장음표시 사용
241쪽
blicarum rerum curam te sumere oportere, ne plus aequo progrediens, publicam rem in privatam videaris velle cono eriere, eoque Vires tuas proficisci debere, unde tuto , dc
absque Reipublicae detrimento regredi possis. Neque enim bonum Imperatorem decet sponte in cam aciem descendere, in qua non suo praescripto, sed militum arbitrio sit pugnam dum, in qua plus temeritas fortunae, qu&m conlilium possit Illud vero indignum viro sapiente, ut nosti , dicere xum pu- raram: cujus id officium habetur praecipuum, non solum quod est ante pedes videre, sed prospicere etiam futura, neque commoveri tantum spe boni concupiti, quantum tim ro casum etiam insperati mali. Cupis servare Concilium Basileense, ut haeretici ad fidem in eo convertantur, reformentur Ecclesiasticorum mores, pax inter Christianos constitu
tur. Haec quidem cogitatio honesta & sancta est , honoque ac sapiente viro digna. Sed hoc ipsum & summus Pontifex, ct ceteri omnes cupiunt. Quid igitur inter te dc illos interest
Tu una via proficisci contendis, quam rectam ac tutam spe-- Tas: illi alia, quam rectiorem, certe tutiorem confidunt, pringrediuntur. Noli tuum consilium tanti facere, ut judices iblud Pontificis ceterorumque judicio prae ferendum , nequo
existimes unum te plusquam reliquos sapere. Μulti privati viri persaepe rectius sentiunt de Republica, quam illi qui praesunt. Non enim omnes, quos in Magistratu, aut dominio vidimus constitutos, sapientes fuerunt; & tamen eorum semientiae, quamvis perniciosae atque inconsultae, ratae habe
tur. Temeritas quoque Principum saepius in deliberando sapientum virorum consilio praesertur; siiquidem eo in gradu sunt positi, ut recte, an secus sentiant, eorum sit arbitrio Lib. ra obtemperandum 3 & Livius ipse scribit major pars meliorem --t cir Si ergo etiam iniqui Principis decreta observantur, quam to magis aequi bonique servanda sunt Dices forsan Principem non recte in hoc sensisse. Lices verum id esset, tamen tuum non est judicare de superiori : aequius est, Pontificis
prudentiae te acquiescere, quam Pontificem tuae. Neque etiam
tu negabis, Pontificis pol , quaci tuae voluntati, Parero Digiti su by Comic
242쪽
debere populum Christianum. Si vero hanc non tuam , sed
Constantiensis Concilii voluntatem esse contenderes, mememto Martinum Pontificem, nullam aliam ob causam, & distinlisie illud & mutasse, quam propter tumultum aliquem com sequutum. Respondebis, opinor, non solum te esse, sed alios hujus rei auctores. Ego, qui ceteri sint, nescio: hoc unum scio, nullos adhuc Principes eorum, qui vere Principes dici possunt, misisse Basileam oratores; sed convenisse quosdam in haec, partim metu, partim cupiditate, partim ambitione, partim spe rerum perturbandaqura, coactos, qui etiam alios vexant legatis, ut secum coeant: ut plane su*icer nonnuuIos non fidei, sed perfidiae grati1 convenisse, & arbitrer conventuros. Sed, oro te, quem rerum finem tibi proponisi si resormationem Ecclesiaet a malo quidem capite, ut Videor, hoc coeptum est, per inobedientiam videlicet, & Pontificis Contemptum. Non est reformatio haec, sed deformem fieri. Adversari per contumeliam Principis mandato, non est Ponere pacem, sed gladium in populo ; dimidiorum semitas investigare, non est tollere haereses, sed inserre 3 dividere membra a capite,armare subditos in superiores,serere inter P tres dissensitonem, quid aliud est, quam rursus scindere inconsutilem tunicam Christi hunc enim finem timeo ex comtentionibus vestris. Considera diligenter, quaeso , sententiam Platonis, qui divinitus scripsit, ex discordiis Principum, rerum publicarum interitum sequi solere. Quid tu , qui omnibus es in rebus prudentissimus 3 Nonne vides duorum maxime Principum, alterius ambitione, alterius odio, hanc totam massam conflari, quae quo animo coepta siti, quo spectet, etiam lippis oculis intuenti, satis perspicuum esse potest. Sub Velamento Concilii aliud quiddam moliuntur, quod avertat Deus; nisi forsan putas eos ob sanctimoniam, ob piet, tem , Ob religionem, ob gelum fidei, ob pacem fidelium commoveri. Quae tibi vero laus apud homines, quae merces erit apud Deum, quae postea mentis quies, si, dum aliquod majus commodum Ecclesilae concupiscis, maxime illius exi,
xeris causa calaminiis Ad hoc tenditur a quibusdam, hoc
243쪽
procuratur, quod non dissimulant ex Alamannis quidam lana proferre, scissuram Ecclesiae, & alium Pontificem quaeri: id autem a majoribus quibusdam audivisse se asseverant,& quos nota minime occultant. Quo manifeste percipi potest, hoc opus est e quorumdam, qui, vires ac Pontificum Valla,ibid. potentiam aegre serentes, augeri satagunt ' proprias vires petintestinas nostras tempestates,& publica detrimenta. At enim, inquies , quid reliqui moliantur, ignoro: me sista movit publica utilitas, huic vaco, hanc unam perquiro: si quid accibderit secus, absum procul a culpa. Vide ne seducaris, vitoptime. Scio te optima esse voluntate ; sed illud etiam novi, non omnium eundem animum esse. Scio quoque rem aliter ac putes poste evadere: scio dissicillimum esse compescere iram , odia, cupiditates : hoc vel b certissimum est, solere fieri homines ex licentia deteriores; δc, ciam non omnes unum animum ad Concilium afferant, cum spe commodi, timor etiam incommodi debet esse conjunctus. Itaque debes non tuam, sed Pontificis sententiam sequi, neque perstare adeo in opinione, ut tuae culpae tribui mereatur, si quid acciderit adversi. Caput is est: si quid deliquerit, tuum est quid sentias loqui, & efficere, ut sis extra noxam. Hoc tantum praestare debet vir sapiens, ut vacet a culpa: quod quoniam es-
fecisti, reliquum est, ut obediens dicto sis. Egisti quod fore utile cogitabas, scripsisti ad Pontificem, multosque praetereas quae impendere videbantur, exposuisti conditiones temporum , pericula ostendisti, hortatus es ad Concilii consummationem, functus es officio boni & sapientis viri. At verbPontifici aliud quidpiam magis conducere visum, rem diseserre consultius, suum consilium anteposuit tuo. Numquid . propterea ad arma & vires est confugiendum 3 Idem ipse sae. pientissimus Plato dixit, vim neque patriae, neque parenibbus inserendam. Qui autem verior pater, quam is, qui parentem & auctorem Omnium nostrum repraesentat in terris 3 quae melior patria , quim Ecclesia, in qua salvamur Numquid , quia in sententia perstat Pastor, propter parvi
244쪽
EPISTOLAE et os est Ambo eundem spectatis finem , sed itinere diverso:
utrum aequitas, te ne, an Pontificem de via decedere Neque vero mireris, si mea verba ad te converto; tibi enim soli, quaecumque acta sent agunturque , adscribunt; & , nisi tanquam signifer, & dux, ad quem ceteri confugerent, existitisses, hunc conventum amrmant jam olim sua sponte fuissedi fiblutum. Sed quidquid de te homines & sentiant, & loquantur, non dimovebit me de sententia, qui credam semper quaecumque egeris, & bona voluntate te egisse, & mente optima , tuaque consilia ad publicam tantummodo utilitatem spectare. Illud tamen diligentissime advertere velim, accuratiusque considerare, an hoc pacto possit ad hoc, quod cupis, publicum commodum perveniri. Brutus, cum Cicero M. Antonium vehementius insectaretur, Octavium vero nimis e tolleret , scripsit putare te, quae ille ageret bono animo, dc Reipublicae causa facere, sed parum conspicere in futurum 3 vereri se ne conlitia ejus aliter evenirent. Ita vero accidit Ille idem Octavius, quem Tullius adversus Antonium nimis armaverat, arma ad salutem Reipublicae alsumpta, contra Rempublicain convertit. Consilio igitur viri prudentissimi, ad ' cetera Ciceronis cecidit conatus. At idem scribit rectam oedo sententiam, ne in victa quidem causa, vituperandam. Sed non est appellanda recta sententia, ex qua conixistura assequi ,-- '' possis, certum discrimen posse proficisci. Quod autem ce tius discrimen videtur, quam populum rerum novarum cinpidum adversus edicta Principis convocari Nonne per hanc contentionem,& contrariarum sententiarum certamen, jam ignis succensus est, ex quo queat ingens incendiorum moles exoriri 3 Cogita, oro te, qui homines, quave ex causa mulisti convenerint, discute mores, affectiones, prudentiam nomnullorum : intelliges profectb horrendum aliquem deteriorem finem, neque esse hanc materiam, ex qua templum D mino exaedificari possit, nisi fortassis te solum lateat, quod ore ferme omnium decantatur. Loquor tecum summo cum moerore, quo assicior expectatione futurorum. Nisi tu te r
trahas, nisi pedem reserar, nisi etiam his obsistas, vereo
245쪽
ne vulnus pestiferum Ecclesilae infligatur, cui volens posteaἰ
cupiensque, mederi nequeas. Certe tunc, cum non prod
malim era- rit, incipies mihi aliquando cedere non divinanti, sed lysis oculis cernenti procellam suturam ex nubibus, quaS perlevi vento dissipasses , antequam imbrem infundere cepissent. Sed , quod te fallit, existimas ceteros secundum ingenium valla, ibid. tuum; ut quisque enim vir bonus ' est, ita alios minime improbos suspicatur. Permulti dissimilem verbis animum attulere , qui plus Zizaniorum serunt, qutim tritici; id quod nisi ante provideas, conspicies in tritura. Illud vero prae ceteris me excruciat, quod a malevolis , ut puto, disseminatur in Curia, te hanc totam curam istius Concilii suscepisse, ut e inde Papa fias; atque adeo mentibus nonnullorum haec opinio infixa est, ut avelli nequeat; neque enim te tam perti. nacem in ea re suturum sui iue, nisi ea re trahereris. Sunt qui hanc suspicionem rationibus augeant, sunt qui id longe , tua virtute abesse contendant. Ego id nego apertissime, neque quicquam magis abesse a tua sapientia, quam ut per calamitatem Ecclesiae tibi quaeras vel potentiam, vel dignitatem. Haec
autem, quanquam vero sint contraria, tibi tamen omni opere enitendum est, ut ostendas eos palam mentitos esse, qui hos rumores excitarunt. Neque tu mihi respondeas volos
aut finis rerum hoc monstrabit , aut, faris es mihi conscientia mea ; nam & illi ipsi dicent non noluisse te, sed non potuisse, remque aliter cecidisse quam putaveras; & bona etiam coram hominibus sunt providenda, satisfaciendumque iis etiam qui foris sunt, quae si tu contemnis, vide ne in lubrico verseris. Scis quid narraverim tibi, dixisse me olim Cardinali sanctae Crucis, cum primum ad Curiam accessit. Illud ipsum dc tibi dictum puta. Si tu me decipis, actum est Haec
eadem narravi Laurentio tuo, utque ad te scriberet, rogavi , sed, quia forsan vel non 1cripsit, vel remisse potuit scribere, malui videri impudens, quim negligens in significam
do tibi ea, quae ad te maxime pertinere sum arbitratus. Nullo amore, nullo Odio, nulla assentationis gratia motus, haec ad
te scripsi, sed primum caritate tui, secundb timore laturo, Di tiroo by Gorale
246쪽
rum. Quidquid tamen sors tulerit, quicquid egeris, ego te semper bono animo egiste judicabo. Scripsit ad te epistolam nuper, in qua me purgabam de liberis, quod in tua epist la objeceras. Eam, quia postmodum acrior visa est, quam tua ferat dignitas, continui, ne mihi nam irasci non soles
paulum succenseres. Itaque malui lucubratiunculam perire,quim vel minimum te commovere. Si tamen antea pollicearis , te mihi remissurum quae scribo, condonaturumque in.juriam omnem, mittam epistolam sub hoc salvo, ut aiunt, conductu. Te vero per amicitiam nostram oro, obtestorque, ut hanc epistolam contineas, ne alicunde non enim omnes aeque oudicant ) malevolentiam contraham. Commenda me
Domino Archiepiscopo Mediolanensi praediligenter ' Vale, perdisgetiamei memor. Qui sim, ex stylo cognosces. Romae, pridie Kal. Iulias I 33.
Domino Cardinati Sancti Angeli. EREOR, praestantissime Pater, ne isthie
barbaries, quacum diutius versatus es, immutarit pristinam humanitatem tuam, ac salsiorem, ne dicam asperiorem, reddiderit , qudim tua ferat natura. Nam, licEt v ra virtus inquinari nulla labe possit, mores tamen nostri,etiam corroborati ad comsuetudinem diuturnam, & mitigari, & asperari possitnt. H minem quoque summa humanitate praeditum ad nimiam veritatem deflectere consuevit familiaritas eorum, si acerbi
res fuerint, quibuscum diutius consuescat. Quod tibi viro dudum humanissimo ne acciderit, pertimesco. Nam, ut de divinatione illa sileam malo enim justa causa cadere, ne videar, ut scribis, pertinax in tuenda sententia, Mim argu-Eidem
247쪽
mentis tecuni pugnare in quid attinuit in literis tuis, in quibus
iocari prae te fers, exagitare me liberorum gratia. Feras, oro te, aequo animo, ut 1 oles cetera, me loqui tecum literis lis
here , ut verbis coram solitus sum, vel colloquendi sid enim cupere videris in causa, vel tuis literis respondendi. Admirari enim cogor id quod scribis, neque literis meis congruere, neque tuae responsioni. Scripsi ad te epistolam, jocis licet insulsis refertam, rcferens sugae illius turpissimae causam non in te, s ed in eos, quibuscum Baccho & Venere, quam cum Marte magis mos est bellum gerere. At tu rescribens, jocarique asterens, me probro lacessis, ut non jocari, sed jurgari videaris; is enim jocus dicitur esse, ex quo non moeror, aut animi aegritudo aliqua oriatur, sed remisso, & jucunditas : nissi forte novum jocandi morem velis introducere, non ex facetiis & risu, sed ex contumelia alterius expressum. Nam recensere quae minus honeste commiseris, non risium & ro, laxationem mentis, quod in joco quaeritur, sed fletum &pendrim animi, Vel parum prudenti ' solet afferre. 6Mi. Quid enim opus fuit, aut quid ad meas literas pertinuit, post reprehensionem illius divinationis arguere me de prole suscepta, etiam salcato argumento ξ Alleris me habere filios, quod Clerico non licet; line uxore, quod Laicum non decer. Possem respondere, habere filios me, quod Laicis expedit ;& sine uxore, qui mos Clericorum ab orbis exordio obse
yatus. Sed nolo errata mea ulla excusatione tueri. Quamvis enim possem facillime nonnulla in medium afferre restimonia, quibus probaretur multa expedire quae non decent, naubtaque licere quae minime expediunt, fatius tamen duco fateri culpam, quana esse pervicacem. Scis enim non licuisse mihi, quod egerim, testorque errasse me. Sed non eo erra vi, ut mei erroris testimonium oriretur. Ortum est, non de- evasa,p-dita ad id opera, sed sponte sua. Pluries eodem ' devio prolapsus sum; attamen nul'a extitere erroris vestigia impressa , ut, quia teguntur errata, pro insectis apud homines habeam tur. Veruntamen nunquid ego primus sum, qui sine uxore
liberos tulerim i nunquid adeo desuetum ςst ex aliena libeῆ
248쪽
rorum susceptio 3 numquid in diem, & ubique terrarum reperiuntur Laici , Clerici , Sacerdotes, viri Religiosi , Abbates, ut ita dicam, Conventus, ut ait Hibernicus ille. Episcopi quoque, & in majori etiam nominis gradu construtuli, qui prolem ex nuptis, viduis, virginibus etiam Deo sacris ferant Illi ipsi mundi, ut dicunt, contempores, religioni dediti, qui vilibus indumentis, capite ad collum reflexo, pau- Valla,ssis dperiem coram profitentur, nomen Iesu invocantes, novaminque animam Deo gignere cupientes , sequuntur praecep tum A postoli, ut, quae non sua sunt, quaerant, utanturque pro suis,&, cum unicum talentum ris creditum sit, non abscondant, ut ille nequam servus, sed in alieno agro serentes, red- dant multiplicatum. Credo hoc tibi in me displicere, ut more tuo jocer, quia in urbe natus, & altus sis, in qua videa- mus esse continentiae domicilium, in qua Clerici, Sacerdotes, Abbates castissime vivant, atque omnino liberis careant;
aut, sit quid pauxillum declinent , id fit qu1m occultissimE.
Opinor etiam Alamanniam patriam a congressu mulierum abhorrentem, cujus homines continenter, mbrie, caste ubiam ducunt, in qua nulla scorta, nullae impudicae, nulli lenones versantur, cujus ingens pudicitia per universam Europam diffunditur, excitasse tibi memoriam errati mei: ut, quinniam tibi desint istic, quos in ea re delinquentes admoneaS, ad unicum me recurras, solumque hoc praegrandi scelere adstrictum. Risi saepius Abbatis cujusdam e nostris haud ignobilis considentem, ne dicam impudentem, professionem squi, cum dudum Martinum Pontificem visitasset una cum adulto filio, atque interrogatus respondisset imperterrito vultu , non solum illum, sed alios quatuor quoque filios, qui arma serre possent, ei superesse, qui omnes essent in Pontificis potestate, & Pontifici, & ceteris, causam praebuit ridendi.
