Philosophiae turonensis institutiones ad usum collegiorum atque seminariorum. Vol. 1. 3. ...G. Gley Historia philosophiae, logica et metaphysicae pars prima

발행: 1823년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

vἱro iam eximia ratione praedito, quaestionibus ita vanis animum occupare Θ Adest ipsius oculo Deus unus, qui creavit hominem, qui creavit ipsius oculum, cpii dedit ipsi animam, qua corpus in agendo regeretur ; Deus unus ille novit quae stinctura sit hujus adeo praestantis Operis. Haec enim arcana manu strictu coexcens, in regione tum eXcelsa servat Deus,

ut illuc assurgere seu stra speret homo, quam diu viator erit in hacce terra mortali. Cum Adamus et Eva supremi Numinis imperio parere contempsi ent, exspoliati suerunt hocce nativo decore, his innocentiae dotibus, in quibus conditi fuerant. Hoc unum agit Moses, ut ostendat ipsis adeo gravo non suisse, tentationis illecebras abigere, Praecep tumque Domini servare; omnem ad hoc adfuisse cognitionem atque virtutem: uno Verbo,

suisse liberrimos. Sed enim haud inquirit

cur ipsos Deus ita condiderit, cum ab aeterno lapsuros esse praevidisset. Optimὰ noverat, hominem in peccando liberum, et in puniendo Deum infinite justum esse; ibi tota stat ipsius

cogitatio. Dum enarrat quantum immani scelere se polluerit Cainus, effuso sanguine germani fratris, instituit e novo clarissime Moses, homi-

42쪽

nem esse liberum in actione morali. Quantumcumquo violenta libidine rapiatur homo, cordi, motibusque ipsius haud minus imperare valet. Αtenim O natura libertatis moralis ne vocem quidem audet addere Moses, nec inquirit, neque scrutatur, qui possit illa libertas cum divinis attributis, cum tanto nostrae saevientis indolis ardore conciliari. Corde libero moderatur actiones homo, cordisque motibus imperat; reus est igitur et aequo jure poenae traditur a Deo, si libidinis impetu trahi se patiatur. Ea doctrina Mosis; anne vero tentat impiovum inania quaesita diluere, seu cum ipsis arcana cordis humani sexutari PIn historia diluvii servata memoria saeti,

quod adeo memorandum, ut, ab Orbe creato, telluri nullum eo gravius contigerit. Mosen enarrantem prosecto nou effugiebat, omni e natu tentaturos impios, uti simplicem adeo candidamque narrationem ipsius everterent.

Num ideo solita uanquillitate mentis excidit Quaelibet illustrat et explicat, Omnipotentis

Ostensa manu, quae morti tradit atque salvat; quae regens aquas atque moderans, eas educit et in immania receptacula reducit. Hominem qui caecavit Deus omnipotens opus hoc adeo persectum actioni legis mora -

43쪽

lis objecit. In primo telluris aev6, per haec viginti quinque priora secula, quae profluXerunt ab .rbe creato, stabant illae leges ea sola traditione, quam a patre ad silium antiqui torricolae producebant. Nec ideo minus erant innixa legis hujusce praecepta basi prorsustinmota; deducebantur ab aeterna voluntate Creatoris, cur tandem placuit ea scripto tradere. Anne vero tetitat Mosos, uti discipuli salsae sapientiae, xim hujusce legis infringere PAnne vanus inquirit, utrum detur essentiale discrimen inter bonum atque malum P anne

disserat actio pii filii, qui parentes amat atque colit, ab actione filii parricidae qui manus exsecrando scelere polluit; a quo sonte hauriri debeat ea.distinctio; quid sit ipsa lex naturalis; in quo stet illa vis qua teneamuD

ipsi parere

Nonne potuisset atenim, ea facilitate quae Graeciae philosophi, ratiocinio subtili, seu conjecturis indulgere P Anno deerant ad hoc ipsi, vel ingenium acre, v I imag nandi virtus, anne copia doctrinarum P Quis haec audeat assereret Siluit ; pollebat en m animi Sensu recto, miraque sapientia, quae scholae disceptatoribus erat ignota. Quaecumque demum, ab ipsius aevo, Phia

44쪽

losoplii cogitarint atque tentaverint, elabente triginta trium secul orum illa serie, quae prO- fluxerunt a Mosis aetate, quantumcumque sue rint enixi, stamus adllinc hodie, circa Causam primam, in hoc ipsissimo puncto, quo nos apposuit Moses. Sapicntiae limites indί- cavit; ultra progredi tentate, si lubeat; a enim in errorem ab orrore dilabemini; coturpior, eo gravior erit lapsus, quo longius erra VCritis a Puncto, quod manifestum vobis ostendit. Qui post ipsius tempora, gentis hebraeae

vicinorumque populorum gesta scripto Sus cepere, summa quoque cura Serva exe priscorum traditiones, illi scholae omnium anti

quissimae discipuli. Μosi sorte coaevus Iob, qui vixit inlcr Arabes et Idumaeos, hac ipsa, qua popuIus hebraeus, origine gloriantes. Quicumque sit auctor libri, qui Iob inscribitur, cadem ipsi, quae Mosi, Philosophiae doctrina suit; ipse

quoque narrat quanta Dei, Potentia, sapientia in orbe creando quae providentia ipsius in rebus administi andis quae scientia vcrum omnium; quae sanctitasὰ quae misericordia et

aequitas; quanta dignitas hominis; quantiunemineat in naturae dotihus ; quod ortus ejus

45쪽

si peccato Redalus ; quod fides habenda spesque in Redemptorem et in vitam futuram. Et a prophetis ad nos usque transmissae traditiones illae prisci temporis. David, qui Ooo an . a Μose scripsit, doctrinam antiquam, cujus assecla fuit attentus, carmine sacro celebravit. Apud Isaiam prophetam, qui Ioo an . ante Christum scripsit, infaruch, qui Thaleti Pythagoraeque coaevus, advertite candorem illum intemeratum, quo susceptae fuerunt antiquae generis humani tra

ditiones a populi judaici scriptοxibus. Quae

tradidere, sunt ipsamet Evangelii, Salvatori que nostri doctrina ; haec omni creaturae pra dicaverunt Apostoli; eas traditiones a Parentibus atque magistris accepistis. Iuniores Numni carissimi, depositum tanti pretii cura fideli totoque animi assectu conservate.

Orattonis argumentum.

x'. stat Deus in principio philosophiae nostrae, velut est apud Mosen in rerum principio. Idne rationi consentaneum T2'. An excogitavit Moses, Pythagorae, Thaletis; PIatonis ad instar, philosophiae systema Nonne Vero potius de primis scientiae cognitionibus antiis quas humani generis traditiones collegii 3'. Anne vobis. quispiam notus qui Mosen ant

46쪽

eedens aeuite, potiori iure vcriptor antiquioris cmἱ Possit appellari 2 4'. Annon eminet excelsior humana cogitatione Deus Μosis, Deus quem colunt obsequio Christiani Z Nonne orta videtur a Deo ipso eius idea 5'. Quid erat, prope Deum hunc omnipotentem et intelligentem, ea causa prima rerum atque m tus de qua disseruere philosophi, neque cultum ut Ium ipsi lamen exhibentes M. Mosis narrationem de creatione rerum altenta mente si prosequamini, vobis nonne videntur orbis intellectualis orbisque phrsicus ab invicem clare

seiuncti et distincti

7 . Admiserunt Orpheus, Anaxagoras Plato materiam aeternam et Deum pariter aeternum, qui rudis artificis ad instar eam disposuerit, ipsa mal viae natura constrictus in opere. Crassam hancce doctrinam conserte cum traditionibus h Mose collactis. 8'. Nil praeter atomos aeternamve materiam ad- mi re Democritus et Epicurus. Insanum hocce systema comparate cum traditionibus antiquis. 9'. Sisut enarrat Moses, homo natus est ad imaginem atque similitudinem Dei, qui ut ipsi daret animam viventem et intelligentem, insumavit ipsi mentem qua divitiam. Expositis ita rebus, an homo Vobis apparet egregia O te praecellens, excelsior animalibus, atque dignus, qui terrae, loeo Creatoris, imperet, rerumque sit omnium Dominus Z

47쪽

ro'. Creationis exquiritum hoc opus, sana hominis ratio, numquid vere digna, cui confidatis Anne deprimitur, an atteritur a vobis ea ratio, cum philosophiae studium aggredia ni, traditio--.nes humani generis antiquas manu versantes 2 Quis hoc asserat M'. Antequam Horatium, Virgiliuin, Cicero nem, aut Homerum explicetis, nonne prilis attenta Veneratione magistrorum lectiones excipitis Nonne

viam hane ipsam insequimini vel inviti, si linguam extraneam, si poesim, artem bene dicendi, sanandi seia legum scientiam addiscere cupiatis λ a'. Quid mirum, si viam eamdem ad studium. verae philoso2hiae vobis indicaverit divina Providentia 2 Quid obstupescalis, attendendo viros im-Prudentes, qui a sapientiae via discesserunt, ut inordinalae libidini mentis indulgerent, in tot abvia et in turpissimos errores esse prolapsos Z 'Consulendi sunt hie auctores in indice Iaudati sub nu- .

