장음표시 사용
131쪽
navium receptacula Structae erant cellae , quibus ammamenta et supellex nautica clauderetur: ab uniuscuiusque stationis lateribus prominebant columnae operis ionici, speciem porticus undique reddentes visentibus. In ipsa insula tabernaculum erat praesecto classis, unde signum tuba dabatur, et praeco edic bat , et praesectus ipse prospiciebat: nam in primo portus ore quum posita esset insula, sic ea praetendebatur, ut in mare prospectus praesecis lato palmvet, et contra adnavigantibus interiora portus visu impenetrabilia essent: ne intrantibus quidem negotiatoribus statim in conspectu erant navalia; duplici enim muro cingebantur : Et in urbem accedere ex suo portu mercatores per aliam viam poterant, quam quae per navalia ducebat. Haec antiquae Carthasinis forma suit: qua in urbe tum temporis hominum ad septingenta millia numerabantur: cuius adhuc imperium trecentae per Asricam urbes agnoscebant. XLI. Sed romani consules nihil aliud, quam exadimatam eSSe, cogitantes, minimi laboris expugnati nem eam suturam arbitrabantur: ideoque nuIla de
re, nisi scalis comparandis, solliciti, his essectis ad oppugnandam urbem proficiscebantur; Ρartibusque inter se divisis, Manilio quidem a continente per cervicem fossa implenda , loricaque super fossam, et
deinde murus sublimior superandus evenerat. L. Marcius ad infirmum muri angulum ex terra simul navibusque scalas admovebat. Nihil tam contra opinionem Evςnire cuiquam Potest, quam quod eo tempore consulibus romanis evenit, cum muro tantum et inermibus perculsisque defensoribus negotium sibi futurum ratis: ergo ubi novis armis instructa manus
132쪽
4 ubique se obiecit, sortissime pro moenibus Ρropugnans, inopinatu re perterriti PetrocesSerunt: renovata deinde impressione , cum nihilo magis profecissent, Carthaginienses quidem confirmati sunt animis. Consules autem metu Hasdrubalis , qui a tergo ipsorum supra paludem, haud longe a Romanis, Cum eXercitu Consederat , bina et ipsi castra munire sunt aggressi; L. Marcio supra paludem sub moenibus urbis, Manilio in ipsa cervi te ducensis ad continentem viae, vallum iacientibus. XLII. Per eos dies L. Marcius, machinis opus esse videns, materiae cedendae causa paludem traiecit. Sia immissus ab Hasdrubale praesectus equitum lIimilco, cui Phamaeas cognomen, acer iuVenis, ud quingentos eorum, qui in opere erant. Occidit, armaque multa cuius roi penuria maxima tum laborabant Poeni cepit. Asportata tamen materiae Vis est, quanta parandis, quae desiderabantur, machinis sufficiebat: quibuscum iterum adorti sunt urbem ambo consules, iterumque re insecta discesserunt; quippe Manilius, quia terra oppugnabat, quum magno labore vix loricae oppositae partem deiecisset, nihil ultra tentare ausus , abscessit. L. Marcius, aggerato margine paludis iuxta linguam, quo plus ad machinas admovendas esset spatii, duos adhibuit vastae molis arietes, quorum alter a sex millibus peditum impellebatur, alter a navalibus sociis: his praesecti triremium, militibus tribuni praeerant. Sic inter diversa genera oppugnantium, aemulatione virtutem stimulante, Pars aliqua muri cessit, ut iam interiora urbis Conspicerentur.
Sed plus auxilii Carthaginiensibus in animorum sirmitudine, quam in moenibus suit.
