M. Tullii Ciceronis Opera, omnium quae hactenus excusa sunt, castigatissima nunc primum in lucem edita 1

발행: 1537년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Tum ille Ego inquit ironiam ii Iam,quam in Socrate dicunt suisse, qua ilIe in

Platonis,& Xenophontis,& .Esthini libris utitur, facetam,& elegantem paeo:est enim & minime inepti hominis,& eiusdem etiam facet cum de sapienotia disceptetur hanc sibi ipsum detrahere: eis tribuere illudentem,qui eam sibi

arrogant: ut apud Platonem Socrates in coelum esseri laudibus Protagora, Hippiam, Prodicum,Gorgiam,ceteros: se autem omnium rerum inscium fingit,& rudem.decet hoc nescio quomodo illum: nec Epicuro,qui id reprehen dit,assentior: sed in historia, qua tu es usus in omni sermone, cum qualis quis, que orator fuimet, exponeres: uide quaelo inquit, ne tam reprehendenda sit ironia,quam intestimonio. Quorsus inqua istucὸno enim inteIligo. ii primum inquit ita laudauisti quosdam oratores, ut imperitos postes in erro rem inducere. E quidem in quibusdam risum uix tenebam, cum Attico Lysiae Catonem nostrum comparabas, magnu mehercule hominem,uel potius summum,& singularem uirum,nemo dicet secus, sed oratorem,sed etiam Lysse stomitem,quo nihil potest esse pictius,bella ironia si iocaremur: sin asseueramus, uide ne religio nobis tam adhibeda sit,quam si testimonium diceremus. Ego

enim Catonem tuum,ut ciuem,ut senatorem, ut imperatorem, ut uirum denisque cum prudentia, & diligentia, tum omni uirtute excellentem probo: orastiones autem eius, ut illis temporibus, ualde laudo: significant enim formam quandam ingeni j,sed admodum impolitam, & plane rudem. Origines uero cum omnibus oratoris Iaudibus refertas diceres,& Catonem cum Philisto et Thucydide comparares : Bruto ne te id censebas, an mihi probaturum quos enim ne er graecis quidem quisquam imitari potest, ηs tu comparas hominem thusculanum,nondum suspicantem quale esset copiose,& ornate dicere.Galo ham laudas: si ut illius aetatis principem, assentior: sic enim accepimus: sin ut oratorem,cedo quaris orationes in t enim dic hunc, quem tu plus quin te amas Brutum, uelle te illo modo dicere. Probas Lepidi orationes: paulum hic tibi assentior modo ita Iaudes,ut antiquas: quod item de Africano,de Laelio, cuius tu oratione negas fieri quidquam posse dulcius : addis etiam nescio quid angustius . nomine nos capi summi uiri, uitaeq; elegantissimae uerissimis audibus : remoue haec, nae ista dulcis oratio ita sit abiessita, ut eam aspicere neomo uelit. Carbonem in summis oratoribus habitum scio: sed cum in ceteris rebus,tum in dicendo semper,quoniam nihil est melius, id laudari, qualecun est,solet.Dico idem de Gracchis : et si de eis ea sunt a te dicita, quibus ego assientior: omitto ceteros, uenis ad eos, in quibus iam persectam putas esse eloquentiam,quos ego audiui sine controuersia magnos oratores,Crassium,& Anto

nium: de horum laudibus tibi prorsus assentior, sed tamen non isto modo: ut

Polycleti Doryphorum sibi Ly sippus aiebat, sic tu suasionem legis seruiliae

tibi magistram fuisse: haec germana ironia est: cur ita sentiam non dicam, ne me tibi assentari putes. Omitto igitur,quae de ths ipsis, quae de Cotta, quae de Sulpicio,quae modo de Coelio dixeris: 3 enim fuerunt certe oratores: quanti autem, & quales, tu uideris: nam illud minus curo, quod congessisti operas

xios omnis, ut mihi uideantur mori uoluime nonnulli, ut a te in oratorum nu

merum referrentur. Haec cum ille dixisset: longi sermonis initium depulisti inquam Attice, remi commouisti noua disputatione dignam, quam in aliud tempus differamus: uoluendi enim sunt libri,cum aliorum,tum in primis Cap

