장음표시 사용
261쪽
a58 Io. FnEIΝSHEMII SUPPLEM. nequaquam laetis animis tolerabant. Igitur praeter. graecas urbes, etiam Persae, et Hymaei Bactrianique auxilia Demetrio misere : quibus auctus multa prospera proelia secit, multasque occupavit provincias; donec insidiis circumventus quippe pacis studium simulantibus improvide crediderat in potestatem hostium vivus pervenit, omni exeret tu amisso. XVII. Nec occasioni Diodotus desuit, quin per absentiam Demetrii cetera Syriae invaderet: et alia parte Iudaei propinquas sibi regiones infestabant; alia Cilices, multis praedonum exortis manipulis ducibusque, latrocinia continua exercebant, regum discordiis tuti. Nec in Aegypto minus turbarum erat, per saevitiam Ptolemaei, quae nulla sortunae indulgentia mitigabatur. Nuper enim , quum Aegyptiorum lego regaIo Memphi solium conscendisset, natus ei filius erat , quem inter solemnia regiae inaugurationis editum, etiam omine Iaetus, Me hisen appellaverat. Nequo tamen aut hilaritas ista, aut natalitiis pueri debita celebritas, impedimento crudelitati suit, quin per
eosdem dios Cyrenensium amicorum principes Occideret , quorum opera perductus in regnum Alexandriae fuerat. Causa tantae saevitiae fuit, quod regem amice monuerant, ne uxorem, a qua et regnum Paulo ante, et nunc stimem haberet, pellicis Irenes blandimentis posthaiaret.
XVIII. Sed ille flagitia flagitiis cumulans , Paulo post filiam uxoris per vim stupratam ducit, Cleopatram sororem repudiat. Inter haec caedes continuantur, non regis tantum imperio, sed multa peregri- novum militum libidine fieri. Quibus malis Alexan
262쪽
drini satigati, iam ubivis tolerabiliorem sibi vitam ,
quam in patria, suturam rati, Passim urbem deserunt. Ptolemaeus, quo solitudini Subveniat, Peregrinos, ut in vacuis aedibus habitatum veniant , odieto sollicitare cogitur. Haec et alia quum et regum et civitatum continuis legationibus in senutu exponerentur , quod is quum aliorum, tum Aegypti et Syriae regnorum, quasi perpetuus quidam tutor Iongo iam tempore suerat; legatos ad inspiciunda sociorum regna Scipionem atque ceteros mitti placuit.
XIX. In ea legatione, qua magnae orbis terrarum partis arbitrium acturus erat, vir tantae dignitatis atque gloriae, contentus fuit uno comite Panaetio, quem domi peregreque secum habere praestantis ingenii causa consueverat, et scptem servulorum ministerio: ex quibus quum unus in itinere osset mortuus, domesticis scripsit, ut alium sibi domo transmitterent:
emere enim nolebat, ne quis, domini disciplina non institutus, aliquid committeret, quod ad heri probrum posset ullo pacto pertinere. Postquam Alexandriam perventum, et ex navi degressus Scipio caput pallio tegebat, circumsusa multitudo Alexandrinorum rogavit, ut conspiciendum se praeberet hominibus timpetratoque , ingentem cIamorem atque plausum prae laetitia edidit. XX. Rex, quum ad excipiendos honorandosque legatos nihil studii praetermitteret, magnam impendit curam, ut exquisitis epulis acciperentur, et quidquid in regia visu dignum, artificioque aut opulentia eximium esset, inspicerent. Ipse etiam cum iis circumibat, ostendens singula, vir deformis habitu,
263쪽
IO. FRElXSHΕMlI SUPPLEM. vultuque, et Obesi ventris prominenti mole, belluae, quam homini, similior: unde m conis ei cognomen impositum fuerat. Ob eam corporis graVitatem, quum vacillante gressu Romanos obambulantes aegre COnsequeretur, ridiculus iis est visus, Panaetioque in aurem insusurravit Scipio: Iam tum aliquem aduentus nostri fructum ceperunt Alexandrini; nobis enim debent , quod regem suum ambulantem Didere. Ι. Ceterum contemptis, quae maxima Aegyptio videbantur, gulae atque oculorum deliciis, ad ea, quae Vere digna spectatu erant, consideranda haud perfunctoriam operam Contulere : situque et magnitudine urbis, et quae circa Pliarum admiranda erant, perlustratis, Memphin adverso Nilo vecti, bonitatem agri, commoda fluminis, multitudinem urbium, frequentiam innumerabilem populi, munimenta regionis, totius denique regni excellentiam tantam repererunt, ut minime dubitarent, cuiuslibet magnitudinis imperio sedem eam idoneam esse potuisse, si dignos se
XXII. Ex Aegypto in Cyprum, deinde per Syriam
et continentes regiones domum reversi, de rebus suis in senatu exposuerunt. Plurimas adierant gentes, ubivis excepti dimissi quo cum benevolentia Et laudibus. Controversias , alias sponte Partium comPOSuerant, alias adactis ad aequiora, qui pertinaciores in faciunda iniuria fuerant, plerumque verborum admonitionibus, partim etiam armorum metu intentato. Quod vero ob dissicultatem negotiorum, aut alias causas, relinqui Voluerunt, ad Senatum reiecerunt. Ita passim apud reges atque Civitates, renovatis,
264쪽
quae unicuique cum populo romano erant, foederibus, reique Publicae maiestate vehementer aucta, plurimum ubique venerationis romano nomini conciliarunt.
XXIII. Sequutaeque sunt undiquaque legationes gratulantium gratiasque agentium senatui populoque
romano , quod tantos ad se Misos, SCψ nemque, non unius modo urbis , sed omnium gentium uirtutibus gloriaque Princ*em, misissent. Res regnorum in priorisere statu relictae. Certum enim erat, imperantium
culpa pleraque Peccari; neque illos removendi causa ulla iusta erat: Aegypti regibus semper amicis, Syris eo quoque nomine tutis, quod contra laederis Cum progenitoribus eorum initi leges, pudebat in pace so iis et amicis auferri, quod a maioribus relictum bello victis fuerat. XXIV. Eodem anno rogationem de sumptibus tribunus plebis Didius tulit: qua, poena legis Fanniae
in ceteram quoque Italiam, et ad eos etiam, qui sumptuosioribus , quam lex sinebat, epulis interfuissent, extendebatur. Triste videbatur, et obscoenum, inter samem et funera, poenasque irati numinis, quorundam luxuriam conviviorum impensis sine modo et Pudore grassari. Magna enim sub id tempus annonae Caritas, et, quae hanc serme sequitur. pestilentia fuit: Cuius Causa, quum novi consules L. Metellus Calvus, Q. Fabius Maximus Servilianus inivissent, per decemviros supplicationes habitae: neque tamen aut haec remedia, aut Saevius aliud, androgynus haruspicum
iussu mari mersus, ad averruncanda mala praesentia
profuerunt. Vsitatum id magis antiquitus Romae ,
265쪽
quam probabili ratione nisum, ut in prodigiis ambigui mares habeantur, putant, qui Causas rerum ab tentius consideravere: neque ambiguum est, Complura, tanquam a mundi legibus abhorrentia, cum horrore aspici, non quia nullae sint earum a natura legitimae causae , sed quia, quae sunt, ignorentur. XXV. Sed nos ad ordinem rerum gestarum Q. Fabius consul vocat, qui in ulteriorem Hispaniam citerioris Q. Metello prorogatum erat imperium ) duas
legiones romanas, sociorumque auxilia, in universum ad octodecim millia peditum, mille sexcentos equites induxit. Quorum assumpta parte quum Iliacam festinaret, obiecit se in itinere Viriathus cum sex millibus suorum, et cum clamore tumultuque barbaris solito, impetum in Romanos secit. Erat Cum voce strepituque dissono, tum etiam adspectu horrida aciςs; non Cetero modo ornatu, sed comis quoque muliebrem in morem obumbrantibus vultum: accedebat summa hominum diuturno iam bello exercitorum Pugnacitas. Sustinuit tamen irrumpentes consul, reque insecta discedere coactis, ipse institutum iter prosequutus
XXVI. Vt deinde reliquus exercitus advenit, decemque ex Africa elephanti, quos Numidiae rex Micipsa miserat, Castris pro magnitudine copiarum auctis, prior pugnandi potestate facta, hostem splendide vicit: sed inter insequendum quum distracti ordines essent, Viriathus, ut erat ad omnia praesenti animo, suis repente ex fuga collectis victores aggreditur : tria eorum millia prosternit; reliquos compeIIit in castra, tanto ex subita fortunae conversione
A. 25. Liv. Εpit. - Appian. Hispan. - Strab. lib. III, Pag. Ιει. I. 16. Iul. Obseq. - Appiaa. - Cie. in Lael. e. I.
266쪽
IN LOC. LIB. LIII LIVIANI a 63 metu, ut, vix paucis ad portas resistentibus, magna purgin tentoriis se absconderent, neque ab imperatore et tribunis ad pugnam capessendam adigi possent. Insignis ea die C. Fannii virtus exstitit, C. Laelii gener, iis tum in castris militabat. Per hunc maxime
retenta munimenta sunt: et nox superveniens diremit certamen.
XXVII. Neque tamen postea Viriathus destitit,
modo noctu, modo servidissimo tempore diei negotium consuli sacessere, quum, leves agilesque et homines, et equos habens, Par O suo incommodo hostem indesinenter satigaret; done , motis castris, Servilianus concessit Itucam. Tum Viriathus quoque, cui minor exercitus, neque huic sussiciens commeatus erat, noctu incensis castris, in Lusitaniam est prosectus. Servilianus, quum velocissimum hostem assequi nequidquam contendisset, in Baeturiam impressione facta, quinque oppida, quae cum Viriatho senserant, ordine expugnata diripuit: inde in Cuneos hiematum abiit. XXVm. Eodem anno censores in Urbe fuerunt P. Cornelius Scipio Africanus, L. Mummius Achaicus. In eundem cum Scipione locum Ap. Claudius petierat: qui quum nobilissimis viris stipatus , Africanum , populari turba circum susum, in forum descendere vidisset, alta voce exclamavit: ta Ingemisce apud ma- is nes, Paule Aemili, silium tuum sentiens ab Aemiis lio praecone, et Licinio Philonico censorium canis didatum deduci. is Ceterum ille, censuram populariter adeptus, non ideo minus incorrupte ac Severe egit; illud moribus civitatis, hoc suae magistratusquo dignitati tribuens. Ergo et populum ad mores
267쪽
antiquos gravissima oratione hortatus est, et L. Mummii iacilitatem gravatus, pro rostris dixit, Omnia se ex maiestate populi romcini gesturum fuisse, si sibi cipes vel dedissent collegam, Dei non dedissent. XXIX. Interim in Macedonia denuo turbatum, non minus improviso sine motuum, quam initium fuerat.
Alter Pseudophilippus, qui Persei se filium serebat,
quum subito incremento ex servis aliisque perditis hominibus, quales recens Macedoniae Greciaeque rei mutatio magno numero pePererat, ad septemdecim hominum millia contraxisset, Castra romana tentare est ausus. Spem dabat absentia Licinii Nervae praetoris , qui certas ob causas, nuper ex Macedonia discesserat, Cn. Tremellio quaestore in castris relicto. Is vocatos ad concionem milites in hanc sententiam est cohortatus: XXX. re Est, quod fortunae gratias agamus, milio teS, novam et insperatam gloriae materiam obiicienti. a Saepe querelas audivi, immo, fateor enim , inter querentes de sorte nostra sui; dum alii romaniis exercitus iustum hostem, et ex eo praemiorumis uberem occasionem habeant, hunc in agro pacato, is paucos rebellium Macedonum, aut latrunculosis Thracas persequentem, non modo copiam, sed ne is spem quidem habere maioris alicuius rei. At nuncis subito se offert ita comparatum agmen, ut multim ludo hominum speciem nomenque proelii sit sactu-γa ra; genus armorum militumque, ad haec conditio D ducis, certam nobis et incruentam polliceatur vi-
XXXI. D Quid enim contra legionarium militem ,
268쪽
. lorica clypeoque tectum, pilo ac gladio terribilem,
is tot insuper stipendiis exercitum, serVorum agre- . stiumve tumultuaria manus possit, nullis militari-ra bus armis legibusque, neque causam neque SPumis idoneam ad bellum asserens ' Quid autem rex ille M Scenicus, quem paulo ante natum esse nesciebamus dis Sane nuper etiam sic insanivit Macedonia; sed tum M maiore ingenio apparatuque instructa erat sabula,n multi potentes in provincia viri, nonnulli quoque is externi reges, audaciam Andrisci clam palamque magnis auxiliis sulciebant. Λt hic praeter miseramis egenorum turbam, quae non tam ipsius promissis,n quam taedio vitae, ad periculum properat, neon Spem, nez rem usquam ullam habet: nec quia viis ctoriam sperat, sed quia aliter facere non potest. a ad Castra nostra successit, animam supplicio debi a tam, rebus suis desperatis, Iubentius armis nostris
XXXII. Quum deinde, quid fieri vellet, ostendisset,
et inter tribunos et praefectos loca militesquct esset partitus, admonuit, ut signo dato secundum ea, quae Pram isset, em erent: addiditque, se celeriter diariecturum hostes, ut porcellos scro ha soleret. Quod quum iactum esset, victoria illustri parta, qua cum exercitu Pseudophilippus caesus est, Licinius i mrator est appellatus, quaestori Scroρhiae cognomentum
haesit, quod posteri quoque retinuerunt. XXXIII. Difficilius in Hispaniis bellum erat, hinc Celtiberis, inde Viriatho romanos duces exercentibus. Sed ut adversus Viriathum dubiae Serviliano res, ita Q. Metello proconsuli prosperae magnificaeque suerunt. Vir acer et intentus nihil neque apud hostes
269쪽
IO. FREINSI LMlI SUPPLEM. inexploratum, neque apud suos remissum patiebatur; digno, quod reseratur, severitatis saluberrimae exemplo. Quum ad Contrebiam rem gereret, cohortes legionarias quinque, quod loco Cesserant, indignatus,
ad eundem Iocum recuperandum continuo remisit: edixit etiam, ut qui eorum nisi Dictor in maira re r-tisset , pro hoste caederetur: neque mutavit sententiam, quum Omnes, ut certam ad mortem ituri, testamenta in procinctu facerent. Ea necessitas acuit virtutem;
et qui modo multitudini hostium cesserant, ii eandem, licet victoria recenti animatam, repulerunt: quaeque inexpugnabilis habita suerat civitas , capta est. Haec disciplina romanum militem Confirmavit,
Celtiberos fregit; qui et collatis signis caesi sunt a
proconsule, et egregias urbes amiserunt, Arvacω-rum maiori parte domita; quibus tempore messis, quum frumento convehendo intenti cetera incuriosi agerent, improvisus incubuerat.
XXXIV. Ista quum severitate perfecisset, haud
minorem ex clementia fructum tulit: utriusque enim clara exempla edidit, illustri testimonio, non saevitia, sed vatione rebusque cogentibus, duriora nonnunquam imperasse. Nertobrigam obsidebat, unaque parte oppidi, qua Sola subiri poterat, murum Bdmota machina erat disiecturus. Opponunt obsessi
primis hostium ictibus Rhetogenis filios, viri inter
suos primarii, qui ad Metellum transierat: neque movebatur pater; sed ultro hortatus imperatorem, nullam esse viam aspernandam dicebat, quae ad victoriam duceret; ex ea sibi postmodum solatium fore. Tum Metellus, parentis duritia damnatam liberorum
270쪽
vitam, sua mansuetudine redemit, SoIutaque obsidione urbis unius, multas alias, admiratione huius facti, sponte ipsarum, in populi romani ditionem redegit. Duae maximae restabant urbes , Termantia et Numantia, si tu Iocorum et viribus seroces radversus quas tum quidem, quoniam hiems aderat, nihil movendum ratus, quamprimum anni tempus sineret, has quoque ad imperata iaciunda coacturus videbatur. XXXV. Interea consularibus Romae comitiis Q. Pompeius A. F. designatus est, qui Primus e gente Pompeia summos honores, nulla commendatione maiorum , assequutus , amicitia Scipionis excidit, quia Laelio suffragantem astute sesellerat. Interrogatus enim , an petere consulatum Constituisset, negavit, ultroque Laelio opem suam gratiamque ad petendum obtulit : interea ipse prosectus in forum, ambire Strenue coepit. Id quum exspectantibus eum esset renuntiatum, ceterique stomacharentur; α Nos verois ineptos, inquit Africanus, qui tanquam non homi-ra nes, sed deos, essemus Precaturi. sedemus tibiciu nem inspectantes nam mater Pompeii indecora ma laborabat, tanquam tibicini corpus prostituisset.
Q. Pompeio collega Cn. Servilius Caepio suit; qui,
quum magistrκtu inito de provinciis retulissent, cem tamen de Hispaniis ortum, eas retinere, qui ibi pro- Consules erant, cupientibus: ad extremum Q. Fabio Maximo Serviliano prorogatum est imperium in ult Tiore Provincia, citeriorem consul Q. Pompeius obtinuit.