Titi Livii Patavino Opera Qvae Exstant Omnia

발행: 1825년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

terentur. Quippe decretam a se legationem in nulludis tulerant, donec adigi a rege ad iniquas pactiones possent: tum demum a Roma Iegati, et in his M. Cato , 'venerunt. II is Masinissa quidem arbitrium t lius negotii sucile permittere: Poeni, quod desperabant aeqUo Se iure MSurOS, negare, ullo nouo arbitrio opus esse: fedus sibi cum re*e mullos ante annos auctore Scipione percuSSum : id Potius Pudore et fide contrahentium , quam Correctione ulla , indigere. Legati, quod altera partium in olla nihil se statiaere Posse causabantur, rebus uti erant relictis, redierunt: neque in praesens modo iniqua haec legatio Poenis, sed etiam paulo post exitiosa fuit; hinc orto Catonis in tu , ob quem deinceps continuo ad Carthaginis deletidae consilia Patres stimulabat. XXI. Sed prior bellandi cum Dalmatis occasio venit. C. Fannius, ex ista legatione reverSus, reniantiaverat , ne Proferri quidem Opud Dalmasas mandala ρο- fuisse , sibi nihil cum Romanis esse negotii ferentes :sed neque quidquam in se hospitiauer , aut etiam hum niter , Dalmatis factum; neque locum et lautia dam. Quin equos aliunde ab se adductos Praedae barbaris fuisse, adeo Procaciter invectis, ut haud procul exstioiah erint legati, nisi contumelias istas iniuriasque ρatientia et silentio Pertulissent. Movit hominum arrogantia Patres, eamque gentem bello persequendam haud dubitabant: sed plus adhuc stimulorum subiiciebant aliae causae, quod bellum Sihi necessavium iis locis putabant: tum quia multo iam tempore, ex quo Demetrius Pharius debellatus fuerat, partem il-Iam Illyrici, quae ad mare adriaticum vergit, non inspexerant; tum quia nolebant italicorum Populo-

52쪽

rum animos diuturniori otio marcescere. Annum enim iam duodecimum, redacta in potestatem Macedonia, quieverant.

XXII. Haec eo serme anno gesta, et in Piceno agro Auximum coloniam deductam , reperio. Sed ubi L. Cornelius Cn. F. L. N. Lentulus Lupus, C. Martius C. F. Q. N. Figulus iterum, magistratum inierunt, prodigia quaedam nuntiata : quibus rite procuratis inprovincius profecti sunt consules. Bellum dat maticum C. Marcio evenerat: cum eo iussi proscisci legati ad res Epiri ordinundas; nuper enim a Phoenica, quae

maxima epiroticarum urbium est, legati venerant, Postulantes, ne recipere exsules cogerentur, qui Charopo auctore pulsi urbe fuerant, et tum , missis ex suo ordine nonnullis, a senatu restitui orabant. Celerum C. Marcius consid cum exercitu in fines Dalmatarum irruptionem fecit. Sed, occurrentibus strenue Dalmatis, ignominia et paene cladeS accepta est, turbato Romanorum agmine. et ad fluvium usque Naronem retroacto. QNapropter emendaturus, quod acciderat, consul, hostem hieme iam appetente recedentem insequutus est: spes erat, quod eVenit, ex anni tempore, et re Commode gesta , negligentiores ad custodiam regionis Dalmatas sore.

XXm. Illi, iam in sua oppida dilapsi, ad famam

venientis exercitus romani , propere congregantur. Sed prius ab intento hoste disiecti sunt, quam contrahere vires suas et ordinare possent. Delminium

plerique fuga contenderunt: robustissimum illis locis oppidum, et gentis caput. Id ex itinere oppugnare ggressus, quum primo impetu nihil egisset, admo-

53쪽

IO. FBΕlNSUL Iu SUPPLEM. verique machinas Ioci, ubi sita urbs erat, altitudo vetaret, ad alia minora oppida exercitum circumduxit. Quae ubi metu hostium deserta et vacua videt, Delminium revertitur. Urbs erat loco et opere munita , sed inerant aedificia multa ex arida materie: id postquam animadversum est, sudes bicubitales pa-xari consul iubet, quas pice ac sulphure illitas, stupraque multa obligatas, catapultis in urbem mitterent: et successit dolus; leviter incensae, dum per aerem seruntur, ingentem vim concipiebant flammurum, quae ubi aedificiis incidissent, vicinis quibusque sa-cile comprehensis, tantum excitarunt incendium, ut, eo multis hostium consumptis, ceteri venire in potestatem cogerentur.

XXIV. Nescio, an hoc anno, circa hoc tempus Certe, Aelia et Fusia leges, a duobus tribunis plebis perlatae, Comitiorum vitia, quoad occurri potuit, plexamque partem suStulerunt. Aelia cavebatur, uti comitiis lexum haud minus, quam magistratuum, docaelo seruandi, obnuntiandi, intercedendique ius esset. Fusia fustis diebus legum ferendarum causa cum Pompulo agi vetabat. Exceperunt deinde P. Cornelius P. F. Cn. N. Scipio Nasica, M. Claudius M. F. M. N Marcellus, uterque iterum consulcs. IIOrum Scipioni Dalmatae, Marcello Ligures et gallicae provinciae evenerunt. Ex praetoribus unius A. Postumii Albini maxime nota sors est, quem ex Iegationibus in senatum introductis praetorem urbanum suisse, indubitatum est: nam et ille unnus celebres Graecorum legationes habuit. Athenienses delectos studiorum et philosophiae fama Carticudem academicum ,

54쪽

IN LOG. LIB. XLVII Livi ANI

et Diogenem stoicum , et Critolaum peripateticum misere; qui iudicium rescindi postularent, quo, ad

mulctam Oropiis luendam, talenta quingenta erant condemnati; namque poΡulus atheniensis necessitato potius, ut creditur, stimulante, quam avaritia, sociam atque foederatam urbem Oropum diripuerat.

Oropii, apud senatum questi, obtinuerunt, ut de suis iniuriis Sicyonii cognoscere iuberentin, et quantaeas fecissent, illis tanti Atheniensibus ias aestimaretur. Sicyonii talentis quingentis aestimarunt. XXV. Sparsa per Urbem fama, viros sapientia et

eloguentia celebratissimos Venisso, statim accendit iuventutem, ut ad visendos audiendosque concurrerent; praecipua Carneadis admiratione, cuius

ad persuadendum quidlibet incredibiliter apta erat

oratio. Is enim violenta et rapida dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria; tan quam omnia facundiae genera, diversis sermis , pari excellentiae laudo complexi. Quibus rebus tantum aestimationis pepererunt, ut C. Acilius senator pro magno munero petierit, mandari sibi ad orationes lia

Drum exponendas interpretis uices. Haec equidem ceteris Patrum non aegre serentibus neque enim absurdum videbatur. Pomana ingenia etiam studiorum cultu nites cre M. Cato severitate solita stomachabatur, Veritus, ne gustata harum artium dulcedine, studium armorum romana iuventUs amitteret. Igitur quum primum in Senatu verba fecissent, omnes philosophos per honestam aliquam causam ex Vrbe ablegandos censuit; atque alio tempore in sonatum ingressus, obiurgavit magistratus, quod homines Persua-

55쪽

Io. FREINIII LIIII SUPPLEM. dendi quaelctet artifices tam dis non absoluerent: quoad Graeculos suos regressi, romanam Pubem, riuuis -- gulationstas core tam, ad maiorum exemptar Iem-bus atque mugistratctus obedire sinerent. Itaque dimissi deinde sunt, mulctae maxima parte remissa, ut de quingentis ceratum tantummodo talenta penderent.

m. Interim in Asia bellum inter Attalum et

PruSiam reges exarserat: quo inferior Attalus, quum in hoste urgeretur, P. Lentulo, qui tum . ex Asia revertebatur, Athenaeum fratrem adiunxit, ut se-nqtumn de rebus omnibus certiorem faceret, ac ad Uem sibi serio ferendum horiaretur. Illierat antea quidem Andronicum, qui doceret Patres, a Prusia se infestari r sed hi potius arbitrati. Attalum Bithyno imminentem parare sibi probabilem causae speciem, rem insuper habuerunt : po magis , quod et Nicomedes, filius Prusiae, et legatus Antiphilus negabant, quidquam eorum factum, quast Andronicus diceret. Paulo autem post, quum, ipso rum re res perserente, viderent Patres, non esse nihili, quod accidisset, neque tamen, quale esset, liquido possent intelligere, iusserunt L. Apuleium et C. Petronium ad re rogum introspipiendas proscisci. Venerunt deinde L. Lentulus, et regis frater Athenaeus. Lentulus quum asiaticarum rerum Statum, qualem ipse Viderat, exposuisset Patribus; confestim vocari Athpnaeum in curiam placuit, et pro benevolentiu senatus in regem Attalum legatio decreta, quais Prusiam bello

iuberet abstinere.

XXVV. Profecti sunt cum Athonaeo C. Claudius Centho, L. Hortensius. L. Aurunculeius legati. Tum

iterum causa achaicorum exsulum tractata est in se:

56쪽

natu, quum de iis Xenon Aegiensis, et Telectes Tegeates, verba fecissent, nihilque propius sactum, quam ut dimitterentur; nisi A. Postumius praetor is per

absentiam consulum senatum habebat) astu rem intervertisset : quum enim tres essent Sententiae: una,

assoloi homDes Placere dimittique; altera , non absolvi, et retineri; tertia, retineri quidem adhuc , sed absolui tamen: Praetor rogatione sua duas complexus. tertiam dissimulavit, discedere in unam partem iubens, qui dimittendos censerent; in dioersam, qui Hira Omnia. Sic ad eos , qui absolvendos negaverant, iis quoque se adiungentibus, qui dixerant in praesentia retinendos, illa Sententia numero vincere visa est. Iudicium eo tempore L. Lentuli actum, qui consul anno superiore suerat: isque damnatus repetundarum lege Caercilia, postmodum tamen ud supremos in republica honores admissus est. XXVIII. Dum haec Romae aguntur, in Hispania cum Lusitanis, duce punico quodam, agros SOCIO-Tum nostrorum incursantibus, improspere dimicatum est. Manilius, qui romanum exercitum ducebat, multis amissis retrocessit. Melioribus auspiciis consules in Liguribus et Dalmatis gesto bello, triumphum meruerunt. Clariora tamen P. Scipionis acta sunt, qui, consecto bello daImatico, provinciam novam, D Iiecit imperio. Maximus haec agenti Iabor circa Delminium fuit, quam relictam a C. Marcio gens Dalmatarum instau 'averat, contractoque ex omni regione flore iuventutis, acerrimo pro ea Propugnabat. Vnde consul, dissicultate rei percepta, exercitum aliis

57쪽

IO. FRElNsHEMII SUPPLEM. eorum oppidis admovere coepit: at ii, qliorum ea oppida erunt, omisso Delminii praesidio . ad sua quisque tutanda accurrerunt. Ibi tum Romanus protinus ad Delminium raptis copiis, urbem inopia propugnatorum laborantem facili negotio redegit in potestatem. Imperatoris nomen, quum de more umilitibus acclamatum esset, recusavit; parique deinde modestia triumphum, a Senatu oblatum, vix accepit. Multi eo bello Dalmatarum capti sunt, quos in servitutem consul vendidit. Delminium, quae prius urbs ampla suerat, exiguam, solumque pecori pa

ECH Um redegit.

XXIX. Venerunt deinde rursus ab Achaeis legati, animatis priorum relatione, qui Proxime optatum sinem adductum fuisse negotium narrabant. Telectes Megapolitanus et Anaxi damus missi; sed et istorum diligentia nihilo felicior, quam superiorum omnium, fuit. Massiliensium vero preces benigne sunt auditae, auxilium adversus Ligures petentium, qui, obsessis Nicaea et AntipoIi, Massiliensium oppidis, urbem

ipsam magnas in angustias coegerant. Decretum est, uti legali ad res Massiliensium inviciendas mi terentur; iique darent Verrem, uti Massiliensibus satisferet, ne quod bellum ea de causa suscipi Uus esset. Neque tamen declinari necessitatem eam barbarorum seritas

passa est; quin sequenti anno, quo Q. Opimius Q. F. Q. N. , L. Postumius Sp. F. L. N. Albinus consules fuere, cum Oxybiis atque Deceatibuς Liguriae populis bellaretur. At L. Postumius quum iturus iri Provinciam immolasset, in plurimis victimis caput iocinori defuit. Profectus nihilominus, post diem septi-

58쪽

mrim aeger relatus est Romam, ibique exspiravit: Ista res perculit hominum animos: maxime quia et, Consae arma in caelo Volare visa, nuntiatum, et multa illustria loea fulminibus tacta suerant. In mor tui locum, consuI factus est M. Acilius M. F. C. N. Glabrio.

XXX. Quum interea novἰ a Massilia legati, nihil

Pro se populi romani auctoritatem uiauisse, asservent, statim a senatu missi sunt Flaminius, Popillius Luenas, L. Pupius, qui, conscenso navigio, Aegi inam, quod Oxybiorum oppidum est, appulerunt. At Ligures, audito, venire Roma legatos, qui solvi obsidionem imperarent, procurrunt in Portum; alios, qui adhuc in navi erunt, exscensionem sacere vetant, Flaminium iam egressum agro suo iubent excedere: quod quum ille sacere recusaret, manus iniiciunt garcinis; vim prohibentes servulos, duobus occisis, repellunt, ipsumque adeo legatum convulnerant, haud dubie interfecturi, ni subito receptus in navim , praecisis sunt bus, imminenti exitio se eripuisset, Massiliam ad curanda vulnera contendens. His rebus Romae auditis, maturare prosectionem Q. Opimius consul iussus, in agro placentino diem edicit militibus: inde per Apenninum ducit in Oxybios, castrisque ad amnein Apronem positis. adventum ho- stium exspectat; concurrere enim illos, et obviam Romanis ituros, suma tulerat. Deinde, ubi rem diutius trahi videt. motis ab Aprone castris, Aegitnam contendit, et urbe per vim potitus, homines in semvitutem redigit, auctores violandae legationis Vinctos duci Romam iubet.

59쪽

XXXI. His ita gestis, hosti procedit obviam, ubi

Oxoiorum iuventutem consedisse acceperat. Illi iam ad hominum millia quatuor corivenerant, nondum adiunctis Deceatibus, numerus ad sust nendum eon Sularem exercitum perquam exiguus: Sed desperatio , placavi Romanos post commissum in legatos sa- CinuS ΡOsse, in eam amentiam adegerat efferatos, ut, non exspectato sociorum auxilio, ad pugnain contra Romanos egrederentur. Commovebat consulem hostium audacia; sed nulla omnino ratione temeritatem istam niti videns, ut erat vir militaris rei peritus, et ingenio mirifice sagaX, Certa cum spe victoriae contra educit aciem: Cohortatusque pro

tempore militem , lento Passu in hostem iri; deinde.

ubi cominus uentum esset, acerrima impressione turbari

hostium antesignanos, iubet. Salutaris haec admonitio fuit: vix primum impetum tulere hostes, inde effusa fuga cesserunt. Iamque Deceates, ut serum post cladem auxilium, ita sugientibus non inutile praesidium, aderant. Cum his quoque proelium aliquanto pertinacius, sed eventu simile, fuit. Victi seque et civitatem sidei Romanorum permisere. Consul ex agro capto deditoque quam potuit plurimum massiliensi populo dedit: utque securitati eorum etiam in posterum consuleret, obsides Ligurum ire Massiliam, statisque temporibus permutari a suis , imperavit. XXXII. Iussis deinde tradi armis omnibus , et si consecto bello, exercitum hibernandi causa per oppida Oxybiorum Deceatumque divisit. Q. Opimio ad bellum prosecto, Romam iterum Ptolemaeus Philometoris frater venit: ostensisque cicatricibus, dolo fratris se petitum arguit, multa arte Patres ad cO

60쪽

miserationem suae sortis, et odium fraternae crudelitatis illiciens. Neque apud occupatos animos Nein Iaidae et Andromachi hi ab maiore Ptolemaeo Iegati aderant desensio valebat; quorum senatus ne erba quidem ad aures sustinebat admittere. Nisigitur continuo ex Vrbe iussi discedere, legati quinque decreti sunt; quorum principes Cn. Merula , L. Thermus suerei totidem iis decretae quinqueTemes, dataque mandata, uti Ptolemaeum in Cypri regnum deducerent. Scriptum etiam graecis et asiaticis sociis , nihil contra poluntatem senius jacturas , si es in negotio minorem Ptolemaeum adiuvissent. Ceterum eventus bolli pro maiore Ptolemaeo fuit: qui in Cyprum magno cum exercitu veniens, primo Archiam, Praesectum suum, qui Demetrio insulam prodere Voluerat , honores apud ipsum eximios et quingenta insuper talenta pactus, amovit: deinde cum fratre, qui multorum instructus auxiliis occurrerat, Proelio congressus, victum in urbem Lapitham compulit: necessitate deinde ad deditionem coactum, non modo dimisit incolumem, sed etiam Libyen Cyrenesque regnum reddidit ei: pro Cypro urbes quasdam, et frumcnti annui Certum assignavit modum, etiam filiae suae matrimonium pollicitus. Quae partim ingenii mansuetudine, secisse creditus, Iaudem invenit apud scriptores; partim, ut Putant, quia Romanos metuebat, si quid in fratrem, quem protegebant illi, severius statueret. Ita compositis uegyptiacorum regum controversiis, Asiam adhuc ardere bello. Prusiaequo iniuriis Attali regnum devastavi, reversi Pe gamo legati renuntiabant. Quippe Prusias, parum

SEARCH

MENU NAVIGATION