292쪽

Σ33 Μ. T. C I C E. R o N I stonis, intelliges nihil illius lineamentis,nisi eoru pigmentorum,quginuetaim dum erant, florem, & colorem defuisse: nam de Crassi oratione sic existim6.iplum fortasse melius potuisse scribere, altu, ut arbitror, neminem: nec in hoc ironiam duxeris esse, quod eam orationem mihi magistram suis te dixerim: nam & si tu melius existimare uideris, de ea si quam nunc habemus, facultate, tamen adolescentes,quid in latinis potius imitaremur,non habebamus: quod autem Plures a nobis nominati sui Geo pertinuit ut paulo ante dixOquod intelligi uolui in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam pauci digni nomine euaderent. Quare ειρον me, ne, si Africanus quidem fuit it ait in historia sita C. Fannius xistimari uelim. Vt uoles inquit Atticus: ego enim non alienua te putabam,quod et in Africano fuisset,& in Socrate. Tum Brutus de isto postea, sed tu inquit me intueris orationes nobis ueteres explicabis: Vero inoquam Brute,sed in Cumano, aut in Thusculano aliquando, si modo licebit, quoniam utroque in loco uicini sumus: sed iam ad id, unde digressi simus,rea

uertamur. Hortensius igitur cum admodum adolescens orsus esset in foro di cere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est, quanquam inciderat in Cottae,& Sulpicit aetatem,qui annis decem maiores,excellente tum Crasso,et

Antonio, deinde Philippo, post I ullo, cum iis ipsis dicendi gloria compara

hatur. Primum memoria tanta, quanta in uiro cognouisse me arbitror,utque

si cum commentatus esset, ea sine scripto uerbis eisdem redderet, quibus comotauisset,hoc ad iumento ille tanto, sic utebatur, ut sua SI comentata, & scripta, S nullo referente,omnia aduersiariorum dicita meminisset. Ardebat autem cupiditate sic, ut in nullo unqua flagrantius studium uiderim, nullum enim Pastrichatur esse diem,quin aut in foro diceret,aut meditaretur extra sorum : Sepissime autem eodem die utriaque faciebat, attulerat minime uulgare genus distcedi,duaS quidem res, quas nemo alius, partitiones quibus de rebus dieturus esset, Sc collectiones, memor & quae essent dicta contra, quaeq; ipse dixisset. Erat in uerborum splendore elegans,compositione aptus, facultate copiosias,

eat erat cum summo ingenio,tum exercitationibus maximis consecutus, rem complectebatur memoriter, diuidebat acute, nec praetermittebat sere quido quam,quod esset in causia, aut ad confirmandum, aut ad refellendum,uo X castriora,& iuauis,motus,& gestus etiam plus artis habebat,quam erat oratori satis. Hoc igitur florescente Crassus est mortuus, otia pulsius,iudicia intermissa bello, nos in forum uenimus . Erat Hortensius in bello primo anno miles, altero Trib. militum, Sulpicius legatus aberat,etiam M. Antonius, exercebatur una lege iudicium Varia,ceteris propter bellum intermissis: qui frequen tes aderant, quanquam pro se ipsi dicebant, oratores non illi quidem princi Pes L. Memmius,5c in Pompeius, sed oratores tamen, teste diserto uterque Philippo,cuius in testimonio contentio,& uim accusatoris habebat, & copia an . Reliqui, qui tum principes numerabatur, in magistratibus erat,cotidielsere a nobis in concionibus audiebantur: erat enim Trib. pl. tum C. Curio, quanquam is quidem silebat,ut erat semel a cocione uniuersia relictus. Q Metellus celer non ille quidem orator,sed tamen infans,diserti autem Q. Varius C.Carbo. Cn. Pomponius, & η quidem habitant in rostris.C. etiam Iulius, . . Cur. cotidie fere accuratas conciones habebat,sed me cupidissimum audiendi primus dolor percussit,Cotta cum expulsus: reliquos frequeter audiens acerrimo

293쪽

acerrimo studio tenebar cotidieq; & scribens,& legens, 5c commetam, ora

tortis tantum exercitationibus contentus non eram. Iam consequente annoa, Varius stra lege damnatus excesserat: ego autem iuris ciuilis studio multu operae dabam a Scaeuols P. F. qui quanquam nemini se ad docedum dabat, tamen consissentibus respondendo, studiosos audiendi docebat. Atque hula anno proximus Sulla Cos.& Pompeio sui, tum P. Sulpicia in tribunatu coli. die concionantis totum genus dicendi penitus cognouimus, eodem l tempore cum princeps Academiae Philocum Atheniensium optimatibus Mithri, datico bello domo profugisset, Romam p uenisset,lotum ei me tradidi admisrabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo etiam commoras har attentius, & si rerum ipsarum uarietas, & magnitudo summa me delectastione retinebat, sed tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum uis debatur. Occiderat Sulpicius illo anno, tres ciet proximo trium aetatum oratores erant crudelissime' interfecti,in Catulus. M. Antonius.C. Iulius. Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam, Sc actiori fiammo cauosarum magistro. Haec& si uidentur esset proposita ratione diuersa tamen iccirco a me proserutur,ut nostrum cursum perspicere,quoniam uoluisti, Brute possis ,riam Attico haec nota sunt,& uidere quemadmodum simus in spatio Q Hortesiu ipsius uestigiis persecuti. Triennium sere suit urbs sine armis. sed oratorum aut interitu, aut discessu,aut suga nam aberant etiam adolesceotes M.Crassus, & Lentuli duo primas in causis agebat Hortensius, magis, magis P cotidie probabatur. Antistius Piso saepe dicebat, minus saepe Pomponius, raro Carbo, semel aut iterum Philippus. At uero ego hoc tempoν

