Titi Livii Patavino Opera Qvae Exstant Omnia

발행: 1825년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Io. PREI SIImlI SUPPLEM. sequendo infirmitatis suae admonet, corrupta et prodita victoria est. Quum enim continuatus itineris et pugnandi labor, ad recipiendum spiritum nunc hos, nunc illos, interquiescere cogeret, in dissipatos et defessos impetu reversus hostis, ad septem millia militum obtrivit. Praetor, assumptis, quos circum se habebat, equitibus, fugae beneficio evasit Carme-lim : ubi collectis, qui eodem ex suga convenerant, quum etiam de sociorum auxiliis hominum millia viginti effecisset, in Cuneorum gentem se recepit, nihilque praeterea tentare ausus, exercitum in hiberna distribuit, donec ex citeriore Hispania L. Lucullus adveniret. XXV. Lucullo enim, sicut fortuna prosperior, ita Plus ad reliquos conatus audaciae, fuit. Ab Intercatia digresso tentare Pallantiam placuit, Tarrae mensis Hispaniae cIarissimam civitatem: cuius, ob magnitudinem oppidi, et virtutem civium, insignissima, plurimos accolentium barbarorum, ut ibi

perfugium salutis suae quaererent, nitraxerat. Quare neque deerant, qui suaderent in consilio. Potius omittendum firmissimae urbis OPPugnationem, quam e anni te ore cum euidenti Periculo cladis et ignominiae suscipiendam esse. Putant, avaritiam obstitisse consulis, ne sententiam istam sequeretur; urbem enim opulentissimam esse audiverat. Non igitur prius ab Cessit, quam in magnas redactus angustias, quod obpallantinorum equitum frequentes excursiones tenuixe frumentaria utebatur, non modo spem capiendae

urbis, sed etiam quieti reditus, amisisset. Quadrato agmine abeuntem carpsere PalIantini, donec ad D

92쪽

IN LOC. LIB. XLvIII LivIANI 89rium mnem perventum est: inde, digressis noctu Hispanis, consul in Turdetaniam hiematum abiit.

XXVI. Interea Romae suspensi omnium animi r rum africanarum exspectatione erant. Decem enim Iegati, quos ad speculanda Poenorum consilia senatus Carthaginem miserat, et exercitum et classem ibi se deprehendisse, reserebant: reverterat una Masinissae

filius Gulussa, paternis et propriis odiis insensus Carthagini; neque quidquam , quod ad exacerbandos

Patrum animos pertineret, docendo, rogando, querendo , praetermittebat. Miserant et Poeni suos oratores : sed apud aversas aures etiam veru et aequa

pro fictis indignisque accipiebantur. Auditis omnium orationibus, perrogari sententias placuit: ibi plerique principes, bellum Ad endum esse, fremebant, et ante omnes implacabilis Cato: sed huius violentiam, et illorum numerum, et ceteri senatus inclinationem, unus maxime P. Cornelius Nasica iacundia et auctoritate sustinuit; pervicitque, ut, nunc quoque dilato ultimae indignationis impetu, tempus carthaginiens hias ad Poenitentiam duretin, incra quod si classem exussissent, dimisissentque costias , amico ρναλ mano uterentur: ni ficerent, futuri consules de bello iis inferendo referrent. Neque sine causa temporibus illis tantum ei viro deferebatur; quippe sancti simis moribus, et inviolabili mentis rectitudine praeditus, aetatem procul iis ineptiis habuerat, quibusvis ingenii aut inique inanium aut noxiarum rerum admiratione vilescit. Sapientiae artibus, publici privatique iuris peritiam, et utrisque studium eloquentiae coniunxerat: illis opus habere iudicans,

93쪽

'O IO. PIIElXSHEMII SUPPLEM. ut vir civisque bonus esse posset; hoc, ut alios EH-cere. Quibus de causis in admiratione hominum quum

esset, communi faventium usu circulum est appellatus. Idem iisdem temporibus documentum illustre dedit, cum essicaci lacundia summae auctoritatis. XXVII. Inter alia quaedam opera publica theatrum proximi censores, a Lupercali in Palatium versus locaverant: id tum struebatur, neque procul pers Clione aberat; quum P. Cornelius, exitiosum civitatis moribus institutum esse doceus, si vanae voluptatis illecebris mansura sedes poneretur, neque aedificari porro, et quod aedificatum esset dirui oportere, Cen- Suit. Multum Prospexisse sapientissimi viri animum sequentis aevi vecordia demonstravit; quum ingenti

civitatis dedecore ac damno, theatralibus ludis, quidquid enervare virilem indolem , quidquid imbuere flagitiis, impudentia, seditionibus homines potest, spectandum publice, atque per hoc imitandum pro-ΡOneretur. Tum autem, necdum adeo degenerantibus a pristina integritate mentibus, persuasum est, ut Senatusconsulto MesIrui assectum πω, subhastariaque Omnia, quae commmla theatro fuerant, iuberentur; addito, ne quis in urbe propiusve Passus mille subsellia Posuisse, ludosue sedens vectare uellet: digno utique senatusconsesto, quod inter nobilissima r

manae gravitatis argumenta notaretur.

XXVIII. Nequaquam eadem innocentia res in Hispania gerebantur: ubi Lucullus, hello cum Vaccaeis iniussu senatus populique gesto, in Turdetania hiemabat. Ibi quum animum advertisset, Lusitanorum

94쪽

eopias in propinquo negligentius agere, dimissa cum

Iegatorum tribunorumque acerrimis expedita manu, circumvenit incautos, et ad millia quatuor in te ecit. Iterum deinde circa Gades magnum eorundem hostium exercitum adeptus, Occisis mille quingentis, ceteros in edita Ioca compulsos, quum rerum ne e sariarum inopia premerentur, in deditionem accepit. Post hos successus perterritis hostium animis, per Lusitaniam populabundus incedebat, nemine obsistere auso: quae res etiam Ser. Galbae iacit audaciam, ut et ipse ad vastandas hostium regiones liberius Procurreret. Vnde correpti poenitentia, qui desecerant, miserunt ad Galbam, petitum, ut iisdem legia S, quibus anno praeterito cum M. Atilio Pacti fuerant,

in amicitiam recisterenDin.

XXIX. Galba, minimo laudabili arte, perfidia in

Persidos uti cogitans, simulata comitate excipit legatOS: comPerrum albi, non prauate ingenii a Arior bus molia resiluisse Lusitanos, sed inopia coactos, obaterilitarem suae regionis, Hienos agros incurrisse. Id ne deinceρs quoque facere necessum haberent, terram ait daturum bonam a ue commodum: non quidem , quae tanωm multitudinem continenti vario aleret; sed si tres in partes distat palerentur, idoneas singulis sedes assignari Posse. Credunt promissis propraetori S, a

cepta in id fide, barbari; desertisque domibus, ad

eum locum, quem Romanus indicaverat, maximo numero confluunt. Eos in tria partitus agmina in lata planitie , satis magno alios ab aliis intervallo, considere iubet; ibique reditum suum praestolari. Tum Proximos benigna oratione compellans, quando iam

95쪽

Sine metu paruere: at ille vallo circumdari universos imperat . mox immissis armatis caedi. Eadem deinde fraude alteros oppressit; eadem tertios: nec ex tantavi hominum evadere crudelem eiiis perfidiam, nisi Perpauci, potuere; quos inter Viriatus suit, quem fortuna vindictae, secutaeque vindictam celeberrimi nominis nobilitati servaverat: ceteros aut serrum statim hausit, aut captos in servitutem Galba vendidit; incertum avarior, an crudelior, quibus rebus Lucullum, quum perfidia aequaret, superabat.

XXX. Tum quoque praedae minima parte militi

amicisque distributa, ceteram servavit sibi: inter immensas opes, quibus nemo tum Romae instructior fuit, semper egenus, et in pace quoque non memdacio, non periuriis parcens, quoties ex his lucrum Speraret. De numero Lusitanorum, qui Galbae doloperierint, dissentitur: aliis, novem suisse millia; quibusdam , aucto vehementer numero, triginta millia assirmantibus. Simillimum vero est, hunC univerSaemuItitudinis numerum fuisse; ex eo interfectos novem millia, ceteros sub corona venisse. Et haec quidem in annum sequentem egressa sunt, qui T. Qui miium T. F. T. N. Flaminium, M'. Acilium L. F. C. N. Balbum consules, idemque initium tertii cum Poenis belli habuit: quod ut certius cognoscatur, quaedam

illorum adversus Masinissam reserenda gesta sunt; quando illa, si non causam romanis armis, OCcaSionem Certe praebuerunt.

