M. Tullii Ciceronis Opera, omnium quae hactenus excusa sunt, castigatissima nunc primum in lucem edita 1

발행: 1537년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

sermo imperitus increbuit, qui aut dici se desiderant atticos, aut Ipst attice uo tun t dicere,ut mirentur huc maxime,quo Athenas quidem ipsas magis credosiisse atticas quid enim sit atticum,discant, eloquentiam* ipsius uiribus non imbecillitate sua metiantur: Nunc enim tantum quisque laudat, quantu seposse sperat imitari: sed tamen eos studio optimo,iudicio minus firmo praeditos,

docere,quae sit propria laus atticorum,no alienum puto. Semper oratorum eloquentiae moderatrix fuit auditorum prudentia: omnes enim, qui probari

uolunt,uoluntatem eorum,qui audiunt,intuentur, ad eam cra et ad eorum arbitrium,& nutum totos se fingunt,& accommodant. Iraq; Caria, SI Phrygia,S Mysia,quod minime politae,minimel elegantes sunt,asciuerunt aptu sitis auribus opimum quoddam,& tanquam adipatae dictionis genus, quod eorti

uicini,non ita lato interiecto mari, Rhodi , nunquam probauerunt: Graeci autem multo minus, Athenienses uero funditus repudiauerunt, quorum semper fuit prudens, sincerum V iudicium, nihil ut postent, nisi incorruptum audire, & elegans. Eorum religioni cum serviret orator,nullum uerbum insoles, nutatum odiosum ponere audebat. I taque hi quem praestitisse diximus ceteris,in illa pro C thesipho te oratione loge optima summissius a primo, deinde,dum de legibus disputat pressius, post lensim incedens,iudices ut uidit ardentes,in

reliquis exultauit audacius. Ac tamen in hoc ipse diligenter examinate uerborum omni u pondera,reprehendit aeschines quaedam S exagitat,illudens , dura odiosa,intolerabilia esse dicit: quin etiam quςrit ab ipso,cum quidem esi beluam appellet, utrum illa uerba,an portenta sint,ut Tichini,ne Demostheones quidem uideatur attice dicere : facile est enim uerbum aliquod ardens ut ita dicamJnotare tam restinetis iam animorum incend 3s, irridere. Itaque se purgans iocatur Demosthenes, negat in eo positas esse sortunas Graeciae, in λhoc in eum,huc,an illuc manu porrexerit. Quona igitur modo audiretur Mysus,aut Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes exagitetur ut putidus: Cutiero inclinata,ululanticis uoce more asiatico canere coepisset, quis eum serretet aut potius quis non iuberet auferri et Ad Atticorum igitur aures teretes, Meteligiosas qui se accommodant,fl sunt existimandi attice dicere. Quorum g nera plura sunt, hi unum modo quale sit, suspicantur: putant enim qui horris de,inculte dicat,modo id eleganter,enucleate faciat,eum solum attice dicere. E rrant, quod solum, quod attice,non falluntur: istorum enim iudicio si seolam illud est atticum, ne Pericles quidem dixit attice, cui primae sine contro Dersia deserebantur: qui si tenui genere uteretur, nunquam ab Aristophane poeta fulgere,ionare,permiscere G raecia diebas esset. Dicat igitur attice ueniritissimus ille scriptor, ac politissimus Lysias: as enim id possit negare dum intelligamus hoc esse atticum in Ly sia, non quod tenuis sit, atque inornatus, sed quod nihil habeat insolens, aut ineptum. Ornate uero, 8c grauiter, & coopiose dicere aut atticorum sit,aut ne sit Eschines, ne ue Demosthenes atticu Ecce autem aliqui se thucydidios esse profitentur, nouum quoddam, imperio torum, & inauditum genus: Nam qui Lysiam sequuntur, causidicum quens dam sequuntur non illum quidem amplum, atque grandem,subtilem,& eleogantem tamen,& qui inserensibus causis possit praeclare consistere.Thucydides autem res gestas,& bella narrat,& praelia,grauiter sane, Sc probe,sed mishil ab eo transferri potest ad forensem usum,& publicum. Ipse illae conciones

302쪽

Σ's M. T. C I C E Rr o N I sita multasMabet obscuras,abditas,sententias, uix ut intelligantur, quod est in oratione ciuili uitium uel maximum. Quae est aute in hominibus tanta peruersitas,ut inuentis frugibus,glande uescantur' an uictus hominum atheniensium beneficio excoli potuit,oratio non potuit Quis porro unquam graeco

rum rhetorum a Thucydide quidquam duxit c At laudatus est ab omnibus.