re omni,noctes 8c dies,in omnium docttrinarum meditatione uersabar.Eram cum stoico Diodoto, qui, cum habitauisset apud me, cumq3 uixisset, nuper est domi meae mortuus, a quo cum in alijs rebus tum studiosissime in diale istica exercebar. quae quasi contra sta, Mastricta eloquentia putanda est,si. ne qua etiam tu B rute iudicauisti, te illam iustam eloquentiam, quam diale Elicam esse dilatata putant, consequi non posse. Huic ego doctiori, 8c eius arotibus uarns, atque multis ita eram tamen deditus, ut ab exercitationibus ora torrjs nullus dies uacuus esset. Commentabar de lamitans dic enim nunc Iooquuntur 9 saepe cum M. Pisone, & cum Q . Pompeio, aut cum aliquo colis die,idq; faciebam multum etiam latine,sed graece saepius,uel quod graeca orastrio plura ornamenta suppeditans consiuetudinem similiter latine' dicendi ineo rebat, uel quod i graecis summis do storibus, nisi graece dicerem, neque corstrigi possim, neque doceri. Tumultus interim pro recuperanda repu. 8c crustdelis interitus oratorum trium, Scaeuolae, Carbonis Antisti j, reditus Coistae, Curionis, Crassi, Lentulorum, Pomperi, leges, &iudicia constituta,reo

cuperata respu. ex numero autem oratorum Pomponius , Censorinus, Mustrena sublati, tum primum nos ad causas 8c priuatas, & publicas adire coepismus, non ut in foro disceremus,quod plerique secerunt, sed ut quantum nos efficere potuissemus,doditi in forum ueniremus .Eodem tempore Moloni destdimus operam, ductatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum praemris uenerat. I taque prima causa publica pro Sex. Roscio dicta tantum comedationis habui,ut non ulla esset, quae non digna nostro patrocinio uideretur, deinceps inde mulis, quas nos diligenter elaboratas, etiam quam elucubratas

294쪽

M. T. CICERONI sasserebamus. nunc, quoniam totum me non naeuo aliquo, aut crepundris, sed corpore omni uideris uelle cognoscere, complectar nonnulla etiam, quae rotasse uideantur minus necessaria. Erat eo tempore in nobis siumma gracilitas,& infirmitas corporis, procerum,& tenue collum, qui habitus, & quae figuνra non procul abesse putatur a uitae periculo, si accedit labor, & Iaterum masgna contentio. Eol magis hoc eos, quibus eram carus, commouebat, quod omnia sine remissione, sine uarietate, ut semina uocis, & totius corporis conotentione dicebam. Itaque cum me & amici, Sc medici hortarentur, ut causas

agere desisterem, quod uis potius periculum mihi adeundum, quam a spera in dicendi gloria discedendum putaui. Sed cum censerem remissione&mooderatione uocis, Sc commutato genere dicendi me & periculum uitare posse,& temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi in Asiam proficiscedi fuit. I taque cum essem biennium uersatus in causis, & iam in soro celebratum meum nomen esset, Roma sum proseistus. Cum uenissem Athenas sex menses cum Antiocho ueteris academiae nobilissimo, 8c prudentissimo philosopho sui stud tum V philosophiae nunquam intermissum, a priomaci; adolescentia cultum, & semper aue tum, hoc rursiis summo auctore, Scdoctore renouaui. Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Sysrum ueterem, Sc non ignobilem dicendi magistrum, studiose exerceri sole. ham, post i me Asia tota peragrata est,cum summis quidem oratoribus,quishus cum exercebar ipsis lubentibus, quorum erat princeps Menippus stra

