Poggii Bracciolini Florentini Historiæ de varietate fortunæ libri quatuor. Ex ms. codice bibliothecæ Ottobonianæ nunc primum editi, et notis illustrati a Dominico Georgio. Accedunt ejusd. Poggii epistolæ 57. quæ nunquam antea prodierunt. Omnia a Joan

발행: 1723년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

putes, si quod vero signum integrum postra reperire, quod

tecum afferres, triumpharem certe. Ad hoc advoca consilium Andreae nostri, cui etiam hac de re scribo: qui si mihi aliquid de suis miserit, bene foeneratum feret: id certere ipsa expetietur, se complacuisse homini minime ingrato. Satisfaciam saltem literis beneficio suo, eumque celebrem reddam apud multos pro sua, si qua erit, in me beneficentia. Nam , quod centum serme statuas integras scripsisti repe tas fuisse Chii, in antro quodam, me diutius suspensiam tenuisti varia cogitantem, quid sibi tot statuarum in eo loco voluerit congregatio. Cupiebam certe alas mihi dari, ut valla,ibid. ' quantocius maria possem trajicere, ad ea signa inspicienda. Quid id sit, exquiras perdiligenter, & nihil omittas, quin his valla,ibid. rebus ' suffultus venias, confidasque Poggium tuum pro hoc tuo labore diligentiaque tibi cumulate satisfacturum. Quod tamdiu sueris Chii, culparem, nisi capita illa pro te causam egissent. Sed optimum consilium videtur, quod conseras te eo, unde frequentiores Alexandriam navigant. Unum te oro, ut in reditu naviges tuto mari, & navi tuta. De capi- tibus, quod szribis, gratum est; sed omnia mihi devota de concessa existimabo. Cum aspexero imagines illas, quae mihi rebus caeteris, te excepto, erunt jucundiores , Pontifici, cum tempus se dabit, dicam quae videbuntur aptiora ad hanc moram excusandam. Sed, ut dicere solebat Cato, Satis cito, ssoris bene. Dixi Cypriano contribuli tuo, te bene valere, idem ut tuis significet rogans, quod se facturum recepit, cum primum scribet ad suos. Sed tamen scias Pistorii permagoam Valla,ibid. fuisse pestem ' praeterita aestate. Quoniam scio te non esse pecuniosum, quicquid dandum esset pro his, & aliis capitibus, aut signis, pro adimplendo memoriali meo, sumas alicunde da, ibid. mutuo sub fide mea ; nam ' praesto tibi erunt in reditu tuo: quanquam cogam quemdam Januensem ut scribat istic A dreolo nostro, aut alteri, ut tibi vel XX. Vel xx x. aureos nomine meo tradat, si tibi fuerit opus pro emendis sculpturis. Valla, ibid. Hos sume pro libito 3 nam tibi ' praesto erunt, quemadmodum

222쪽

EPISTOLAE

EPISTOLA XIX.

Pontus P. S. D. Andreolo Jusiniam , V.C. Icar vel nimium tibi molestus , qui binis

jam literis de eadem re tecum agam, Vel . parum prudens possim videri, qui ignoto etiam aliquid oneris imponere audeam, nubio meo in te officio praeeunte; tamen, cΟΙ - fisus tua, quam eximiam dicunt, humani tate, malui desiderii mei, qu1m molestiae rationem habere. Etenim, cum in contrahenda amicitia necesse sit alterius beneficium praecedere, Vellem' quippe is esse, η valla p. 3or. a quo ' primo initium beneficii prodiret. Sed quoniam ita ac- a villa.ibid.cidit, ut tuae partes priores futurae sint, libens ferrem hanc oliscit praerogativam in te residere, meque tribuere tibi tanquam causam aliquam ad meam in te benevolentiam cumulandam, quae si causa forsan tibi visa sit levior, ego tamen eam maiagni ponderis 3udico; cum mei arbitrii sit pendere, meo exanimo, quantamlibet beneficii gravitatem.Culpent nonnulli, quantum volunt, hanc meam inanem, ut aiunt, curam. dum meo me modo esse curiosum permittant. Quanquam video Ciceronem quoque nostrum, harum rerum cura , scribere ad Atticum, ut signa perquirat, quibus ornet Acado. miam suam. Cui, quamvis multa licuerant, tantae auctoritatis viro, quae non item nobis, tamen in eo imitari solertiam suam, minime absurdum duco. Afferunt enim nobis excellentium virorum imagines quasi incitamenta quaedam ad repraesentandam illorum vitam, ac mores; dc simul ingenui an, mi puto , delectari eis rebus .an quibus artificis manus spiram tis serme naturae similitudinem expresserunt. Miraberis so lasse quid tot verborum ambitus velit. Scripsit ad me dum

bus jam epistolis egregius vir magister Franciscus Pistoriem: Disiligod by Coos '

223쪽

sis, habere se capita quaedam marmorea mirandi operis, quae dono velit ad me referre. Additque in liteiis suis, te, quemadmodum decet virum ingenii praestantis , atque eruditi. copiosum esse sculpturarum, quas egregias multis ex locis conquisiteris. Insuper, cum te liberalissimum testetur, mearum vero literarum cupidum, hortatur ut ad te sciibam, petamque aliquid, in quo te mihi satisfacturum amrmat. Itaque, tum fretus beneficentia tua, tum hortatu Francisci motus, - maxime vero impulsus nimia quadam cupiditate , ejuscemodis Vallistbid. res potiundi, ' ambitiosior fortassis ero, aut ' importunior, quam sit aequum. Sed, te oro, da mihi hanc veniam, morem geram meae cupiditati,neque quid a me petatur, animadverte , aut quam serventer; sed quid te meque dignum censieas. Poto igitur a te, rogoque, atque ita, ut nil magis ex animo vel rogare, vel petere possim; ut, si quod habes signum ma moreum, vel caput nobile, in quo dando non magnopere

offenderis, velis mihi id elargiri, mittereque per Franciscum , donum suturum mihi gratissimum Omnium, quae quidem donari possint. Id erit testis perpetuus tui in me tum amoris, tum acceptissimi beneficii, cujus reddendi praecipua adhibebitur a me, & diligentia, & solicitudo. Si quae alia deerunt. scribendo certe, gratiasque agendo, qua potero facultate. pollieeor tibi me fatis esse iacturum. Val & me, quando iii mutuo fit, ama. Romae, die x x III. Februariu

224쪽

EPISTOLA XX

D. Baraboloniata Arehiepiseopo Medioloensi. C i o te libenter Iegere quae mea sunt. non propter eloquentiam , quam esse in me nullam sentio, sed propter singularem tuam in me affectionem. Ob eam causam mitto tibi Dialogum quemdam, quem nuper edidi scriptum in avaritiam . quem, cum tium fuerit, legas oro. Et Iicet sis in tanta adminiit tione occupatissimus, tamen aliquid temporis subducito ad legendas has ineptias meas, quas confido tibi jucundas fore, saltem propter colloquutores, quos huic sermoni accommodavi. Sique rem dignam cense

bis auribus eruditorum, aut non omnino contemnendam,

libellum aliis legendum trades. Praecipue vero mittas volo ad doctissimum virum Antonium Panormitam. Fateor eam disputationem potuisse scribi a me etiam elegantius, majorique cum Ornam orationis; sed nosti dialogorum morem, qui mediocri eloquentia contenti sunt. Nec etiam curae fuit expisc ri dicendi exquisitos quosdam ornatus aut flosculos, tum quia

id mihi, homini pinguis Minervae, perdissicile fuisset; tum, si

quid a me post haec edetur, ne viderer primo quasi impetu omnes ingenii vires effudisse. Putato tamen me, quicquid rinhoris habuerim, in hunc contulisse sermonem, ne videar apud te aut consulto infans fuisse, aut majora de me polliceri,

quam p stare homo pusillus queat. Plura quidem scio de hoc vitio potuisse scribi; sed gerendus mos fuit delicatis auribus , quae nihil nisi vel perfectiam atque expolitum audire possunt, vel paucis verbis prolatum; nam inepte dictis saltem verbositas abesse debet. Id a te pro nostra amicitia etiam a que etiam peto, atque adeo postulo ut perscribas ad me de Disiligod by Coos '

