Philosophiae turonensis institutiones ad usum collegiorum atque seminariorum. Vol. 1. 3. ...G. Gley Historia philosophiae, logica et metaphysicae pars prima

발행: 1823년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

sius opera Paratu aVide, velut apparet, exquisivere Graeci, cum humi defossa diu latuerint. Sui juris ea secit Sylla, cum Athenas vicepisset; ipsa Ronuae publica lachre, Cicerone vivente. Quae sunt inter haec opera notatu digniora, compendio brevi designabimus. Dividitur Aristotelis organon in quinque partes; in Categorias, Iuterpretationem , in Antilrtica, Topica et in Elenchitin sophismi. . Ducunt priores ambae partes ad syllogismum, cujus mecanica structio susius evolvitur in Analyticis atque Topicis. In tractatu de Princi 'iis naturalibus, cum evolvisset expendissetque Parmenidis, Melissi, Platonis, Empedoclis, Anaximandri,

Anaxagorae, aliorumque veterum dogmata de causis primis, asserebat Aristoteles : Casun neutiquum es 1 malus est hic orbis univei D sus. In actione quacumque proponit sibi natura sinem, terminum aliquem. Datur inn Orbe motus, de quo si quis dubitet, oculos ait aperiat : datur ergo primus motor. Existitu ab aeterno motos ea causa primitiva; puris- ω simus est spiritus, qui, naturae corporiam n alienus partem orbis cxcelsissimam inco- , lit n. tr3σέ tu de , Coela sententiam exponit

112쪽

Aristoteles de hoc orbe, de corporibus, quae, juxta ipsum, aguntur motu circulari, de ΝΡlia, aeis coelestibus, de stellis, de corporibus quae Vocat simplicia, de qua tuor elementis et C Oxum gravitate. In tractatibus de Generations et Cori Ptions , de Meteoris, in epistola quam scripsit Alexandro de hoc orbo uniuerso, principia physicae generalis exponit sustus. In tractatu de Anima consutat Aristoteles ea quae turpiter errando protulere philosophi

Veteres. st Non est, inquit, anima motus, cum

n ipsa corpori motum imprimat; non. st alixi qua compositio partium, neque numerus v qui propria virtute mOVeatur, neque Com-v positum aliquod ab clementis. Anima per-B secte simplex, una, 'Ritae principium cst ins homine. Considerata sub aspectu variae san cultatis operationisque, dicatur esseZmodon VegetatiVa, modo sensitiva, quae motus an sensibus impressos accipiat et lege dirigat. v Sensuum actio colligitur in sensu communi, M qui productus impressiones Offert animae. , Patitur auima, cum frigoris, caloris, alias-n que recipit impressiones exteriores. Agit,n ubi sensationes apprehendit, invicem con-n seri, ut inde notioncs extrahat. Accuraton distiuguatur anima, mens, a bcuou quem

113쪽

B cXPCritur, v repraesentatione, quam Graeci u phantiasta nuncupant. Quaecumque Vivunt, is ab ortos hora, quoadusque destruantur, auIn ma VPgi tativii s u neutriliva gaudent. Λnin mali cuilibet est anima sensitiva, quae, quasin regina, sensuum operationi praeest, ipso1rum v monita suscipit, ipsosque regit imperio. v d obis intelligens est anima, cujus ope ad n ilitelligibilia scu in rosione corporum v li, in orbe spirituum assurgimus. Una, simpli-

Post aliquot alios tractatus haud ita graves, in quilius evolvit Λris inicios suam de re physica doctrinam, accedit Animalium Nistoria cum triplici tractatu de ipsorum Partibus, Generatione et de Plantis. Stat in his operibus insigni splendore Aristotelis gloria. Legentis oculis offert animalia quaecumque, homi uem, quadrupedes, pisces, aves, amphibia et insecta. Exhibetur in hρc historia specialitas animalis homo. Alia vero animalia non describit

auctor adeo minute, sed ipsorum naturam Ostendit, indicans in quo disserant ab humano

Corpore Partes Variae Corporis i Psorum, Seu cum ipso conveniant. Cum itaque sit in hacessigie persona princeps homo, rcsexuntur ad ipsum alia animalia notanturque caracteres,

114쪽

quibus cum homine simile quid halicant aut dissimiIe. Praestantius ea in re nihil Haboratum Illic usquo. Ut opus hoc eximium extrueret, bibliothecam adierat Aristoteles, sed cnim aliis in diagebat auxiliis, et ea suppeditabat Alexander,

traditis ipsi millibus aliquot hominum, qui

Graeciam Asiamque perlustrarent, animalia generis cujuslibet exciperent, obserVarent et .

educarent, ita ut quidquid ad ea spectans ipse Persectissime cognitum habere posset. Quae ad haec expenderentur, addi jubcbat Alexander est quoque munisicentia, quae rei susceptae magnitudini par esset. Iam annotate tractatus de Ethica, de Magnis moralibus, de Morali ad Eudemrum, de Visnutibus et Hliis, de Repviblica, de oeconomia, de Rhetorica, cum Epistola ad Alexandrum de Arte oratorias de Arte Poetica.

Praeter haec opera et alia quae silenti ova lermittimus, habentur ut authentica : a'. 0 raphia heroum trojanorum atque grineorum, elegiaco versu, sub titulo Peplos; 2'. 'mnus quem scripsit Aristoteles ad celebrandam Hemmiae memoriam, ubi patronus ille potens insidiose ciscumventus, Artaxercisque iussu

115쪽

suissct interremptus; 3'. Aristotelis Epistolas. TCstamentumque.

In tractatu de Ethica, quem filio Nicomacho dedicavit Aristoteles, exponit auctor assectu tenerrimo doctrinam cui filius amantissimus adhaerere debeat, si velit attingere felicitatom. Ut opinatur Aristoteles, insequatur homo virtutem, pi pter virtutem ipsam. Vera solicitas est bonum, quod optare debemus propter Se- ipsum, ad quod rescrenda sunt alia bona. Humana prorsus Aristotelis ea disciplina moralis, hominem intra sines hujusce vitae mortat is includens. ipsique nullam ultra tumuli claustra felicitatum proponens. Longe sublimior utiquὰ doctrina Platonis, quae nos ad vitam suturam, ad aevum aliud omni Parte persectum Praep.rat. In tractatibus de Rhetorica, de Arte poetica, collegit, ut apparet, Alistoteles ea quae junio-xis Alexandri gratia composuerat. Pretiosissimum, exquisitum opus utrumque, seu philosophiae, seu litteris humanioribus operam dare clitis. Ibi quae tradidit Aristotcles, ille luto xcpetat, qui xhetoricae pomosve praecepta Sapienter edocere sibi proponit . . Comparaviεxesaeibius Aristotelis instituta cumidoctrina Platonis. Decuriente seculo decimo

116쪽

qui talo, quaesivi runt ii tui partes primae forentare tribi Melidae; ultro citroque pro die re scripta, quae terere, perpendere possitis. Cum o vivis abiisset Aristoteles, Theoplia astus, amicus ille cui sua lestam alo reli Pa ratopera, scholam peripateticam Chalcide reduxit Athenas, ubi lania gloria docebat, ut ad c Xcipiendos magistri Icctiones, auditoros bis mille confluxuriiit in Graeciae metropolini. Multa scripsit, uti de tractatus ali luot de Physica,

Post Theophrastum invenimus in cathedra Lycei sedentes Stratonem, Lyconem, Aristonem, Critolaum, Diodorum, Dicaearchum, Eudemum, Heraclitum, Phaniam, Demetriumphalio recnsem, HieronImum Ili odium utque

Satylum.

Critolaus est ille ipse qiii cum Carneade Romam missus est. Dicaearchum ipsiusque opera Singulari ven oratione prosequebatur Cicero. - Demetrius phalereonsis, sortuna et levitate

populi albeniensis instantibus, Alexandriam aufugit, ubi, jubente Ptolomaro, Lagi silio, regali musaeo bibliothecaeque praefuit.

Inter hosce Peripateticos audacior Aristotele Strato, spretis traditionibus quas a Lycei principe de causis primis acceperat, alta Voce ue-

117쪽

gavit mistere Deum, darique supremam intelligentiam. Summa potentia stat, ut opinabatur, in ipsa natura, quam ne desinire quidem curavit. Leucippi, Democriti vestigia tercns, in primitivum principium admittebat vim cae-Cam, quae materiae sit ossetitialis et ubicumque dis sa ; sympathiam naturalem, quae Conjungens, a Mocians elementa, corpora produxerit, entia variaverit in insinitum, eaque coerceat

aequilibrio sapienti ; causam demum admittebat inertem, quae rebus vitam et activitatem dederit, causam caecam quae lege sapienti naturam imperio regat. Laeptum hocce sγstema procul a se xcjecit antiquitas.

Orationis argumentum.

I'. Quaenam evenere , cum Anacharsis inviseret Aristotelem, omnia disponentem, ut Mitylena se conserret in aulam Μacedonum Alexandrumque susciperet instituendum Pa'. Narrationem Anacharsis cum Aristotelistraetatibus de Republica, de oeconomia conserentes, an haec opera iudicatis a nobili Scytha suisse sapienter exposita 3'. An Euclides, Anacharsis oculo subjiciens opera quae logicam rhetoricamque pertractarent,

hac occasione 'data, diligenter explicuit organon Aristotelis P Anne discipulo, qui logicae lectiones incoepit audire, commendari possit haec analysis T

118쪽

4'. Annon in alio consessu susius exposuit Euclides Anacharsi, quae de causa prima doeuisset Aristoteles T5'. Expositionem illam conserte tractatibus Aristotelis de Phoesica, de Anima, de Coeso, de Sensiabus. de Moteoris, de Generatione et Destructione. 6'. Exponite quaenam acta cum operibus Aristotelis Theophrastique, donec aevo Ciceronis Romae suerint edita. 7'. Utquid ergo Graeci, qui Platonem ita sedulo Versabant, Aristotelis opera negligenter omiserunt 28'. Conserto doctrinam utriusque philosophi et '. de causa prima; a'. de pondere quod attribuere testimonio sensuum; 3'. de puncto unde cognitiones hominis educebant.

9'. Adiuisit ne Platonis ideas innalas aristoteles Anne vestigia Socratis Platonisque terens, intem rogando respondendoque perpendebat argumenta PCui methodo primae partes, e vestra sententia, trisbuendae orationis aliud anxiamentiam. Nihil est in intellectu, quod non Prius fueris insensu. Quid opinamini, de ea sententia quam primus omnium extulit Aristoteles, cuique vim gravissimam axiomatis attribuerunt eius assectae ΤΙ . Audiamus ipsum Aristotelem. Avide legebat Iliadem, quam satis admirari non poterat. Quid respondisset interroganti, quis ordo fuerit idearum in Homero, cum opus exquisitissimum elaboraret P

119쪽

Peregrinas regiones inviserat Homerus; observaverat littentus, iacta collegerat; sensationum ea pars omnis. Sensuum ope materiam rudem ad aedes exstruendas apparaverat.' Scripturus Iliadem, animum intelligentem procul ultra res materiales, quarum imaginem oculis exceperat, audax erexit; inter ea quae servabat ei

memoria fidelis, unum elegit, cui lacla secundi ordinis alligaret; Achillis iram in centrum actionis exposuit. Illustraturus heroem, ad latus ipsi dedit Ajacem, Diomedem, Ulyssem, Agamemnona , virtute Principes inter Graecos; hostis objectus ipsὶ Hector, inter Trojanos factis et armis omnium maxime sormidandus; ab Olympo vocali dii, deae, qui contrario studiorum ardore, praelii sortunarsi agitarent. Ardet coelum iii coelum, furit in Asiam Graecia; in eo res agitur, ut Trojam evertant aut incolumem servent; et in punctum unicum, in iram Achillis, hinc illinc que tota vis nititur et urget pondere. Partes operis adeo praestantis inter se colligantur omnes arte, qua nihil mirabilius. In ordine sibi succedunt imagines, figmenta, scenae, descriptiones, praelia, orationes; invisibili virtute trahi mini; vobis vivunt omnia; G cos, Troianos apprehenditis oculo; auditis arma Dementia; abripi mini, permulcemini sermonis eleganti nitore, venustu verbimuuditia, carmiuis harmonia, dum ad coelos usque

120쪽

vos attollimi ardor, impetus poetae. divinae quasi mentis impulsus; auditis absque taedio de scientia naturali, deinaecanica sui temporis arte, de populorum an liquorum origine, de regione quam incolebant, enarrantem; reconduntur enim in suavi .

simo canore versus illi thesauri, quos abiens peregre collegerat.' Ea legens ultra modum admirabatur Aristoteles, et assensu viginti seculorum affirmatur ejus admiratio.

Numquid , e vestra sententi I, fuit opinatus omnia in Homero prodiisse a sensibus atque sensatio. nibus J Anne pedum, manuum, oculorum, atque cerebri sibi arum ope sic egent intellectus hominis et ingenium, 'ul absque illis agere non possini An non impia voce sanam rationem lacessalis, si

quodlibet asseratis a sensibus oriri P Nonne deprimatur ea rudi sententia gloria virorum qui libera. Ies artes, litteras humaniores scientiasque perfecerunt ingenii virtute a'. Propter Aristotelem assidete, dum elaboraret organon, tractatus de Coelo, de Animn, Historiam naturasim, Rhetoricam, Artem Poeticam

indicate quis ordo suerit in ejus ideis. Ubi sensatio Pubi pars intelligentiae mentisque purissimae praeostantia λ . 3'. A Phidia quaerebant, unde sublimes ideas hausisset, e quarum imagine Jovem .stlγmpium eduxexat; interrogabant anne coelum adiisset, annia

SEARCH

MENU NAVIGATION