sateor, sed ita ut reru explicator prudens,seuerus, grauis,non ut in iudiciis uersaret causas sed ut in historris bella narraret: ita* nunqua est numeratus ora tor: nec uero si historiam non scripssset,nomen eius extaret, tu presertim suisset honoratus,& nobilis: Huius tamen nemo neq; uerborum, ne P sententia arum grauitatem imitatur,sed cum mutila quaedam,& hiantia locuti sunt,quae uel sine magistro facere potuerunt, germanos se putant esse Thucydidas . Nactus sum etiam, qui Xenophontis similem esse se cuperet, cuius sermo est ille quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus. Reseramus igitur nos ad eum,quem uolumus inchoandum, Sc eadem eloquentia insormanda, quam in nullo cognouit Antonius. Magnum opus omnino, & arduum B rute conamur, sed nihil dissicile amanti puto: amo autem,& semper amavi in geonium,studia,mores tuos: incendor porro quotidie magis no desiderio solum quo quide conficior, cogressus nostros,consiuetudine uietus, doctissimos ser, mones requires tuos,sed etiam admirabili sama uirtutum incredibilium,quae specie dispares prudentia coniunguntur: ina id enim tam distans,quam a seueritate comitas Quis tamen unquam te aut sanctior est habitus, aut dulciore Quid tam difficile,quam in plurimorum controuersiis diiudicandis ab omnibus diligi consequeris tamen ut eos ipsos, quos contra statuas, aequos,Placastios Q dimittas: Itaq3 essicis,ut cum gratiae causa nihil facias,omnia tamen sint grata, quae facis .Ergo omnibus terris, una Gallia communi non ardet incens dio,in qua frueris ipse te,cum in I talie luce cognosceris, uersarisi in optimo rum ciuium uel flore,uel robore. Iam quantum illud est, quod in maximis oco cupationibus nunquam intermittis studia doctrine, semper aut ipse scribis aliquid, aut me uocas ad scribendum. I taque hoc sum aggressiis statim Catone absoluto, quem ipsum nunquam attigissem, tempora timens inimica uirtuti; nisi tibi hortanti, Sc illius memoriam mihi caram excitanti, non parere nefas esse duxissem, sed testificor me i te rogatum, dc recusantem haec scribere esse

ausum uolo enim mihi tecum commune esse crimen,ut si is stinere latam quo

stionem non potuero, iniusti oneris impositi tua culpa sit, mea recepti: in quo tamen iudici j nostri errorem, Iaus tibi dati muneris compensabit. SED in omni re dissicillimum est formam, quod graete dicitur, exponeret optimi,quod aliud alijs uidetur optimum. Ennio delector ait quispiam,quod non discedit i communi more uerborum. Pacuuio inquit alius, omnes apua hunc ornati,elaboratiq3 sunt uersus, multa apud alterum negligentius: sacali, iam Accio,varia enim sunt iudicia,ut in graecis, nec facilis explicatio, quae sorμma maxime excellat. I n picturis alios horrida,inculta, abdita, & opaca, con tra alios nitida,laeta,collustrata delectat. Quid est,quo prcscriptum aliquod, aut formulam exprimas cum in suo quodque genere praestet, & genera pluora sint c Hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus, exiit imauicit in

omnibus rebus esse aliquid optimu, etiam si lateret, idi ab eo posse, qui eius rei gnarus esset iudicari. Sed quoniam plura sunt orationum genera, eat diuersa,

303쪽

RATOR Σν, uerla,neque in unam formam cadunt omnia: laudationum, scriptionum,&' historiarum,et talium suasionum,qualem I socrates secit Panegyricum multim alti,qui sunt nominati sophistae, reliquarum rerum formam,quae absunt ab

strensi contentione, eiust totius generis,quod graece επιδεατων nominatur

quod quasi ad inspiciendum, delebationis causia comparatum est, non comoplectar hoc tempore, non quo negligenda sit, est enim illa quasi nutrix eius oratoris,quem informare uolumus,& de quo molimur aliquid exquisitius dicere. Ab hac & uerborum copia alitur,& eorum constructio, 8c numerus lis heriore quadam sevitur licen tia : datur etiam uenia concinnitati sententiarum, Zc arguti, certi*, dc circunscripti uerborum ambitus conceduntur, de induo striat non ex insidiis, sed aperte, ac palim elaboratur, ut uerba uerbis quasi demen se, & paria respondeant, ut crebro conserant pugnantia, comparent*contraria, 8c ut pariter extrema terminentur, eundemi reserant in cadendo sonum,quae in ueritate causarum, & rarius multo facimus, & certe occultius. In panathenaico autem Isocrates ea studiose consectatum fatetur: non enim

ad iudiciorum certamen, sed ad uoluptatem auriu m scripserat. Haec tractasse Thrasimachum Chalcedonium primum,& Leontinum serunt Gorgiam, Theodorum inde byzantium, multos Palios, quos λογοδψαλωσ appellat in Phaedro Socrates,quorum satis arguta multa,sed ut modo, primum Q nasscentia, minuta, Sc uersiculorum similia quaedam, nimium t depidia. quo magis sunt Herodotus, Thucydides, mirabiles, quorum aetas cum in eorum tempora, quos nominaui, incidisset, longissime tamen ipsi i talibus delicqs. Mel potius in tris abfuerunt: Alter enim sine ullis salebris, quasi sedatus amonis fluit, alter incitatior sertur, & de bellicis rebus canit etiam quodammo

do bellicum, primis p ab his cut ait TheophrastusJhistoria commota est.

Di auderet uberius,quam superiores,& ornatius dicere. Horum aetati successit Isocrates, qui Praeter ceteros eiusdem generis laudatur semper a nobis, nono nunquam B rute, leuiter,& erudite repugnante te. Sed credas mihi fortasse,si, quid in eo laude,cognoueris: Nam cum cocisus ei Thrasimachus minutis nusmeris uideretur, & Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam uerba iunxisse: Thucydides autem praefraestior,nec satis ut ita dicam oludus,primus instituit dilatare uerbis,et mollioribus numeris explere sentetias. In quo cum doceret eos,qui partim in dicendo, partim in scribendo principes extite runt,domus eius osticina habita eloquentiae est. Itaque,ut ego, cu a nostro Catone laudabar,uel reprehendi me a ceteris sacile patiebar,sic Isocrates uidetur testimonio Platonis aliorum iudicia debere contenere: est enim ut scis qua

si in extrema pagina Phaedri his ipsis uerbis loques Socrates. Adolescens etiaam nunc o Phaedre I socrates est: sed quid de illo augurer, Iubet dicere. Quid

tandem inquit ille Maiore mihi ingenio uidetur esse, quam ut cum orationishus Lysiae comparetur,praeterea ad uirtutem maior indoles, ut minime mira suturum sit,si cum aetate processerit,aut in hoc orationum genere, cui nunc studet, tantum, quantum pueris reliquis praestet omnibus, qui unquam oratioones attigerunt,aut, si contentus his non fuerit, diuino aliquo animi motu ma

lora concupiscat: inest enim natura philosophia in huius uiri mente qusdam. Haec de adolescente Socrates auguratur: at ea de seniore scribit PIato Sc scribit equalis,& quidem exagitator omnium rhetorum hunc miratur unum,me

304쪽

prima ponet,alia postrema inculcabitql Ieuiora. Ait In primis duabus dicis di partibus qualis esset,summatim breuiteri descripsimus: sed, ut ante dictilest in his partibus,& si graues,ato magne sunt, minus 8c artis est,& laboris. Cum autem & quid,& quo loco dicat, inuenerit,illud est longe maximia, uiodere quo nam modo: scitum est enim quod Carneades noster dicere solebat; Clithomachum eadem dicere, Charmadam autem eodem etia modo dicere. Quod si in philosophia tantii interest, quemadmodum dicas,ubi res specta tur,non uerba penduntur,q uid tande in causis existimandum est,quibus totis moderatur oratio Quod quide ego Brute ex tuis literis sentieba, non te id tatari quale ego in inueniendo,& in collocando summu esse oratorem uelle edid mihi quaerere uidebare, quod genus ipsius orationis optimu iudicare, rem difficilem dissim mortales at*omni u dissicillimam: nam cu est oratio mololis,& tenera,& ita flexibilis,ut sequatur quocunq; torqueas,tum 5c nature uariae,& uoluntates, multum inter se distantia essecerunt genera diccditFlumen, alijs uerborum uolubilitasq; cordi est,qui ponunt in orationis celeritate elo

queritia: Distin ista alios,& interpuncta, interualla, morae,respirationes cydest

Iectant. Quid potest esse tam diuersum tamen est in utro in aliquid excellens. Elaborant alii lenitate,& aequabilitate,& puro quasi quodam,& candido genere dicendi. Ecce aliqui duritate, & seueritatem quanda uerbis, Sc orationis quasi moestitiam sequutur,quod V paulo ante divisimus,ut aiss graues,ali j rein

Dues,alil temperati uellent uideri, quot orationum genera esse diximus, totist dem oratorum reperiuntur.Et quoniam coepi iam cumulatius hoc munus au gere,quim a te postulatum est,tibi enim tantu de orationis genere quaerenti,

respondi etiam breuiter de inueniendo,& collocando,ne nunc quidem solum de orationis modo dicam,sed etiam de assitiois,ita praetermissa pars nulla erit. quandoquidem de memoria nihil est hoc Ioco dicendum, quae communis est multarum artium. Quomodo autem dicatur,id est in duobus,in agendo, Scin eloquendo: est enim aetio quasi corporis quaedam eloquentia,cum constet

euoce,ato motu. Vocis mutationes totidem sunt, quot animoru,qui maxime uoce commouentur. Itaq3 ille perseditis,quem iandudunostra indicat oratio, ut cuia in se aflestum uideri,& animu audientis moueri uolet, ita certum uocis

admouebit sonu,de quo plura dicere,si hoc praecipiendi tempus esset,aut si tu hoc quaereres: dicerem etia de gestu, cu quo iunctus est uultus,quibus omnishus dici uix potest, quantum intersit quemadmodum utatur orator: na & instantes actionis dignitate eloquentiae saepe fruetum tulerunt,ia diserti deformitate agendi multi infantes putati sunt: ut iam non sine causa Demosthenes triobuerit,& primas, S secundas,& tertias actioni: si enim eloquentia nulla sine hac,haecaute sine eloquentia tanta est,certe plurimum in dicendo potest. Vostlet igitur ille,qui eloquentiae principatum petet,& contenta uoce atrociter discere,& summissa leniter,& inclinata uideri grauis,& inflexa miserabilis: mi Ta est enim quaeda natura uocis,cuius quidem is tribus omnino sonis, inflexo. acuto, graui,tanta sit, & tam suauis uarietas persecta in cantibus. E st autem

etiam in dicendo quidam cantus obscurior,non hic er Phrygia, Sc Caria rhesttorum epilogus pend canticum, sed ille que significat Demosthenes,& Eschines, cum alter alteri obiicit uocis flexiones. Dicit plura etiam Demosthenes,

305쪽

3ΟΣ Μ. T. CICERONI svidetur ad studium persequende suauitatis in uocibus, ipsi enim natura quaa modularetur hominum orationem, in omni uerbo Posuit acutam uocem, nee una plus, nec a postrema syllaba citra tertiam, quo magis naturam ducem ad aurium uoluptatem sequatur industria. Ac uocis quidem bonitas opiada estcnon est enim in nobisJ sed tractatio, atque usus in nobis: ergo ille princeps uariabit,& mutabit, omnis sonorum tum intendens, tum remittens persequetur gradus, idem in motu sic utetur,nihil ut supersit in gestu. Status erectus,&celsus,rarus incestus,nec ita longus, cursio moderata,eal rara, nulla molli tia ceruicum,nullae argutiae digitorum, non ad numeru articuIus cadens,irunco magis toto se ipse moderans, & uirili laterum flexione, brachii proiectio. ne in contentionibus,contractione in remissis. Vultus uero, qui secundum uocem plurimum potest, quanta assert tum dignitatem,tum uenustatem, in quo cum effeceris,nequid ineptum,aut uultuosum sit,ium oculoru est quaedam magna moderatio: nam ut imago est animi uultus,sic indices oculi,quoru & hilaritatis,& uicissim tristitiae modum,res ipsae, de quibus agetur, temperabunt. Sed iam illius persecti oratoris, &summae eloquentiae, species exprimenda est, quem hoc uno excellere idest oratione, cetera in eo latere, indicat nomen ipsum: non enim inuentor,aut compositor,aut actor, haec complexus est o monia sed & graece ab eloquendo rhetor,& latine eloqucs dictus est: ceterarum enim rerum,quae sunt in oratore,partem aliquam sisi quisque uendicat, dicendi autem idest eloquendi maxima uis Ii huic conceditur. Quanqua enim re philosophi quidam ornate locuti sunt, siquidem Zc Theophrastus diuinitate loquendi nomen inuenit,& Aristoteles Isocratem ipsum lacesssiuit: 8c Xenophontis uoce musas quasi locutas ferunt,& longe omnium, quicunque scripserun t,aut locuti sunt extitit, & grauitate princeps Plato, tamen horum orationeque nervos,neque aculeos oratorios,ac forenses habet. Loquuntur cum doctis,quorum sedare animos malunt,quam incitare, sic de rebus placatis,ac minime turbulentis docedi causa, non capiendi loquutur, ut in eo ipso quod de Iectationem aliquam dicendo aucupentur,plus nonnullis,quam necesse sit, facere uideantur. Ergo ab hoc genere non dissicile est hanc eloquentiam,de qua nunc agitur,secernere. mollis est enim oratio philosophorum, S umbratilis, nec sententris,nec uerbis instructa popularibus nec iuncta numeris, sed soluta

liberius, nihil iratum habet, nihil inuidum, nihil atrox, nihil mirabile, nihil

astutum, casta, uerecunda, uirgo incorrupta quodammodo, itaque sermo potius,quam oratio dicitur: quanquam enim omnis locutio oratio est, tamen

unius oratoris Iocutio hoc proprio signata nomine est. Sophistarum, de quisbus supra dixi,magis distinguenda similitudo uidetur,qui oes eosdem uolunt flores,quos adhibet orator in causis persequi. Sed hoc disserui, quod cu sit his

propositu non perturbare animos,sed placare Potius,nec tam persuadere, qua delectare, Sc apertius id faciunt, quam nos, & crebrius, concinnas magis sera tentias exquirunt,quam probabiles,a re sirpe discedunt,intexunt fabulas, uerba apertius transferunt,eaq; ita disponunt,ut pictores uarietatem coloru, pasria paribus referunt,aduersa contrarns, saeptissimel similiter extrema definisunt. Huic generi historia finitima est,in qua & narratur ornate,& regio saeope,aut pugna describitur, interponuntur etiam conciones, & hortationes, sed in his tracta quaedam, & fluens expetitur, non haec contorta, & acris oratio.

Ab his

306쪽

Ab his non multo secus, quam a poetis haec eloquentia, quam quaerimus, seouocanda est: nam etiam poetae quaestionem attulerunt, quidnam esset illud, quo ipsi disterrent ab oratoribus, numero maxime uidebantur antea Sc uerosu,nunc apud oratores iam ipse numerus increbuit: Quidquid est enim, quod sub aurium mensuram aliquam cadit, etiam si abest a uersu nam id quidem orationis est uitiumJ numerus uocatur,qui graece dicitur. Itaque uideo Disum este nonnuIIis, Platonis SI Democriti locutionem, de si absit a vers 1 ta men quod incitatius seratur,et clarissimis uerborum luminibus utatur,potius Poema Putandum, quam comicorum poetarum apud quos, nisi quod uersim Ii sunt, nihil est aliud quotidiani dissimile sermonis,nec tame id est poetae mas ximu & si est,eo Iaudabilior, quod uirtutes oratoris persequ itur, cu uerse sit astrictior. Ego aute etiam si quorudam grandis, S ornata uox est poctarum,

tamen in ea cum licentiam statuo maiorem esiae, quam in nobis faciendorum, iungendorumqr uerboru, tum etia nonnullorum uoluptati uocibus magis, urebus inseruiut. Nec uero siquid est unum inter eos si mite Od autem est iudiei um,elecitio P uerborui propterea ceterarum rerii dissimilitudo intelligi nopotest sed id nec dubium est,& siquid habeat quς stionis,hoc tamen ipsiim ad

id quod propositum est,no est necessariu . Seiumstus igitur orator a philoso, phorum eloquetia a sophistarum,ab historicorum i poetarum explicandus est nobis,qualis futurus sit. Erit igitur eloquens si unc enim auctiore Anto nio qus rimus)is,qui in soro,causis Q ciuilibus ita dicet ut probet, ut delectet, Di flessitat. probare necessitatis est delectare lauitatis, flectere uictoriae: nam id unum ex omnibus ad obtinendas causas potest plurimum: Sed quot offocia oratoris, tot sunt genera dicendi. Subtile in probando, modicum in de lectando, uehemens in flectendo, in quo uno uis omnis oratoris est. Magni igitur iudich,sium me etiam facultatis esse debebit moderator ille, & quasi temperator huius tripartitae uarietatis: nam Sc iudicabit quid cuique opus sit, Scpoterit,quocunque modo postulabit causis,dicere,Sed est eloquentiae,sicut reliquarum rerum fundamentum sapientia, Vt enim in uita, sic in Oratione nishil est dissicilius,quam quid deceat uidere. πεμον appellant hoc graec rios disecamus sane decorum,de quo praeclare,& multa praecipiuntur, Sc res est cognitione dignissima. Huius ignoratione no modo in uita, sed siepissime & in poematis N in oratione peccatur: est autem quid deceat oratori uidendum, non in sentent is solum, sed etiam in uerbis : non enim omnis fortuna, non omnis

honos,non omnis auctoritas,non omnis aptas, nec uero locus, aut tempus,aud auditor omnis,eodem aut uerborum genere tran standus est, aut sententiara,

semperi in omni parte orationis, ut uitae, quid deceat, est considerandum, quod & in re de qua agitur,positum est,& in personis,& coru, qui dicunt,&eorum,qui audiunt. l tam hunc locum longe, 8c late patentem philosophi se lent in ossic as tra stare, non cum de redio ipso disputat, nam id quidem unum est,Grammatici in poetis, Eloquentes in omni & genere, Sc parte causarum: quam enim indecorum est,de stillicidi js, cum apud unum iudicem dicas, amoplissimis uerbis,& locis uti communibus de maiestate populi Ro. summisse, & subtiliter: hic genere toto: at persona alii peccat, aut sua, aut iudicum, aut etiam aduersariorum, nec re solum, sed saepe uerbo, 8c sine re nulla uis uerbi est, tamen eadem res saepe aut probatur, aut reηcitur alio, atque alio elata

307쪽

3o4 Μ T. CICERONI sverbo: in omnibusq; rebus uidendum est quatenus, & si enim suus tuique mo dus est,tamen magis offendit nimium, quam parum: I n quo Apelles picto. res quoque eos peccare dicebat,qui non sentirent,quid esset latis. Magnus es.set Iocus hic Brute, quod te non fugit, & magnum uoIumen aliud desiderat, Sed ad id quod agitur,illud satis: cum hoc decere, quod semper usurpamus in omnibus dictis,& factis minimis, & maximis, cum hoc inquam decere dicismus,illud non decere,&id usquequaque quantum sit,appareat, in alio* po

natur,aliud l totum sit,utrum decere,an oportere dicas, portere enim perse ctionem declarat ossic 3,quo& semper utendum est,et omnibus. decere quasi

aptum esse cosentaneum tempori,& persons,quod eum in iactis saepissime. tum in dictis ualet in uultu deniq3,5 gestu,& incessu, cotral item dedecere. Quod si poeta fugit, ut maximu uitium, qui peccat etiam cu probam orati nem assingit improbo,stulto ue sapietis. Si denim pictor ille uidit, cu immo olanda Iphigenia tristis Chalcas esset, moestior Vlysses, moereret Menelaus, obuoluedum caput Agamemnonis esse, quoniam summum illum luctum peonicillo non posset imitari. Si deniq; histrio quid deceat,quaerit,quid faciendia

Oratori putemus sed cum hoc tantum sit,quid in causis, earum i quasi memohris iaciat orator uiderit. Illud quidem perspicuu est,non modo partis orasionis,sed etia causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas. Sequitur,ut cuius generis nota quaeratur & formula,magnum opus, Sc arduum ut sepe iam diximus sed ingredientibus considerandum sirit, quid ageremus. Nunc quidem iam quocun* seremur,danda nimirum uela stat: Ac primum insor mandus est ille nobis,quem solum quidam uocant atticum. Summissus est,re humilis,consuetudinem imitans,ab indisertis re,plusquam opinione dicteres. I taque eum qui audiunt, quamuis ipsi infantes sint, tamen illo modo con fidue

se posse dicere: nam orationis subtilitas imitabilis illa quidem uidetur esse evistinianti, sed nihil est experienti minus: & si enim non plurimi sanguinis est,

habeat tamen sucum aliquem oportet, ut etiam si illis maximis uiribus careat, sit ut ita dicamJintegra ualetudine. Primum igitur eum tanquam er uinculis numerorum eximamus: siunt enim quidam c ut scisJ oratori numeri, de qui hus mox agemus obseruandi ratione quadam, sed alio in genere orationis, in hoc omnino relinquendi, lutum quiddam sit, nec uagum tamen, ut ingredi Imere,non ut licenter uideatur errare: Verba etiam uerbis quasi coagmen inore negligat ,habet enim ille tanqu1 hiatus concursu uocalium molle quiddam, S quod indicet non ingratam negligentiam, de re hominis, magis quam de Derbis Iaborantis. Sed erit uidendum de reIiquis, cum haec duo ei liberiora fuerinz, circuitus, conglutinatio* uerborum: illa enim ipsa contracta, SI minuta non negligenter tractanda sunt, sed quaedam etiam negligentia est dilio gens. Nam ut mulieres esse dicuntur nonnullae inornatae, quas id ipsum deoceat, sic haec subtilis oratio etia incompta delectat fit enim quiddam in utroq .

quo sit uenustius, sed no,ut appareat: tum remouebitur omnis insignis ornastus,quasi margaritarum,ne calamistri quidem adhibebuntur: secati uero mes dicamenta candoris,& ruboris,omnia repellentur, elegantia modo, Sc muno

ditia remanebit. Sermo purus erit, Sc latinus, dilucide , plane dicetur,quia deceat circunspicietur. Vnum aderit, quod quartum numerat Theopsra itus in orationis laudibus, ornatum illud straue, & assiuens, acutae crebraessi sententiae

308쪽

sentense ponetur,Ac nescio unde ex abdito erutae,atque in hoc oratore domis Nabitur. Verecundus erit usus oratoriae quasi 2ppellectilis, sepellex est enim quodammodo nostra,quae est in ornamentis,alia rerum,alia uerborum. Oronatus autem uerboru duplex, unus simplicium, alter collocatorum. Simplex Probatur i proprins ulitatisqr uerbis, quod aut optime sena aut rem maxime explanat. I n alienis, aut translatum,aut factum aliunde, ut mutuo, aut faetiim ab ipso,aut nouum, aut priscum, & inusitatum: sed etia inusitata, ac prisca sunt in proprηs,nisi quod raro utimur. Collocata autem uerba habent ornatum,si aliquid concinnitatis esticiunt, quod uerbis mutatis non maneat manente sententia: nam sentctiarum ornameta, quae permanent etiam si uerba mutaueris,

sunt illa quidem permulta,sed quς emineant pauciora. Ergo ille tenuis orator modo sit elegans,nec in faciendis uerbis erit audax,& in transserendis uerectidus,& parcus,& in priscis reliquis i ornamentis, & uerborum, Sc sententiaorum demissior,trans latione fortasse crebrior, qua frequctissime sermo om nistititur, non modo urbanorum,sed etiam rusticorum: Siquidem est eoru gemis mare uites, sitire agros,laetas esse segetes,luxuriosa frumenta, Nihil horum paxum audacter,sed aut simile est illi unde transseras, aut si res suum nullum ha het nomen ,docendi causa sumptum non Iudendi uidetur. Hoc ornamento lis herius paulo,quam ceteris utetur hic summissiis, nec tam licenter tame, quam

