Philosophiae turonensis institutiones ad usum collegiorum atque seminariorum. Vol. 1. 3. ...G. Gley Historia philosophiae, logica et metaphysicae pars prima

발행: 1823년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

schola sese funesta fama insignivit, luci tradito poemate de Natura rerum. Totis ibi viribus adstruere nititur iii natura, praeter Vacuum atomosque, nihil cxistere ; orbem hunc atomorum concursu fortuito fuisse sol matum ; Dei providentiam, qua regatur Orbis, haud minus inutilem quam ipsius omniΡΟ-tentiam ad res educendas. Dolens amare Cicero quocumque subrepere

principia tam periculosa, sic aiebat: u Ama- , senti Epicurei) libris editis commota multi- η tudo contulit se ad eamdem potissimum dis- η ciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, O stuc quod invitabatur illecebris blandis vo- η luptatis, sive etiam quia nihil probatum v erat melitis, illud quod erat, tenebant. Postn Amasanium autem multi ejusdem aemulin rationis, multa cum scripsissent, Italiam

s totam occupaverunt a.

Romanis haud arridebant, ut apparet, instituta Pyrrhonis, quibus Academiae mediae traditi ODes anteponebant. 1Μ. T. Cicero, philosophiae latinae princeps, nutus anno Io3 ante J.-C., audivit. Philo nem, a quo regulas artis oratori tui principiaque philosophiae suscipiebat. In dialectica Prosequebatur Stoicorum atque Peripateti

142쪽

corum instituta. Ingressus et in hortos Epicuri, Patronum, Pliaedrum auditurus, Plos h Otiore Constanter et assectu coluit, quamvis Epicuri doctrinam eXsecrarCtu .

Redux Romam,icum aliquandiu militiam Secutus esSet, magistrum accirpit Diodorum Stoicum, qui, qua milia vixit, in discipuli coulti hemio receptus fuit. Athenis, in iustitis Graeciae, in Asia, Dionysium magnetum, Xenoclem adtramJtenum, Menippum cari uni, Apollonium atque Molonem rhodii iiii et Auti Octraim audivit. Diei paxtem cum insumpsisset, magistrorum ope litteris operam dans, animum excolebat graeco seu latine, praesentibus amicis atque magistris, argumenta, vel eX arte oratoria, philosophiave desumpta, declamans. Studiis adco gravi bire, severis, iter aΡΡaTabat ad ossicia forensia , quibus tantam gloriam asseCutus cst. Philosoplitae graecae scholas adiens, sundamento sta bili superstinxit aediticium eloque utiae, cujus Vim atque Poleum tiam, in aevum omne, posteri mirabuntur. Romae cum auctoritate summa potitus esset Caesar, secessit in Tusculanum Cicero, philosophiae studio lotiim ut sese traderet. Ibi scripto reposuit Quoestiones Academicias,

143쪽

tractatum de Finibus, Quioestiones Tusculanas, tractatum de saturia Deorum, libros de Disinatione, de Fato, tractatus de Legibus, de o=ciis, de Senectute, de Aniicitia, Paradoxa Stoicorum, de Consolatione, et al a , quorum fragmenta supersunt aliqua. Ex his operibus aliqua notentur. Quaestiones Academicae. Primo scripserat Cicero Minores Academiacas 1 in duobus dialogis, quorum unus Catulus, alter Lucullus xocabatur. Composuit inde Majores Academicas in quatuor libris, quos Varroni dedicavit; supersunt aliqua libri primi

fragmenta, quorum summa brevius hic indicanda. Cum Atticus atque Cicero Varronem in villa cumana degentem inviserent, in vitium vertit Varro Ciceroni, quod, Arcesilai Carneadisque gratia, Platonem deseruisset; antiquam Academiam, sana, sublimia Platonis instituta, laudibus extollit. Solvens objecta Cicero, celebrat Λrcesilaum atque Carneadem. Ipso vix inchoante, sinem habent ea fragmenta, seculorum invidia partim ab

Solus adhuc exstat tu Minoribus Acade-

144쪽

micis dialogus ille qui Lucullus appellatus. Exponitur ibi colloquium, quod in villa Hortensii Cicero, Catulus, Hortensius ipse, Lucullusque simul habuerunt. Pugnat hic pro

Academia veteri, cujus instituta venerabatur; laudat Ciccro mediam Academiam. Legant, pertractent Academicas, ut opus D egium, Classicum, adolescentes studiosi, qui Platonis et Academicorum instituta sibi proposuerint exploraTe. Desinibus bonorum et malorum. Opus hoc, in quinque libros divisum, Bruto dedicavit Cicero. Materiam pertractandam adeo jejunam et aridam novit auctor inexhausta imaginum stylique Varietate, quasi vi-Vam, animatamque reddere. Reponitur scena priorum librorum in villa cumana, ubi philosophum nostrum invisunt Torquatus, antiquus amicus Ciceronis, et adolescens nomine Triarius. Liber tertius quartusque constant sermonibus, quos inter se miscent Cato, Ciceroque in bibliotheca iunioris Luculli, quo Cicero convenerat, δ Tusculano suo prosectus. In libro quinto dialogum habemus, qui Athenis, in ipsamet Academia, Ciceronem luter et aliquot ejus amicos habitus est.

145쪽

In primo libro, colloquens cum Torquato, praesente Triario, Cicero totam Epicuri doctrinam impugnat. Ostendit quantae sit absurditatis, si quis ad atomos, ipsarumque

soletuitas combinationes Pecuri at, ut rerum existentiam explicet, qunm doctrinam aliunde a Democrito mutuatum esse dicit Epicu

rum.

Torquatus, Epicureorum assecla, magistri doctrinam in se suscipit defendendam. Iuxta ipsum, Epicurus, cum homini voluptatem quasi finem ultimum assignet, clare, solido, sapienter explicat in quo sita discrepantia bonum irater atque malum. In secuDdo libro, demonstrat Cicero quam periculosa sit illa doctrina; stabiliens, adsiluensque vera principia de bono et malo, Io discrimine vitium inter atque virtutem, de hominis sine ultimo, ait: u Quos non est veritum in ea voluptate,n quae maxima dulcedine sensum moveret,n summum bonum ponere, non viderunt, ut v ad c sum equum, ad arandum bovem, ad n 4ndagandum canem; sic hominem ad duabs, res, intelligendum et agendum esse natum, v quasi mortalem deum e contra quae, ut taNη dam aliquam et languidam pecudem, ad

146쪽

η pastum, ad voluptatem hoc dioinum aniau nal ortum esse voluerunt. Quo mihi nihil Μ videtur absurdius. v Honestum id intelligimus, quod tale sit, Μ ut detracta omni utilitate, sine ullis prae v miis, Ductibusve, per se ipsum posse jure, laudari.

ω Iam si pudor, si modestia, si pudicitia,n Si, uno Verbo, tempexantia, poenae aut in s B miae metu coercebuntur, non e sanctitateis sua se tuebuntur, quod adulterium, quodn stuprum, quae libido non se proripiet acis projiciet aut occultatione proposita, aut im-n Punitate, aut licentia ny. De summo bono, iuxta Stoicorum disciplinam agitur in libro tertio .et quarto. In Tus-χ culano clim essem, inquit Cicero, Vellem

, que e bibliotheca pueri Luculli quibusdam

n libris uti, veni in ejus villam, ut eos ipses uti solebam) iud se promerem. Quo cum

n Venissem, M. Catonem, quem ibi esse neu scieram, vidi in bibliotheca sedentem multis χ circumsusum Stoicorum libris. Erat enim, Μ ut scis, in eo inexhausta legendi aviditas, v nec satiari poterat n. Clim miseerent inter se sermones ambo illi tam eximii viri, principia StoIcorum de summo

147쪽

bono susius evolvit Cato, rogante Cicerone; respondens hic, ostendit Zenonem, secta st0icae principem, e proprio nihil hausisse, mutuatumque a Peripateticis, ipsum verba solam immutasse, uti doctrinae sormam aliam

dedisse crederetur.

Habemus, in principio libri quinti, specimen cximium illius antiquae facundiae, quae tanta cum ingenii potentia, tamque frequenter in Ciceronis operibus philosophicis olucet. Scenam reposuit Athenis, ubi degebat cum Pisone, cum Attico, cum juniore Lucio, cum Quinto, quorum hic frater Ciceronis, alter fratris silius. De Athenis, de monumentis urbis atque viris inter se collocuti cum essent, evolvit Piso, Lucii iunioris gratia, Peripateticorum doctrinam de summo bono, de discrimine quod, ex ipsorum opinione, stat bonum inter atque malum. Legibus Academiae recentioris obsequens Cicero quaerit, interrogat, aggreditur; Lycei moralem disciplinam Storcorum institutis anteferre videtur.

Compositionis argumenta. In sormam syllogisticam adducite r I'. argumenta quibus utitur Cicero, ut adversus Epicurum probet, atomorum ope, neque rerum existentiam, nec ordinem,

148쪽

ordinem , aut harmoniam in orbis universi syst mate vigentem, explicari posse; 2'. ratiunculas, quarum auxilio nititur adstruere Torquatus, in voluptate, in hominis pbysica selicitate, quasi solida basi, quiescere doctrinae moralis instituta; 3'. argumenta, quibus evincit Cicero quantum absurda, periculosa sit illa doctrina. . In libros quinque divisae Tusculante Bruto dedicantur, qui Stoicorum assecla principiis hoc opere tam eximio traditis eorumque severitate delectari quam maxime debuit:

Expositis, in primo libro, philosophorum

opinionibus circa naturam animarum, eas Ci- Cero cum corpore non interire contendens,

ait : κ Primum quidem omni antiquitate, o quae quo propius aberat ab ortu et divinaru progenie, hoc melius ea fortasse, quae erantu Vera, cernebat. Itaque unum illud erat in- is situm Priscis illis, quos Cascos appellat En-m Dius, esse iri morte Sensum, neque eXCe8Suis vitae sic deleri hominem, ut sunditus interis iret. - , Ut porro firmissimum hoc assent videtur,n cur deos esse credamus, quod nulla gens B tam fera, nemo omnium latu sit immanis, I. 6

149쪽

χ cuius mentem non imbuerit Morum opi- , nio. Multi de diis prava Mutiunt. Id enim, vitioso more essici solet. Omnes lamen esse Μ vim et naturam divinam arbitrantur. Nec, vero id collocutio hominum, aut consen-Μ sus ossicit : non institutis ostiio en confir- ω mata, non legibus. Omni autem in re con-n sensio omnium gentium lex naturae putanda

est.

, Quod si omnium consensus naturae. Vox M est, omnesque qui ubique sunt consentiunts esse aliquid, quod ad eos pertineat qua v vita cesserint; nobis quoque idem existis mandum est. Et si quorum aut ingenio nut. virtute animus excellit, eos arbitramuv, v quia natura optimi sunt, cernere naturasu vim maxime; verisimile est, cum optimus η quisque maxime Posteritati serviat, esse alias quid cujus is post mortem sensum sit habuis ti reus. h Astrorum conversiones, Omnesque motus, qui animus vidit, is docuit similem ani-u mum suum ejus esse, qui ea fabricatus e n set in coelo. Nam, cum Archimedes lunae,s solii, quinque errantium motus in spha

a ram illigavit, effecit idem quod ille qui in , Timaeo mundum aedificavit Platonis Deus,

150쪽

n ut larditate et ccleritate dissimillimos mo-n tus una regeret conversio. Quod si in hocis mundo fieri sine Deo non potest, ne inai Sphaera quidcin eosdem motus Archimedesn sine dixi no ingenio potuisset imitari. s Philosophia vero, omnium mater artium,u quid est aliud, nisi, ut Plato ait, donum, I, ut ego, inventum deorum Θ Haec nos prio mum ad illorum cultum, deinde ad jus ho- . M minum, quod situm est in generis linmani v societate, tum ad modestiam, animi quem n gnitudinem erudivit; eademque ab animo, is tanquam ab oculis, caliginem dispulit, ut

v omnia supera, insera, PTima, ultima, me, dia videremus., Prorsus haec divina mihi videtur vis, quae is tot res essiciat, et tantas. Quid est enim inc-n moria rerum et verborum Θ quid porro in-

v ventio 3 profecto id, quo nec in Deo qu4d-Μ quam majus intelligi potest. Fingebat Ho-

D merus, et humana ad deos tiansferebat; is di ina mallem ad nos. Quae autem divina , Vigere, sapere, invenire, meminisse. n Singularis est igitur quaedam nat' ra ab χ que vis animi sejuncta his usitatis notisquen naturis. Ita quidquid est illud, quod sentit, , quod sapit, quod vult, quod viget, coeleste

SEARCH

MENU NAVIGATION