tonicensis,meo iudicio tota Asia illis temporibus disertissimus, & si nihill ha,

here molestiarum, nec ineptiarum atticorum est, hic orator in illis numerarixedie potest. Assiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes, erat etiam .Esthilus Gnidius. Adramyttenus Xenocles, hi tum in Asia rhetorum pririscipes numerabantur,quibus non contentus Rhodum ueni, mel ad eundem, quem Romae audiueram, Molonem applicaui, cum actorem in ueris causis, scriptoremq3 praestantem,tum in notandis,animaduertendisi uitris,& in si ituendo,docendoq; prudentissimum. Is dedit operam, si modo id consequi potui ut nimis redundates nos, & superfluentes iuuenili quadam dicendi impunitate,& licentia reprimeret,& quasi extra ripas di fluentem coerceret. I tar cepi me biennio potiri ori modo exercitatior, sed prope mutatus : nam & cootentio nimia uocis reciderat,et quasi reseruerat oratio, lateribus P uires,& corporis mediocris habitus accesserat,duo tum excellebant oratores, qui me imitandi cupiditate incitarent,Cotta,& Hortensius,quorum alter remissus,& Ienis,dc proprηs uerbis comprehendens solute,& facile sententiam alter ornaotus, acer,& non talis, qualem tu eum Brute iam deflorescetem cognouisti, secliaerborum,S aftionis genere commotior. Itaq3 eu Hortensio mihi magis arshitrabar rem esse, quod & dicendi ardore era propior, Sc aetate coniunctior. Etenim uideram in 'asdem causis,ut pro V.Canuleio pro Cn. Dolo bella consulari,cum Cotta princeps adhibitus esset,priores tame agere partis Horten νsium,acrem enim oratore,incensum,Sc agentem,& cariorum,concursus homInum,soriqi strepitus desiderat. Vnum igitur annum cum redissssemus ex Asia

causas nobilis egimus,cum questuram nos,consulatum Cotta,sdilitatem peteret Hortensius: interim me quaestore Siciliensis excepit annus. Cotta excoosulatu est prosectus in Galliam: princeps & erat, & habebatur Hortensius Cum

295쪽

ῖ B R VIT V S etsi Cum aute anno post e Sicilia me recepissem, iam uidebatur illud in me, quis quid esset,esse persectum,& habere maturitatem quandam suam. Nimis multa uideor de me,ipse presertim, sed omni huic sermoni propositum est, non ut ingenium,& eloquentiam meam perspicias unde longe absium,sed ut labore,& industriam. Tu igitur essem in plurimis causis, Sc in principibus patronisi

quinquennium sere uersatus, tum in patrocinio Siciliensi maxime in certame. uem designatus editis cum designato constate Hortensio.Sed quoniam omnis Dic sermo noster no solum enumerationem oratoriam, uerumetiam Prscepta quaedam desiderat,quid tanquam notadum, S animaduertendum sit in Hortensio,breuiter licet dicere: nam is post cosiulatum credo quod uideret exco sillaribus neminem esse secum comparandum, negligeret autem eos,qui costroles non fuisten summum illud suum studium remisit,quo a puero fuerat incestis,atque in omnium rerum abundantia uoluit beatius,ut ipse putabat,remisosius certe uiuere.primus,& siecundus annus, S tertius tantum quasi de picture ueteris colore detraxerat, quantu non quivis unus ex populo, sed existimator doctus,& intelligens posset cognoscere. Longius autem procedens,& in ceteris eloquentiae partibus,tum maxime in celeritate, & continuatione uerbostrum adluaerescens sui dissimilior uidebatur fieri cotidie. Nos autem non desio fiebamus,cum omni gene re exercitationis, tum maxime stylo nostrum illud quod erat,augere,qualitucunque erat. Atque ut multa omittat in hoc spaorio,& in i js post aedilitatem annis, praetor primus, & incredibili populari

uoluntate sum factus: nam,cum propter asilauitatem in causis,& industriam, tum propter exquisitius, Sc minime uulgare orationis genus, animos homi num ad medioedi nouitate conuertera. Nihil de medica: dicam de ceteris,quorum nemo erat, qui uideretur exquisitius, quam uulgus hominu studuisse literis,quibus sons persectς eloquentiae continetur: nemo, qui philosophiam cooPlexus ei let,matrem omnium benefactiorum,bene* dictorum: nemo,qui ius ciuile didicis let, rem ad priuatas causis, S ad oratoris prudentiam maxin cnecessariam: nemo,qui memoriam rerum romanarum teneret, ex qua siquando opus esset, ab inseris locupletissimos testes excitaret: nemo, qui breuiter, argutet incluso aduersario laxaret iudicii animos, at a severitate paulisper ad hilaritate,risium traduceret: nemo, qui dilatare posset, aloe a Propria,ac definita disputatione hominis, ac temporis, ad comunem quaestione uniuersi Emeris orationem traduceret: nemo, qui deleciadi gratia digredi parumpera causa: nemo,qui ad iracundiam magno opere iudicem: nemo, qui ad fletum Posset adducere: nemo, qui animum eius quod unu est oratoris maxime Propri quocuo res postularet,impelleret. I taque cu iam pene euanuisset Hor tensius,& ego anno meo, sexto autem post illum consulem cosul factius essem, reuocare se ad industriam coepit,ne cum pares honore essemus, aliqua re superiores uideremur. Sic duodecim post meum consulatu annos in maximis cauosis,cu ego mihi illum,sibi me ille anteferret, coniunctiissime uersati sumus,conlulatus* meus,qui illu primo leuiter perstrinxerat, idem nos rem mearum gestarum,quas ille admirabatur, laude colunxerat. Maxime uero perspecta est MiriuSP nostru exercitatio,paulo ante quam perterritum armis hoc studium

Urute nostru conticuit subito, & obmutuit, culege Pompeia ternis horis adsiccdudatis ad causas simillimas inter se, uel potius easdem noui ueniebamus

296쪽

Σ Σ Μ. T. CICERONI scotidie,quibus quidem causis tu etiam Brute praestor fuisti compluris & nc hiscum,& solus egisti: ut qui non satis diu uixerit Hortensius,tamen hunc cursum confecerit, annis ante decem causas agere coepit, quam tu es natus, idem quarto sexagesimo anno perpaucis ante mortem diebus una tecum soceru tuo

um defendit Appium. Dicedi autem genus quod suerit in utroque orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt: Sed si quaerimus, cur adolescens magis floruerit dicedo,quam senior Hortesius, caulas reperiemus uerissimas duas primu quod genus erat orationis asiaticum, adolescentiae sum,quam senectuti: Genera autem allatice dictionis duo sunt: sum,& argutu, sententrjs no tam grauibus,& seueris,quam cocinnis,& uenuostis,qualis in historia Timaeus,in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etia Menecles frater eius suit, quoru utriusque orationes sunt in primis,ut asiatico in genere laudabiles. Aliud autem genus est non tam sententηs frequentatum,qua m uerbis uolucre,atque incitatu, quali est nunc Asia tota, nec flumine sotu orationis,sed etiam exornato,& faceto genere uerboruὲ

in quo fuit Tichilus Gnidius, & meus aequalis Milesius aesthines. In iis erat

admirabilis orationis cursus,ornata sententiaru concinnitas no erat: Hseau

tem ut dixi genera dicendi aptiora sunt adolescentibus,in senibus grauitate non habent. Ita* Hortensius utrol genere florens,clamores iaciebat adoIeoscens: habebat enim & Menecliu illud studium crebraru,uenustam mi sente tiarum : in quibus ut in illo graeco, sic in hoc erant quaeda magis uenustae, dulocesi sentetis,quim aut necessari aut interdum utiles: S erat oratio cum inscitata,& uibrans,tum etiam accurata,SI polita. Non probantur haec senibus. saepe uidebam cum irridentem,tum etiam irascentem, dc stomachantem P his lippum, sed mirabantur adolescentes, multitudo mouebatur.Erat excellens iudicio uulgi,& facile primas tenebat adolescens:& si enim genus illud dicendi

auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati uidebatur,& certer quod Sc ingeni j qusdam forma lucebat, & exercitatione persecta erat,uerborum cyastrieta comprehensio,summam hominu admirationem excitabat: Sed cum iam honores,et illa senior auctoritas grauius quiddam requireret,remanebat idem,nec decebat idem, quodi exercitatione, studiumq; dimiserat, quod in

eo fuerat acerrimum, concinnitas illa, crebritas cy sententiarum pristina ina nebat,sed ea uestitu illo orationis,quo cossi erat,ornata no erat. Hoc tibi AIEBrute minus sertasse placuit,quam placuisset,si illum flagratem studio,& florentem facultate audire potuisses. T um B rutus, Ego uero,inquit et ista,qupdicis uideo qualia sint,et Hortensium magnum oratorem semper putaui,ma ximel probaui pro Messalla dicentem,cum tu abfuisti. Sic serunt inquam: idi declarat totidem, quot dixit cut aiuntJ scripta uerbis oratio. Ergo ilIe a Crasso Cos. 8c Scaevola usque ad Paulum, & Marcellum Coss. floruit, nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore,ad eosdem sere Coss. Sic a. Hortensi j uox extincta fato suo est, nostra publico. Melius quaeso ominare inquie Brutus. Sit sane, ut uis inquam, & id non tam mea cause, quam tua, sed sero tunatus illius exitus, qui ea non uidit, cum fierent, quae prouidit futura: saepe enim inter nos impendentes casias defleuimus, cum belli ciuilis causas in priuatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exesulam uideremus: sed illum uidetur felicitas ipsius, qua semper est usus, ab eis miseriis. quae