si genere dicedi uteretur amplissimo. I taque illud indecorum, quod quale sit,

ex decoro debet intelligi,hic quoq; apparet, cum uerbum aliquod altius traso sertur,id in oratione humili ponitur, quod idem in alia deceret: I llam auteconcinnitatem, quae uerborum collocationem illuminat his luminibus, quae graeci quasi aliquos gestus orationis appellant, quod idem uerbum ab his etiam in sententiarum ornameta transfertur, adhibet quidem hic subtilis, quem nisi quod solum ceteroquin recte quidam uocat atticum, sed paulo parocius: nam si,ut in epularum apparatu a magnificentia recedens,non se parcum

solum,sed etiam elegantem uideri uolet,eliget quibus utatur: sunt enim plersoque apis huius ipsius oratoris,de quo loquor, parsimonte: nam illa,de quibus ante dixi,huic acuto fugienda stant, paria paribus relata, & similiter conclusa,

eodem P pacto cadentia,et immutatione litere quasi quesite uenustates, ne elaborata cocinnitas,& quoddam aucupium delectationis manifesto deprehenosum appareat. Item p si quae uerborum iterationes contentionem aliquam,Scclamorem requirent erunt ab hac summissione orationis alienae, ceteris pro miscue poterit uti,co sinuatione uerborum modo relaxet,& diuidat, utaturq; uerbis quam usitatisi simis, translationibus quammollissimis : etiam illa scitotentiarum lumina assumat, quae non erunt uehementer illustria. Non faciet rempu.loquentem,nec ab inseris mortuos excitabit, nec aceruatim multa seeo uentaris,una complexione deuinciet. Valentiorum I sc laterum sunt, nec ab hoc quem informamus,aut expectianda, aut postulanda: erit enim ut uoce,sic etiam oratione suppressior, sed pleraque ex illis conuenient etiam huic tenuiolati, quanquam qsdem ornamentis utetur horridius, talem enim inducimus. Accedit actio no tragica,nec scenae,sed modica iactatioe corporis, uultu tamemulta con ficiens,no hoc quo dicuntur,os ducere sed illo,quo significant ingenii quo sensu quidq; pronuntient. Huic generi orationis aspergetur etiam iales,qui in dicendo nimium quantum ualent, quorum duo genera sent, unum

309쪽

3os M. T. C IiC E R O N I stacetiarum,aIterum dicacitatis,utetur utroque,sed altero in narrando aliquid uenuste, altero in iaciendo,mittendoq; ridiculo, cuius genera plura sunt, sed

nunc aliud agimus. Illud admonemus tamen, ridiculo sic usurum oratorem, ut nec nimis frequenti,ne scurrile fit,nec subobscoeno, ne mimicum, nec petus tanti,ne improbu, nec in calamitatem, ne inhumanum, nec in facinus, ne odii locum risus occupet,neque aut sita per na,aut iudicum,aut tempore alienum: haec enim ad illud indecorum reseruntur. Vitabit etiam quesita,nec ex tempore susta sed domo allata, quae plerunque sunt se igida, parcet SI amicit as,& dignitatibus,uitabit insanabilis contumelias: tantum odo aduersarios figet, nee eos tamen semper,nec omnis, nec omni modo, quibus exceptis sic utetur sale,& faceths,ut ego ex istis nouis atticis talem cognouerim neminem,cum id certe si t uel maxime atticum. Hanc ego iudico formam sitim missi oratoris, sed magni tamen,& germani attici,quoniam quidquid est falsum,aut salubre in oraotione,id proprium atticorum est,er quibus tamen non omnes faceti, Lysias se iis,& H yperides,Demades praeter ceteros sertur, Demosthenes minus habetur,quo quidem mihi nihil uidetur urbanius,sed non tam dicax fuit, quam Docetus: est autem illud acrioris ingenη,hoc maioris artis. Vberius est aliud,alis quantoq; robustius,quam hoc humile, de quo dii tum est, summissius autem,

quam illud ,de quo iam dicetur, ampli silmu. Hoc in genere neruorum uel misnimum, suauitatis autem est uel plurimum,est enim plenius,quim hoc enucleatum,quam autem illud ornatum,copiosumq; summissius. Huic omnia dicen di ornamenta conueniunt,plurimum di est in hac orationis forma, suauitatis,

i qua multi floruerut apud grecos: sed Phalereus Demetrius meo iudicio prς stitit ceteris, cuius oratio cum sedate, placideq; loquitur, tum illustrant eam, quasi stellae quaedam tralata uerba, atque immutata: Tralata ea dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re aut suavitatis, aut inopiae causa, trans se Tuntur. Mutata, in quibus pro uerbo proprio subiicitur aliud, quod idem sugnificet, sumptum ex re aliqua consequenti, quod quanquam transseredo fit. tamen alio modo transtulit, eum dixit Ennius, arcem, & urbem orbas.alio modo,si pro patria arcem dixisset: Sc horridam Ahicam terribili tremere tumultu cum dicit,pro Aseis immutat Assicam. Hac hypallagen rhetores, quia quasi sum mutantur uerba pro uerbis, metonomiam grammatici uocat, quod nomina transferutur. Aristoteles autem tralationi hec ipsa subiungit, & abuos Onem,quam κα-ροσν uocant,ut cum minutum dicimus animum pro parum

