장음표시 사용
121쪽
i i 8 Io. PnEINS JEMi I SUPPLEM. is riter adaugendas nihil est quaestuosius, quibus is plurimum lucri contulit, Plus semper desiderare
V. M Atque hoc et Atheniensibus accidit, donecis classibus studuerunt, ut parvo temporis spatio tolis lorentur, caderentque. Similes sunt enim mercal, toriis maritimi quaestus, in quibus neque lucroas serme, neque detrimento, mediocri locus est. Illoso equidem , ut scitis, imperio adblandiente , in Siciis lium usque pertraxit cupiditas; neque prius missos is fecit, guam omni potentia exuti, navesque et Portusis victoribus tradere, Praesidium in urbem accipere,n muros longos suis manibus diruere Coacti, quasiri mediterranei victu moribusque esSe coeperunt; Persi quam deinde mutati status tranquillitatem diutissim m. servata est Civitas. Constantior enim, Carthagi- is nienses, in continenti hominibus vita est, quact, is per agriculturne labores silentio traducta, minorem . sorte quaestum, sed certiorem atque securioremis exhibet. Mihi quidem civitas maritima similis omniis no navigio Videtur, quod non minus inposita pe-- riculis et mutationibus, quam istud ventis flucti-- busquo , sit: urbes autem mediterraneae, quemad- ω modum ipsa terra, rariore motu et Clementioreis conquassantur. HunC Ob CauSam Veteres quoque is regiae omnes mediterraneae erant; et ob hancis maxime creverunt oΡibus, ut Medorum, Assvriora rumque et Persarum, aliarumque gentium historia
XXVI. i, Sed regia quidem exempla, quae Parum is ad vos hoc tempore ultinent, praetermitto: vosis autem Africam vestram intuemini, ubi vobis licen bit deligore vicinos, quos Optaveritis; simul ab vilis
122쪽
IN LOC. IB. XIIX Ll AN I l 's, tione praeteritorum excruciant; nunc enim, quoties. vacuum navibus mare adspicitis, navalium, quasu habuistis, copiarum magnitudinem Cogitatis, et res portatas ex loginquis regionibus manubias, , et
. Portuum , navalium . nrmamentariorum magnifi- is centiam: iam vero, quae sunt in moenibus vestris, is receptacula exercituum, equorumque et elephan-ra torum stabula, quaeque iuxta exaedilicata suntn horrea, quarum Vobis rerum monumenta sunt
is quidve aliud Possunt, quam ut dolorem in montibus is vestris excitent, desideriumque, si qua possitis, is eundem Potentiam gloriamque recuperandi Reu medium vero amissorum nullum est oblivione ce M tius: at hace contingere vobis nequit, nisi oculosis ab eorum conspectu abstraxeritis. Hoc autem a meis verissime dici, argumento est ipsa Experientia: nam is saepius veniae pacisque iacti compotes, his negle- . Etis, priorem fortunam repetivistis. Quo animo si is adhuc estis . imperiumque allectare pergitis, tem. Porthus insidiantes, certum est indigere vos huius- . modi urbe, talibusque portubus, et navalibus , et . moenibus castrorum in formam dispositis: sedra haud minus certum est, nos hominibus hoc modora assectis parcere non debere. Sin vero cupiditatem is imperii bona fide ponitis , et retenta, quae VeStrii, iuvis est, Asrica, cetera populo romano vere Pediis mittitis; agite, omisso, quod alienae iam ditionis
is est, mari, vestra in terra statuite urbem, ut,
is quam verbis praesectis, obedientiam ipso etiam operem factoque demonstretis. XXVII. Neque enim est, ut sacrorum, et Pena D tium, et seri, et sepulcrorum vicem deflore fingatis: M nam delubra quidem et sepulcra non movemus; u licebitque sacrorum et parentandi causa eo acce-
123쪽
Ι ΣΟΙΟ. FREIN'IIΕuu SUPPLEM. M dere; cetera vem diruamus; neque enim navalibus is immolatis, neque parentatis moenibus : domos a mis tem et alia sacra. Promptum erit vobis, ubicumque is eritis, condere: quod ubi iactum fuerit. parvo postra tempore et haec vobis erunt patria; plane ut olimis iis, quae Tyri erant, relictis, hic in Africa alia is instituistis, eademque nunc patria Vocatis, quae is tum recens comparata suerunt. Sed , ut compendion dicam, vel hinc cognoscetis, nullo nos odio. sed is quia concordiae securitatique communi consultum is cupimus, haec praecipere: quod Albam quoque, is minime hostilem urbem , immo antiquam Patriam , is communis utilitatis gratia diruimus, civesque R is main transtulimus; cuius rei neutrum Populum poenituit.
XXVIII. DId quoque vanum fuit, quod turbam
is hominum victum ex mari quaerentium allegastis: . nam et his prospectum satis est, poteruntque sa- is cili negotio ad exportandos importandosques fructusis opportunitate maris uti, non ultra ab eo, quamis ad decimum lapidem, remoti; quum nos ipsi. qui a liaee praecipimus, passuum duodecim millibus is quingentis absimus. Locum autem vobis indulge- is mus, quem legeritis, ubi libertate legibusque salvisis habitetis. Hoc enim est. quod ante quoque dixi
is mus, civitatem vobis liberam mansuram, si impe-o rata secissetis. Vos enim, non solum atque aedificia, is Carthaginem esse arbitramur M. Quum, verbis hactenus factis. consul obticuisset, videretque sibi nihil a Poenis metu exsternatis responderi. adiecit, quae ad ρersuadendum consolandumque jacerent a se d ta
124쪽
IN LOC. Ian. XLIX L VIA I III esse; ceterum senatus imperio, et quidem alae mora, arendum : abirent igitur, et haec renuntiarent suis es. 3us : adhuc enim legatos pideri. XXIX. His dictis. quum a lictoribus submoverentur , prospicerentque animis tumultum, qui renuntiata hac legatione Carthagini esset suturus, rursum dicendi veniam petiverunt; introductique dixerunt, oidere
Se mentem Consulum inexorabilem, neque otestatem sibi concedi Romam mittendi oratores: re ne ad vos quidem, . inquiebant, Iicebit per nostrum populum reverti, - qui tristissimae rei nuntios, priusquam Sermonemra absolverimus. discerpet. RogamuS Rutem. non non strum vicem solliciti, quos paratos ad perserenda is omnia videtis, sed ipsius patriae cura . si sorte e n minus admoto armorum terrore cogi ad obsequium is possit: ut interea dum proficiscimur domum, clas- . sem in Conspectum urbis adducatis; ut simul axa nobis audiens imperia vestra . simul vos ud exsctu quendum instructos conspiciens civitas, ad suis heundam hanc necessitatem animum, si Potest, is inducat. Huc enim calamitates nostrae nos ProΡuis ierunt, ut ipsi adversus patriam classes Vestras ad-ra vocemus . . Id quoque gratificati sunt consules , ct L. Marcius quinqueremibus viginti adnavigans , haud procul urbe oberrabat. Legatorum autem Para, quo cuique melius visum, desperatis patriae rebus, diffugerunt: alii manserunt in romanis castris; plures domum silentio regrediebantur. XXX. At in urbe magna hominum multitudo muros
Compleverat, cunctationem eorum increpantium, C
masque prae dolore vellentium: alia manumimpatiens morae extra urbem procurrerat; quae ubi in legatos
125쪽
I 22IO. FREIASHEMII SUPPLEu. incidit, avida noscendi quae asserrentur, Postquam moesto vultu incedentes vidit, Dontem manibus puIsans , modo ab universis, modo a singulis, ut quibusque familiaritas, aut notitia erat, quod actum esset, requirebant. Vt vero respondit nemo, ipsum hoc silentium pro dirissimo nuntio accipientes, ut certo in exitio complorabant: quorum audito gemitu, qui in moenibus constiterant, quidquid asserretur, acerrbum esse interpretati, pari et ipsi luctu insonuerunt. Iam vero postquam ad mltam ventum, adeo densa incubuit turba, ut paene conculcati laceratique inter diripientium percontanti umque manus legati fuerint: donec, senatui Prius indicinda, quae terrent, cIamarunt. Statim discedere via plerique: pars uItro submovere restitantes, ut eo celerius desiderio suo satisfieret. Ibant legati modo capita serientes, modo sublutis in caelum manibus invocantes quidquid deorum in mentem venerat; donec in senatum introgressis, illoque considente, submota turba curiam
XXXI. Tum, Iegati ut primum exposuerunt Consulum iussa, clamor ortus est in curia, qui statim soris a populo exceptus auctusque: illis deinde nam
rare Pergentibus, quid ipsi pro iure Carthaginis, aut
misericordiae movendae respondissent, quibusque verbis veniam mittendae Romam legationis orassent; iterum altum in curia silentium erat, universis exitum rei anxia quiete opperientibus: ad hoc exemplum et consistens in foro plebs tacebat. Vt vero cognitum est, ne legationis quidem impetratam potestatem ESSE, donuo ingunti eiulatu curia personuit; quo excitata
plebs, non ultra dilationem serens, irrupit et ipsa,
126쪽
IN LOC. Ian. XLIX LIVIANI i a 3 impetuque si furore, qualis bacchantium mulierum esse solet, cuncta permiscuit. XXXII. Non enim iam ullo dignitatis aut meritorum respectu reliquo, quidam invadebant auctores sententiae , qua obsides erant dati; primosque hostilis doli architectos increpantes excruciabant, lacerabantque: alii pari crudelitate vexabant eos, qui arma tradendu censuerant: nec deerant, qui legatos lapidarent , ut serales nuntios, raptarentque per urbem corpora: statimque furentis vulgi impetus in Italici generis homines incubuit erant autem adhuc ibi, rit in subito improvisoque malo, plure ); in quos
varia immanitate saevientes, poenam se ab his Obsidunt. Et armorum , et folius romanae fraudis repetere, dictitabant. XXXIII. Ita commota urbe, plena omnia luctus simul, et irae, et timoris, et minarum erant: Strepebant viae clamoribus carissima quaeque nominibus cientium : in templa , tanquam asyla, confugiebatur; ibidem convicia ingerebantur numinibus , quibus ne ad sui quidem defensionem ullae uires essent: multi, quum in armamentaria se intulissent, vacua videntes, ploratum edebant; alii, ad navalia decurrentes, absentiam navium querebantur, quas hominibus persidis . tradidissent: erant, qui nomina elephantoruris tan- Φquam adhuc praesentium, inclamarent: inter haee maiores suos seque ipsos exsecrabantur, quod ele- Phantos, naves, tributa, arma dedissent, quos una Crim Patria armata potius extrema quaeque Pati decuisset. Inflammubant amentium iras matronae. quarum liberi traditi Romanis obsides fuerant, tragicarum Erinnyum iustar crinibus passis urbem cum
127쪽
ululatu pervagantes , ut in quemque incurrerant, ILberos is a lexu matrum rutos, uretasque miserarum reces, exprobrabanti tum insanos in cachinnos est a-sae , ita meritis vindictam hanc deorum gratulabam
XXXIV. Non multos, ut ex tanto numero, vidisses , qui mentis adhuc compotes crederentur: iis tamen claudere portas urbis curae fuit, et, quia catapultae deerant, ad urcendos aggressores vim lapidum in moenia comportare. Eodem die, ut primum aliqua senatus esse forma Potuit, decretum de gerendo bello factum est O ad quod quia praesidia omnia deerant, uno praeconio servos omnes ad libertatem et militiam vocari placuIt: proxima de exsulibus cura fuit; quorum dux Hasdrubal, exercitu viginti millium stipatus , haud procul urbe consederat: ad hunc missus est, qui rogaret, ut iniuriarum , quas necessitate macta piaria intulisset, Oblitus, Carthaginiensium imm- rasor rebus foris gerendia esse pelles. In urbe cum imperio esse iussus alius Hasdrubal , Masinissae silia genitus. XXXV. His ita constitutis, iterum legarunt ad consules , petitum, ut induciae triginta dierum miluendis Romam Oratori S concederentur. Qua re tum quoque denota, prorsus. inaudita audacia infremuit civitas; adeoque sunt accensi omnium animi, ut oel in defensa Patria Dicturos sese dicerent, uel in defendenda moria ros. Itaque statim delubris omnibus aliisque ampli ribus aedificiis in ossicinas publicas versis, viri, seminae , pueri, Senes, non die, non noctu intermisso
128쪽
IN LDC. LlB. XL X LIVIANI i 25 labore, armis sabricandis insudabant: et, ne quod tempus ab opere Vacaret, dimensum non simul, sed per partes. suo quisque tempore accipiebat. Hoc studio quotidie scuta esliciebantur centena quadragena; gladii trecent; tela, quae machinis mittuntur, mill na ; tragulae et lanceae quingenae: tum catapultarum quantum poterat: ad quas tendendas quia funicul
rum erat inopia, Primum ancillas raSerunt, ut ex earum capillis torquerentur; mox etiam matronae crines suos hunc ad usum contulere: ferro deinde et aere, cuius antiquitus vis magna in thesauris publicis superfuerat, deficiente, statuas conflatas, et pro viliore metallo aurum et argentum adhibitum,
XXXVI. At ex diversa parte consules, Sive ut re nitemae spatium furentibus darent, sive urbem inem mem , quandocumque libuisset, capi posse existimantes , adhuc cunctabantur: quod enim notae erant necessitates Carthaginiensium , eVenturum credebant,
quod solet, ut qui pro atrocitate rei plurimum indignationis statim conceperant, re diligentius expensa ad obsequium timore descenderent: praeSertim quum etiam Carthagine quendam, ut de alia re dicturum surrexisse comperissent, qui, ad praesentem civitatis sortunam oratione deflectens. inermi ρνulo , quod ex malis minimumforet, dixissetetigendiam. Verumtamen spes sua salsos, etiam Masinissae superbia taedio et dolare assecit. Ferebat enim iniquo animo, quod . vincendae Carthaginis quum ipse causa fuisset, victae titulum Romani occupatum ibant: ue quidem, ut
antea sacere consueverant, re cum ipso communicata : postremo, quum sibi debellandum Hasdrubalem
129쪽
Io. FREiNSUEMiI SUPPLEM. poposcisset, non fuerat auditus. Quapropter Consulibus ad pertentandum eius animum auxilia Postulantibus, missurum, ait, ubi Didisset πω esse: neque multo post misit quaesitum , an aliqua re indigerent. Consules, elato regis animo osseusi, praeterea dissisi, tanquam irato, nihil responderunt, nisi Petituros,
XXXVII. Et tamen commeatu non admodum amPIO utebantur, quum tantum Adrumeto, et Lepti, et Utica subveheretur, duobusque obscuri nominis oppidis, Saxo et Acholla: nam . cetera quidem Africa tota Hasdrubalis erat; isque res necessarias inde mih-tebat Curthaginem. Quum haec paucos intra dies sic gesta suissent, ambo consules ad urbem Punicam assiduxerunt copias , oppugnandique secerunt initium Sed antequam obsidionis eius acta narrem , sitim amtiquae Carthaginis, qualis , quo tempore oppugnati tur , fuit, partesque urbis praecipuas, operae Pretium est, eorum , qui hanc historiam legent, oculis spectanda proponere. XXXVIII. Igitur Magna Carthago sita suit in spanosi sinus intimo recessu, in peninsulae figuram annexa continenti: cervix, quae inter duo maria .Prointenditur , non ultra trium millium passuum latitudinem patet: ipsa peninsula quinque et quadraginta millia in circumitu habet, quod totum spatium muro erat permunitum. A cervice lingua passus circiter sexaginta lata in longitudinem haud exiguam Occasum ersuS Procurrit, quae inter mare et paludem rupibus praealtis cincta non nisi simpIici Iorica ad tutelam sui egere visa fuerat, sed qua meridiem terramque
130쪽
IN LOV. LIB. XLIX LIVIANI I 27 spectabat Iocus, ubi Byrsa quoque suit, arx Carthaginis , triplex suit murus circumdatus, in altitudinem triginta cubitorum, qua propugnacula et turres non erant additae; his enim ad alios quoque cubitos decem crescebant moenia: quorum turres binum m
xime iugerum spatio uter se distabant, ad contignationes quatuor eductae, pedum triginta altitudinem habentibus fundamentis. XXXIX. Ipsa moenia binis distincta tabulatis: interius cava recipiendis elephantis stabula erant structa , adiectis etiam horreis ad pabula ipsorum asse vanda. Similiter in superiore spatio stabulare poterant equorum millia quatuor, cum suo et ipsi Penu. Pra terea militum ibidem erant cubilia, quae peditum viginti milia caperent, equitum quatuor. Τantus hic RΡparatus solo moenium spatio continebatur. Sic tota eorum latitudo ad duos et viginti cubitos pertinebat.
In tam accurata munitione urbis unus tantum angu-
Ius , qui ex muro praeter Iinguam , de qua dixi, ad portus deflectebat, infirmus erat, et iam inde ab initio neglectus. XL. Portuum autem hic erat situs, ut ex altero in alterum navigari posset, et a mari venientibus aditus esset passuum septuaginta, qui catenis feracis claudebatur. Ρrior horum portuum negotiatoribus patebat , multisque et varii usus tabernis erat instructus: in interiors iacebat insuIa rotunda, cui Cothon erat
nomen quasi parvam diceres crepidinibus magnis
et ipsam et portum continentibus: in his crepidinibus loca erant manu iacta recipiendis navibus, quarum ibi stare ad ducentas viginti poterant: ct supra ipsa