133쪽
XLVI. Repulsis ergo, qui conati fuerant irrumpere ,
coIIapsam muri partem noctu instaurare coeperunt: deinde considerato, neque noctem Operi susticere , neque recentes et udos adhuc muros Romanorum machinis resistere posse , ad has corrumΡendas eruptionem per ruinas secerunt, aliis arma, aliis nihil pralter faces accensas serentibus : et incendi quidem ma hinae non potuero, accurrentibus ad arcondum hostem Romaniat inutiles tamen sunt redditae; et militum aliquis numerus desideratus. Orta luco, Romanos impetus cepit in urbem perrumpendi, qua nondum commissa murorum lutera ostentabant iter; nam aream quanduin intus videbant, in qua explicari acies posset: ibi Carthaginienses instructi stabant, armatis in fronte, post hos inormibus collocatis, qui sustes et saxa portabant: circum aedes quoque vicinas magnum disposuerunt numerum, qui a lateribus irrumpentes incesserent. At Romani magis etiam hoc spectaculo animabantur , pudore quoque incitanto, ne ab inermibus contemni paterentur. Itaque duo tribuni militum eum cohortibus alacriter intulerunt signa. Sed P. Scipio Aemilianus, quam in quarta legione tribunum consul Manilius adduxerat, altior consilio rei dissicultatem mensus, introire suos vetuit, et plures in partes divisos Circa murum constituit: quumque pellerentur, ut praeviderat, Romani, recipiebat eos; hostemque cupide incumbentem, obiecta recenti armatorum manu, a porsequendo deterrebat. Ista res Scipioni prima earum, quas ad Carthaginem gessit, patefecit ad gloriam iter, quod eventui a Cerintius acutiusque, quam ipse consul, providisset.
134쪽
XLIV. At Romanos angebat tum irriti incepti pudor , tum alia non Pauca incommoda: neque enim longius a castris ad varios usus Hasdrubalis ot Phamaeae metus sinebat digrodi; nec auxiliis Masinissae sublevabantur: et Marciana castra, stantibus et graveolentibus aquis imposita , morbo tentabnntur: neque liberum ex mari cursum imminentia urbis moenia permittebant. Haec L. Marcium ex loco, quem castris ceperat, in mare transferre classem Coegertint. Camthaginienses , Observato, qui mare Versus serebat, vehementi vento, scaphas, sarmentis Stuppi Sque repletas , sub muris, donec videri ab hostibus non potuerant , redentibus potrahebant: deinde ubi flexero sinus, et iam in conspectu Romanorum erant, sulfure ac pice perfusas, igne iniecto ventis permiserunt. Atque illae velorum et flammae impetu in classem
Romanam momento delatae, non ita multis effugientibus navibus, Ceteras exusserunt. Iamque comitiorum tempus instabat: quorum causa Prosecturus domum Consul Marcius, quum obiter maritima loca vastare vellet, nullum memoria dignum eventum
habuit; nisi quod Aegimurum inter Siciliam et Asri
cam insula est praetervectus, deinde subito reversus , in potestatem redegit. XLV. Sed Carthaginienses, discessu alterius C sulis dimidiato timore, Manilium acrius audaciusquctinsestabant. Semel noctu iacta eruptione, lassam
adversus se ductam, per tabulas, quas eum ad usum PortaVerant, Superarunt, vallumque aggressi sunt convellere. Iamque in magna cun sternatione res exercitus erant, nocte tumultum augente, et morante
135쪽
i 3a IO. FRUNSII EMII SUPPLEM. consilia ae imperia; quum P. Scipio, cum equitibus
per aversam ab hoste portam egressus, terrorem imiecit Poenis: quorum quum haud pauci, maxime ex inermibus, cecidissendi, reliqui recessissent intra muros, P. Scipio servatorum eo tempore castrorum
praecipuam gloriam tulit. Ab hoc proelio timidios
iactus consul maiori diligentia castra communiit, Ioeo valli muro circumducto, et ad mare Castello excitato, quod appellentibus cum annona onerariis praesidium
.M. Inde in meditarranea loca suscepit expedi lionem , lectis ad hoc decem peditum , duobus equitum millibus, ibatque per Ogros hostium Populabundus : hoc instituto, ut quoties lignatum , aut pabulatum, frumentatumVe Pars copiarum emitteretur, tui.
buni militum, sua quisque vice praeessent. Id quoque Scipionis famam comparatione ceterorum illustravit. Cum Phamaea negotium erat, Viro PerStrenuo, qui aetate et audacia promptus, cum equis parvis et celeribus, ad famem sitimque serendam assuefactis, si modico interim gramine reficerentur, Omnia gu tidie intuta infestaque Romanis esticiebat. Saepe longissimct abesse creditus, in Propinquis arbustis, valliumve confractibus latitabat: unde simul alicubi remissum aliquid neglectumve senserat, in morem aquilae provolabat; damnoque, quanto poterat, dato, priusquam circumveniri posset, iterum dilabebatur. Sed idem, quoties Scipionis esse Vices senserat, nuS- quam comparebat. Is enim nunquam aliter, nisi instructa velut ad proelium acie, iter iaciebat: deinde quum ad campum, quem demeSSU Pus venerat, accessisset; ante omnia equitum et fravis armaturae
136쪽
firmis stati Rus cingebat locum: cum reliquo equitatu ipse continuo obibat messores, etsi quis secretus ab aliis, aut extra praesidia vagatus deprehenderetur,
XLVII. Horum quum Pharmaeas nesciret nihil, hunc solum ex omnibus timebat aggredi: quod ubi in morem, et ex more in famam vertit, invidia eorrepti ceteri tribunorum, Phamaeam, ob aritum hospitium , quod ei cum Scipiontibus esset, a lacessendo Aemiliano asstinere, comminiscebantur. Sed nimirum
frustra premit virtutem invidia; quod illa semper sui similis, et in quasvis occasiones prompta, Saepe iuvenit gloriae locum, ubi haec nullum invenit calumniae. Igitur nequidquam oppugnata Scipionis sania apud militem, apud hostem quotidie fiebat clarior, quum non modo suis laudibus, sed etiam vitiis inimicorum commendaretur. Afris enim in castella turresque , quarum ea in regione magnus erat numerus,
confugientibus, reliqui tribuni fidem dabant se dedentibus, sallebantque: at Scipio magna salutis eorum cura domum illaesos deducebat; unde postea nemo se Romano cuiquam, nisi praesente Scipione, dedero voluit: tantum brevi tempore tam apud cives, quam apud hostes, virtus eius fidesque incrementum gloriae habuit. XLVIII. Post hane expeditionem , quum Cartha
nem ad castra revertisset consul, castellum Roman rum , quod ad tutelam navium Exaedificatum erat, noctu a Poenis oppugnatum est cum maximo clamore,
quem non Pugnantes modo, sed etiam qui relicti in urbe suerant, ad distrahendum hostem tollebant;
137쪽
i 34 so. FREIXSHE Mi I SVPPLEM. processeratque ipsis inventum suum, ni S pio in exerciti1 suisset .' quippe consul ancipiti tumultu, quod periculum et ubi esset dubitans, ne hostilibus insidiis
daret locum, suos in castris continebat. Scipio autem, assumptis equitum haud amplius duabus alis , cum accensis facibus accurrit, edicto suis, ne quis per tenebras cum hoste concurreret, sed tantummodo cum facibus obequitantes, multitudinis speciem Poenis, et tanquam aggressuri metum sacerent: hoc commento perturbatis hostibus, et in oppidum res gientibus , castellum periculo liberatum est. XLIX. Consul, quum hinc frequentibus Poenorum eruptionibus , inde incursu Hasdrubalis nocte dieque fatigaretur, in hunc convertere impetum statuit; oodevicto, cetera sibi ad victoriam proclivia soro arbitratus. Νepheris erat castellum. Si tu et opere permunitum, ad. quod castra habebat Hasdrubal: dissuadebat expeditionem Scipio, quod per iniquum saltum, superioribus ab hoste locis occupatis, eundum esset; verum victus diversa per invidiam suadentium consiliis , ipse quoque iter est ingressus. Minus iam passibus quadringentis ab hoste aberunt, quum amnisse obiecit, qui castra Hasdrubalis petentibus trans
L. Ibi quum agmen necessario constitisset iterum institit Scipio, ut reverterentur , alia occasione atiisque artibus adNersus Hasdrubalem opus esse, dictitans: reliquis autem tribunis magno studio repugnantibus, timidPatique rem similiorem quam consilio , juturam dicentibus, si convecto hoste retrocederent, idque nec in une facitios, illo terga tanquam fugientirum con-
138쪽
lN LOC. Lin. XL X LIVIAM te tim in suro : iterum petiit, ut saltem castra citra amnem Ponerent, quo si pellerenturi quod omnino suturum affirmabat, recePlus lamen esset, sis quidem
nec fugae locum habituris. At illi hanc quoque sententiam irridebant; suitque, qui minaretur, abiecturum se gladium , si quidem non consuli Manilio, sed tribuno Scipioni, Parendum esset. Manilius igitur, vir nec alias multae in bello experientiae, confirmatus plurium sententiis, transcendit flumen. Cui quum Occurrisset Hasdrubal, magna utrinque caedes iacta est, donec Hasdrubal omissa pugna in castellum sorecepit, ubi ex tuto tempus observabat turbandi regredienteS.
LI. Romani, quos iam consilii sui pigebat, donee
impedimentum itineri nullum occurrit, servatis ordinibus discessere: ubi ad amnem Ventum, isque paucis locis vadari et dissiculter poterat, necessurio distraetum turbatumque agmen est: quod simul intentus hostis vidit, tum primum totis viribus incubuit, paucosque pugnantes, plures fuga palatos intemfecit: sed et tribuni tres cecidere, ii ipsi, qui malae pugnae praecipui auctores suerant. At Scipio eum trecentis, quos secum habebat, equitibus, aliisque, quotquot colligi celeriter potuerant, cursu duxit in
hostem, duas in turmas divisos, praemonitosque , ut alternatim cVesserent pugnam, emissisque iaculis se reciperent: sic enim fiebat, ut, uno recedente globo, alter extemplo succederet; neque hosti quies ulla daretur; multique Afrorum continuo telorum iactu convulnerarentur. Ita, dum in se plurimos hostium abstrahunt Scipionis equites, exercitus minore cum impedimcnto cis fluvium se vecepit: tum domum
139쪽
concitatis equis vadum petiit Scipio, et quamquam
densus in eum telorum imber mitteretur, incolumis in citeriorem ripam penetravit. LII. Acciderat autem, ut in primo ingruentium hostium tumultu, cohortes quatuor, a ceteris divulsae , in quendam tumulum Confugerent: eae ab Hasdrubale circumsidebantur ignaris adhuc Romanis, donec in stativa perventum est. Tum, Consilio advocato, Plerisque rectius visum; urgeri co tum irer, neque Cauaa Paucorum cunctos in perniciem coniici: donec Scipio dixit, hunc stibi se re animum fuisse, ut, antequam discrimen subiretur, etiam a cie etiam cogitandum existimuinet, non magis quemadmodum laedi hostis posset, quam sui quomodo minimum ab hos elaederentur. Sed rebus eo deductis, ut tot cohortes si- αque Periclitentur, optimum Consilium Pulare, non Consulere, sed, quae res atque tempus Postulet, celeriter ac Strenue Peragere. Ery , si me paucas equitum alas legere sinitis, aut hos, inquit, mecum incolumes -- ducam , aut ego cum illis laesus lubensque moriem om etam. Accepto deinde bidui commeatu, statim se commisit itineri, maximo cum metu universi exercitus , ne et ipse amitteretur. LIII. Vt vero ad obsessum ab hoste collem ventum est, oppositum illi tumulum cursu cepit, ut inter utrosque tantum vallis interesset. Tum vero Alii omni conatu expugnare collem sunt aggressi, priusquam, resumptis ex itinere viribus , succurrere Scipionis equites possent. At ille, qui per radices tumulorum circumiri posse vallem interiectam animadverterat, nihil cunctatus, qua patere viam videbat, Strenue iu
140쪽
IX Lon. Ll B. XLIX Livi Ara i 37 hostes incurrit: illi, ne inter duo Romana agmina
medii clauderentur, veriti, non solum Cessere Ioco, sed est usa fuga dilapsi sunt. Scipio, SerVasse suos COntentus , neque Afros, numero longe Superiores, Pe sequi curae habuit, et cum liberatis obsidione cohortibus ad exercitum reversus est: ubi quum praeter
spem omnium non modo Salvus ipse, verum etiam servator aliorum conspiceretur, maXimus Prae gaudio sublatus est clamor, virtutem eius fortunamque cunctis admirantibus, tanquam exemplo superioris
Asricani de quo creditum idem suerat divino quin
dam instinctu sutura praesentisceret, omnibusque in conatibus suis praesentem numinis savorem experiretur. Obsidionali corona donatum ob servatas cohortes Scipionem, Varro tradidit; statuaeque Scipionis in soro suo postea adscripsit Augustus. LIV. Vni inter haec tam lueta quereIae Causam praebebant insepulta militum interfectorum corpora, praesertim tribunorum , qui occubuerant, vicem miserantibus; et hinc quoque Scipioni Iaudis materies suit: qui permissu consulis per captivum vinculis Solutum Hasdrubali scripsit, ut tribunos sepeliret. Atque ille requisitos inter cadavera, et agnitos ex annulis aureis nam vulgus militum serreos gestabat tumuli honore affecit, lectaque eorum ossa remisit ad consulem ; sive humanitate quadam, sive, quod moribus hominis proximius est, surgentem Scipionis magnitudinem iam tum incipiens adulari. Magnam haud dubie res haec existimationem Scipioni circumdedit,
quem unum prae omnibus Romanis etiarn apud hostes in honoro esse. Videbant.
