta uideamus. Virili, aut etiam omnibus si plures ambigent,ius ex quibus rebus constet est consideradum. I nitium ergo eius ab natura ducitam uidetur. Quaedam autem ex utilitatis ratione,aut perspicua nobis, aut obscura in cosuetudinem uenisse. Post au/lcm approbata quaedam aut a consuetudine,aut uero utilia uisa, legibus esse firmata. Ac naturae quidem ius est,quod nobis non opinio, sed quaedam innata uis a flerar,ut religionem, pictatem, gratiam,vindicationem,obseruantiam, Veritate. Religione,ea,quae in metu,& caerimonia deorum sit,appellant. Pie ratem,quae erga Patri 1,aut parentes,aut alios sanguine comistos osticiu con seruare moneat. Gratia,quae in memoria,& remuneratione,officiorum, Sc honorum,& amicitiarum obseruantia teneat. Uindicationem,per quam vim,&contumeliam defendendo,aut ulciscendo propulsamus a nobis, bc a nostris, qui nobis esse cari debent,& per quam peccata punimus. Obseruantiam,perquam aetate,aut sapientia,aut honore,aut aliqua dignitate antecedentes reuestremur,& colimus. Veritatem,per quam damus operam, nequid aliter,u confirmauerimus, fiat,aut facitum, aut futurum sit. Ac naturae quidem iura mist nus ipsa quaeruntur ad hanc controuersiam,quod neque in hoc ciuili lare uersantur, & a uulgari intelligentia remotiora sunt, ad similitudinem uero alio quam aut ad rem amplificandam saepe sunt inserenda. Consuetudinis autem ius esse putatur id,quod uoluntate omnium sine lege uetustas comprobarit. In ea autem iura simi quaedam ipsa iam certa propter uetustatem. Quo in geonere Sc alia sinat multa, eorum multo maxima pars, quae praetores edicere consueuerunt. Q Uedam autem genera iuris iam certa consuetudine Lista sui, quod genus,paetum, par , iudicatum. Paestum est, quod inter aliquos conuestnit,qiiod iam ita iustum putatur,ut iuri prestare dicatur. Par,quod inter Omones aequabile est. Iudicatum de quo iam ante sententia alicuius, aut aliquoorum constitutum est. I am iura legitima ex legibus cognosci oportebit. His ergo ex partibus iuris quidquid aut ex ipsa re,aut ex simili,aut ex maiore,aut eπminore nasci uidebitur,quem Φ attendere, atque elicere pertentando unam. qua P partem iuris oportebit. Locorum autem communiu,quoniam ut ano te dictum eii sunt genera, quorum ait crum dubiae rei,alterum certae coθtinet amplificationem,quid ipsa causa det,& quid augeri per communem loo cum postit, Sc oporteat, considerabitur. Na certi qui in omnes incidant loci prescribi non possunt. in plerisque fortasse ab auctioritate iuriscosultorum, recontra auehoritatem dici oportebit. Attendendii est autem in hac,& in om

nibus,rium quos locos communes, preter cos,quos exposuimus,ipsa res ostedat. Nunc iuridiciale genus,& parteis eius consideremus. VRI dicialis est,in qua aequi,& iniqui natura, Sc premi j,aut poeneratio queritur. Huius partes sunt due,quarum altera absolutam,alteram assumptiuam nominamus. Abseluta est,que ipsa in se,non ut negocialis implicite,& abscondite, sed patentius, & expeditius re ecta,re non recti questionem continet.ea est huiusmodi. Cum Thebani Lace.

demonios bell9 superaui sient,dc sere mos esset Grais,cum inter se bellam gess siensi

116쪽

et et B E R 'PI. visissentitit ri,qui uicissent, trophaeum aliquod in finibus statuerent uictior modo in praesentia declarandae cause,non ut in perpetuum belli memoria maneret,aeneum statuerunt trophaeum. Accusantur apud Amphyellonas, idest apud commune Graecis concilium. Intentio est,non oportuit. Depulsio est. oportuit. auaestio est, oportuerit ne Ratio est,ea m enim ex bello gloriam

uirtute peperimus,ut eius a terna insignia posteris nostris relinquere uelleomus. Infirmatio est,attamen aeternum inimicitiaru monimentum Graios de Grais statuere non oportet. Iudicatio est, cum summae uirtutis ceIebrandae

causa Grari de Grais aeternum inimicitiarum nabnimentum statuerint, recterae,an contra secerint Hanc ideo rationem subiecimus, ut hoc cause genus ipν sum,de quo agimus, cognosceretur. Nam si eam suppotuissemus,qua fortasse usi sunt, non enim iuste,neq; pie bellum gessistis,in reIationem criminis dilas heremur,de qua post loquemur. Vtrum P autem causs genus ire hanc causam incidere perspicuum est. In hanc argumentationes ex in idem locis sumendae sunt,atqr in causam negotialem,de qua ante dictum est. Loco S autem communes 8c ex causa ipsa siquid inerit indignationis, aut conquestionis,& ex iuris arilitate,& natura multos,& graues sumere licebit,& oportebit, si causae disgnitas,uidebitur postulare. Nunc assumptiuam partem iuridicialis consideremus, AS SVMptiua igitur tunc dicitur,cum ipsum ex se factum probari noPotest,aliquo autem soris adiuncto argumento defenditur.Eitis partes sunt quatuor. Comparatio, Relatio criminis. Remotio criminis,Concessio. Com

paratio est,cum aliquod factum, quod per se ipsum non sit probandum ex eo cuius id causa si istum est, defenditur. Ea est huiusmodi. Quidam Imperatoricum ab hostibus circunsideretur,nem effugere ullo modo posset, depactus

est cum eis,ut arma,& impedimenta relinquerer,milites educeret. I tam secter Armis Ac impedimentis amissis,praeter spem milites conteruauit. A utatur maiestatis. I ncurrit huc definitio,sed nos hunc locum de quo agimus,consideremus. Intentio est. Non oportuit arma,& impedimenta relinquere. Depulas Oest,oportuit. uaestio est oportueritne Ratio est, milites enim omnes per assent. Infirmatio est,aut con iecturalis, non periissent, aut altera coniecturalis,non ideo secisti.Ex quibus sunt iudicationes. per assent nect& ideo ne secerit aut haec comparativa,cuius nunc indigemus. At enim istius suit amit tere milites, quam arma,& impedimenta hostibus concedere. Ex qua iudicatio nascitur,cum omnes perituri milites essent,nisi ad hanc pamonem ueniusent, utrum satius fuerit amittere milites,an ad hac conditionem uenire: Hoee se genus ex his locis tractari eonueniet. Oportebit adhibere ceterarum quo P con stitutionum rationem,atq3 praecepta,ac maxime con iecturis faciendis infirmare illud, quod cum eo quod crimini dabitur,ri qui accusabuntur, comparabuntur. Id fiet,s aut id quod dicent defensores suturum fuisse nisi id

sactum esset quo desacto iudicium est, suturum fuisse negabitur, aut si alia ra tione,& aliam ob causam ac dicet se reus secisse, de monit rabitur esse iactum. Eius rei confirmatio,& item contraria de parte infirmatio ex coniecturali costitutione sumetur. Sin autem certo nomine maleficii uocabitur in iudicium, sicut in hac causa, nam maiestatis accersitur,definitione,&,definitionis praeceptis uti oportebit. Atq; haec quidem plerunq; in hoc genere incidunt,ut coniectin a,Sc definitione utendum sit.Sin aliud quoque aliquod genus incidet,

117쪽

eius generis praecepta licebit huc pari ratione trans serre. Nam accusatori maxime est in hoc elaborandum ut id ipsum factum propter quod sibi reus

concedi putat oportere, amplurimis infirmet rationibus. quod facile est, si quam plurimis constitutionibus aggrediatur id improbare. I pia autem com paratio separata a ceteris generibus controuersiarum sic ex sua ui considerabitur si illud, quod comparabitur,aut non honestum,aut non utile,aut non nocessarium suisse,aut non tantopere utile,aut non tantopere honestum, aut nStantopere necessarium fuisse demonstrabitur. Deinde oportet accusatorem illud quod ipse arguat,ab eo,quod defensor comparat separare. I d autem facis et si demonstrabit non ita fieri solere, neque oportere, neque esse rationem quare hoc propter hoc fia ut propter salutem militum ea, quae salutis causicomparata sunt,hostibus tradantur. Postea comparare oportebit cum bene scio maleficium, Omnino id,quod arguitur,cum eo quod factium ab defensore laudatur,aut faciendum futile demonstratur,contendere. Et hoc extenuiando malefich magnitudinem simul adaugere. Id fieri poterit,si demonstra, bitur,honestius,utilius,magis necessariu fuisse illud,quod uitarit reus,quanisllud ,quod fecerit. Honesti autem,& utilis,& necessarii uis,& natura in deli

herationis praeceptis cognoscetur.Deinde oportebit ipsam illam comparatis Dam iudicationem exponere tanqua causam deliberativam,& de ea ex delibexationis praeceptis deinceps dicere. Sit enim haec iudicatio, quam ante expostfuimus.Cum omnes perituri milites essent,nisi ad hanc pactionem uenissent, utrum satius suerit perire milites,an ad hanc pactionem uenire. Hoe ex locis deliberationis,quasi aliquam in eo sultationem res ueniat, tractari oportebin Defensor autem quibus in locis ab accusatore aliae constitutiones erunt indisectae,in hs ipse quoq; ex thsdem constitutionibus defensionem comparabit, ceν

teros autem omnes locos,qui ad ipsam comparationem pertinebunt, ex corio trario tradiabit. L ci autem communes erunt accusatoris,in eum qui cum de

facto turpi aliquo,aut inutili,aut utro fateatur, quaerat tamen aliquam de sensionem,& facti inutilitatem aut turpitudinem cum indignatione profer, re. Defensoris est nullum iactum inutile neque turpe,neo item utile,neq; honestum putari oportere,nisi quo animo,quo tepore, qua de causa factum sit; intelligatur. Qui locus ita communis est, ut bcne tra status in hac causa, mas gno ad persuadendum momento suturus sit. Et alter locus, per quem magna cum amplificatione beneficia magnitudo ex utilitate, aut honestate aut facts

necessitudine demonstratur. Et tertius, per quem res expressa uerbis ante oculos eorum,qui audiunt,ponitur,ut ipsi se quoque idem facturos suisse arbitretur, si sibi illa res atque ea faciendi causa per idem tempus accidimi. 3RELATIO criminis est,cum reus id,quod arguitur cosessus,alterius se inductum peccato iure fecim demonstrat. Ea est huiusmodi. Horatius occisis mohus Curiatibus,& duobus a missis fratribus domum se uictor recepit. Is animaduertit sororem suam de fratrum morte non laborantem,sponsi autem nomen appellantem identidem Curiatis cum gemitu, Sc lamentatione,indigne passus uirginem occidit,accusatur. Intentio est, iniuria sororem occidisti.Deo

pulsio est. I ure occidi. aestio est. iurene occiderit. Ratio est. Illa enim ho stium mortem lugebat,sratrum negligebat.me Sc Populum R.uicita moleν ste ferebat. Infiri tio est. Tamen a fratre indemnatam necari noo OP rotuit.

118쪽

L I B EiR I I. IOTruit,ex qua iudicatio fit.Cum Horatia fratrum mortem negligeret, hostium lugeret de fratris, Populi R.uictoria non gauderet, oportuerit ne eam ast ire indemnatam necari. Hoe in genere causa primum,siquid ex ceteris da bitur constitutionibus sum toportebit, sicut in comparatione praeceptum est. Postea siqua facultas erit,per aliquam constitutionem illum,in quem crimen transfertur,defendere. Deinde leuius esse illud, quod in alterum peccatum reus transferat,quam quod ipse susceperit. Postea translationis partibus uti,

ει ostendere a quo.& per quos,& quomodo,& quo tempore aut agi, aut tu

dicari,aut statui de ea re conuenerit,ac simul ostedere no oportuisse ante supplicium,quam iudicium interponere.Tum leges quoque, & iudicia demonststranda sunt,per quae potuerit id peccatum,quod sponte sua reus punitus sit, moribus,& iudicio uindicari. Deinde negare debebit,audiri oportere, id, quod in eum criminis conseratur,de quo is ipse,qui conserat,iudicium fieri noIuerit,& id,quod iudicatum non sit, pro insecto haberi oportere. Postea imo

Pudentiam demonstrare corum,qui eum nunc apud iudices accusent , quem

sine iudicibus ipsi condemnarim, & de eo iudicium faciant, de quo iam ipsi supplicium sumpserint. Postea perturbationem iudicii suturam dicemus, ct iudices longius,quam potestatem habeant progressuros, si simul & de reo,& de eo,quem reus arguat,iudicarint. Deinde hoc si constitii tum sit,ut peccata homines peccatis,& iniurias iniuriis ulciscantur, quantum incommodor

consequatur. Ac si idem facere ipse, qui nunc accusat,ualuisset,ne hoc quidem ipso quidquam opus suisset iudicio. Si uero ceteri quoq; idem faciant, omni no iudicium nullum suturum. Postea demonstrabitur,ne si iudicio quidemissa damnata esset,in quam id crimen ab reo conseratur,potuisse hunc ipsum de illa supplicium sumere. iniare esse indignum eum,qui ne de damnata quidem poenas sumere potuisset,de ea supplicium sumpsisse,quae ne adducta quidem sit in iudicium. Deinde postulabit,ut lege qua lege secerit, proterat. De inde quemadmodum in comparatione praecipiebamusJut illud,quod comParabatur,extenuaretur ab accusatore quam maxime,sic in hoc genere opor

rebit illius culpam,in quem crimen transferetur,cum huius malefkio,qui se iure secisse dicat, comparare.Postea demonstrandum est,non esse illud eiusmodi,ut ob id hoc fieri conueniret.Extrema est,ut in comparatione, assumptio iudicationis,& de ea per ampIificationem ex deliberationis prsceptis dictio. Defenser autem,quae per alias constitutiones inducentur,ex iis locis,qui tra diti sunt,infirmabit. Ipsam autem relationem comprobabit,primum augen do eius,in quem refert crimen culpam,& audaciam,& quam maxime per inφdignationem,si res seret iuneta conquestione ante oculos ponendo. Postea leuius demonstrando reum punitum,quam sit ille promeritus, & situm sup Plicium cum illius iniuria conserendo. Deinde oportebit eos locos, qui ita

erunt ab accusatore tracstati,ut refelli,& contrariam in partem conuerti Polisini,quo in genere sunt tres extremi,contrarris rationibus infirmare. IIIa auteacerrima accusatorum criminatio,per quam perturbationem fore omnium

iudiciorum demonstrant,si de indemnato supplici j sumendi potestas datas sileuabitur.Primum si eiusmodi demonstrabitur iniuria,ut non modo uiro hono,uerum etiam homini libero uideatur non fuisse toleranda. Deinde ita

Perspicu ut ne ab ipso quidem,qui fecisset i dubium uocaretur.Deinde eius,

119쪽

i ea DE INVENTIONE

modi ut in eam is maxime debuerit animaduertere,qui animaduerterit,utino tam rectum,non tam fuerit honestum in iudicium illam rem peruenire,quam eo modo ait ab eo uindicari,quomodo,& ab quo sit uindicata. Postea fieresuisse apertam,ut iudicium de ea re fieri nihil attinuerit. Atq; hic demonstrandum e,rationibus,& rebus similibus,permultas ita atroces,& perspicuas resese,ut de his non modo non necesse sit,sed ne utile quidem, quin mox iudiciusiat,expectare. Locus communis accusatoris in eum,qui cum id, quod arguis tur,negare non possit,tamen aliquid sibi spei comparet ex iudiciorum perturbatione. Atm hic utilitatis iudiciorum demon stratio,&de eo conquestio,qui supplicium dederit indemnatus,in eius autem,qui sumpserit audaciam,& crudelitatem,indignatio. Abdefensore,in eius, quem ultus sit,audaciam sui con questione,rem non ex nomine ipsius negoti , sed ex consilio eius, qui fecerit, 8c causa,& tempore cosiderari oportere,quid mali fiiturum sit, aut ex iniuria aut ex scelere alicuius, nisi tanta,& tam perspicua audacia ab eo,ad cuius fama,

aut ad parentes,aut ad liberos pertinuerit,aut ad aliquam rem, quam caram esse omnibus aut necesse est,aut oportet esse, suerit uindicata. REmotio criminis est,cum eius intentio facti,quod ab aduersario insertur,in alium, aut in aliud dimouetur. Id fit bipartito. Nam tum causa, tum res ipsa remouetur.

Causae remotionis hoc nobis exemplo sit. Rhodi j quosdam legarunt Atheonas. Legatis quaestores sumptum,quem oportebat dari, non dederunt. Legati prosecti non sunt. Accusentur. In tetio est. Proficisci oportuit. Depulsio et ENon oportuit. Quaestio est.Oportuerit ne. Ratio est. Sumptus enim, qui de publico dari solet,is ab quaestore non est datus. I nfirmatio est. Vos tame id, quod publice uobis datum erat negoth, conficere oportebat. Iudicatio est,cuhs, qui Iegati erant. Sumptus qui debebatur, de publico non daretur,oportueritne eos conficere nihilominus legationem. Hoc in genere primum sicut in ceteris, siquid aut ex coniri iurati,aut ex alia constitutione semi possit, uideri oportebit.Deinde pleraqet ex comparatione,& ex relatione criminis in hane quoque causam conuenire poterunt. Accusator autem illum,cuius culpa id iactum reus dicet,primu defendet,si poterit. Sin minus poterit,negabit ad hoc iudicium illius,sed huius,que ipse accuset,eulpam pertinere. Postea dicet, suo quenq; ossicio consulere oportere,nec si ille peccastet, hune oportuisse pecca re.deinde si ille deliquerit,separatim illum,sicut hunc accusari oportere, nocum huius de sensione coniungi illius accusationem. Desenser autem, cum cetera, siqua exaI is incident constitutionibus pertractari,de ipsa remotione Margumentabitur. Primum cuius acciderit culpa demonstrabit. Deinde cit id aliena euIpa accidiset,ostendet se aut non potuisse,aut non debuisse id facere. quod accusator dicat oportuisse. quod non potuerit,ex utilitatis partibus, in

quibus est necessitudinis uis implicata,demonstrabit.quod non debuerit, ex honestate considerabitur. De utro distinctius in deliberativo genere dice tur. Deinde omnia iacta esse ab reo, quae in ipsius fuerint potestate, quod munus quam conuenerit,iactum sit,culpa id alterius accidisse. Deinde in alterious culpa exponenda demonstrandum est, quantum uoluntatis,& studi j sue rit in ipso,& id signis confirmandum huiusmodi,ex cetera diligentia,ex an te facitis,aut dictis,atq; hoe ipsi utile suisse facere . inutile autem non facere, Sccum cetera uita magis hoc fuisse consentaneum, quam quod propter alterius

culpam

120쪽

culpam non secerit. Sin autem non in hominem certum, sed in rem aliquam causa dimouebitur, ut in hac eadem re,si qtiaestor mortuus esset, & iccirco logatis pecunia data noesset,accusatione alterius,& culpae depulsione dempta, ceteris similiter uti locis oportebit,& ex concessionis partibus quae conueni cnt,assiimere, de quibus post nobis dicendum erit. Loci autem communes ijdem utris P fere,qui superioribus assiimptiuis incidet. Hi tamen certissimi. Accusatoris, acti indignatio. Defensoris,cum in alio culpa sit,aut in ipso non sit,siapplicio reum assici no oportere. Ipsius autem rei fit remotio,cu id, quod datur crimini,negat neque ad se, neque ad ossicium sirum reus pertinuisse, nec,

si quod in eo sit delictum sibi attribui oportere. Id genus causae est huiusmos di. In eo foedere,quod iactum est quondam cum Samnitibus quidam adoIeoscens nobilis porcam sustinuit iustia imperatoris. Foedere autem ab senatu improbato,& imperatore Samnitibus dedito,quidam in senatu eum quom discit,qui porca tenuerit,dedi oportere. I ntentio est. Dedi oportet. Depulsio est. Non oportet. Questio est.Oporteat, . Ratio est. Non enim meum fuit ovicium, nec mea potestas,cum Sc id aetatis 5c priuatus essem, & esset summa cuauctoritate,& potestate imperator qui uideret,ut satis honestum foedus seriaretur. Infirmatio est. At tamen,quoniam tu particeps factus es in turpissimo scidere summae religionis dedi te conuenit. Iudicatio est. Cum is,qui potestaνtis nihil habuerit iussu imperatoris in foedere, & in tanta religione intersue Tit,dedendus ne sit hostibus,nec ire. Hoc genus causis a superiore hoc differt, quod in illo concedit se reus oportuisse sacere id, quod fieri dicat accusator

Cportuisse,sed alicui rei,aut homini causam attribuit, quae uoluntati sue suerit impedimeto sine concessionis partibus. Nam earum quaedam maior uis est, quod paulo post intelligetur. I ii hoc autem non accusare alterum,nec culpam in alium transferre debet,sed demonstrare eam rem nec ad se,nec ad potestast tem, neque ad ossicium suum pertinui sie, aut pertinere. Atque in hoc genere hoc accidit noui, quod accusator quoque saepe ex remotione criminationem conficit. Vt siquis eum accuset, qui, cum praetor esset, in expeditionem ad arma Populum uocarit, cum consules adessent. Nam ut in superiore exemo

Plo reus ab siro ossicio, ac potestate factum dimouebat, sic in hoc ab eius ODficio , ac potestate, qui accusatur, ipse accusator factum remouendo, hac ipsa ratione confirmat accusationem. In hac ab utroque ex omnibus partibus honestatis,& omnibus utilitatis partibus exemplis, signis , ratiocinando quid cuiusque ossicin iuris, potestatis sit quaeri oportebit, & suericiae et,quo de agitur, id iuris ossicii potestatis attributum, nec ne. Locos autem comomunes ex ipsare,siquid indignationis,ac conquestionis habebit,sumi oporatebit. CONCESSIO est, per quam non factum ipsiim improbast tur ab reo,sed ut ignoscatur,id petitur. Cuius partes sunt dus, purgatio,& deo Precatio. Purgatio est, per quam eius, qui accusatur, non factum ipsiam, sed uoluntas defenditur.Ea habet parteis treis,imprudenti casum,necessitii dinem. Imprudentia est, cum scisse aliquid, qui arguitur, negatur. Vt apud quosdam Iex erat, nequis Dianae uitulum immolaret. Nautae qui edam, cum aduersa tempestate in alto iactarentur , uouerunt, si eo Portu, quem conspiciebant, potiti essent, ei deo, qui ibi esset, se uitulum immolaturos.Casii erat in eo portu sanum Diane eius, cui uitulum immolari non list

SEARCH

MENU NAVIGATION