S abutimur uerbis propinquis,si opus est, uel quod delectat, uel quod licet.

iam cum fluxerunt continuae plures tralationes, alia plane sit oratio. Itaque genus hoc graeci appetuat α νγκ eis, nomine recite, genere melius ille, qui ista omnia tralationes uocat. Haec frequentat P halereus maxime, senti dulcissioma,& quaquam tralatio est apud eum multa, tamen immutationes nusquam crebriores,in idem genus orationis do quor enim de illa modica, ac tempera taJuerborum cadunt lumina omnia , multa etiam sententiarum, latae, erudiotae disputationes ab eodem explicantur,& loci communes sine contentione dicuntur. Quid multa e philosophorum schoIis tales sere evadunt,& nisi cooram erit comparatus ille sortior per se hic, quem dico, probabitur: est enim quoddam etiam insigne,& florens orationis, pictum,& expolitum genus, in quo omnes uerborum, omnes sententiarum illigantur lepores. Hoc totum e

sophistaru

310쪽

ORATOR 3o sophistarum sontibus desuxit in sorum, sed spretum a subtilibus,repulsum a

grauibus,in ea,de qua loquo mediocritate consedit. Tertius est ii Ie amplus, copiosus, grauis, ornatus, in quo Prosecto uis maxima est, hic est enim, cuius ornatum dicendi, & copiam admiratae gentes eloquentiam in ciuitatibus plurimum ualere passae sunt: sed hanc eloquentia,quae cursiu magno,sonitul sero ritur,quam suspicerent omnes,quam admirarentur, qua se assequi posse dissiderent. Huius eloquentiae est tractare animos, huius omni modo permovere. Haec modo perfringit,modo irrepit in senstis,inserit nouas opiniones, euellie

in si tas: sed multu interest inter hoc dicedi genus,& superiora. aut i illo subtili,& acuto elaborauit ut callide, argutet diceret, nec ad qua altius cogitaret, hoc uno persecto magnus orator est,si no maximus,minimel in lubrico uer sabitur,& si semel constiterit nunquam cadet. Medius ille autem,quem modicum,& temperatum uoco, si modo suum illud satis instruxerit, no extimestit ancipitis dicendi,incertosi casus,etia siqvado minus succedet, ut saepe fit, ma gnum tamen periculii non adibit.alte enim cadere no potest. At uero hic no ster,que principem ponimus,grauis,acer,ardes,si ad hoc unum est natus, aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studet uni,nec suam copiam cu illis duoνhus generibus temperauit, maxime est contemnendus : Ille enim summis Ius, quod acute,& uetera torie dicit, sapiens iam, medius, suauis, hic autem copioosissimus si nihil est aliud uix sia tis sanus uideri solet. qui enim nihil potest tranquille,nihil leniter,nihil partite definite,distinete,facete dicere, presertim,cta

causae partim totae sint eo modo, partim aliqua ex parte tractandar,si is no prς Paratis auribus inflamare rem coepit,furere apud sanos, et quasi inter sobrios hacchari uinolentus uidetur.Tenemus igitur Brute,quem quςrimus, sed an ismo,non manu, si prehedissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi pero suasisset ut se dimitterem : Sed inuentus prosecto est ille eloquens quem nunν quam uidit Antonius. Queis est igitur is complectar breui, disieram plurio hus. Is est enim eloques, a et humilia subtiliter,& magna grauiter,& medio cria temperate potest dicere. Nemo is inquies unqua fuit. ne fuerit, ego enim quid desiderem,non quid uiderim disputo: redeol ad illam Platonis,de qua

dixeram,rei sormam,& speciem, quam & si non cernimus,tamen animo tenere possumus: non enim eloquentem quaero, neque quidquam mortale, & cao

ducum, sed illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens, quod nihil est alis

ud,nisi eloquentia ipsa, quam nullis nisi mentis oculis uidere possumus: Is erit igitur eloquens it idem illud iteremus)qui poterit parua summisse, modica temperate, magna grauiter dicere. Tota mihi causa pro Cecina de uerbis in terdicii suit, res inuolutas definiendo explicauimus,lus ciuile laudauimus, uerba ambigua distinximus. Fuit ornandus in Manilia lege Pompeius, tempeo rata oratione ornandi copiam persecuti stimus. Ius omne retinendae maiestastis Rabiri j causa continebatur. Ergo in omni genere amplificationis exarsio mus. At haec interdum temperanda,& uarianda sim t. Quod igitur in accuseρtionis septem libris non reperitur genuset quod in Habiti quod in Corneth quod in plurimis nostris desensionibus que exempla selegissem, nisi uel nota

esse arbitrarer,uel posse eligere, qui quaererent: nulla eit enim ullo in genere laus oratoris, cuius in nostris orationibus non sit aliqua, si non persectio, at Onatus tamen, atque adumbratio. non assequimur, at quid deceat videmus,

SEARCH

MENU NAVIGATION