Titi Livii Patavino Opera Qvae Exstant Omnia

발행: 1825년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

388 IO. PREIASH. SVPPL. IN LOC. LIB. LVIII LIVIANI principia per omne tempus militiae adesse iussit: pra terea conviviis balneisquo prohibuit hominem; ot turmas equitum, quae cum eo fuerant, ademptis equis , in funditorum alas transcripsit. LXIV. Adsuit ergo, ut plerumque, severis imp riis fortuna: multisque locis bone gesta res, ot magno ad mamertinum oppidum proelio urbs liberata est; sugitivorum ad octo millia caesi; quodque eorum capi potuerat, crucibus assixum est: nam Mamertinos, qui soli servos suos humaniter habitos in ossicio continuerant, infestius odorant Syri; neque ipsis modo,

sed etiam servis irati, a quibus sua causa damnabatur, magno exercitu oppidum circumsederant. Tum quoque gravitas consulis memorabili iacto apparuit: quum enim pro concione donaret eos, quorum sortisi dolique opera usus fuerat, et in his silium suum,

egregias virtutis iuvonem, praefatus, non OPOrterea magistratu de Publico dari, quod in ipsius domum

rediturum esset, titulum coronae arureiae trium librarum

filio dedit, tantumque ponderis se testamento legalia rum ei dixit, ut honorem a duce, Pretiram a Parente haberet. Hace atque talia ob facta Frugi appellatus a Populo, cum pulcherrimo Cognomine memoriam virtutis et integritatis suae posteris transmisit.

392쪽

SUPPLEMENTORUM

LIVIANORUM

LIBER XXIV

Numantini. samo coaeti, ipsi se per vicem tradentes tracidaverunt. Captam urbem Scipio Λsricanus delevit, et d atriumphavit, quartodecimo anno post Carthaginem deletam. P. Rupilius consul in Sicilia cum fugitivis debellavit. Aristo. Dicus, regis Eumenis filius, Asiam occupavit; quum, testamento Attali regis legata populo romano, libera esse deberet. Adversus eum P. Licinius Crassus consul, quum idem Pontifex maximus esset quod nunquam antea factum Erat , extra Italiam prosectus, Proelio victus et Occisus est. M. Perperna consul victum Aristonicum in deditionem accepit. Q. Pompeius et Q. Metellus, tunc primum uterque ex plebe sa-cti censores , lustrum Condiderunt. Censa sunt civium capita trecenta tredecim millia octingenta viginti tria, praeter pupillos et viduas. Q. Metellus censor censuit, ut omnes Cogerentur ducere uxores liberorum creandorum causa: exstat oratio eius, quam Augustus Caesar, quum de maritandis ordinibus ageret, velut in haec tempora scriptam in senatu reeitavit. C. Atinius Labeo tribunus plebis Q. Metellum censorem , a quo in senatu legendo praeteritus erat, de saxo deiici tu sit: quod ne fieret, ceteri tribuni plebis avxilio su runt. Quam Carho tribunus plebis rogationem tulisset, ut eundem tribunum plebis , quoties vellet, creare liceret ψ rogationem eius P. Africanus gravissima oratione dis asit; in qua

393쪽

dixit, M. Graccham iure caesum Oideri. Gracchus contra suasit rogationem; sed Scipio tenuit. IIclla inter Antiochum Syriae, et Phraaten Parthorum regem gesta, nec magis quietae res Aegypti reseruntur. Ptolemaeus, Euergetes cognominatus, ob nimiam crudelitatem suis invisus, inceasa a populo regia, elum Cypron profugiti et, quum sorori eius Cleopatrae, quam lilia eius virgine per vim compressa, atque in matrimonium ducta repudiaverat, regnum a populo datum esset, insensussilium, quem ex illa bahebat, Cypri occidit, caputque eius et manus, et pedes matri misit. Seditiones a trium vivis Fulvio Flacco, et C. Graccho, et C. Papirio Carbone, agro dividendo creatis, excitatae r quibus quum P. Scipio Africanusndversaretur, fortisque ac validus de die domum se recepisset, mortuus in cubiculo inventus est. Suspecta suit, tanquam ei venenum dedisset, Sempronia uxor, hinc maxime, quod soror esset Gracchorum , cum quibus simultas Africano suerat: de morte tamen eius nulla quaestio acta. Eo defuncto, seditiones triumvirales acrius exarserunt. C. Sempronius consul contra Iapydas primo rem male gessit: mox victoria cladem acceptam emendavit virtute D. Iunii Bruti, eius, qui Lusitaniam subegerat.

