Titi Livii Patavino Opera Qvae Exstant Omnia

발행: 1825년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

IO. FREINSlIEMIl SUPPLEM. M iubent: quotus enim quisquo aram Paternam , aut is larem familiarem usquam habet 2 sed pro alieno is luxu. pro alienis opibus spiritum Vitamque prodiis git romanus ille populus, quem orbis terrari in do- is minum magnifico, sed inani. titulo vocant, omnium is egenum, et ne glebam quidem agri, pauci S exce-M Ptis, POSSidentem. DXVI. Haec ab ingenti animo. et dolore non minori libi ata stamina nemo adversariorum sustinere poterat: quare ad M. Octavium conversi collega is in tribunatu, ideinque familiaris Graccho erat . auxilium implorabant; atque ille verecundia amicitiaque retinenti hiis

Cunctabatur: ΡOstremo magna virorum illustrium frequentia orante Convulsus, intercedere legi, et collegae obnuntiare instituit. Tum vero accensus ira

Tiberius , priore illa et leniore lege relicta , aliam

ferre contendit maioris severitatis , tantoque gratiorem in vulgus, quanto acerbior futura possessoribus orat: simpliciter excedere iubens agris, quos contra leges quisque OCCV set, , XVII. Sic irritatis utrinque animis , quotidiana quum in rostris, tum Senatu oriri certamina; singuli, multi, ut locus tempusve tulerat, inter se iurgiis conviciisque rem gerere: nihil usquam sanum aut concors , sed velut in adversis castris suspecta omnia et insensa esse. Inter ipsa tamen iactionum capita, licet sane studiis ci aemulatione acritor contenderent. mod Stior , et Contumeliarum expers rixa fuit: insigni documento, quantum in animis hominum praeclara indoles cum recta institutione valeat, cui uterque ho

XVIII. Rogabat Octavium Tiberius, quando et illum

372쪽

agri publici haud exiguam possidere partem comPererat, ut omissa contentione ferri legem sineret; et quamquam ipse haud sane abundaret opibus. pretium ex suis bonis offerebat. Immoto ad haeC Octavio, vetuit Tiberius quidquam prius publicae rei agi, quam

perlata lex esset: etiam aerarium, ne adiri a quaestoribus posset, annulo suo clausit, et praetorum quOS-dam, ius dicere pergentes, proposita mulcta coercuit ; tanta Omnium trepidatione , ut POSSessores mutata veste sordidati et supplices in sero obversarentur: etiam insidius Tiberio structas fuisse, Conductosquctin caput eius percuSSOres, traditur.

XIX. Post haec ipse quoque, dolone haud dissimu-

Iantor accinctus, in sorum ventitabat, magna Prosequente turba, quum prodeuntem domo nunquam minus terna, aut quaterna hominum millia stiparent. Aderat interea dies, quam serendae legi praedixerat: tum vero tumultu et ira servere animi, nihilque satis ex praescripto leguin aut sanae civitatis institutis seri. Post multa invicem iurgia, quum iussu Tiberii scriba recitaret Iegem, silentium ei M. Octavius iniunxit, multum conquerente Graccho, et quia nihil proficiebat , i, Posterum diem adesse concionem iubente, tum enim se modis omnibus Perlaturum legem esse. . Quuin ita maius etiam Solito agmen, tanquam ad ultim .m dimicationem, in foro confluxisset, Tiberius recitari legem cum minis imperat: intercedit Octavius: vetanti tribuno, sicuti oportebat, contra iubentem Paretur. Ea res , et quia divites urnas ad suffragia colligonda paratas abstulerant, certamen ingens excitavit; ventumque ad saeva omnia foret ,

373쪽

ni consularium quorumdam interventu, animorum motus paulisper consedisset: ii, dextra Tiberii prehensa , cum precibus et lacrymis obtestabantur, ne misceri omnia seditione et tumultu sineret: isque reverentia virorum, et obversante Iam animo malorum, quae imminebant, specie, quid igitur se facere Me iant' interrogabat; aut quid asserrent ad rem exulceratam consilii Z Ι. Negantibus, ex se quidqu- νδε erae, et, ut referri negotium ad senatum Pateretur, orantibus , ad extremum assensus est: nam et Patrum optimo cuique, et publicae rei studiosissimo non ingratam fore legem confidebat. Sed quum in curiam venisset,

ibique a plerisque senatorum nam hi plurimum agri publici possidebant conviciis et iurgiis exagitatus

esset, ut inter paucos, et destituto concione sua Graccho liberius ; in forum recurrens, orare collegam supplicibus verbis institit, remitteret obstinatum animi rigorem, plebemque commodis, tintorum Iahorum periculorumque Pretio comparasia, aliquando fuit E

neret.

II. Nihil ad haec moto collega, u Nullum igitur, M inquit, remedium Video, quam ut alteruter nostrum D magistratu abeat. Tu, M. Octavi, de me roga PO- is pulum prior: is si iusSerit, privatus repetam do-m mum. o Atque hanc quoque conditionem illo recusante , Quando nihil, inquit, aequi a supurbis et in avaris hominibus impetrari potest, in crastinum is adesto, Quirites; ille dies, si viri estis, haec certat, mina siniet: nam et de lege, et de tribuno vos in suffragia mittam; ut intelligant homines, maiorneis populi romani auctoritas esse dehedt, an tua, M.

374쪽

IN I.UC. DB. LVIlI Livi Ni 37ris Octavi, qui tribunitiae potestatis telum, tuendaeis plebi a maioribus comparatum, ad opprimendam M illam perdendamque intorsisti. MXXIV. Postridie, conscenso suggestu, rogationem se de M. Oclario laturum dixit, ni incepto desisteres ;eumque , ut iam sibi quoque, non tantum PUuis Parceres , denuo accuratis precibus sollicitavit. Sed Oetavio generosa mens erat, coeptique ad extremum tenax. quam puderet, fidem tot illustribus viris datam , et in se uno spem Possessorum recubantem, destituere. Tum ad suffragia itum, deos hominesque testante Tiberio. inuitum se, et uisima necessitate coactum, ad remedium tam tristis exempli descendere. XXIV. Iam sent ntia unius tribus adempta octavio potestas erat; neque ille, quamquam renovante preces Tiberio, flectebatur: iam pluribus pluribusque

auctoritatem Praerogativae sequentibus, de quinque et triginta tribubus septemdecim, uti rogas, iusserant; et si una praeterea acoederet, consectum negotium

erat; quum iterum, inhibito paulisper suffragiorum ordine, Tiberius, tam propinquo periculo per ultimas obtestationes obfirmatum collegae animum expugnare Conatus, propalam complexu Omnibusque blanditiis oravit, contra Populi inluntatem niti, sibique ignominiam , -ico et collegae, dura consilia non lubenter α lexo , mutatam procurare desineret.

XXV. Versabat inter haec ancipitem Octavium hinc periculi magnitudo, si persisteret in incepto; inde pudoris, si absterreri se pateretur: seruntque, deliberantis animi haud dubia signa, inter diuturnum silentium lacrymas erupisse. Verum ubi ad posses-

375쪽

37 a

sorum agmen deflexit oculos. apud hos cxistimati Nem partam amittere, eorumque conviciis proseindi, quorum ornari laudibus sueverat, haud sustinens ,

id modo, ageret sane Gracchus, quod collubilum animo eius esset, respondit. Hunc ad modum perrogato iussoque privilegio, viatorem Gracchus mittit, yrioatumque detrahi de suggesto iubet. XXVI. Erat haec quum sua sponte tristis et indigna species, egregium iuvenem. Paulo ante Sacrosancta potestate praeditum , subito de rostris deturbari tot augebat invidiam . quod a liberto maxime Gracchi manus iniectu homini foret; Gracchus enim, more cetera non improbabili, apparitoribus libertinis suis utebatur. Neque tamen Octavii fortuna populum commiseratione permovit: plus valebat in iratis animis recentis ostensae dolor; magnaque in illum manu

coorta, nisi vim accursu suo Iocupletes avertissent,

in foro esset discerptus: Servus tamen ex fidissimis , qui pro domino corpus opposuerat, oculis estossis Caecatus est: ipse quum ad tumultum etiam Τiberius accurrisset, suique reverentia plebis impetum inhibuisset, aegre effugit. XXVII. His ita gestis. neque ullo iam Obsistere audente, Icx agraria continuo pserfertur. Triumviri dividundis agris, colonisque deducondis. Tiberius ipse, cum socero Ap. Claudio, et C. Dutre, qui tum admodum iuvenis ad Νumantiam militabat, creantur. Neque enim quemquam sibi satis fidum , extra Gracchi domum. commodi ue suis propensius faventem. Populus rebatur. Subrogatus etiam in locum Octavii tribunus plebis est, ex clientibus Gracchi, cuius ne

376쪽

nomen quidem satis constanter traditur, Q. Mucium aliis, aliis Minucium , aut Mummium tradentibus. XXVIII. Haec victoria plebis animos vehementer sustulit, magnoque hominum Concursu auctor tam gratae Iegis, non tanquam unius oppidi, sed totius Italiae conditor parcnsque , domum reductus est. At Senatus et equites romani, quibus ex ordinibus plerique agros hac lege amittebant, palam indignati, quibus poterant modis. dolorem suum ulcisccbantur: et ingressus curiam Tiberius, quum ex more taber, alaculum, divisuris agrum dari Solitum, peteret, Cum conviciis repulsam tulit; etium in diurnum sumptum ex sententia P. Scipionis Nasicae, haud amplius sestertios senos ei decreverunt. XXIX. Nasica enim, quod magnum agrorum modum possidebat, moleste serens, auctore Graccho expelli, ad suscipiendas cum eo inimicitias cupide proruperat. Tanto avidius inceptum persequutus iuvenis, immensam multitudinom agros sperantium ab Urbe secunt eduxit. Quo liberius iram et minus spirantes, ceteri negabant in une laturum, qui, Sacrosancta Potestate oselia, tanta in Dialia seditionum tempestatem excisatum iret. Neque inanem periculi metum ei quum alia indicia secerant, tum unius amicorum subito defuncti suspecta Signa praeserens COr-Pus; Concursuque, qurim esserretur, iacto, hominem veneno interiisse, creditum conclamatumque est; et ob amicitiam .racchi plebisque sublatum interpretati , subierunt lectum , rogumque circumSteterunt. XXX. Λtque orat haud multum aberrans a similitudine veri suspicio: namque disruptum in igne codi

377쪽

IO. PnΕlXSHEMII SUPPLEM. pus, tantam vim humoris effudit, ut nammam exstingueret ; neque iterum igne accenso uri potuit, donec alium in locum translatum, Sic quoque Regre, Cremaretur. Ea res occasionem Graccho dedit, magna divites invidia onerandi, qui mutata veste, Productisque in forum liberis, horum, matrisque suae curam Populo commendabat, quandoquidem his moribus intelligeret vitam sibi minime tutam aut diuturnam

sore.

XXXI. Sic in dies magis magisque exacerbatis rebus, quum et possessoribus aegre sacere, et populum demereri summopere studeret, aliam promulgavit agrariam legem, qua maiorem agri modum complecteretur, ut iidem triumuiri, qui dividundis agris creati essent, qua Publicus, qua Prisalus ager esset, iudicarent Erat egenorum ingens in Urbe multitudo, et repetitia possessoribus agri, quum ad ossensam divitum satis valerent, necessitatibus speique plebis non sufficiebant.

XXXV. Itaque iam utrobique malam thire gratiam Tiberius coeperat, quum alteri nimium ademptum sibi, alteri parum datum, quaererentur. Hic, velut ipsa fortuna munus hoc offerente, avide arripuit occasionem ex Attali Pergameni testamento pauperibus gratificandi. Nam Asiae rex Attalus, cui ab amore matris cognomentum Philometor suit, per eos dies herede populo romano decesserat. Igitur Tiberius,

Iegem se promulgaturum, ostendit, qim iis, qui lege

Se ronia agrum accψere deberent, Pecunia, quae r gis Atrati fuisset, disideretur. De unctus autem, quae Attiao paruissent, negabat Senatum statuere POSM , perum Populo de iis cognitionem esse Vortere.

378쪽

IN I OC. LIB. LVIII LIVIANI

XXXIII. Id vero longe omnium gravissime senatus tulit: neque ma quam insensius, aut plurium conviciis Iaceratus Tiberius est . praeter alia, quae certatim ingerebantur, surgente Q. Pompeio, accusationemque minitante, quamΡrimum magistratu Gracchusabivisset. Quod enim picinus Gracchi esset, comperisse asseuerabat, ex instrumento regio eum diadema et Pudi mram , quasi Romae regnaturum, ab Eudemo Pergameno ac Ni e.

XXXIV. Q. autem Metellus cuius in C. Fannii Annalibus exposita est oratio exprobravit, quod patre

herio censore, quoties ille domum a coena se confer ret . exstinguere lumina ciora sint soliti, ne, mnquam praeter iustum modum conuistis et uino indulgentes, grauissimi uiri Vinione notarentur ; eiusdem autem s-lio audacissimus quisque et egentissimus de Plebe Praeluceret. Sed acerbissima cum T. Annio Lusco contentio fuit, qui sponsione provocare Gracchum au-Sus est, ni sacrosanctae potestatis pselviae reus esset.

XXXV. Ibi, multis adstrepentibus, Tiberius in so-Tum ac urrenS, Convocata concione prehcndi senium iussit. Is ubi adductus esset, videretque, accuSatum se iri ab homine, cui neque facundia, neque gratia Par esSe posset, ad suas artes conversus erat enim ut in dicendo minime copiosus, ita ad interrogandam acutissimus petit, ut Pauca prius sciscitini liceret, quam conrionari Cracchus inc*eret: neque abnuente illo, quum silentio ab omnibus audire tue, α Quaero, is inquit, Tiberi, si quidem a te exagitatus, quemIiis bet collegarum tuorum appellavero , isque auxilio

A. M. Liv. Epit. - Plutarch. - Oros. v. s. S. 34. Cie. in Bruto . e. rr. - Fest. tu Satura. - Plui. g. 35. Lix. Epit. - Pluti

379쪽

is mihi suerit, ira commotus ei quoque magistratumis abrogabis 8 M . XXXVI. Ad hanc interrogationem serunt ita perturbatum esse hominem, alioquin ad dicendum iuxta audendumque Paratissimum, ut Prorsus obmutesceret, concionemque statim dimitteret. Indo haud obscure perspiciens, quantae sibi invidiae abrogata Octavio Eotestas esset; neque iam divites tantum, sed ipsam quoque plebem molestius serre, magistratum, ad eum usque diem inviolabilem habitum, novo prorsus exemplo imminutum esse; referre ratus, de iure tribunorum , et quam non inique depulsus potestate Octavius esset, Populum edoceri, hunc in modum pro concione disseruit:

XXXVII. ει Intelligo, Quirites, passim in Urbe ser-M mones adverSOS ESSe, quod abrogata M. Octavion lege mea potestas eSt: quae res ad Vestram potius, II quam meam accUSationem pertinet; atque idco, is qui privatas iniurias contemnere, quam ulcisci so-- leo , non possum pro meo erga Plebem romanam n studio hac eius Contumelia non graviter Commoveri. B Ecquid enim esse Causae potest, cur iudicium eius 1, incusent, qui vestram scilicet vicem indignantur, is uni tribuno ius ademptum esse, homines, qui nun- is quam illud natum, et nunc quoque, Si qua POSSent, B eversum exstinctumque modis omnibus mallent ΤXXXVIII. is Non temere, neque sestinanter tantara res acta est: atque utinam alia tuendae plebis ratiori fuisset, neque auctoribus istis tantum ille iuvenis M contumaciae induisset . ut velut indicto sine mis- is sione certamine, aut illi cadendum. aut vobis peris eundum esseti Nec ignari, quid ageretur, ad sunis fragia venistis; multa in ea causa ultro citroque

380쪽

IN I DC. LIB. LVIII LIVIA ΝΙ,, dicta sunt; quae invidia est. si tandem utilior eas demque iustior sententia vicit 7 Sed quia de utiliis tale minus dubitari video, quae sese ultro ingerit,

is omnemque criminandi ansam evidentia commodo-Μ m amputat; quo iure sectum sit, quamquamis ignorare non deberent, qui legem sciVerunt, tamen, is ut obviam eatur eorum astutiae, qui spem suam is omnem in animis vestris quacumque demum arte

is turbandis dissociandisque posuerunt, non modo is quod iactum est, quia sectum est, sinendum, sedis etiam . si res foret adhuc integra, nunc quoquo is suisse faciendum, niO. XXXIX. is Non est profecto. ut isti me doceant,

M sacrosanctam tribunorum plebis potestatem esserra Scio enim meminique, neque vereri debent. ne autis ego obliviscar. aut quemquam oblivisci patiar: sedis errat prorsus Pueriliter, quicumque existimat. tanis tam illam reverentiam hominis esse , non populi,n cuius ille commodis inservire debet; quoque se . tius et securius id faciat, eam nernpe ob rem in- is violabilis et sacrosanctae potestatis iure munitur. n Sic utrinque , veluti pacto quodam inter se devin- η cti, tribunus populo fidem, populus tribuno honora rem praestat; ut tamen semper populi maior ha-- benda sit ratio, qui non propter tribunum, Sed n ProPter quem tribunus est. XL. M Quae igitur maior Vel noxa nocere, velis iniuria vobis inferri, Quirites. Potest, quam sim tribuni potestas supra ius populi adeo extollitur, , ut populi quidem voluntatem atque commoda ne- is gligere, quid negligere 3 ludificari. spernere. Ohte a rere tribunus impunct queat, populus de tribunora statuere nequeat8 Sacrosanctus enim osti certe ; si

conditioni, quam accepit, Paret, Si non solo no-

SEARCH

MENU NAVIGATION