225쪽

eo sententiam tuam non fictam, sed ex animo, & more tuo, non comparans me prioribus nam nimis longe absum ab illorum facultate) sed his nostri temporis viris, quos cum lego, est ut non pigeat me hunc laborem suscepisse. Sed expecto judicium tuum, ut certior fiam , sileam-ne deinceps, comprimamque infantiam meam, an alia quaedam, quae institui, prosequar. Quibus si parem eloquentiam rebus praest re potero, scio, haud contemnenda videbuntur. Tuo tamen judicio, quod esse acerrimum solet in talibus, acquiescam: quod ut quamprimum innotescat mihi, adhibeas curam v Io. Ego tuus sum. Vale. Romae, die XX II. Januarii.

Galeotta de Ricaselis. C Ri p s 1 T ad te Sanctes noster, se plurimum molestari a nonnullis, qui invidia &malevolentia moti, agmine facto , variis in rebus eum vexant; cui nisi subvenias, vereor ne succumbat insidiis multorum, qui ei tendiculas diversis locis parant: lmpediunt certe sanctum propositum suum 'Dia,p.3o'. plebis illius instaurandae: qua de causa solum subiit illud

onus. Ideo, mi Galeotte, opus est ut te eb conseras, comprimasque, atque conterreas,& verbis, &auctoritate, quos dam aemulos, ac maleficos, qui, cum aperta via eum oppingnare nequeant, semitis, ac diverticulis lacerant. Tua ' est igitur, qui hac cura ipsum implicuisti, educere ex his molestiis, ac terrere adversarios, ne longius progrediantur. Nutu solum, nedum verbo, illorum impetum potes sedare. Curae ergo prius hoc componere, quam commoveantur magis. Id tibi erit facillimum, cum senserint te adversum eorum

yotis. Vale, & me ama. Romae, III. Nonas Feb. Dissili cu by Coost

226쪽

EPISTOLA XXII

Poggιus P. S. D. Nicolae suo. O s fuit opus, mi Nicola, ut pro re parvula ageres mihi gratias ullas, tanquam ei a quo non omnia dc possis, & debeas sperare. Nosti quidem jamdudum am rem in te meum, cujus ostendendi, aliquo meo in tuos beneficio , licet ablata suerit hactenus facultas, idem tamen seminper mansit integer atque incorruptus. Α bonis enim initiis, neque levibus fundamentis prosectus quippe studia hum, nitatis nos consuetudine primum , tum mores persimiles,int ri illi ' quidem, mutua benevolentia devinxerunt perdu--3φrtret diutius necesse est, tam honestis actibus contractus, quam is, quem aut utilitas, aut praesentis officii alicujus occasio, aut turpior causa comparavit. Quamobrem ego semper sincere' colui hanc nostram amicitiam, auctam semper in diem, ne, que ullo unquam casu labefactatam: quod si forsan prius ali' quando non usus tecum, quanta solebam consuetudine, videri possim, non ab intermissione benevolentiae id progrediebatur, sed a summo dolore, quo afficiebar ex mutatione iniquissima, mihique molestissima fortunarum tuarum. 4o: tempore dolebam permaxime, & me non posse tibi ex antis' mi sententia adesse, & ab nonnullis, quos erat aequum, non ν sublevari casum tuum. Sed utcumque praeterita effluxerunt, i laetor nunc, tui praesertim commodi gratia, datam milito , casiunculam, qua desiderio nostro, aliqua ex parte, facerema satis, & affectio mea, umbis antea nutuque tantum nota, aliqua in re, licet leviuscula, tibi perspecta esset. Spero autem, idque plane confido, daturum nobis Deum, postquam sibis filium dicasti, ampliorem occasionem consulendi, & hono