XXXI. Oroscopa vocatur oppidum. quod, PaenOTum quum eSset, a Numida obsidebatur. Mittitur ab

3o. Val. Nax. IX , ε . I. - Liv. Εpit. - Sueton. in Galba , cap. 3. Appian.

96쪽

IN LOC. I IB. XLVIII LIVlANI 03 urbe quinque et viginti peditum millibus, equitibus urbanis quadringentis stipatus Hasdrubal: adeo sejici expeditionis principio, ut advenienti statim sex millia

regiorum equitum a praesectis Anasi Iubaque adducerentur , qui ob contentiones quasdam cum Masinissae liberis fidom mutaverant. Vnde plenus animorum Hasdrubal, castris propius hostem motis, Premebat Masinissam, omnibus serme levibus proeliis, quae ut inter vicinos exercitus crebra fiebant, Superior. At rex, inveteratus belli artibus, ex ipso incommodo suo victoriam moliebatur: tanquam igitur hostilibus armis resistere non posset, Cedero paulatim, simulare metum, Castrisque Saepe mutatis, aliis atque aliis locis considere; donec in aridam planitiem pertraxit hostes, praeruptisque collibus undi ius cinctam: hio locus quum proelio Placuisset, castra in eadem planitie posuit rex: Hasdrubal in tumulos, ut tutiores, subduxit copiaS.

XXXII. Pridie quam pugnaretur, missu L. Luculli

ad Masinissam Ρ. Scipio Aemiliatius accessit, elephantos ad bellum celtibericum ob eo petiturus. Bex, missis cum omni equitatu filiis, excipi venientem iubet: quo minus ipse obviam proficisceretur, non tam vetata, quam imminente mox proelio, praepeditus, cui vires integras reservabat. Is enim adhuc vigor duodenonaginta annos agenti aderat, ut nihil in eo ad ducis pariter miIitisque obeunda ossicia desider retur : neque labore ullo, neque 'ictu duriore frangebatur : panem sine pulpamine mandere, iisdem investigiis, quoties opus videretur, totos dies persistere,

97쪽

IO. FREINSI EMII SUPPLEM.

itinera longa pedibus aut equo continenler, utro coepisset modo, peragere, neque insolitum ipsi neque molestum habebatur: senem se esse sola praeteritarum rerum recordatione sentiebat. Tum quoquo summo mane, more Numidarum nudo insidens equo, copias eduxit, acieque instructa provocavit hostem: neque moram pugnandi Hasdrubal secit, aucto ex novis auxiliis animo, quae magno numero ad eum ex tota Carthaginiensium ditione confluxerant.

XXXIII. Id proelium P. Scipio ex locis editis velut

in theatro spectavit: saepe postea professus, nullum aliud tanta cum voluptate Vidisse, quia cura omni exsolutus tanquam amicus et hospes utrorumque tantum vacaret notandis, quae a centenis denis hominum millibus iacinora ederentur: neque ante Sc, nisi duobus, simili spectaculo frui licuisse, praedicabat, rari ab Ida, Ne Iuno e Samothracia. Pugnatum est acerrimis animis ab orto sole ad Occasum, magna utrinque caede, sed melioribus ad extremum Masinissae rebus. Cui a pugna redeunti Scipio se obtulit,ub eoque maxima cum amoris Iaetitiaeque demonstratione est cxceptus. Etiam Carthaginienses, audito Scipionis adventu, gavisi sunt, Sperantes, Perillum se pacem impetrare posse. Ceterum quum agro circum Emporium cederent Poeni, praetereaque Praesentis Pecuniae tulenta ducenta daturos pollicerentur . et octingenta alia in certum tempus; rexunte omnia transfugas restitui postulabat: cuius rei mentionem quum nec ad aures admitteret Poenus,

colloquium re insecta diremptum est. Scipio, acceptis elephantis, in Hispaniam renavigavit.

i. 33. Hom. Iliad. VIII. St. et XIII, ta. - APpian.

98쪽

XXXIV. At Masinissa, commeatum adempturus hosti, collem , in quo punica erant castra, lassa ci cumdedit; quamquam ea otiam locorum natura es.set, ut quantumvis libera Dumentatione , parum

reperiri copiarum potuisset; adeoque ipsi quoque

vix e longinquis locis necessaria parce asserebantur.

Vnde spes Hasdrubali suit nam instructior ipse videbatur priorem Numidam inopiae succubiturum

esse: accedebat quod ab Roma legati adventare dicebantur, quorum imperio solutum iri bellum p

tabat. rum illi cum his mandatis udvenerant, ut, sicubi Laborare Miderent Masinissam, tollere contropersi studerent, superiorem uti si luna hortarentur. Ita frustratus exspectatione sua Hasdrubal, quum etiam erumpendi Occasionem, attritis interim corporibus amisisset, in maximam calamitatem incidit. Iam iumentis omnibus equisque in cibum absumptis, etiam amenta telorum coxerant: ita sanie amictis, ut solet, morbi non pepercere, maxime quum ingens hominum Vis angusto loco clausa, praeter celeraS mi SeriaS, Restatis , quae per Asricam ardentissima est, incommOdis urgeretur. Esurientibus cibus, aegrotis lamenta, etiam sepultura morientibus deerat; quum neque cremari corpora lignorum penuria iam enim et scuta combusserant , neque esserri castris intentae hostium custodiae paterentur: ita languentes, semivivi , mortui, quum permixti iacerent, adeo totis castris increbuit pestilentiae malum, ut tolerari ultra nequiret. Masinissa conditiones imposuit, quales insensus et superbus victor potest. Transfugis redditis, vectigal talenta centena in annos quinquaginta Pendere, e ulesque suos, contra iusiurantium, recipere

99쪽

IO. FREINSHEMII SUI PLEM. promiserunt. Ita cum singulis tunicis Ignominiosa dimissos Gulussa, periculi sic memor, et velut in auctores perfidiae ipsorum exemplo iuste usurus, intersici a Numidis equitibus iussit; incertum an inscio Masinissa: illi, quum neque ad resistendum arma , nec ad sugiendum vires haberent, praeter paucos, qui cum ipso duce evaserunt, sunt intersecti. Hoc bellum exitio Carthagini suit: nam et praetextum dedit Romanis, ut eos armis peterent, et victoriae fiduciam ; quum exscindere attritas a Masinissa opes hominum ad millia duodesexaginta perieran t equo periculosae ad modum, neque diuturnae luctae ubderentur.

100쪽

LIVIANORUM

IN LOCUM LIBRI XLIX LIVIANI.

LIBRI QUADRAGESIMI NONI. Tertii puniet helli initium altero et sexcentesimo anno ab Urbs

condita, intra quintum annum, quam erat coeptum, coninsultimatur. Inter M. Porcium Catonem et Scipionem Nasicamia quorum alter sapientissimus vir in civitate habebatur , alter etiam vir optimus a senatu iudicatus erat, divertis certatum sententiis est; Catone suadente bellum, et ut tolleretur delereturque Carthago ; Nasica dissuadente. Placuit tamen , quod coiitra foedus maves haberent, quod exercitum extra fines duxissent , quod socio populi romani et amico Masinissae arma intulissent, quod silium eius Gulussam , qui cum legatis romanis erat, in oppidum non recepissent, bellum iis indici. Priusquam ullae copiae in naves imponerentur, uti censes legati Romam venerunt, se suaque omnia eedentes. Ea legatio, veluti omen , grata Patribus , acerba Carthaginiensibus suit. Diti 'patri ludi ad Terentum', ex praecepto librorum sibyllinorum , lacti: qui anno centesimo , primo Punico bello, quingentesimo et altero anno ab Urbe condita , facti erant. Legati triginta Romam venerunt, per quos se Carthaginienses dedebant. Catouis sententia pervicit, ut in decreto Perstaretur , et ut consules quam primum ad bellum proficisce- Olim ad Tarentum .' correxit Sigon. ex Festo et Vat. Nag. II, 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION