Titi Livii Patavino Opera Qvae Exstant Omnia

발행: 1825년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

IO. FREIΝSHEMII SUPPLEM. XXVIII. Accedebant acerrimorum canum agmina: atque ipsa ciborum, vitaeque sub dio agendae natura, eosdem esserabat animis, et corporibus ad quosvis Iabores robur addebat. Hac disciplina persectum tandem est, ut quum neque numeri, nec audaciae et virium poeniteret, Clandestinis Per Occasionem colloquiis de vindicanda libertate cogitarent. Seroire tot egregios iurenes Paucis et luxu mereatis hominibus,

non magis re importunum, quam ratione absurdum

esse. Non se natura deteriores Hias, sed, oi hane inconditionem adactos, tam eam alia Di repellere, et exuere iniqua i eris, Dindicando se in libertatem, Posse. Ne gentium quidem iure secum at inhum Aheris vi , quod utique Ueras et obsequium semis, sed

tamen ei necessaria tolerandae octae reliquisset: at se deseriore loco vud dominos, quam iumenta, aut canes esse e sibi aerumnas intolerabiles Perferendas, sibi coα- tumelias et atrocia perbera Pe euenda, nullo neque

fine, neque modo, nisi quem herorum immanis libido

dicta OASet. XXIX. Praestare, semel Per uirtutem mori, quam per tot sumticia miseram invisamque vitam ducere: L cere rumen et melius ominini, r utantibus, quat et quales contra quos essent arma sumpturi. Paucis et

luxuria dissuenissus, quot seroi forent, tot hostes δε-

luros et eoque acriores , quod et laborum patientse adsit, et maximus inter mortales stimulus recuperandae libertatis. Etiam aliquando sermonibus se interfuisse referentium , quoties semis rebellare ausis fortuna fauisset.

ει Non longe abhinc abest, aiebant, Hetruria, cuius is magnam urbem Volsinios aliquando servi, dominis

I. 28. Diodor. apud Phot. I. as. supr. XV, i . Claudian. in Eutrop. lib. I, vers. 5o8. - Iustin. II.

332쪽

IN LOC. LIB. LVI LIVIANI ,, subactis, dicuntur tenuisse. Cum Scythis servi d is minarum mariti gesserunt aequo marte bellum in Tyrios deleverunt suae familiae, ductisque itidem is eorum uxoribus, alios procrearunt Tyrios. Sibi a quoque non desperandam Similem fortunam, simuΙ. his, qui hanc essent adepti, similes esse Coepissent. MXXX. His inter se sermonibus incitatos, maxime quidam Eunus permovit, plactare diis consilium , et ορ- imorum a re, praedicando. De quo homine, quia tanti deinceps belli non aliud initium fuit, plura dicenda sunt, ut ludibrium rerum humanarum, et Summa quaeque, quam ab exiguis concuti possint, ple

servitutemque apud Antigenem Ennae habitantem serviebat: hic quum magicae vanitatis studio addictus videri vellet, a diis se per somnium de suturis fingebat moneri: quumque eo artificio nomen apud multos comΡarasset, ut sunt proclives ad huiuscemodi ludibria rudiorum animi, sensim eo procesSerat, ut etiam vigilans, et interdiu numinum colloquio laui, et ex iis eventura discere, iactaret. Forte evenit, ut in m gna responsorum copia, quibusdam verae praedicti nis speciem fidemque eventus accomodaret. Ea quum, ni fit, sola praedicarentur, vana autem et irrita nemo redargueret, brevi pro sati dico homine in honore et admiratione esse coepit. XXXI. Augebat opinionem vaser nebulo ignis miraculo, quem vaticinando inter verba emittehat: nu-Cem enim utrinque perseratam materia igni alendo Spin Complebat, accensamque clam inserebat ori; sic agitata spiritu flamma inter labra loquentis emi-

333쪽

cabat. Ipse Syriae deae Praesentiam hoc incere iactabat,ilgius imperio se agi, tuam regale fcti fastigi m , regalesque opes Promittere: idque constanter non aliis modo, sed etiam hero praesente praedicabat. Antigenes igitur, his ineptiis haud indelectatus, ad convivia secum ducebat balatronem, et subinde , quum hilaritate incaluissent praesentium animi, qui facturus

in regno, et quomodo quemque tractarurus esset, in te rogabat ; ridebantque ad responsa clemens imperium pollicentis convivae; nonnullique, Ρorrectis e mensa Partibus , meminisse iubebant, quum regnum accepisset.

XXXII. Atque ista iocorum levitas paulo post in

serium Vertit; summaque Potentia potitum mancipium pro ludicris beneficiis non ludicram gratiam retulit. Maturuerat enim iam in pastorum animis desectionis coosilium, nihilque praeter occasionem quaeritabant, quum hunc ad modum casus aperuit. Habitabat Ennae quidam, nomine DamophiIus , amuens opibus, et perinde ingenio elatus. Hic quum late araret, paSC Vetque , non modo ceterum luxum Italicorum in Sicilia degentium, sed etiam servorum numerum, et erga ipsos finhumanitatem aemulabatur. Igitur per insulam ornatis equis carpentisque, magna famulorum

stipatus caterva, serebatur: aderat et formosorum Ρueroriam agmen, et assentatores parasitique magno numero comitabantur. Domi autem suae, et in praediis argentea vasa caelata , et Stragulam Vestem Conchyliatam ostentans, superba convivia, et plane ringit sumptus instruebat, ut decantatos illos Persarum apparatus Opulentia et Iuxuria supergrederetur. Sed

S. 32. Diod. apud Vales. -Αtist de Rep. II, s. - Posidon. apud Athen. lib. XIl.

334쪽

IN LOC. LIB. LVI LIVIAM

eosdem etiam anteibat arrogantia : qu i ppe homo nullius honae disciplinae particeps, quum neque potentia sua , neque divitiis uti didicisset . ad extremum sibi ipsi pomiciem, et calamitates maAimas putriae Com

paravit. .

XXXIV. Quum enim ingentem vim servorum CDemisset, hominum sortem, qui, bello capti. pristinam Iibertatem insueta servitute mutaverant, minime misertus, corporibus eorum notas serro incidebat: et alios in ergastula coniectos agro colendo atterebat;

lios ad pecus pascendum dimittebat, parcissime pra bilis , sine quibus duci Vita non potest. Praetorea quum esset superbia et immanitate summa praeditus, nullum eIabi diem patiebatur, quin aliquos servorum, in inimis plerumque de causis, torqueret. Sed et Uxor eius, Megallidi nomen erat, pari crudelitate in ancil-Ias servosque, qui Offerebantur, saeviebat. Quibus

rebus exacerbatae miserorum mentes, quum in summa se calamitate vereari Crederent, neque peius sibi

quidquam accidere posse, de desectione, et caede dominorum consilia inirct coeperunt. XXXIV. Profecti deinde ad Eunum, utrum Cordi esset diis , quod molirentur , consulunt. Is in habitum vaticinantis, ut ussueverat, compositus,sarens eis deos, ct inc ta secundaturos, Canebat, modo nullam

audendi moram facerent; sed ante prorumperent ad facinua, quam ob am iri a dominis Posset. Consestim rapiunt urnia, quae tempus Diuerebat, iuvenes ex eadem familia quadringenti: et ductore Euno, qui flammas ore sundens incedebat, in urbem Ennensem irrumpunt; domosque pervagati, Promiscuam edunt cladem, ne primae quidem ueluti parcentes, quam ab uberibus matrum raptum humi a ligebant.

I. 33. Di . apud Phot. et Vales.

335쪽

XXXV. Neque minore Iibidine , quam saevitia ,

grassabantur; multaque extremae laeditatis exempla in matronas etiam , insΡectantibus viris, sunt edita. Concursus ad hos fiebat urbanorum servitiorum: quae et ipsa, suis prius heris non sine cruciatu intersectis, ad aliorum deinde supplicia provolabant. Interea nuntiatur Euno, Damophilum et Megallidem in suburbanis hortis agere: mittuntur e vestigio qui vinctos adducant: ita religatis post terga manibus, multasque in via contumelias passi sistuntur. Filiae tamen eorum, quae adhuc in puellari aetate constituta erat, modis omnibus pepercerunt; quod ingenio mitis saevitiam Ρarentum , qua poterat humanitate, emendabat, so-menta verberatis, alimenta nexis dilargiendo: quibus rebus eam apud omnes comparuvit gratiam, ut inter hanc conversionem fortunae; in tanta illa hominum agrestium et perditorum licentia suerit nemo, qui ulla eam iniuria vel afficere vellet, vel astici pateretur. XXXVI. Sic inter eos per aliquot tempus modeste

erecundeque servata , mox consensu ceterorum ab

Hernata quodam, cuius in ea desectione 1 rimaria auctoritas erat, in urbem Catinensium, ubi propinquos habebat, deducta est. Laudabile hoc factum, magni' que ad causam sugitivorum momenti suit ; quo in ostendere videretur , eos non tam insita crudelitate, quam vindictae studio, acerbius in alios consuluisse. Quippe Damophilum et Megallidem in theatrum productos. confluentibus eodem fugitivis, tanquam apud populum accusarunt; illumque defensionem orarim , quum multi vel misericordia subito mutatac sortis, vel oratione rei necterentur, IIcrinias et Zeuxis, qui

336쪽

eum acerrime oderunt, Veteratorem appellantes, non

exspectato multitudinis iudicio, duobus vulneribus

consecerunt.

XXXVII. Atque ille quidem, gladio latera transa

Ctus , securi in collo percussus cecidit. At fugitivi protinus Eunum regem proclamant, non quasi audacia aut imperatoriis artibus praestaret, sed quia Praestigiis ceperat animos , auctorque desectionis suerat: et sicut leves animi quantumvis parvis capiuntur , ipsum etiam nomen hominis placuit, clementis et benevoli regis praesagium capientibus. Ille, accepta potestate, quum advocari concionem iussisset, Ennenses, quotquot comprehensi a servis, necdum intersecti erant, occidi omnes imperavit; exceptis, qui antea ipsum in conviviis vaticinantem benigne tractaverant: etiam opifices, quorum ad arma abricanda utilis est industria, servati, et in vinculis Opus sacere

coacti sunt.

XXXVIII. Megallis, ancillarum potestati permissa,

post varios cruciatus ex praecipiti saxo deiecta periit. Antigenem et Pythonem heros suos Eunus ipse per cussit. Sumpto dein diademate , ceterisque reguininsignibus, etiam Contubernalem suam, et ipsam Syram natione, P ginam appellavit: servorum ex variis gentibus promiscuam colluviem , in honorem suae originis, Syros, se Antiochum vocari voluit. Ex iis , qui prudentia excellere credebantur, consiliarios legit; quorum et Achaeus suit, patriae suae nomen gerens, Vir consilio manuque Promptissimus. Horum auxilio intra triduum hominum amplius sex millia,

337쪽

Io. FIi ElNSHEMi I Sul'PLEM. quo Potuit modo, armavit: accesserunt deinde alii, partim asciis, aut securibus instructi, parti in fundis aut salcibus, aut sudibus praeustis; erant et qui coquinariis verubus pro hastis uterentur. Cum his excursione facta, solutisque passim ergastulis, quum maiores quotidie copiae fierent, castella primum et vicos, mox etiam oppida expugnabat, diripiebatque: Praetoribus quoque romanis Congredi ausus, quum multitudine longe superior esset, crebras de iis victorias reportavit.

XXXIX. Dum haec aguntur, taeon quidam ex Cilicia, quae circa Taurum est, oriundus, qui a Pu vitia latro suerat, quum captus, et in Sicilia pascendis

armentis equorum Praepositus, easdem artes dia exercuisset, audita Euni desectione successuque , similem ad audaciam adiecit animum: Persuasisque nonnullis eorum , qui iuxta serviebant', Agrigentinum agrum et sinitima Ioca insestare incursionibus coepit. Ea res , quamquam geminatum Periculum videbatur, non tamen ingrata Siculis accidit, discordiam inter dive os fugitivorum exercitus, et mutuam exinde perniciem sperantibus. XL. Sed spem eam irritam Cleon secit, qui nudo Euni praecepto ad se vocantis, statim OhSequutu S, Copias cum eo Coniunxit, Sub eius , tanquam regis, auspicio, deinceps exercitum ducturus. Habebat autem pmpi ii militis ad hominum millia quinque; tantumque numerum intra sexagesimum a desectione diem coegerat. In hoe rerum Statu L. Hupsaeus Praetor Roma venit, contractisque militum octo millibus, fugitivos, cpiorum iam numerus ad millia viginti ex-

338쪽

IN LON. LIB. LVI LIVIANI

Creverat, Rdortus, eundem, quem priores aliquot praetores, exitum habuit, fusus proelio, et Castris exutus. Tum vero passim ad selix sucinus concurrente se vorum turba, Exercitus ad septuaginta millia ho- minum adauctus est: diversisque per totam insulam Iocis, ad ducenta servorum millia in armis fuisse creditum.

XLI. Non igitur iniuria dignum consulari duce exercituque periculum visum, mandataque C. Fulvio collegae Scipionis Africani, sicuti diximus, provincia

est. Commovebantur etiam animi crebris prodigiorum minis, quod in Amiterno sol noctu visus fuerat; Anagniae Servo tunica arserat, nullo post exstinctum ignem 1lammae vestigio; in Capitolio noctua gemitus humanis similes ediderat; in aede Iunonis Reginae scutum ligusticum fulmine tactum dicebatur: ad haec sanguineae pluviae, et bos humana voce loquutus metum

intenderunt.

XLV. Sed apud plerosque quovis monstro formidabilior erat ipsa servilium motuum novitas: quam ignari rerum, quasi roni incredibilem et impro lsam, mirabantur. At quibus olim notatus ex copia divitiarum luxus atque fastus erat, neque satum, neque sortunam incusantes, ad veras causas , quibus diu ante obsistendum fuisset, eventum reserebant. Et sane sa-cile ab initio fuerat tantorum bellorum somitem exstinguere per remedia, quibus avaritiae luxuriaeque modus ponitur: nisi serme ea rerum humanarum conditio esset, ut inevitabilia nobis mala fiant, dum nascentia Pro Parvis contemnimus , adulta nunquam

satis mature COCI Centur.

340쪽

SUPPLEMENTORUM

LIVIANORUM

LIBER XXII

Seipio Asrieanus Numantiam obsedit, et corruptum Ileentia I xuriaque exercitum ad severissimam militiae disciplinam revocavit : omnia deliciarum instrumenta recidit; duo millia cortorum a castris eiecit; militem quotidie in opere habuit, et triginta dierum frumentum, ad septenos vallos ferre e sebat: aegre propter onus incedenti dicebat, Quum gladio te vallare scieris, Matium ferre desinito. Alii, scutum parvum habiliter serenti, scutum amplius iusto ferre iussit; neque id Ee reprehendere, quando melius scuto, quam gladio, uteretur. Quem militem extra ordinem deprehendit, si Romanus esset, vitibus, si extraneus, virgis cecidit. Iumenta omnia, ne exonerarent militem , vendidit. Saepe adversus eruptiones hostium feliciter pugnavit. Vaccaei obsessi, liberis coniugi-husque trucidatis, ipsi se interemerunt. Scipio amplissima munera, missa sibi ab Antiocho, rege Syriae, quum celare aliis imperatoribus regum munera mos esset, pro tribunali a cepturum se esse dixit, omniaque ea referre quaestorem iupublieas tabulas iussit; ex iis se viris sortibus dona daturum. Quam undiqua Numantiam obsidione clausisset, et obsessos same videret urgeri, hostes, qui pabulatum exierant, vetuit occidi; quod diceret, velocius eos absumpturos frumenti quod haberent, si plures fuissenti

SEARCH

MENU NAVIGATION