227쪽

ri, dc dignitati suae. Is modo det operam, tum literarum studiis, tum modestiae vitae, pro cujus amplitudine libero possumus ore intercedere; diam scias , vultu demissis, & malis anibus, peti solere dignitatem, quae pro indigno impetrari consuevit: itaque opus est, ne ipse sibi desiit. Ad hoc autem cum indoles, ac mores sui natura ipsa faciles, tum vero paternae cohoriationes, admonitionesque, plurimum auxilii praest,hunt. Vale,& me, ut soles, ama. Romae, x Iv. Kal. Martis

Viau, ibi LReveremsissimo Patri-Domino meo, Domino Cardinali S. Veia

U M quia de rebus nostris communitim existimo te aliorum literis ' debere fieri certi rem , tum vero quia ad te accedit vir is, qui etiam , aliis tacentibus, tibi sit statum Curiae relaturus, praeteribo haec publica, quae plus habent molestiae, quam voluptatis. Scripsi tibi nuper ' praeteriti Pontificis obitum, significans me nescio quid de futuris vereri, praeter Varia, quae plurimi antea augurabantur. Deus autem effecit, ut Pontificem haberemus, quem cupiebamus, eum scilicet, qui praeteroetorum errorum reformationi vacaturus videatur, suscepturusque publicam orbis curam, si ei per aliorum molestias liceat. Sed hic adolescens, qui nobis tumultum excitavit, arma serens adversus parentem suam, mihi sene desipere vis detur, qui se existimet, ut in pecunias, ita in selicitatem patrui successisse, neque cogitet, tantum stibi adimere posse isti tunam , quantum patruo tribuit: praesertim cum ante oculos habeat tot exempla constituta mustorum, qui aucti opibus' ritu, init Ecclesiae, gloriaque elati, ad summum ' miseriae deciderunt Illud vero minime intelligere videtur, se pugnare cum ea dignitate, cui olim & Imperatores plurimi, & reges potentis

228쪽

simi cesserum: si tamen, ut bene nummatus est, ita esset dc prudens, forsan propter culpam temporum , quae ubique disficilia sunt, nos paulum urgeret: solita est enim jactari albquando, ut nosti, adversis fluctibus haec navicula x sed tamen post tempestatem tranquillo est portu potita. Illos autem, quos propter excitatae sant tempestates, etiam cum tranqui tum mare tenere se arbitrarentur, scimus naufragium secime, quod huic accidere necesse est, qui & ipse parum prospicit non enim per aetatem potest , & malis utitur consultoribus . quibus magis praedae, quam salutis suae ratio cordi est. Nos quidem adhuc spem habemus optimam, sed spem tantummodo. Spero nos tamen propediem fore superiores, modo fidem ii servent, quorum armis fidimus. Id me consolatur, nos habere Pontificem bene cordatum, & qui non terreatur inanibus minis, aut vulgi rumoribus. Sed haec cognosces ab aliis. Traxit me studium tecum loquendi in id, quod nolo ham. Nunc ad nostra. Curam perquirendi Livii permitto diligentiae tuae: ego variis occupationibus distractus, neque manendi, neque abeundi ullam sitis habeo explicatam rati nem. Morari necessitas cogit, cupido pervestigandorum librorum ad te impellit, quocum essem libentissime, ad effugiem das has quotidianas molestias, quae me distralium ab omni studio literarum. Scias tamen me, quod tibi dudum pollicitus sum, tanquam in commentaria conjecisse usque ad haec

tempora, Harutarran, ne, quae conceperam, laberen- Η e Potia

tur e memoria. Expecto autem nam ea sore videntur am. Simpliora ) prioribus adjicere. Videor enim videre eum Italiae totius motum, ut plura exempla mutationis suae fortuna noe rarabis largitura sit, ut jam possim conjicere secundi belli principia , licet Oddo noster se ultro nobis offerat, a quo exoris dium sumam. Te fama est peragrare Germaniam,ad apparatum belli contra Boemos. Id quidem laudo; sed considera diligenter, non quantum animi sit tibi ad pugnam, isd quantum virium armorum, de magis animatus quis armatus in aciem accedas; & barbatum nostrum caVe, ne auribus linpam teneas. Sed haec tu melius. Si quem librum ex Germa,

229쪽

norum ergastialis adhuc eruisti; fac , oro, ut quamprimum sciam. Hanc vero tuam expeditionem expedias, ut ad nos possis redire. Vale,dc me, ut soles, ama.Romae, v. Nonas Maii.

EPISTOLA XXIV.

Gestatio de Ricasolis. C RIBI s te, posteaquam discesseris, ternas aut quaternas literas ad me scripsisse, quibus nihil responderim. Ego, mi Galeotae,

unicas tantum literas a te accepi, quas

opinor filisse primas a te scriptas. Nam redditae sunt mihi paulo post discessum tuum. Eis respondi perdiligenter ad omnia ; sed video minime tibi redditas suisse. Intercipiuntur enim ad plurimum tabellarii, dc qui veniunt, dc qui abeunt. Puto

autem deinceps fore liberiores propter pacem conclusam, si conditiones servabuntur: de quo nonnihil vereor propter iblius perficiendae meam eximiam cupiditatem. Sum enim homo, ut scis, aliquando parum credulus, in rebus praesertim dubiis. Sed haec superi viderint, quorum nutu rmuntur. Ego valla,=.3os. pacem non solum spero',sed opto: bellum timeo; video enim nos latis agitari, quae timeo, ne aliquid contra nos molian tur. Si essem tecum, aperirem tibi plurima verbis, quae epistolae non recte committerentur. Mihi crede, videbis hanc gravem sarcinam multis jactatam fluctibus, aliquando fieri leviorem. Magna jactura accepta est apud Boemos ex turn fuga Alamannorum. Oppressit Deus nostros spiritu timoris: ita ut nullo loco, numero consistere, aut obsistere vel poΩssint, vel audeant: quae mihi signa, tanquam praesagia quaedam

majorum rerum esse videntur. Neque etiam apud nos secum diores res conspicio. Desciscunt omnes a nobis culpa nostra,

dc inopia prudentiae. Jamdudum absens scivi desectionem BetDisitirco by Cooste

230쪽

miror , qui mihi scribis Berardinum conventurum cum exercitu nostro, quum tot stigna videritis proditionis suae. Recta certe via ad vos prosectus est. Haec major est moles , quam existimes a minoribus initiis ortam. Ille, quondam dux noster, inimico animo omnia molitus est , quae mihi constant

singula, cum fuerim in castris Nicolai, & ea hisce oculis pedispexerim, quae & nostra duxi. Vos nunc, quo in statu sitis, video , nudi auxiliis, destituti a vestris. Recordaris literarum, quas dudum scripsi Cosmo. Certe id facitis inviti, coactique necessitate, quod tunc sponte licuisset, & minore cum detrimento. Nam haec maritima victoria nihil mihi affert respi. ramenti: additur ad 'sumptus & utilitatem nihil. Si Janua d, ei fidem servat, quid mihi profuit paucarum navium dire' tio, dc fuga 3 Majorem ipsit classem conficient, aut suis, aut

alienis opibus. Nam pro certo habemus, regem Aragonum' magna classe venturum in Italiam. Parat x x x. naves longas, X x. onerarias, & eum sentire cum Januensibus tradunt: quo fit ut dubitem, ne Veneti abire cogantur. At nimis in longum haec divinatio ostenditur: praesentia tractemus, ut nostra. Locutus sum cum Pontifice, te redire non posse; sed quod pollicitus fuerat, in aliud commodius tempus reservaret. Itidem

dixi Cardinali sancti Marcelli. Expecta paulum hunc finem

pacis nostrae ; nam vereor, ne quid lateat. Si ea perficietur, id autem cras videbimus, qua die expirat tempus assim. plendarum conditionum) poteris facillime ad nos venire. Si vero aliquid turbaretur, ne festina. Expecta literas meas : ego tibi ex animo consulam. De pecuniis illis fac, ut libet, licet nunc utrinque tempora sint difficilia. Vale, x x i. Septembris , Romae.

SEARCH

MENU NAVIGATION