masis conces. Vnu sententio

297쪽

B R V T V s zys quae consecutae sunt, morte uindicauisse: Nos autem Brute, quonia post Hortensii clarissimi oratoris mortem orbae eloquentie quasi tutores relicti sumus, domi teneamus ea septam liberali custodia,&hos ignotos,atque impudentes Procos repudiemus, tueamurcp ut adultam uirginem caste, & ab armatorum impetu quantum possumus,prohibeamus .Equidem,Sc si doleo, me in uitam paulo serius tanquam in uiam ingressum priusquam consectum iter sit, in haeretp. noctiem incidisse, tamen ea consolatione sustentor, quam tu mihi Brute adhibuisti tuis silauissimis literis, quibus me sorti animo esse oportere censest has,quod ea gessissem,quae de me etia me tacente ipsa loquerentur, mortuom uiuerent. Qus,si recte esset,saluti reip. sin secus,interitu ipso testimonium meorum derep.consiliorum darent: sed in te intuens B rure doleo, cuius in adole scentiam per medias laudes, quasi quadrigis uehementem transuersa incurrit misera sortuna resp. hic me dolor tangit,haec cura solicitati& hunc mecum so cium eiusdem Sc amoris, S iudici j. Tibi favemus, te tua frui uirtute cupimus, tibi optamus eam rempu. in qua duorum generum amplissimorum renouare

memoriam,atq; augere possis. tuum enim serum, tuum erat illud curriculum, tu illuc ueneras unus, qui non linguam modo acuisses exercitatione dicendi,

sed & ipsam eloquentiam locupletavisses grauiorum artium instrumento, Scit silem artibus decus omne uirtutis cum summa eloquentic laude iunxisses: ex te duplex nos aflicit solicitudo,quod Sc ipse rep.careas,& illa te.Tu tamen,S si cursum ingenii tui Brute premit haec importuna clades ciuitatis, continete in tuis perennibus stud 3s,5 essice id, quod iam propemodum, uel plane post

lius esseceras, ut te eripias ex ea,quam ego congesti in hunc sermonem, turba Patronorum: nec enim decet te ornatum uberrimis artibus, quas cum domo

haurire non posses, arcessivisti ex urbe ea, quae domus est semper habita do Etrins,numerari in uulgo patronorum: Nam quid te exercuit Pammenes uir Ionge eloquentissimus Graeciae quid illa uetus Academia, atque eius haeres Haristus sospes, & lamiliaris meus, siquidem similes maioris partis oratostrum suturi sumus non ne cernimus uix singulis aetatibus binos orat res latio dabilis constitisse Galba suit inter tot aequales unus excellens, cui, quemad modum accepimus,& Cato cedebat senior, & qui temporibus illis state in se xiores fuerunt, Lepidus postea, deinde Carbo: nam Gracchi in concionibus multo faciliore,& liberiore genere dicendi, quorum tamen ipsorum ad aetatem laus eloquentiae persecta non dum fuit, Antonius, Crassius, post Cotta, Sulpicius, Hortensius, nihil dico amplius,aE antum dico,si mihi accidisset, ut numerarer in multis, si operosa est concursatio magis opportunorum.

298쪽

Μ. T. C1CERONIS AD Μ A R , BRVTVM ORATOR. T R v Μ dissicilius,aut maius esset negare tibi saepius

ide rogati,an essicere id ,quod rogares,diu, multum cyBrute dubitaui: Na 8c negare et,quem unice diligere, cui 3 me carissimu e Te sentirem, presertim et iusta pe/tenti,& praeclara cupieti, durum admodum mihi uidebatur,& suscipere tantam rem,quatam no modo facestate cosequi dissicile esset, sed etiam cogitatione comoplecti,uix arbitrabar esse eius, qui uereretur reprehensonem doctorum atque prudentium. inrid enim est maius,quam cum tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo iudicare,qus sit optima species,& quaa figura dicedi: Quod quoniam me sepius rogas,aggrediar, non tam perficiuν di spe, quam experiundi uoluntate: malo enim cum studio tuo sim Obsecutus. desiderari a te prudentiam meam, quam si id non secerim, beneuolentiam.

Quaeris igitur, idi iam saepius, quod eloquentiae genus probem maxime,5 quale mihi uideatur illud, cui nihil addi possit, quod ego summum et persedit Γsmum iudicem. In quo uereor, ne, si id, quod uis, effecero, eumq3 oratorem, quem quaeris,expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati, experiri id nolent, quod se assequi possie dissidant. Sed par est omnis omonia experiri, qui res magnas,et magno opere expetedas cocupiuerunt. Quoasi quem aut natura sua, aut illa prestan tis ingeni j vis, forte deficiet, aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis, teneat tame eum cursum, quem poterit: prima enim sequentem, honestum est in secundis, terti js Q consistere.

An in poetis,non Homero soli locus est ut degrscis loquar aut Archiloco, aut Sophocli,aut Pindaro, sed horum uel secundis, uel etiam infra secundos. Nec uero Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo Platonis: nee ipse Aristoteles admirabili quadam scientia, & copia ceterorum stuωdia restinxit: nec solum ab optimis studi js excellentes uiri deterriti non sunt. sed ne opifices quidem se artibus suis remouerunt qui aut Ialy si,quem Rhodiuidimus, non potuerunt, aut Coae Veneris pulchritudinem imitari: nec simulachro Iouis Olympi j, aut Doryphori statua deterriti, reliqui minus experti sunt, quid emcere, aut quo progredi possient. Quorum tanta multitudo seisi

tanta in suo cuiusque genere laus,ut cum summa miraremur,iseriora tame probaremus. In oratoribus uero,graecis quidem, admirabile est, quantum inter omnes unus excellat. Attamen, cum esset Demosthenes, multi oratores maogni,& clari suerunt, Sc antea suerant, nec postea desecerunt: uare non est, cur eorum,qui se studio eloquentiae dediderunt, spes infringatur, aut langueo stat industria: nam neque illud ipsium,quod est optimum, desperandum est,et in prssentibus rebus magna sunt ea,quae sinat optimis proxima. Atque ego in summo oratore fingcdo talem informabo,qualis fortasse nemo fuit: no enim

quaero quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil esse possit praestantius, quod in

perpetuitate dicendi non saepe, atque haud seio, an unquam, in aIiqua autem Parte,eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius.

Sed ego

299쪽

ORATOR I Σ's Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non puIchrius id sit,unde illud, ut ex ore aliquo quasi imago, exprimatur, quod neque o νlis,neque auribus,neque ullo sensu percipi potest,cogitatione tantum, Sc mente complectimur. Ita & Phidiae simulachris, quibus nihil in illo genere presectius videmus,& his picturi saluas nominaui,cogitare tamen possumus pulchriora. Nec uero ille artifex,cum faceret Iouis formam,aut Mineruae,contes plabatur siquem, d quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quedam, quam intues, in eat defixus, ad illius smilitudinem artem,Sc manum dirigebat. Vt igitur in formis, & figuris est aliquid persectum,& excellens,cuius ad cogitatam speciem imitando reseruneur ea,quae sub oculos ipsa non cadunt,sic persectae eloquentiae speciem animo Midemus,essistem auribus querimus. Has rerum formas appellat ideas ille nointelligendi solum,sed etiam dicendi grauissimus author, 8c magister Plato, easq; gigni negat, dc ait semper esse, ac ratione, Sc intelligentia contineri, cestera nasci,occidere, fluere,labi,nec diutius esse uno,& eodem statu. Quidquid est igitur, de quo ratione, & uia disputetur, id est ad ultima sui generis forma, speciemq; redigendum. Ac uideo hanc primam ingressionem meam non exoratoris disputationibus ductam, sed e media philosophia repetitam, & eam

quidem,cum antiquam,tum subobscuram,aut reprehensionis aliquid, aut certe admirationis habituram: Nam aut mirabuntur,quid haec pertineant ad ea quae quaerimus, quibus satisfaciet res ipsa cognita, ut non sine causa alte repe lita uideatur: aut reprehendent, quod inusitatas uias indagemus, tritas relino quamus.Ego autem & me saepe noua uideri dicere intelligo, cum peruetera dicam sed inaudita plerisque,et fateor me oratorem,si modo sim, aut etiam quiocunque sim . non ex rhetorum ossicinis, sed ex academiae spaths extitisse: illa enim sunt curricula multiplicium, uariorum cra sermonum,in quibus Platonis

primum sunt impressa uestigia,sed & huius,5 aliorum philosophoru dispu,tationibus & exagitatus maxime orator est, & adiutus: omnis enim ubertas, re quasi sylva dicendi ducta ab illis est, nec satis tamen instructa ad serenses caulas, quas,ut illi ipsi dicere solebant,agrestioribus musis reliquerunt, sic eloquetia haec forensis, spreta i philosophis,& repudiata,multis quidem illa adsiumentis, magnisi caruit, sed tamen ornata uerbis, atque sententiis iactatio nem habuit in populo, nec paucorum iudicium, reprehesionem l pertimuit:

Ita & doctis eloquentia popularis, disertis elegans doctrina defuit. Posi. tum sit igitur in primis, quod post magis intelligetur, sine philosophia non

posse estici,quem quaerimus eloquentem: Non ut in ea tamen omnia sint, sediat sic adiuuet,ut palaestra histrionem, parua enim magnis saepe rectissime co seruntur: nam nec latius,nec copiosius de magnis, uariis V rebus sine philoso

phia potest quisquam dicere, siquidem etiam in Phaedro P Iatonis hoc Peri, Hem prsstitisse ceteris dicit oratoribus Socrates, quod is Anaxagors physici fuerit auditor a quo censet eum,cu alia prsesara qusdam, & magnifica didicisset uberem,& soccundu fuisse,gnaruml quod est eloquentiae maximu quihus orationis modis queo animorum partes pellerentur: quod idem de Deo mosthene existimari potest, ius ex epistolis intelligi licet,quam freques fuerit Platonis auditor . Nec uero sine philosophorum disciplina genus, Sc spes ciem cuiust rei cernere, net eam definiendo explicare, nec tribuere in partes

300쪽

Σyc M. T. CaI CIE R O N I spossumus,nec iudicare quae uera,quae silia sint,neque cernere consequentia repugnantia uidere,ambigua distinguere. Quid dicam de natura rerum cuius cognitio magnam orationis siuppeditat copiam,de uita,de ossicris, de uirtute, de moribus, sine multa earli ipserum rerum disciplina aut dici, aut intelligi posse ad has tot,tantast res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia,que solatum quidem tradebantur ab hs, qui dicendi numerabatur magistri. io sit, ut ueram illam,& absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intelIigendi alia dicendi disciplina est,& ab aliis rerii, ab alias uerborum dochrina

quaeritur. Ita* M. Antonius,cui uel primas eloquentiae patrum nostrorutrihuehat aetas uir natura peracutus,& prudens,in eo libro, quem unu reliquit, disertos ait se uidisse multos,eloquentem omnino neminem: Insidebat uidelicet in eius mente species eloquentiae, quam cernebat animo, re ipla non uide,

bat. Vir autem acerrimo ingenio sic enim Diomulta Sc in se, & in aliis desi,

derans,neminem planet,qui recte appellari eloquens posset,uidebat. Quod s, ille nec se, nec L. Crassum cloquentem putauit, habuit prosecto comprehenssam animo quandam formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quisebus aliquid, aut plura deerant,in eam formam non poterat includere. I nuestis gemus hunc igitur Brute,si possumus, que nunquam uidit Antonius, aut qui omnino nullus unquam fuit,quem si imitar atque exprimere non possumus quod idem ille uix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat, poteri mus fortasse dicere. Tria sunt omnino genera dicendi quibus in singulis quidam floruerunt,peraeque aute,id quod uolumus,perpauci in omnibus: Nam S grandiloqui,ut ita dicam,suerunt cum ampla & sententiarum grauitate,S maiestate uerborum,uehementes, uarii, copiosi, graues, ad permovendos, Scconuertendos animos ius ruisti,& parati, quod ipsum ali j aspera tristi,horris da oratione,rieque perfecta, neque conclusi: AIn leui, Sc instructa, & termi,

nata: Et contra tenues,acuti,omnia docentes,& dilucidiora, non ampliora Κνcientes,subtili quadam,& pressa oratione limati: in eodem genere ali j calli,di,sed impoliti,& consulto rudium similes,& imperitorum, ali j in eadem ieiunitate cocinniores,idest iaceti,floretes etiam,& leuiter ornati. Est autem qui dam interiectus intermedius, quasi temperatus, nec acumine posteriorum, nec fulmine utens superiorum,ut cinnus amborum,in neutro excelleris,utriusν que particeps,uel utriusque,si uerum quaerimus,potius expers :isq; uno tenostre,ut aiunt, in dicendo fluit, nihil asserens praeter facultatem, Sc aequalitatem,

aut addit aliquos,ut in corona,toros, Omnem P orationem ornamentis modicis uerborum, sententiarum Q distinguit. Horum singulorum generum qui cunque uim singulis consecuti sunt, magnum in oratoribus nomen habueriit. Sed quaerendum est,satis ne id,quod uolumus,effecerint: videmus enim fuisse

quosdam, qui ijdem ornate, ac grauiter, iidem uersate, & sbbtiliter dicerent:

Atque utinam in Iatinis talis oratoris simulachrum reperire possemus, esset egregium non quaerere externa,domesticis esse contentos. Sed ego idem,qui in illo sermone nostro qui est expositus in Bruto, multu tribuerim latinis,ue1 ut hortarer alios,ues quod amarem meos,recordor longe omnibus unum ano referre Demosthenem,qui uim accommodarit ad eam, quam sentiam,eloquetiam, non ad eam, quam in aliquo ipse cognouerim. Hoc nec grauior extitit quisquam,nec callidior,nec temperatior: I ta nobis monendi sint d quorusermo

SEARCH

MENU NAVIGATION