48쪽

Apud nationes asservantur aliqua vestigistraditionum antiquarum. Chaldinorum, Perearum, tiorum, Indorum, Phomnicum atque Celtarum instituta Philos mica.

PHILOSOPHIΑΜ, uti praestantissimum haere-dium, commisit Deus hominum parenti, Cum ipsum se nihilo cveavisset. DePOsitum asserva, re sidelius antiqui teri icolae. Ipsis in terras varias abire cogitantibus, elegit Deus Abrahami familiam fidelem, cui communis haeredii tabulas casto custodiendas consideret. Hinc ad vos usque transmissi fuerunt humanae sapientiae tituli. Quantumcumquὰ cordis animique libidini propensius indulgerent antiquae gentes, aliqua veεtigia priscae traditionis haud minus as

servabant.

Solymitani salsa numina colebant in terra Chanaan; atqui tamen Altissimi potentiam at- Iue providentiam agnoscebat eorum rex Melelmedech, qui Dei summi sacerdos erat.

49쪽

Pharao, rex AEgypti, Abimelech, rex Gerarae, Venerabantur ambo, quamvis impii, potentiam Altissimi, quem Abraham et Isaac obsequio colebant. Ita sentiqbant etiam Hethiticolae.

Labanus atque Bathuel, quamvis idolorum cultui jam dediti, profitebantur ore Deum unicum, supremum Deum Abrahami, Deum

Nachor, Deum Patrum Suorum.

Deus omnipotens, Altissimus, quem Ioseph colebat, erat etiam Deus Pharaonis. Balac, Rahab, Hiram xcx Tyri, regina Saba, Nabu-cbodonosor, Cyrus, Darius, ipsiusque mini tri, potentiam estissimi, qui creavit omnia, verbis expressis agnoscebant. Gentes haud itaque desemit Deus, cum in earum gremio servaverit illa vestigia primaevae' traditionis, neque profecto , sit inconsultum asserere Chaldaeos, Persas, AEgyptios aliasque gontes, ad humani generis incunabula prope4tantes, a paeimaeva traditione non adeo festinanter abscessisse, quod quidem Evincunt annales eorum antiquissimi.

Philosophia ChaldwOmim. Vanis abstinuere disquisitionibus Chaldaei, dogmata Ρbilosophiae tuaditionibus instituen-

50쪽

tes, quas in aevum ab aevo transmittebant, quasque Zoroaster in unum adegit. Accurato secernatur 1 Zoroastro Persarum, antiquus ille

sapientiae discipulus, philosophiae chaldaicae princeps, cujus aevum ad imperii babylonici remotissima tempora ducimus. Succedit ipsi Belus, qui scientiam astronomicam apud Chaldaeos invenisse traditiir, quemque diis patriisnnnumeravhre. Berosus, Beli sacerdos Alexandro Magno coaevus, evulgavit inter Graecos instituta doctrinae chaldaicae. E scriptis ipsius aliqua tantummodo supersunt loca sparsa fragmentaque.

Gloriantes antiquitate Chaldaei, se, cum Babylonem occupasset Alexander, tum ab an- 'is plusquam 47ο, o oo sapientiam excoluisse sideribusque contendebant observandis intendisse. Ilisit Callisthenes, qui regem victorem insequebatur, Mistoteli magistro, iactas a Babyloniis observationes, quae quidem ad annos I9o3 vix assurgebant. Inchoatae suerant ergo circifer anno ducentesimo post diluvium, quo tempore Nemrod, o libroriam sacrorum traditione, babylonicum imperium instituisse creditur. Nec ulla quoque vcstigia reperiatis

observationis astronomicae, quae sit aera Nabuchodonosoris antiquior.

SEARCH

MENU NAVIGATION