Non ego tamen obtego meam culpam erroribus ceterorum.
Fateor infirmitatem meam, &, cum Clericus sim, etiam me hominem sentio esse, & peccatis subditum: ut, cum velle in me sit quod rectum est, tamen non existat perficere. Sed 'I' AD,P-3 squi illam a Deo gratiam nanciscuntur . ut nulli cupiditati
249쪽
serviant, nullam appetant voluptatem , nulla libidine moveantur, qui animum suum ab omni turpitudine servant immaculatum, omnibus corporis illecebris abjectis, bona voro haec, quae dicuntur externa, penitus contemnant, qua-
Valla, ibid. lem te esse cognovimus, permagnum quid ' Altissimo debent, a quo sunt, supra vires hominum, supraque naturam nostram, munus praestantissimum consequuti. Sed longe ab illorum virtute infirmitas mea me collocavit, fecitque, ut ceterorum bo ratem citius admirari, qu1m sequi possem. Αttamen utitam reliqui Clerici non essent me deteriores t qui vissent, mihi crede, adhuc Boemi, neque in Clerum tam ini. mici , nec in Deum tam impii extitissent. Plurimorum hominum vitia, quia occulia sunt, nullam p bent occasionem male sentiendi. Si ea, quae private fiunt, publicarentur,
multos execraretur populus, quos summo honore colit, vin
Iuli probos & spectatos viros. Licet enim peccatum idem sit apud Deum , cui innotescunt etiam cogitationes nostrae, perspicuum est tamen scandalizari proximum magis manifesto peccato, quim occulto. Ego quidem peccavi mam po- occultissime. tui ' occultius; sed eum agrum colui semper, qui fructum se re posset. Cum ergo in terram frugiferam semen forte cec, disset, fructus inde ortus est, & quidem casu quodam, nulla
mea impensa excultiore. Peccavi tamen nihilominus, fateor, sed ducem sum naturam sequutus, quae clam germen protinterit , mitigari posse videtur ea culpa aliquo emolumento com
juncta. Quid autem dices de illis, qui serunt inter spinas & p luosa, sine ulla spe stupsis percipiendi, qui non curant naturam pervertere, dummodo scelus eorum sit tectum, ne viri honi nomen amittant quod quidem infandum flagitium ma- 'Forte inferit. xime facerdotes infixit', occulta obscoenitate inquinatos, ut casti palam videantur. At hi, si quem alienam mulierem ab trectantem viderint, si quid paulo liberius tentatum, exclamant sceleste factum, prohibent, puniunt, execrantur: cete- Sustieor rum de exclusione ' verbum nullum. Cum ergo vitia haec .. - . . .' comparo, malo detegi errorem meum hoc pacto, quod le-
Sensus p viusculiun est , quam Norum detegi ', cum sit omnium g Disitirso by Cc oste
250쪽
vissimum. sed tibi, viro optimo, ac sanctissimo, etiam quae postulat ut i ceteris leviora videntur, gravissima appareant necesse est. Dedit tibi Deus in omni genere literarum excellentem doctrinam, praestantem Virtutem, naturam 1 vitiis omnibus abhodirentem , dedit purum & simplicem animum, ut qui nihil hisbeat terreni, praeter corporis societatem. Itaque, si pro tua virtute, tuaque in 'me benevolentia, me arguiS, mones, i crepas, si cupis reddere tua opera meliorem, fungeris tu quidem munere petimi dc hominis & amici, quod est mihi gratissimum. Quod autem de instituendo vitae genere scribis, ego jamdudum decrevi certum Vitae cursum, quo dc proificiscor, non devians ab itinere constituto. Nolo esse Sacerdos , nolo Beneficia; vidi enim plurimos, quos bonos vi-l ros censebam, maxime autem liberales, post susceptum socerdotium avaros esse, & nulli deditos virtuti, sed inertiae, otio, voluptati. inod ne mihi quoque accidat veritus, decrevi procul a vestro ordine consumere hoc, quidquid si perest, temporis peregrinationis meae; ex hac enim magna capitis Sacerdotum rasura, conspicio non solum pilos abradi. sed etiam conscientiam, & virtutem. Vale, &haec, sive joco, sive serio mavis, accipe: fac, ut lubet. Ego, jocos tuos imitatus, longior fui, quam vellem. Romae, IO. Iulii. I 3 3.