I. Promebantur inter haec a P. Scipione magis sa me,

quam armis Numantini, Orantes quo aut pugnam et

viris dignum exitum, aut tolerabiles libero populo

conditiones, neutrum impetraverant; neque donare certam victoriam volente Africano, neque sanguine

suorum emere. Igitur quum ex oppido quinque principes ad eum missi essent, Λbavusque legationis caput, non pro fortuna praesente, sed ex instituto ve tori gentis magnifice loquutus , petivisset, ut Scipio , ois friissimus, eiusdem indolis laudisque piros con- Seroaret ; alque in eius iam esse Potestate dixisset, usi et deditione acc*eret ρπulum num tiniam , Vel Pugnando pideret morientem: nihil a Scipione responsum est, nisi urbem gentemque cum armis dedi oportere.

394쪽

lN LOC. LIB. LIX LIVIANI III. Quo enim in statu res Numantinorum essent, non ratione tantum et coniectura, sed etiam indiciis captivorum cognoverat. Hoc ubi Numantiae auditum, homines iam ante prae magnitudine calamitatum diis hominibusque insensi, tum vero ad ultimam desperationis rabiem versi, quum non amplius incolumitatem, sed ex vindicta mortis solatimn quaererent, legatos

per iram, et quia sorte de Sua salute privatim pactos credebant, interficiunt: erumpendi consilium, licet aliquoties infeliciter experti, resumunt, si nihil aliud,

maturiorem vitae exitum, unicum malorum sinem Pe- Perturi.

III. Erat adhuc aliquantum in urbe iactitii vini;

cellam vocari diximus: eo diviso, quum Paulum renovassent vires, duabus portis erumpunt. Concurritur subito ab omni parte, quemadmodum imperator diu ante providerat, et vim ad ope Pa facientibus strenue resistitur. Sed . illi quum audacissime proeliarentur. utpote qui non timerent mortem, Sed quaererent, dissicilem Romano, licet rebus omnibus tanto Superiori, victoriam effecerunt. Tandem in Ut bom, servatis ordinibus, nec fugientium in speciem, redeunt. sortissimis suorum atque plurimis desideratis; quorum corpora, quum ad sepulturam Osferrentur, accipere noluerunt: nulla iam cura aut religione tumulorum, quos et ipsos paulo post cernebant in arbitrio hostium fore: neque in urbe defuncti humabantur vulgo; sed consumptis omnibus, quibus ali humana

Corpora solent, ut non pomum . non Pecus. non herbam ullam reperire esset, Carnes humanae minu infim concisae in cibum vertebantur: unde tanta Vul

395쪽

mum morumque seritas iacta, ut non modo aspectu diro, situque Corporum, squalore et pilis horrentium bolluas referrent, sed etiam alios alii devorandos occiderent : neque iam negros tantum, quod fiebat vulgo , verum etiam fastidio morbidae carnis sani appe-lchantur, et infirmiorem quemque, qui plus viribus Poterat, tanquam pecudem mactabat. IV. Quin et urbe capta Visas esse matreS, quae semesa liberorum corpora tenerent in sinu, proditum est. Non deerant tamen, qui adhuc de vita cum li- hortate servanda cogitarent; adeo ne in ipsa quidem desperatione humanum ingenium se deserit: porro id quoque vanum ipsis consilium fuit. Placuerat tentare lagam, ut pro se quisque perrumpendi Iocum quaereret. Sed uxoribus eorum intellectum rupiuinque Propositum est, quae, nolentes relinqui, Cingula equorum sciderunt. Tum demum permisere se victori: a quo arina certum in locum comportum, ipsi postridie convenire, ubi esset imperatum, iussi, prorogari diem petierunt, intra quam, qui supersti ies esse libertati nollent, arbitrio suo morerentur. V. Neque enim idem mortis genus omnes Optaverunt: sed erant, qui praefixis aedium suarum laribus, fame, qua coeperant, mori mallent. Rhetogenes, de cuius virtute supra diXimus, Vicum suum, qui erat tota urbe pulcherrimus, incendit, gladioque in medio posito dimicare iussit binos: victus incisa cervice, coniiciebatur in flammam: sic absumptis omnibus , ipse postremus ultro se immisit incendio. Biduum per untibus datum: tertio die convenerunt praedicto loco, qui supererant, foedum Spectaculum, monstris,

396쪽

quii in hominibus, similiores formae, tetri, horridi, olentes, quippe qui ii Iongo tempore Corporis omni Cultu Camerant. Saevumque et horribile intuebantur, animos ira, malisque, et inhumani alimenti conscientia efferatos ipso aspectu prodente. I. Quinquaginta sunt delecti, ut in triumpho ducerentur; ceteri sub corona venditi: urbs imperatoris iussu deleta. Ilaec tradentibus, quod similioru vero videbantur, credendum existimavi: licet nonnulli scriptores, quibus hispaniensis origo est,

rein Per Se atrocem magis etiam exaggerundo, negent, uniam Virum numantinum devenisse in potestatem victoris: sed , Omnibus voluntaria Inorte conSumptiS,

urbe ab ipsis incensa, neque duci in triumphum, neque ferri quidquam potuisse. Ceterum ubi Romam haec victoria nuntiatu est, decretis, quae secundis rebus solent, etiam legati decem lecti, quorum de sententia P. Scipio et D. Brutus, hic ulteriorem Hispaniam, ille citeriorem, ordinarent. VII. Eo tempore, quum Celtiberiam obiens Scipio,

quendam ex principibus Tiresum nomine interrogasset, quibus maxime causis facium esse putaret, uset tamdiu resisteret Numantia, et Postremo uicta su cumberet' responsum ab illo serunt, concordiam saluti discordiam exitio fuisse: eoque dicto magnopere et Scipionis et legatorum suisse commotos animos, velut ad omen domesticae calamitatis horrentium ;quia tum recens ingenti seditione Roma timoraverat. Eam seditionem adeo aversatus Asricanus erat, ut, accepto liberianae necis nuntio, nihil motus, quod sororis' suae filium, eundemque uxoris fratrem ami-

397쪽

serat, Graeci poetae versu, cuilibet talia movensi similem exitum imprecaretur. VIII. Interea consuIaribus comitiis, quum Ap. Claudius hoc rerum statu parum validus esset, P. Popillius, C. F. P. N. Laenas consul factus est: datus ei collega P. Rupilius P. F. P. N. magnis Africani studiis productus. IIis datum ab senatu negotium est, in seditionis gracchanae satellites more maiorum animadvertendi. In ea cognitione acerbior, pro sa- miliae suae vehementia, suisse P. Popillius furtuo, qui, collega ad expeditionem siculam se Ρarante, deinde profecto, quaestionem serme solus exercuit Ergo quibusdam amicorum Gracchi inauditis inde α- sisque exsilium esse iussum tradunt, alios a carni sic

necatos. Inter quos C. Villii supplicium insigni laeditato fuit: quem in vas quoddam serpentibus arius

viperis repletum , Coniecerunt. IX. Sed non minus miraculo hominibus, quam indignationi, C. Blosii pertinacia suit, qui ad Laelium

nam et hic consulibus in consilio aderat deprecatum quum venisset, amicitiaeque asserret excusMionem . per quam nihil negare Tiberio Potuisset: quaerenti Laelio, o Quid si Cupitolium iussisset incendero. M paruisses 3 respondit, hoc quidem Gracchum i e-Μ raturum non tuisse. a Vrgenti autem , dicentique , s at si imperasset 2 Fecissem D, inquit. X. Sed ille quidem ad hostes fuga elapsus, et Crimen suune et dictum in praesentia impunitum habuit. Sed ut tristitia temporum aliquo opportuno remedio leniretur, legem agrariam ratam senatus habuit; auctorque populo tactus est, alterius in Gracchi locum

398쪽

triumviri creandi: creatus est P. Crassus, cuius filiam Liciniam in matrimonio C. Guacchi fuisse multi tr diderunt; quia in Cornelius Nepos Bruti Callaici generum eum faciat. Neque tamen in Patres mitigata hominum ira est, praecipuo Nasicae odio, quod

tribunum plebis, delicias populi, iuvenem egregium,

eundemque assinem suum interemisset: nam in Coninnubio Nasicae Gracchorum matertera egerat.

XI. Quum appareret, Vindictae tempus et occasionem quaeri, non aliter servari posse Visus est, quam si per speciem legationis aliquo emitteretur. Commodum Asiae res postulare magna uuctoritate virum videbantur, quas, post Philometoris Attali mortem, audacia cuiusdam Aristonici turbaverat. Sed eius negotii causas originemque plenius exponi res desiderat: quia tum pergamenorum in Asia regum opes eXStinctae, regnumque eorum romana provincia sa-

XII. Eumenes, Attalo conditore regni genitus, multiplicatam a se potentiam Attalo fratri reliquerat, tutelamque filii, cui set ipsi nomen Λttalus fuit. Sub

hoc quoque non conservatum modo egregie regnum est, Verum etiam Opibus et gloria crevit. Sed Iunior AttaIus, qui post annos viginti regiam potestatem adhuc penes patruum esse dolebat, ad ius suum scelere patefecit aditum , veneno Senem interemisse Creditus. Neque iustior in administrando regno fuit, quam in quaerendo fuerat. XIII. Vnde sicuti maiorum suorum mores minime imitabatur , ita ne pie felicitatem illorum , neque aetatem consequi potuit. Nam illis eximia humanitas,

399쪽

mirus populi amor, etiam apud externos pace belloque plurimum auctoritatis, praeterea diuturnum regnandi tempus contigerat. Hunc saevientem in ami-Cos , quorum etiam Coniuges et genus totum solebat tollere, non Suorum modo, sed etiam vicinorum , ingens odium excepit. Cuius dolore magis etiam esseratus, Postremo in eam intemperiem incidit, ut vix compos mentis haberetur.

XIV. Hic igitur, post quintum regni annum, dum

matris sepulcrum Suarum manuum operibus ornat, morbo ex servore Solis contracto, septimum intra

diem obierat, testamento condito, quo populum romanum heredem faciebat. Id ab Eudemo Pergameno quum perlatum in Urbem esset, adiri hereditatem oportere senatus censuit: missique haud cunctanter, qui populi nomine possiderent. Omnis, ut opinor, publici status mutatio periculi plena est; et ubi res ad externos deseruntur, magis: quorum odio aut contemptu popularium animos haud dissicultor implent, quicumque quamlibet ob causam recentibus domitiis iniquiores Sunt. XV. Igitur licet ad comparanda civitatum studia, nomen ostentatum libertatis esset; deleri tamen invidia non potuit, quod nullo ad eam diem exemplo, ignotus heres Praescriptione testamenti regnum alienum occuparet. Haec haudquaquam segnis observabat Aristonicus , quem mater Ephesia, citharoedi cuiusdam silia, susceptum ex Eumene rege dictitabat: is igitur, quum se verum regni heredem, et contra praedones vindicem serret, urbes imperio regum as

400쪽

suetas sollicitare aggressus, Principium spei conatuumque Leucas habuit: quod oppidum situ, quam magnitudine aut potentia robustius, Tachos Persa, Phocaeam inter Smyrnamque in rupe mari imminente POSuerat, quo tempore, regis Artaxerxis obsequio proiecto, proprias in Asia opes stabilire satagebat. XVI. Occupatione Leucarum quum patefacta Aristonici consilia essent, varie commotis animis, tamen apud plerosque romani nominis timor, regiique testamenti auctoritas valebat: etiam multi, qui Romanos gravabantur dominos, Aristonicum nolebant, aut mentientem regium genus, aut maternae originis λω dantem. sordibus. Igitur passim in conciliis fremebant principes, re Quid sibi cum hoc iuvene esset, quom is ne ii quidem, a quibus se diceret ortum, agnovisis sent 7 Νam ab Eumene fuisse praeteritum, et duosis deinceps Attalos nullam eius rationem habuisse: po- is stremum etiam, velut haud dubio Exstincta regia is domo, populum romanum heredem instituisse. XXII. . Τantis praeiudiciis prementibus, ne quiis dem si potentiam tantis cogi tationibus parem habuis-n set, Tegem adsciscendum honesta et iusta sequenis tibus: multo minus habendum cum periculo, qui, is etiamsi tutos Praestare omnes Posset, non sine pu- is dote haberetur. Eam esse conditionem Asiae, ut is ubertato soli si humanitate incoluitium plus ali- ,, quanto divitiis, et pacis artibus, quam armorumis studio valeat. Iicinos autem habere seroces, et adra bella praedamque semper paratos: hinc Gallograe a COS a Colere, a Prima statim origine transmissa dira sciplina praedones; inde Bithynos et Cappadoces

Diuiti oti by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION