M. Tullii Ciceronis Opera, omnium quae hactenus excusa sunt, castigatissima nunc primum in lucem edita 1

발행: 1537년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

quid assererit,cum erunt pene ex intima defensione depromptae, & apparebit eas non modo non esse communes, nec in alias causas,posse transferri, sed monitus ex ea causia,que tum agatur,defluxisse. Omne autem principium aut rei totius,quae agetur,significationem habere debebit, aut aditum ad causam, Scmunitionem,aut quoddam ornamentum,& dignitatem. Sed oportet ut aedi

bus,ac templis uestibula,et aditus,sic causis principia pro portione rerum prς Ponere. Itaque in paruis,atque in frequentibus causis ab ipsa re est exordiri sqpe commodius. Sed cum erit utendum principio cquod plerunq; eritJaut ex

TeO,aut ex aduersiario,aut ex re,aut ex eis, apud quos agitur, sententias duci liocebit. Ex reo creos appello, quorum res em quae significent uirum bonum.

quae liberalem,quae calamitosum,quae misericordia dignum, quae ualeant contra salsam criminationem .Ex aduersario,hsdem ex locis sere contraria. Ex re,

si crudelis, si infanda, si praeter opinionem, si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si noua, si quae restitui, sanariq; non possit. Ex iis autem, apud

quos agetur, ut benevolos, beneq; existimantes efsciamus, quod agendo ARcitur melius, quam rogando. est id quidem in totam orationem confundenodum, nec minime in ex tremam, sed tamen multa principia ex eo genere gignatur. Nam Sc attentum, monent graeci, ut principio faciamus iudicem, doscitem,quae sunt utilia, sed non principia magis propria,quam reliquarum paratium, faciliora etiam in principiis, quod & attenti tum maxime sunt, cum omnia expectant,& dociles magis initiis esse possunt: illustriora enim sunt, quae in principiis,quam quae in mediis causis dicuntur,aut arguendo, aut refellenodo. Maxima autem copia principiorum ad iudicem aut alliciendum,aut inci tandum ex ηs locis trahitur, qui ad motus animorum conficiendos inerunt in causa,quos tamen totos in principio explicari non oportebit,sed tantum im pelli primo iudicem leuiter, ut iam inclinato reliqua incumbat oratio. Consnexum autem ita sit principium consequenti orationi, ut non tanquam cithastroedi prooemium essetiam aliquod, sed cohaerens cum omni corpore mem

brum esse uideatur: nam nonnulli, cum illud meditati ediderunt, sic ad reli qua transeunt, ut audientiam sibi fieri uelle uideantur. Atque eiusmodi illa prolusio debet esse, non ut Samnitum, qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugnando nihil utuntur, sed ut ipsissententiis, quibus proluserunt,uel pugnare possint. Narrare uero rem quod breuiter iusient, si breuitas appel Ianda est, cum uerbum nullum redundet, breuis est L. Crassi oratio, si tum est breuitas , cum tantum uerborum est, quantum necesse est, aliquando id opus est,sed sepe obest uel maxime in narrando,non solu quod obscuritatem assert, sed etiam quod eam uirtutem, quae narrationis est maxima, Ni iucun da, & ad persuadendum accomodata sit, tollit, uidelicet illa. Nam is postquam excessit ex ephebis iam longa est narratio mores adolescentis ipsius,& seruilis percunctatis.'mors Chrysidis uultus,& forma.& lamentatio sororis, reliqua, Peruarie, iuscundet narrantur. Quod si hanc breuitatem quaesisset.

Effertur,imus,ad sepulchrum uenimu

In ignem posita est in his sere decem uersiculis totum coficere potuisse i, quaqua hoc Ipsum essen

tu imus,

212쪽

L I B E R I I. TOT tur, imus, concissim est, ita ut non breuitati seruitum sit, sed magis uenustati. Quod si nihil fuisset,nisi in ignem posita est, tamen res tota cognoscisacile potuisset,sed & sest tuita tem habet narratio distincta personis,& interpucta sero monibus, & est probabilius, quod gestum esse dicas, cum quemadmodum

actum sit,exponas,& multo apertius ad intelligendum est, si sic constituitur aliquando, ac no ista breuitate percurritur: Apertam enim narrationem tam esse oportet, quam ceteras, Sc hoc magis in hac elaborandum est, quod & dis sicilius est,non esse obscurum in re narranda,quam aut in principio, aut in arogumento, aut in purgando, aut perorando, 8c maiore periculo haec pars orationis obscura est, qua m ceterae, uel quia si quo alio in loco est diruim quid obscurius, tantum id perit, quod ita dietiam est narratio obscura totam obceocat orationem, uel Φ alia possis, semel si obscurius dixeris, dicere alio loco Planius, narrationis unus est in causa locus. Erit autem perspicua narratio, sitierbis usitatis, si ordine temporum conseruato, si non interrupter narrabitur. Sed quando utendum sit, aut non sit narratione, id est consili4: neque enim si nota res est,nec si dubium sit, quid gestum sit, narrari oportet, nec si aduersas Tius narrauit, nati si refellemus,ac siquando erit narrandrine illa, que suspicio nem, Sc crimen efficient, contraq; nos erunt acriter persequamur, SI quido

quid poterit, detrahamus, ne illud, quod Crassus siquando fiat, perfidia non

stultitia fieri putat,ut causae noceamus, accidat: nam ad summam totius causae Pertinet caute, an contra demonstrata res sit, quod omnis orationis reliquae fons est narratio. Sequitur,ut causa ponatur in quo uidendum est, quid in controuersiam ueniat. Tunc suggerenda si in t firmamenta causae coniuncte,& ino firmandis contrar is, & tuis confirmandis : nanque una in causis ratio quarodam est eius orationis,quae ad probandam argumentationem ualet,ea autem 8c confirmationem, Sc reprehensionem quaerit, sed quia neque reprehendi, quae contra dicuntur,possunt,nisi tua confirmes,neque hec confirmari,nisillosa reprehendas,iccirco h sc & natura,et utilitate, 8c tractatione colundia sunt. Omnia autem concludenda plerianque rebus augendis, uel inflammando iustdice,uel mitigando,omnial cu superioribus orationis locis, tum maxime extremo, ad mentes iudicum quam maxime permovendas, & ad utilitatem no stram uocandas,confereda sunt. Necp sane iam causa uidetur esse,cur secernamus ea Precepta,que de suasionibus tradenda sunt,aut laudationibus: sunt eniplerat comunia,sed tame suadere aliquid aut dissuadere,grauissime mihi uiodetur esse persone, nam & sapientis est consilium explicare situm de maximis

rebus,& honesti,& diserti,ut mente prouidere,auctoritate probare, oratione

Persuadere possit,a t* hsc in senatu minore apparatu ageda sunt: sapies enim est consilium, multis ali js dicendi relinquendus Iocus, uitanda etiam inge nit,ostentationisq; suspicio. Concio capit omnem uim orationis, S grauitast tem,trarietatet desiderat.Ergo in suadendo nihil est optabilius, quam digniras: nam qui utiIitatem putat,n5 quid maxime uelit sita sor, sed quid interdum

magis sequatur uidet: Nemo est enim presertim in tam clara ciuitate,quin putet,expetenda maxime dignitate,sed uincit utilitas plerun*, cum subest ille timor,ea negleeta,ne dignitatem quidem posse retineri. Controuersia aute in ter hominu sen tentias aut in illo est utrum sit utilius,aut etiam, cum id conue Nit,certatur,utru honestati potius,an utilitati costilendu sit. Qus Q a pugnare

213쪽

Σog DE ORATO RIsaepe inter se uidentur: qui utilitatem delendit, enumerabit commoda pacis.

opum,potentiae, pecuniae,uectigalium,praesidi j,militum, utilitates ceterarum rerum,quarum seu stum utilitate metimur, item p incommoda cotrariorum:

qui ad dignitatem impellet, maiorum exempla, quae erunt, uel cum periculo gloriola colliget, posteritatis immortalem memoriam augebit, utilitatem ex laude nasci defendet, semperi eam cum dignitate esse coniunctam: Sed quid fieri possit,aut non possiti quidl etiam sit necesse,aut non sit,in utraquere maxime est quaerendum: inciditur enim omnis iam deliberatio si intelligi.tur no pos e steri aut si necessitas affertur,& qui id docuit no uidentibus alius, is plurimum uidit. Ad cosilium aute de rep.dandum caput est,nosse rep.ad dicendu uero Fbabiliter,nosse mores ciuitatis, qui quia crebro mutatur, genus quom oronis est saepe mutadu, et quaqua una fere uis est fgpe eloquetis,tamesa summa dignitas est populi, grauissima causa reip. maximi motus multitudinis,genus quoq; dicedi gradius quodda, et illustrius esse adhibendu uidetur,

maximal pars orationis admouenda est ad animoru motus,nonnunqua aut cohortatione, aut comemoratione aliqua, aut in spem,aut in metu,aut ad cupiditate, aut ad gloria concitandos, saepe etiam a temeritate,iracundia, spe, iniuria,inuidia, crudelitate reuocandos. Fit autem, ut, quia maxima quasi oratori scena uideatur concio, natura ipsa ad ornatius dicendi genus excitetur: habet enim multitudo uim quandam talem,ut quemadmodum tibicen sine tibi js canere,sic orator nisi multitudine audiente eloquens eme non possit.Et cum si ne

populares multi,uar hi lapsus,uilada est acclamatio aduersa populi, quae aut orationis peccato aliquo excitatur,si aspere,si arroganter, si turpiter, si sordi de si quoquo animi uitio dii tum esse aliquid uideatur, aut hominum ossensione,uel inuidia,quae aut iusta est, aut ex criminatione,aim fama aut res si displicet, aut si est in aliquo motu suae cupiditatis, aut metus multitudo, hiscp qua Htuor causis totidem medicinae opponutur. Tum obiurgatio, si est auistoritas, tum admonitio quasi lenior obiurgatio,tum promissio,si audierint probaturos,lum deprecatio,quod est infimum,sed nonnunquam utile.nullo autem loco plus licetiae prosunt,& celeritas, & breue aliquod dietum, nec sine digniolate.& cum lepore: nihil enim tam facile, quam multitudo a tristitia, & saepe acerbitate, commode, ac breuiter, Sc acute,& hilare dicto deducitur. Exstposui fere, ut potui, uobis in utroque genere causarum, quae sequi solerem, quae fugere, quae spectare, quat omnino in causis ratione uersari. Nec illud tertium laudationum genus est difficile, quod ego initio quasi i praeceptis nostris secreueram, sed α quia multa sunt orationum φenera & grauiora,& maioris copiae de quibus nemo sere praeciperet, Sc quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus, totum hune segregabam locum. Ipsi enim graeci magis legendi,& delectationis,aut hominis alicuius ornandi, quam utilitatis huius forensis causa, laudationes scriptitaverunt, quorum sunt libri quibus

Themistocles, Aristides, Agesilaus, Epaminondas, Philippus, Alexander,

ali j p laudantur. Nostrae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni j breuitatem habent nudam,at inornatam, aut scribuntur ad funebrem conscionem,quae ad orationis laudem minime accommodata est. Sed tamen,quos niam est utendum aliquando,nonniiquam etiam scribendum,uelut P.Tubeo

roni Asricanu auunculu laudanti scripsit Cacllius, uel ut notaetipsi ornandi

causa

214쪽

causa graecorum more, uos uelimus, laudare possimus, siti nobis quoq; tractatus is locus. Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda, alia laudast

da. Genus,serma uires,opes,divitie,ceteracpique fortuna det,aut extrinsecus, aut corpori, non habent in se ueram laudem, quae deberi uirtuti uni putatur, sed tamen quod ipsa uirtus in earum rerum usta, ac moderatione maxime ceronitur,tractanda etiam in laudationibus haec sunt naturae, & fortunae bona, in quibus est summa laus non extulisse se in potestare,non fuisse insolentem in pecunia nori se praetulisse alus propter abundantiam fortunae,ut opes, & copiae non seperbiae uideatur,ac libidini,sed bonitari,ac moderationi facultatem, Scmateriam dedisse. Virtus aute, quae est per se ipsi laudabilis , S sine qua nihil

Iaudari potest,ta me habet plures partes, quarti alia est ad laudatione aptior: sunt enim aliae uirtutes, quae uidentur in moribus hominum, Ac quadam coismitate ac beneficetia posite aliae que in ingenii aliqua facultate, aut animi ina. gnitudine, ac robore: Nam clementia, iustitia, benignitas, fides, sortitudo in periculis communibus, iucunda est auditu in laudationibus. omnes enim hae uirtutes non tam ipsis,qui eas in se habent, quam generi hominum fructuosiae putantur. Sapientia,& magnitudo animi, qua Omnes res humanae geruntur, tenues,8 pro nihilo putantur,& in excogitando uis quaedam ingen ,& ipse eloqii etia admirationis habet non minus, iucunditatis minus. ipsos enim magis uidetur,quos laudamus, quam illos apud quos laudamus,ornare, ac tueri, ted tamen in laudando iungenda sunt etiam haec genera uirtutu: seriunt enim aures hominum,cum illa,quae iucunda,& grata,tum etia in illa, quae mirabilia sunt in uirtute laudari, & quoniam singularum uirtutum sunt certa quaedam ossicia, ac munera, & sua cuique uirtuti laus Propria debetur, erit explicadum

in laude iustitiae, quid cum fide, quid cum aequabilitate, quid cum eiusmodi

aliquo officio is,qui laudabitur, secerit: item V in ceteris res gestae ad cuius uirtutis genus,& vim,& nomen accommodabuntur. Gratissima autem Iaus eo rum factorum habetur, quae siuscepta uidentur il uiris fortibus sine emolumento,ac Praemio: quae uero etiam cum labore, Sc periculo ipsorum haec habent uberrimam copiam ad laudandum, quod Zc dici ornatissime possunt, & au. diri facillime: ea enim denique uirtus esse uidetur praestantis uiri, quae est seu ctuosa at is, ipsi autem Iaboriose, aut periculosa, aut certe gratuita. Magna etiam illa laus,& admirabilis uideri solet, tulisse casus sapienter aduersos, non fractium esse sortuna, retinuisse in rebus asperis dignitatem. Neque in men illa non ornant, habiti honores, decreta uirtutis praemia, res gestae tu dic ijs hominum comprobatae, in quibus etiam felicitatem ipsam deorum im. mortalium iudicio tribui,laudationis est. Sumendae autem res erunt, aut mapgnitudine praestabiles aut nouitate primae,aut genere ipso singulares: neque Cnim Paruae,neo usitate,neque uulgares, admiratione, aut omnino laude dis nae uideri istent. Est etiam cum ceteris praestantibus uiris comparatio,in Iauatione praeclara : de quo genere libitum mihi est Paulo plura, quam ostenoderam dicere, non tam propter usum serensem, qui est a me in omni hoc ser mone tractatus,quam ut hoc uideretis, si laudationes essenti oratoris ossicio, quod nemo negat, oratori uirtutum omnium cognitionem, sine qua laudatioessici non possit, esse necessariam. Iam uituperandi praecepta, contrariis ex

uitias sumeda esse,perspicuum est. simul est illud ante oculos, nec honu uirum

215쪽

proprie,& copiose laudari, sine uirtutum,nec improbum notari, ac ulauper ri,sine uitiorum cognitione,satis insigniter,atcp aspere posse. At his locis Mlaudandi,& uituperandi saepe nobis est utendum in omni genere causaru. Hahetis de inueniendis rebus,disponedisi quid sentiam: adiunga etiam de meo moria ut labore Crassum leuem: neque ei quidquam aliud ,de quo disserat relinquam,nisi ea,quibus rebus haec exornetur. Perge uero inquit Crassias: Iis henter enim te cognitum iam artificem,aliquandoq; euolutum illis integumetis dissimulationis tuae,nudatum p perspicio,et quod mihi nihil,aut quod nomultum relinquis,percommode iacis,est y mihi gratum. Iam istuc quanta tibi ego reliquerim,inquit Antonius, erit in tua potestate: si enim uere agere Dolueris,omnia tibi relinquo,sin dissimulare,tu quemadmodum his satisfacisas,uideris, Sed ut ad rem redeam', non sum tanto ego inquit in aenio, quanto ThemistoclesFuit,ut obliuionis artem,quam memoriae malim, gratiam cp habeo Simonidi illi chio, quem primum serunt arte memoriae protulisse: Dicue enim,cum cenaret Cranone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatii homine,& nobilem,cecinissetq; id carmen,quod in eu scripsisset, in quo mesola ornandi causa poetarum more in Castorem scripta, et P ollucem sui Tent, nimis illum sordide Simonidi dixisse, se dimidiu eius ei, quod paetus esset pro

illo carmine,daturu,reliquum a sitis tyndaridis,quos sque laudasset,peteret Rei uideretur,paulo post esse serui nuntiatu Simonidi,ut prodiret,iuuenes stas re ad ianuam duos quosdam,qui eum magnopere euocarent, serrexisse illum ipsum prodisse,uidisse neminem: hoc interim spatio conclaue illud, ubi epularetur Scopas,concidisse,ea ruina ipsium oppressum cum suis interisse, quos ea humare uellent sui,neq; possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo,quod meminisset,quo eorum loco quisque cubuisset,demonstratior uniustitiusque sepeliendi fuisse: hac tum re admonitus inuenisse fertur ora dinem esse maxime,qui memoric Iumen asserret: Ita prjs, qui hanc partem in

genii exercerent,locos esse capiendos, ea,quae memoria tenere uellent,essin

genda animo,atque in his locis collocanda ,sic fore, ut ordinem rerum locoruordo conseruaret res autem ipsas rerum estἰgies notaret,at y ut locis pro cera, simulachris pro literis uteremur.Qui sit aute oratori memoriae Dumas,quanta utilitas,quanta uis,quid me attinet dicere tenere quae didiceris in accipien da causa,quae ipse cogitaris, omnes fixas esse in animo sententias, omnem deo scriptum uerborum apparatum,ita audire uel eum unde dicas,uel eum, cui reo spondendum sit, ut illi non insundere in aures tuas orationem,sed in animo uideantur inscribere. Itaq; soli,qui memoria vigent,sciunt quid,& quatenus, Scquomodo dicturi sunt,cui responderint,quid supersit: thdemq; multa ex alijs

causis aliquando a se acta,multa ab ali js audita meminerunt. Quare confiteor equidem huius boni naturam esse principem,sicut earum rerum,de quibus ante locutus sum omnium sed haec ars tota dicendi, siue artis imago quedam est.& similitudo,habet hanc uim,non ut totum aliquid, cuius in ingeniis nostris Pars nulla fit,pariat, Sc procreet, uerum ut ea, quae sunt orta iam in nobis, &Procreata, educet, at y confirmet. Veruntamen neque tam acri memoria se quisquam est,ut,non dispositis,notatiscii rebus,ordinem uerborum,aut sente tiarum complectatur, neque uero tam hebeti,ut nihil hac consuetudine,& exsercitatione adiuuetur. Vidit mi hoc prudenter siue Simonides iue alius quia

inuenit,

216쪽

pressa,acerrimum aute ex omnibus nostris sensibus esse sensum uidendi, qua re facillime animo teneri posse ea que perciperentur auribus,aut cogitatione, si etiam oculorum commendatione animis traderentur,ut res creas,& ab aspectus iudicio remotas confirmatio quaedam,& imago,& figura ita notaret, ut ea,quae cogitando complem uix possemus,intuedo,quasi teneremus. His auo tem formis,atque corporibus,sicut omnibus,qus sub aspeetiam ueniunt, sedes opus est,etenim corpus intelligi sine loco non potest. Quare ne in re nota,&Peruulgata multus, S insolens sim,locis est utendum multis,illustribus, e Iicatis,modicis interuallis. Imaginibus autem agetibus,acribus,insignitis,quae occurrere,celeriteri percutere animum possint. Quam facultatem & exerciotatio dabit,ex qua consuetudo gignitur, similium uerborum conseruata,& immutata casibus,aut traducta ex parte ad genus notatio, & unius uerbi imagis ne totius sententiae informatio pictoris cuiusdam summi ratione, & modo. formarum uarietate locos distinguentis. Sed uerborum memoria, qtis minus est nobis necessaria, maiore imaginum uarietate distinguitur: multa enim sitnt uerba,quae quasi articuli connectiunt membra orationis, quae formari si militudine nulla pos Iunt,eorum fingendae nobis sunt imagines, quibus semo Per utamur. rerum memoria propria est oratoris: eam singulis personis bene Positis notare possumus,ut sententias imaginibus, ordinem Iocis comprehendamus. Neq; uerum est,quod ab inertibus dicitur, opprimi memoriam imas ginum pondere,& obscurari etiam id,quod a se natura tenere potuisset. Vidi enim ego summos homines, Sc diuina prope memoria, Athenis Carneadem.

in Asia,quem uiuere hodie aiunt Sceptium Metrodorum,quorum uteri in quam Iiteris in cera sic se aiebat imaginibus in hs locis, quos haberet, qus meo minisse uellet,perscribere. Quare hac exercitatione no eruenda memoria est. s est ulla naturalis,sed certe, si latet,euocanda est. Habetis sermonem bene longum hominis utinam non impudentis,illud quidem certe,non nimis uerecundi,qui quidem cum te Catule, tum etiam L.Crasso audiente de dicendi ratio ne tam multa dixerim: nam istoru aetas minus me fortasse mouere debuit: sed

mihi ignoscetis profecto,si modo quae causi me ad hanc insolitam mihi loquacitatem impulerit,acceperitis. Nos uero inquit Catulus,etenim pro me hoc. ει pro meo fratre respondeo,non modo tibi ignoscimus, sed te diligimus,magnam P tibi habemus gratiam,&cum humanitatem, & facilitatem agnoscismus tuam,tum admiramur istam scientiam,et copiam .Equidem hoc me assescutum puto,quod magno sium leuatus errore, & illa admiratione Iiberatus. quod multis cum ali js semper admirari selebam, unde esset illa tata tua in causis diuinitas: nec enite ista attigisse arbitrabar, quae diligentissime cognosse.& undi* collegisse,usuci; doctum partim correxisse uideo, partim compros hasse. Neque eo minus eloquentiam tuam, & multo magis uirtutem, & dilis gentiam admiror,& simul gaudeo iudiciu animi mei comprobari, quod semPer statui, neminem sapientiae Iaudem,&eloquentie sine sim mo studio,&lahore,& doctrina cosequi posse. Sed tamen quidnam est id quod dixisti, fore ut tibi ignosceremus,si cognossemus,quae te causei sermone impulisset'. Queest enim alia causa,nisi quod nobis,& horti adolescentium studio,qui te attentissime audierusimorem gerere uoluisti: Tum ille, Adimere inquit omnem

217쪽

E ix D o C A T O R. Εrecusationem Crasso uolui, que ego paulo sciebam uel pudentius, uel inuitius nolo enim dicere de ta suavi homine fastid iosius, ad hoc genus sermonis acceodere. quid enim poterit dicere consularein se esse hominem, & censerium, eaedem nostra causia est: an statem assieret quadriennio minor est, an se nescire:

quae ego sero,quae cursim arripui, quae subsicivis operis ut aiunt in iste a puero summo studio summis doctoribus. Nihil dica de ingenio, cui par nemo fuit etenim me dicentem qui audierit, nemo unquam tam sui desipiciens fuit, quin speraret,aut melius,aut eodem modo se posse dicere, Crasso dicete nemo tarn arrogans qui similiter se unquam dicturum esse confideret. Iaamobrem ne seu stra hi tales uiri uenerint,te aliquando Crasse audiamus. Tum ille, Ut ita ista esse concedam inquit Antoni,quae sunt longe secus, quid mihi tu tandem hodie aut cuiquam homini,quod dici possἰr,reliquisti Dicam enim uere amicisssimi homines quod sentio, saepe ego doctios homines, quid dico saepe im mo nonnunquam,saepe enim qui potui qui puer in forum uenerim,rieque inode unquam diutius,quam questor absuerim sed tamen audiui, ut heri diceba.& Athenis cum essem, doetissimos uiros, & in Asia istum ipsum Sceptium Metrodorum, cum de his ipsis rebus disputaret, neque uero mihi quisquam copiosius unquam uisus est, neque stibtilius in hoc genere dicendi, quam iste hodie, esse uersatus, quod si esset aliter, & aliquid intelligerem ab Antonio

praetermissum, non essem tam inurbanus, ac penὸ inhumanus, uti eo graua rer, quod uos cupere sentirem. Tum Sulpicius, An ergo inquit oblitus es Crasse, Antonium ita partitum esse tecum, ut ipse instrumentiim oratoris ex poneret, tibi eius distinctionem, atque ornatum relinquerere Hic ille, Priomum quis Antonio permisit inquit,ut SI partes faceret,& utram uellet prior ipse sumeret deinde, si ego reste intellexi, cum ualde libenter audirem, mihi conlucte est uisus de utraque re dicere. Ille uero inquR Cotta ornamenta orationis non attigit, neque eam laudem, ex qua eloquentia nomen ipsum inuestiit. Verba igitur inquit Crassus mihi reliquit Antonius, rem ipse sumpsit. Tum Caesar,Si quod dissicilius est, id tibi reliquit est nobis inquit caula,cur

te audire cupiamus,siri quod facilius, tibi causa non est, cur recuses. Et Catustius Quid quod dixisti inquit Crasse, si hic hodie apud te maneremus, te mostrem nobis esse gesturum, nihilne ad fidem tuam putas pertinerer Tum Cotta ridens Possem tibi inquit Crasse concedere, sed uide, nequid Catulus attuolerit religionis, opus hoe censorium est, id autem committere uide quam sit homini turpe censorio. Agite uero ille inquit,ut uultis,sed nuc quidem,quo νniam id temporis est,surgendum censeo,& requiescendum, post me ridiem, si ita uobis est eommodum, loquemur aliquid, nisi sorte in crastinum diTerre mauultis. Omnes se uel statim, uel si ipse post meridie malet, quam primu tamen audire uelle dixerunt.

218쪽

LIBER TERTIVsNsΤIT VENTI mihi infrater eum sermonem referre,& mandare huic tertio libro, quem post Antoonii disputationem Crassus habuisset,acerba sane recor

datio uetere animi cura, molestiami renouauit. Nam

illud immortalitate dignum ingenium,illa humanitas, illa uirtus L.Crassi morte exticta subita est, uix diebus decem post eum diem, qui hoc, & superiore libro constinetur: ut enim Romam redint extremo scenicorum Iudorum die,uehementer comotus ea oratione,quae serebatur habita esse in concione i Philippo,quem dixisse constabat,uidendum sibi aliud esse consilium, illo senatu se remp. gerere non posse mane idibus Septembris, R ille, & senaotus frequens uocatu Drusi in curiam uenit,ibi cum Drusiis multa de Philippo questus esset,retulit ad senatum de illo ipso, quod consul in eum ordinem tam grauiter in concione esset inuessitus. Hic ut fiope inter homines sapientissimos constare uidi, quanquam hoc Crasso, cum aliquid accuratius dixisset, sempersere con tigislet,ut nunquam dixisse melius putaretur, tamen omnium consensu sic esse tum iudicatum, ceteros a Crasso semper omnes , illo autem die etiam ipsum a sese superatum: Deplorauit enim casum,atoe orbitatem senatus, cuius ordinis il co sule, qui quasi parens bonus, aut tutor fidelis esse deberet, tanquaab aliquo nefario praedone diriperetur patrimonium dignitatis, neque uero esse mirandum si cum sitis consili js remp. profligasset,consilium senatus a rep.

repudiaret. Hic cum homini uehementi,&diserto,& in primis forti ad resistendum Philippo quasi quasdam uerborum faces admouisset, non tulit ille,& grauiter exarsit,pignoribusq; ablatis Crassum instituit coercere. Quo quidem ipso in loco multa a Crasso diuinitus dic ta esserebantur, cum sibi illum: consulem esse negaret,cui senator ipse non esset. An tu cum omnem auctoritatem uniuersi ordinis propugnare putares eamq; in conspectu populi R. con cideres,me his pignoribus existimas posse terreri r non tibi illa sinat cedenda, si Crassum uis coercere hec tibi est excideda lingua,qua uel evulsa spiritu ipso libidinem tuam libertas mea resutabit. Permulta tum uehementissima contestione animi, ingeni j,uirium,ab eo dieta esse con stabat, sen tentia mi ea, quam senatus frequens secutus est,ornatissimis, et grauissimis uerbis, ut populo R. satisfieret,nunquam senatus,neque consilium reip. nec fidem defuisse, ab eo dictam,& eundem id quod in auctoritatibus perscriptis extat, seribedo assuis se. Illa tanquam cygnea fuit diuini hominis uox, & oratio, quam quasi expectantes post eius interitum ueniebamus in curiam, ut uestigium illud ipsum, in quo ille postremum institisi et . contueremur. Namque tum latus ei dicenti condoluisse sudorem Q multum consecutu esse audiebamus, ex quo cum coohorruisset, cum febri domum rediui.diej septimo est Iateris dolore consum plusio fallacem hominum spem fragilemi fortunam dc inanes nostras contentiones, Quae in medio spatio saepe franguntur. SI corruunt. 8c ante in ipse cursu obruuntur,quam portum conspicere potuerunt: Nam Quamdiu Crassi

219쪽

ΣI4 DE ORATOR Esuit ambit nis labore uita distracta,randiu priuatis magis ossiciis,& ingenii Iaude floruit, i fritimi amplitudinis, aut reip.dignitate, u aut ei annus Primus

ab honorum perfunctione aditum omniu cocessu ad sium mam auctoritatem dabat,is eius omnem spem,arcy Omnia uitae consilia morte peruerti ruit hoc Iuctuosum sitis acerbum patria graue bonis omnibus, sed ri tame remp. casus lsecuti sunt,ut mihi non erepta L. Crastra a disss immortalibus uita, sed donata imors esse uideatur: non uidit flagrantem bello Italiam. no ardentem inuidia 1 senatum,non sceleris nefarii Principes ciuitatis reos, non luctu filiae . non extollium generi, non acerbissimam C. Marin fugam, non illam post reditum eius feaedem omnium crudelissimam non denique in omni genere deformata eam γciuitatem, in qua ipse florentissima multum omnibus gloria praestitisset. Sed quoniam attigi cogitatione uim,varietatem cy fortunae, non uagabitur oratio mea longius,atq; his fere ipsis definietur uiris,qui hoc sermone,quem reserre coepimus,continentur, Quis enim non iure beatam L. Crassi mortem illam. quae est a' multis sepede et a dixerit, in horum ipsorum sit uultum cum illo postremumsre collocuti fiant euentum recordatus: Tenemus enim memoria catulum uirum omni laude praestantem, cum sibi non incolumem sortunam,sed exilium,dc fugam deprecaretur,esse coactum, ut uita seipse priua oret. I a M. Antonii in eis ipsis rostris, in quibus ille rep.constantissime conses defenderat, quaeq* cesor imperatorqs manubiis ornarat, positum caput illud sibit,a quo erant multorum ciuium capita seruata. Neq; uero Ionge ab eo C. Iulii caput hospitis etrusti scelere proditum cum L. Iulii statris capite iacuit,ut ille,qui haec non uidit, & uixisse cum repu. pariter, & cum illa simul extimstus esse uideatur: Neque enim propinquum suum maximi animi uirum P. Cras, sum suapte intersectum manu, neque college sui Pontificis Maximi sanguine simulachrum Veste respersum esse uidit cui,moerori ua mente ille in patria fuit tia C.Carbonis inimicissimi hominis eodem illo die mors nefaria suis sit. Non uidit eorum ipserum,qui tum adolestentes Cras se dicarant,horris hiles,miserosq; casiis,ex quibus C. Cotta,quem ille florentem reliquerat, paucis diebus post mortem Crassi depulsus per inuidiam tribunatu,no multis ab

eo tempore mensibus eiectus est e ciuitate. Sulpicius autem qui in eadem inuiodiae flamma suisset,quibus cum priuatus coniumstissime uixerat,hos in tribu natu spoliare instituit omni dignitate, cui quidem ad summam gloriam elosequentiae florescenti,ferro erepta uita est,& poena temeritatis non sine magno reip. malo constituta. E go uero te Crasse,cum uitae flore, tum mortis opportunitate,diuino cosilio & ortum,& extinctu esse arbitror: nam tibi aut pro uir tute animi,constantia p tua ciuilis ferri subeuda suit erudelitas, aut siqua te sortuna ab atrocitate mortis uendicasset,eadem esse te funerum patriae spectatostrem coegisset,neque solum tibi improboru dominatus,sed etiam propter adomistam ciuium csdem honoru uictoria moerori fuisset. Mihi quidem Q. frast ter & eorum casus, de quibus ante dixi, S ea, quae nosmetipsi ob amorem in remp. incredibilem,& singularem pertulimus, ac sensimus cogit1ti, sententia saepe tua uera,ac sapiens uideri Iet,qui propter tot,tantos, tam . praecipites casus clari ismorum hominum,atque optimorum uirorum me semper as omni contentione ac dimicatione reuocasti. Sed quoniam h sc iam neque in integro nobis esse possunt,& summi labores nostri magna compensati gloria mitigantur,

220쪽

LIBER III. Errtigantur,perpamus ad ea solatia uuae non modo sedatis molisthq 1 utilisai Gaetiam herenti gus.lalutaria nobis esse nossunt, sermonem* L.Crassi reliquu. ac pene postremum memoriae Drodamus atque ei,& si nequaquam narem si lius ingenio at pro nostro tamen studio meritam aratiam, debitam h reseraν mus: Neque enim quisquam nostrum, cum libros Platonis rabiliter serio ptos legit,in quibus sere Socrates exprimitur, no, quanquam illa scripta sunt diuinitus, tamen maius quiddam de illo,de quo scripta sunt, suspicatur: quod item nos postulamus no a te quidem,qui nobis summa omnia tribuis, sed a ce teris,qui haec in manus sument, ut maius quiddam de L. Crassio, quam quano, tum a nobis exprimetur,suspicentur: nos enim, qui ipsi sermoni non intersuissemus, quibus C. Cotta tantummodo locos, ac sententias huius disputati nis tradidisset, quo in genere orationis utruque oratorem cognoueramus, idoipsum sumus in eorum sermone adumbrare conati. Quod siquis erit, qui duoctus opinione uuIgi aut Antonium ieiuniorem,aut Crassiam fuisse pleniorem Putet,quam quomodo i nobis uterque inductus est,is erit ex iis, qui aut ii Iosnon audierit,aut iudicare no possit: Nam fuit uterque ut expositi antea umstudio atque ingenio, 8c doctrina praestans omnibus, tum in suo genere peroseetus,ut neque in Antonio deesset hic ornatus orationis,neque in Crassor dundaret. Ut igitur ante meridiem distesserunt,paululumi requierui, in primis hoc a se Cotta animaduersium esse dicebat omne illud tempus meridianu, Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse, te seq*,qui uultu eius,cum ei dicendum esset, obtutu mi oculorum in cogitando probe nosset, atque in maximis causis saepe uidisset, cum dedita opera quiescentibus aliis in eam exhedram uenisset,in qua Crassias lectulo posito recubuisset, cunassi eum in cogitatione defixum esse sensisset,statim recessisse,atque,in eo silentio duas horas fere esse consumptas. deinde cum omnes inclinato iam in post meridianum tempus die uenissent ad Crassiim. Quid est Crasse inquit Iulius,imus ne sessum & si admonitum uenimus te,non flagitatu. Tum Crassiis, An metam impudentem esse existimatis,ut uobis, hoc presertim munus,putem diuotius posse deberes Quinam igitur inquit ille Iocus, an in media sylva placet est enim is maxime & opacus,& frigidus. Sane inquit Crassus etenim est in

eo loco sedes huic nostro no inopportuna sermoni.Cum placuisset idem ceteoris,in sylvam uenitur,& ibi magna cum audiendi expectatione considitur. Tum Crassus,Cum aut toritas, atq; amicitia uestra,tum Antonii facilitas erispuit inquit mihi in optima mea cauti libertatem recusandi,quanquam in Pars lieda di uia tione nostra,cu sibi de hs,que dici ab oratore oportere sumere mihi aut relinqueret,ut explicare,queaὸmodum illa ornari oporteret, ea diuisit,quae seiuneta esse non possunt. Nam cum omnis ex re,atque uerbis constet oratio, neq3 uerba sedem habere possunt,si rem subtraxeris, ne* res lumen, Ruerba semoveris. Ac mihi quidem ueteres illi maius quiddam animo complexi,plus multo etiam uidisse uidetur,qua quatum nostrorum ingeniorum acies intueri potest,qui omnia hςc, quae siupra,& subter unu esse,& una ui, at una consensione naturae constri sta esse dixerunt: Nullum est enim genus rerum, quod aut avulsiim a ceteris per seipstim constare, aut quo cetera si careat, uim suam,at aetern ita te conseruare possint. Sed hec maior esse ratio uidetur,qua

ut hominum possit sensu,aut cogitatione coprehendi: Est etiam illa Platonis

SEARCH

MENU NAVIGATION