Poggii Bracciolini Florentini Historiæ de varietate fortunæ libri quatuor. Ex ms. codice bibliothecæ Ottobonianæ nunc primum editi, et notis illustrati a Dominico Georgio. Accedunt ejusd. Poggii epistolæ 57. quæ nunquam antea prodierunt. Omnia a Joan

발행: 1723년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

EPISTOLA XXV.

Reserendissimo Parri Domisa Angetitio, Cardinalisancti Maνα Ci ob in hac tua nova insignique dignitate, praestantissimo Pater, plurimos tibi partim amicos, partim necessitudine ac familiaritate conjunctos, varia tibi munera illaturos, tum aurea atque argentea, tum vero reIiqua ornamenta ad cultum domesticum , communemque usum spectantia. Id ego a multis propter antiquam consuetudinem , mutuamque benevolentiam . fieri existimo, qui huic honori tuo ex val pag.3M. animo ' gratulantes,non quaestum aliquem, sed solam speciem ossicii intuentur. Major tamen eorum pars esse consuevit, quorum in largiendo animus non beneficii collocandi, sed percipiendi scenoris, commovetur ratione utilitatis, non honestatis officium sequutus. Ita enim fieri videmus,ut privati. aut humilis domus raris donis celebretur. Id sane, si quando, humanitatis aut familiaritatis causa, contingat , vile est quod impenditur, & parvo aestimandum. At vero inmgniori aliquo titulo ornatum Vulgo cumulant variis ac preti. sis largitionibus, certatimque asserunt quaedam, quae ad ut, litatem spectent, quaedam quae ad voluptatem: & quem antea aut irridebant, aut aspernabantur, cum sublatum viderint, veluti spectatum quempiam amicum, summo cum studio sectantur, atque observant; ita non hominem , sed fortunam respicientes, &, tanquam muscarum agmen, ad favum mellis convolantes, aliquid dono serunt, confisi cumulatiores se inde abituros. Mihi autem, cui neque earum rerum copia Nata .3os. superest, & meis rebus contentus ' haud vaco amplioribus.

satis erit afferre inter alios, quod dc nostra amicitia sit dignum .& tu non in postremis censeas muneribus, collocam

232쪽

eum. Disputatur a viro sapientissimo Seneca in sexto, ut opinor , de Beneficiis libro, an possit pauper in virum p

tentem, atque in alto possitum, beneficium conserre; &, cum magnis Viris , atque Omnia petentibus, maxime deesse testetur homines, qui verum dicant, quiqua illos inter mentientium atque adulantium turbas stupentes vendicent ab erroribus fablentium, excellentissimi esse muneris ac beneficii scribit, id velle atque audere praestare , cujus inopia solius, in summa rerum omnium copia, magna fastigia laborant. Quae res nequaquam miranda debet videri, si quis animadvertat, quam to cum periculo ac detrimento multi quondam vera loqui

apud Principes sunt experti. Alexander Macedo familiarissimum sibi Clitonem ' senem optimum, ac fidissimum Ducem, . vera de patre Philippo praedicantem, inter epulandum, manu sua interemit. Callisthenem philosophum, excellentis ingenii

virum, veritatis testem , variis discruciatum tormentis, crudelissime necavit. Cambyses adolescentis pueri cor, ob ebrietatem , veluti turpem in tanto Principe culpam , a parente in se familiariter reprehensam, sumpto arcu , sagitta transfixit. Darius Persarum Rex tres filios, unicum parentis solatium, publico in convivio, ob aliquid in se vere dictum, ignaro patri epulandos dedit. Reserti sunt priscorum libri exemplis eorum , quibus magno stetit fana & vera consilia suis praebuisse: mitto recentiora, ne quid offensionis haec oratio comtrahat. Hoc sane constet, rarum esse qui veri dicendi velit onus suscipere ; sed esse id signum benevolentiae permaxismum, veraeque amicitiae argumentum, non dissimulare quod sentias , .quamvis perpauci aequo id animo accipiant. Adeo namque in inlςntes sumus veritatis audiendae, adeo nobis, dc vitiis nostris favemus, ut non immerito laudetur illa Comi ci nostri celebris sententia. Obsequium amicum, veritat odium parit: Quo fit ut, cum horreamus reprehensores nostros, tum nihil aures, nisi quod suave & libitum fuerit, pati possint, omnes Gnathonibus delectemur, in maximos persaepe errores,

233쪽

pam incidunt , ejus profecto rerum domini majorem par tem serunt, quibuscum adulari, & ad nutum loqui habeatur

tutissimum; tantum cognoscunt, quantum adulantium atquciassentantium verba permittant; a quibus sapientiae opinione inflati, clim, rejectis veris consiliis, sapientiam experiuntur, maximas contrahunt calamitates. Fallimur nimium , mihi crede, inter adulatorum undique circumstrepentium voces pN , cum alius prudentiam nostram admiratur, alter beatos ac felices appellat, emciunt ut eorum vocibus decepti, nequoad prudentiam, neque ad felicitatem, neque ad Matitudinem pervenire possimus. Praestantissimi igitur muneris atque ossicii elegantis loco esse debri sermo illius, qui verum spectans, ac si1bi obsequentes, moribusque suis indulgentes, ad . Tectam rationem revocans, erroris sui commonet ; & quae ipsi non percipimus, aegritudine aliqua animi impediti, auribus

nostris refricans, ponit tanquam ante oculos conspicienda. Sed quoniam, omnibus in rebus, debet loci, temporis, personarum ratio constare, tantum complectetur oratio mea.

quantum praesens tempus patietur & epistolae modus. Neque verebor ne, quae a me explicabuntur , parum tibi grata sint sutura, qui tum vir es doctissimus, tum quoque, ubi pro veritatis causa instandum videtur, liberior in loquendo esse s Ies: ut, si te utar magistro, videar exemplo esse excusandus.

Ego, mi Angelotte, si voluissem his literis exquisitas quasidam ac multiplices laudes vitae congerere , more illorum, qui primum apud Pontifices erant, perfacile potuissem 3 cuicvis enim vel parum erudito id esse in promptu potest, qui, genera laudandi unde ducantur, Cognoverit. Sed absit ut, quod reprehendere in aliis sim solitus, ipse committam. Nam si tuis te virtutibus, quae quidem sunt permultae, atque illustres, ornare voluero, recte id possim, & ex animi sente tia facere. Plurima enim in te existunt, in quibus magna cum tua gloria evagari dicentis possit oratio, summum ingenium,sngularis prudentia, eloquentiae madium, plurimarum rerum usus dc doctrina, humanitas, comitas, in doctos viros amor

α benevolentia. yetum in tuis laudibus commorandi, ne Disitirco by Coosli

234쪽

I strque hic Iocus est, neque meum institutum. Illa mihi scribe di ratio suscepta est, ut ad ea te horter atque impellam, quae ad amplificandam laudem tuam, dc ad majorem quamdam gloriam consequendam arbitrer pertinere. Nam licEt intellia gam ea te praeditum sapientia, ut nequaquam vel hortatore, vel impulsore egeas, atque omnia, quae tantae dignitatis munus requirit, tua sponte facturus esse videaris; tamen, cum sustineas gravissimum onus, & cui multi jam succubuerunt, si quid ab amicissimo tibi adhibeatur opis, quod ex tua quoque supellectili videatur prosectum, haud ingrato animo coninfido te id esse accepturum. Memini a te quondam multos mecum pro nostra familiaritate saepius habitos esse sermones,

cum diceres, humana haec omnia, divitias, opes, dignitates, imperia, ceteraque sortunae blandimenta, ad quae tanta ambitione, tanto impetu, tanta anxietate concurritur, esse comtemnenda, abjiciendas cupiditates, compescenda desideria, voluptates spernendas, libidines comprimendas; caduca enim esse haec & momentanea, virtutem vero rebus omnibus praeferendam, serviendum frugalitati, honestam quietem appetendam, id ducendum in bonis, quod esset honestum; propterea parasse te tanquam diversorium, in quo, sepossitis supervacuis curis, otio literarum, & bonae menti possis vac re; quae sit, ut tunc aiebas, ita & sentiebas, neque animus est immutatus, da operam, quaeso, atque effice ut, quae ore te proserentem audiebam, opere nunc repraesentantem comspiciamus, utque hae virtutes, quas aliquando, propter cubpam temporum efferendi, ablatam tibi facultatem dicebas, nunc cum tempus datur, in aciem atque in campum eductae exerceant munus suum. tueantur honos, egentibus opitulentur , erigant oppressos, praesto sint probis, improbos deprimant ac facinorosos, aliquod semper opus agant se dignum, quo tuam testentur insidentem animo voluntatem, magnum intelligant homines in te praesidium innocentiae constitutum, judicentque hanc novam dignitatem, ut honoris amplitudinem secum tulit, ita & probandae virtutis materiam praebuisse.

quidem liaud magna ςum dissicultate assequeris, si it

235쪽

te ad hanc dignitatem accommodabis, ut non fortuito aut temere in te collata existimetur, sed meritis tuis virtutique

concessa , si praestabis publicis in rebus fidem , diligentiam,

integritatem, si in privatis facilitatem, continentiam , clememtiam, humanitatem; si te denique eundem . qui nuper su ris, hominem esse cogitaveris. Etenim hi tituli tam insignes consueveriint quandoque id secum incommodi afferre, ut ita magna licentia, magnam quoque Occasionem negligendae virtutis praebere videantur. Tollunt enim homines, atque evehunt longius, quam sapientis cogitata ratio praescribat, ut quantum queant, tantum sibi credant licere. Tibi auten , quι recte nosti, ex hac grandi digniinte non ad vitiorum liberiatem , sed ad virtutum opus esse aditum patefactum, scio longe aliter videri, judicareque, quo jn eminentiori loco te po- sit una cernas, eb arctiori quadam lege honestatis viam esse' constructam. Neque enim vereor, ne tibi prudentissimo visto illud occurrat, quod mihi homini pinguioris Minervae ita

mentem venit, pauciora multo tibi nunc, quam antea, licere , magnum quoque onus secum importasse hunc praegra dem titulum , magnamque servitutem : ut plurima, quae tibi olim permittebantur, nunc omnino sint interclusa. Haec aetas, inquit Terentius noster, aliam Vitam requirit, alios mores postulat non deambulare, ut solebas, animi laxandi causa, non amicorum convivia, non dies festos obire, non qui tem , non somnum, nec cibum capere ad voluntatem licet

non tibi, sed ceteris est, & maxime reipublicae serviendum; satisfaciendum amicis, egenis indulgendum; tantum tibi concedendum, quantum a publicis privatisque amicorum occupa.tonibus temporis atque otii supersit. Id vero omnibus est viribus adnitendum, ut siliguli gaudeam ad hanc te dignitatem electum , orentque eum sibi esse unum, inquem multi sperent, omnes diligant, nemo oderit, cujus salutem optent moristem deprecentur, cujus non solum facta, sed dicta quoque

admirentur. Cum autem ad egregium virum, qualem te esse cupimus, pertineat, neque re, neque Verbo quemquam lae

dere , utriusque Iei exquisita quaedam diligςntia a te Praestat Diuitiam by Coosli

236쪽

da est. Eo enim in gradu te virtus tua collocavit, ut iam,' quae egeris, quaeque dixeris, nequeant esse obscura. Cogita. tiones mehercule in magna fortuna non possunt latere. Ver-ha excipient multi, facta omnibus patebunt, quae, etiamsi recta fuerint, plures tamen inique interpretabuntur. Sed oris,

quod multis dissicile esse silet, moderatio est tibi praecipue

servanda. Non est facilius linguam continere, quam manus. Plures enim, quorum cum publicis, tum privatis in rebus integritatem continentiamque cognovimus, in verborum ibcentia paulum prolapsii sunt. Et hoc etiam solet virtus praei. stare , ut, quo quis liberior sit a vitiis, eo majorem stibi l quendi libertatem permissam putet. Sed optime illi sentiunt

sapientes , qui praecipiunt, ita nos vitam agere, ac si semper actus nostros aliquem gravem & sapientem virum con- icere existimemus, & veluti censorem acrem ac severum nobis praeesse. Verum , quum omnia, quibus institui ad virtutem vita hominis potest, praecepta pervestigaris , nulla salutarior admonitio , nullum salubrius conssilium xv rietur accommodatum illis, qui ad altiora provehuntur, qu1m si semper meditentur , omnibus horis animo secum versent, hujuscemodi, & quae aut in inferiores, aut superiores conceduntur dignitates, nullam penitus adjunctam secum ferre virtutem , neque a vitiis eripere , aut meliorem effἡere possidentem , quin potius ex facultate atque amplia tudine rerum, improbitatem, elationem., fastidium aut nasci solere, aut detegi jam concepta. Ut autem dicere solebat Lucilius, sub sordidor palliolo latere quandoque sapientiam; sic

saluberrimum est, cogitare, sub ' rubeo , aeque ac sub stram, 'VMI p. Ioianeo pileo, quandoque stultitiam latere posse. Dignitatis namque , & amplitudinis, non virtutum, & fuscus 6c rubicundus pileus habentur insignia: quae quum indigno tribuuntur, plus secum trahunt dedecoris, qu1m honoris. Nam quid ve. rae dignitatis , aut ornamenti consistere in eo potest, in quo,. quemadmodum saepissime vidimus , tantum jus fatorum valuit , & temeritas sortunae, ut quem stupidi cordis, & linguae,

237쪽

hamus, eundem attractum ad altiora venerari & colere e Ngamuri At vero ea si dentur sapientiae, si scientiae, si alicui virtuti, magna sunt existimandaue conceduntur enim laudi &gloriae , quae virtutum este praemia sapientes scribunt. Cum

autem precibus , ambitione, pecuniis, gratia comparantur,

nulla virtute conciliante, populo, qui recto caret iudicio, quique illa ex inferiori loco admiratur, majora quaedam ap- Parent, ac stupenda; sapientibus autem viris, qui homines ex .animi dotibus, & recta mente, non ex basii, aut fastigionaetiuntur, magis nota turpitudinis, quam signa laudis, vel dignitatis, quas non magis repraesentare illa possunt insignia, quam pudicitiam matrona in coetu meretricio constituta. N,

hil enim conspicui, nihil excelli habent insignes tituli, vel

malis artibus quaesiti, vel admixti stultitiae, quam non tege. re summa solet dignitas, sed reddere apertiorem. Sed cum te video sponte tua incensum scientia ad omnem esse virtutem, . vult.Aia. atque ad illustrandam hanc tuam ' dignitatem erectum, non alienum mihi visum est, addere quod ad tuam laudem spectare existimem. Magnis vero viris est admodum necessarium, dc difficillime praecavetur, id est, ut adulatores, odiosum s ne ac perversum hominum genus, qui in hospitiis potentum plurimum posse consueverunt, penitus rejicias, neque aures tantum eorum verbis, sed domum quoque esse clausam v Iis. -mvis autem non facile adulator ab amico discernatur amicorum enim omium assumere sibi videntur in tamen acri perspicacique ingenio, quale tuum est, non erit arduum internosse, ex fide ne, an assentandi gratia loquantur. Hos omnes, ne qua labe te adspergant, omnino suadeo repellendos ; illos autem praecipue advocandos esse, ilIOs complectendos, quorum in te acrior, aut asperior sermo videatur, suppleri po- qui te errantem, ac labentem ' ac sustentent; quos liberius ii g loquentes illi ipsi Gnathones , quorum mos est simulare se val pag.3o6. nostris commodis aut honori ' assectos , nimiae licentiae arguant. Magna erit bene instituti ad virtutem animi significatio, si tibi consulentes, si admonentes, si objurgantes dii

238쪽

num quippe est in aegroto signum, primum morbum suum

sentire ac nosse, deinde curari velle, tum autem obtemper,

re medicorum praeceptis. Neque est quod de se quisquam

confidens afferat, quod egregiae stultitiae argumentum est, se non egere medico. In multis mim, ut ait Jacobus Apostolus, ossendimus omnes quis sine peccaro se use dixerit, mendax es. Quod si nos curam patimur, si vulneribus nostris medentis manum admoveri, optata sequitur valetudo. Existunt ' autem nonnulli, ignari illi quidem rerum, & ingenii crassi, qui posteaquam ad aliquam ampliorem fortunam astenderunt, tumentes animo, un, cum sortunae induugentia , prudentiam quoque ac sapientiam sbi arbitrentur me concessam. Ita testes justitiae suae, quam ostendendi amplam nacti sunt facultatem, satis abunde superesse sibi prudentiam, di consilium rati, ubi inferiorum sententias contemnunt, uberem siti praebent in vulgus materiem deridendi; &, licet vulgi judicia in pluribus pro nihilo sint habenda, tamen quam doque in aestimatione hominum minime falluntur. Possem nonnullis, qui me non notant, videri paulo impudentior, qui, apud virum doctissimum ac prudentissimum, tam multis agam verbis, quae sibi sint multo qu1m mihi notiora

Sed meus in te amor coegit, ut, quanquam te plurimum comsilio ac sapientia valere cognoscam , ea tamen refricem tuis auribus, in quibus etiam docti aliquando viri labuntur. Multi, forsan ignari, qua sis mente haec accepturus, dubitarent ea ad te perscribere, verentes ne haec nova dignitas institutum olim vitae cursum, & priores mores, quod jam multis a cidit, immutasset. Solent enim excelsa haec dignitatum cui, mina quosdam insolito splendore luminis perculsos adeo es- ferre aliquando, ut olim Urbanum VI. Pontificem, nunti ta sibi ad summum Pontificatum assumptione, motum mente sulci dicant: id quod postmodum nam schisma in Ecclesia temeritate sua contractum est j ipso opere comprobavit Verum haec illis solent accidere. quorum mens angusta, an, mus imbecillis, capere nequit amplitudinem magnae sortunae, qui se omnes obliti, nec quanti sint, aut unde emerserint,

239쪽

pensantes, se ex pompa, aut ex fastu aestimari volunt. At vero tibi, cujus virtus x animi magnitudo est perspecta omnibus , cui summam anteacta vita laudem tribuit, quem studia bonarum artium parvi pendere humana omnia docuere, longe secus evenisse gratulamur. Nulla elatio, nullus fastus, non verba asperiora, quorum in te moderatio aliquando requisbia est, deprehenduntur; non faciles aditus, non humana allocutio desiderantur: ut gaudeant homines, & plurimum humanitati additum propter hanc dignitatem, & asperitati detractum. Quae cum stat omnia summis laudibus efferenda, in hanc potissimum curam incumbas oportet, ut quidquid favoris , quicquid operis, quicquid adjumenti contrahere undique potes, id omne ad salutem hominum, & amicorum prinsidium conferas. Nihil tibi illustrius, nihil excellentius comparabis , quam si ne verbo quidem quemquam duxeris esse violandum; iniquum est enim & detestandum, sive potest,tem , sive eloquentiam ad praesidium nobis datam, ad pernLciem alterius pestemque convertere I opprimere vero innocentem, & abuti potentia adversus inseriores, habetur perniciosissimum. Neque est quod quisquam licentiae suae blandiatur impunitate scelerum confisus; nam si legum poenas , si timo- . . , . rem hominum , si judicum sententias potentes viri declinant, tamen aestimatiopi hominum subsunt, quam qui com adc hie & temnit, non solum est impudens, sed ditatutus, & post modis..: vir non effugiet judicium summi Dei. Habes epistolam ver-

quales oecur- bosam, tanquam testem mei in te amoris, neque alienam,huehda Uuis opinor, a tua dignitate: quae si tibi non injucunda fuerit.' est ut gaudeam, me hanc scribendi curam non inanem suΩcepisse: sin vero quid in ea te offenderit, gaudebo quoque. uetus conscientia mea. Romae, S. Idus Octobris.

240쪽

EPISTOLA XXVI.

Domino Cardinati Som Anseli.

UAMVIS ea, quae ad te, praestantissime,sum scripturus , majora quaedam eme videantur, quam vires pusilli hominis ferre possint, meus tamen in te amor stingularis non solum suasit, verum etiam compulit, ut ad te scriberem quae dignitati & honori tuo conducere arbitrarer. Non aliter enim commoveor in iis, quae aliquando contra te censeo disteri, qu im si viderem in certum dis . sentia crimen adduci ' existimationem meam. Multa tibi objiciuntur . isti iiiiii.-a majoribus, multa etiam vulgo loquuntur multi, qui dilbnem. gentiam tuam, & solitudinem in pejorem partem interpretantes , minuunt, ut ita dicam, leviter Iaudes tuas: ut major jam quaedam ad ea, quae aggressus es, cura tibi paranda sit,& exquisiitius consilii genus adhibendum. Licet autem ea sinta tempora, ea rerum conditio, ut divini potius, quim huma-a ni ingenii esse videatur, ita certum exploratumque conma lium habere, ut neutram in partem declines, nihil offendas se tamen tutissimum semper habitum est, parere majoribus, dea. gravioribus in negotiis ducis imperium consequi. Nam si Apo-n stolus etiam dyscolis dominis voluit nos obtemperare, quam to magis Vicario Christi parendum est; cujus mandata comtemnere , arrogantis 3 praeceptis contraire , superbi; decreta increpare, stulti esse videtur Instas , atque conniteris omni studio , ut Concilium fiat Basileae. Certus ' sum ne- valla , que enim aliter existi myri decet, licet nonnulli, quod paulo post dicam, secus murmurent) tuam prudentiam ad id bono

tantum publico, & communi utilitate commoveri, illamsbiam versari ante oculos, eo tuas tendere cogitationes. Sed

hoc quoque meminisse te oportet, pro portiuncula tua Pu-Disjtigod by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION