장음표시 사용
81쪽
-8 io. FREI SHΕM H SUPPLEM. is et successu sollicitabuntur ceterarum nationum is animi: quando inter se ces Et periculis laetosis haud dissiculter imitatores invenit felix temeritas. is Nos igitur, ut in corto et propinquo timore, meritori sidom vestram invocamus, Patres conscripti, ne is deserti et proditi praeda nostris vestrisque inimicisis relinquamur. Arvaccorum magna potentia et in is nos inexpiabile odium est: neque nobis ullumis sollicitudine ac periculo vacuum tempus erit, nisi is aut perpetuo consularis exercitus in Hispania sit: is aut, priusquam decedat, ita castigentur hostes, nois aut ipsi possint ultra nocere sociis Romanorum, is aut alii audeant M. . Xm. Secundum hos placuit Arvaccorum legatos audiri: his sermo, quam animus, modestior demis. siorquo suisse dicitur. Pacem orabant: sed ut nobellum quidem recusaturi Viderentur, nisi, quod petebant, fieret: petebant autem, ut certa sibi mulcta indiceretur; quam ubi luissent, iterum fruerentur so deris eius lembus, quod olim cum iis Ti. Gracchiasinisset: ad hoc, ut reputatione sortis humanae in clinarent animos, inter loquendum Saepe ambiguos fortunae Iusus commemorabant, pugnarumque Cum romanis ducibus ita faciebant mentionem, ut, quam quam gloria belli cederent, plus tamen Successuum aliquanto habuisse intelligerentur. Post omnes intro. ducti in senatum sunt, quos proconsul miserat. Illiteras M. Marcelli attulerunt, quibus pacem suadinbat: et epistolis consentientia ipsi loquebantur. Patres , re expensa, Sociis ConSulendum eSSO, spiritusque Arvaccorum deprimendos, non dubitabant; quibus id potissimum rationibus fieret, ambigebaturi
82쪽
responderi tandem in praesentia placuit, M. Marcebium Proconsulem senatus Woluntatem utrisque signif-caturum esse. Legatis Marcelli clam mandatum, ut ad bellum ex dignitate populi romani gerendum, proconsulem hortarentur. XIV. Metu enim cunctari illum plerique interpretabantur , dabantque operam , ut quamprimum Successor ei mitteretur. Sed studium senatus, haudquaquam pari ardore iuventutis, aliquandiu Vanum et
inessicax fuit. Quum enim Q. Fulvius , quique cum eo ex Hispania decesserant, celtiberici belli disseultatem , continua cum hoste Certamina, numerum occisorum, Firtutem hos tum, assiduis sermonibus semrent; iamque etiam Marcellum detrectare id bellum sermidine appareret: is pavor invasit pivitatem, ut neque tribuni militum ad numerum reperirentur, neque Iegatus tro quisquam vellet; et, quod impo
tunissimum erat, citati iunioros vel ad nomina non responderent, vel eas causas commini SCerentur, quas
neque cognosci pudor sinebat, neque puniri delinquentium multitudo. Rem, per se taedii ac dissicul, talis plenissimam, dissiciliorem reddebat tribuno mplebis intemperies, qui delectum recusantibus auxilio
erant, consulumque Conatum et industriam intempestiva contentione morabantur, Ergo, ad praecidendam omnem non iniquae querelae speciem, instituerunt , munia militari , non, ut Semper moris fuerat, sui beneficii arbitriive sacere, sed inter aequales sorte distinguere praefecturdrum ac ordinum fradus. Quamquam ne sic quidem petuIantia tribunorum composita usque eo prorupit, ut consules ambos, quoniam gratiae nihil dubant, nec pro amb
83쪽
IO. FREINSHEMII SUPPLEM. cis suis deprecantibus militiam tribranis obsequebantur, in carcerem coniicerent. In hac rerum perturbatione, quum neque senatui, neque magistratibus, quidquam consilii potestatisve reliquum esset, scirique nequiret, quem ad finem iuniorum abitura esset impudentis nam hoc nomen inauditae antea consternationi senatus secerat , P. Cornelius Scipio Aemilianus peropportunam orationem habuit, iuvenis adhuc, nec nisi togatis Virtutibus notus. . Is, graviter increpita civium sormidine, re Sa D pe. α inquit, D hoc Ioco intersui, Patres conscripti, is quum de republica sententiae dicerentur: nequora verba sum saCere conatus, quod malebam eorum D auscultare dictis, quibus Venerationem aetas , et D Iongus rerum usus prudentiam conciliasset. Nunc M autem , quia Praesens consultatio magis animos et D EXemplum, quam auctoritatem et consilium, desiis derat, nihil aut annis meis alienum, aut proposito is discors iacturum arbitror, si praesentem , ignara viamne dicam, an consternationem nostrae iuven-M tutis , iuvenis ipse coarguam, aliorumquct mentes
is ab hoc tanto dedecore ad pristinam virtutem verbis is factisque, quantum quidem in me erit, reVocem. M Igitur, quod felix saustumque sit, iamprimum le-m gationem macedonicam abdico, deponoque: deindori ad bellum hispaniense operam meam, quacumquisis in re consul utendum ea iudicabit, reipublicae M offero. Constare autem puto, si quidem bellum D defugerem, nemini meorum nequalium honesti
is rem et Speciosiorem Vacationis causam esse, nomi-M natim a paternis clientibus postulatus; si nobilisu simae provinciae dissidia, sextassis ad imperii nostri
84쪽
M periculum eruptura, componerem, et obtentum M timor, et ambitio cupiditasque occasionem habem rent. Sed ego, in domibus Aemiliorum atque Sci-ra pionum genitus ac educatus, neque metuere perbra cula, neque mirari pecuniam debeo: gloriam autem M veram inde demum sperandam existimo, si rati . nes meas omnes ad patriae salutem retulero, idque M potissimum quoquo tempore peragendum putaro, a quod ipsius necessitates aut commoda praecipuera postulaverint. XVI. M Neque vero domesticum mihi exemisumis deest: nam et avus meus P. Africanus, guo tem-M pore in Italia Hannibal erat, in eandem istamis Hispaniam, aliis itidem, ut nunc sit, provinciam is istam metu detrectantibus, prosectus est, atque M illa populo romano asserta, sibi etiam in Africam M iter ad belli omnium gravissimi plenam victoriam is patefecit: quamquam profecto longe maioris tum M periculi res suit; non modo pluribus populis, re- γα busque suis multo florentibus, in odium romaniis nominis accensis, sed etiam Carthagine ipsa, aliis is super alios mittendis ducibus exercitibusque, ad
1, retinendam Hispaniam omnes opes effundente. Nunc a Vero paucis ne me maximis nationibus tumultuanis libus, quum neque diuturnum aeque bellum, ne-- qite clade aliqua magna insigne geramus, iuven-γi tutis nostrae animi ceciderunt, et pristinus illo,a bellatoris populi ardor sic emarcuit, ut vix mihin ipsi credam, aut eosdem nos Esse, qui esse Sol γγ bamus, aut iis prognatos , quorum Virtutem et a constantiam nulla vis lassare potuit, nullum discri- men Dangere. Verum enimvero pro se quisque
85쪽
M uidserit, quid vel sibi, vel maioribus posterisquo
is suis, approbet: ego, quod unum POSSum, neque is cuiquam exemplum inertiae ero, et Primo quoque ab tempore ad exercitum proficiscar. a XVII. Adolescentis Orationem admirati Patres, quibus in tanto omnium timore nihil ab his annis sper tum praesidii fuerat, certatim in complexum eius ruebant i dignumfamilia, et in gura genitus, et in quam adoptatus esset, praedicantes: Pergeret bonis auibus implere datam fato sortem, et clarissimam maiorum immam , suis uirtutibus glorisque et felicitate renooaret. Maiores natu serebant factum senioris Amricani, qui, qutim eandem in Nivaniam ire auderet nemo , patrim am operam ultro obtulisset: nunc ab alio P. Scipione idem Prorsus exemplum relatum , in quo quum cetera Sent omnsa, qualia et avus habuisset, iam se eandem in illa factorum nominisque amρlaudinem aiebant augurari. Productus deinde in concionem populi, quum eadem disseruisset, pudore ol aomulatione sic per movit non vulgus modo, sed etiam primarios cives, ut et legatorum tribunorumque numerus, Sponte S. multis otiarentibus, expleretur; et legiones, agmin tim iam nomina dantibus, qui antea tergiversati suerunt . citra longiorem moram conscribi possent. XVUI. Dum his impedimentis delectus Romae tra hitur, M. Marcellus proconsul, cupidus belli anto successoris adventum quoquo modo finiendi. ut pacatas Hispaniae titulum aucuparetur, quantum ipsis immineret periculi, admonere Celtiberos non destitit; et , ut humanitate quoque ad pacis amorem eos illiperet, obsides reddidit putentibus. Cum principe du-
86쪽
tem legationis, quae missa Romam fuerat, diu secreto colloquutus, Suspicionem propositi eius auxit; ceteris eιiam , quae mox evenere , non obscura res eiusdem indicia praeserentibus: statim enim et Nergobrigas quinque Arvaccorum millia occuparunt; et pro omsul, ad Numantiam exercitu ducto , ante ursem p suit castra, egressosque obviam levi certamine intra in muros compulit. Ibi Litenno, hostium ductor, pede firmato exclamavit, se colloqui cum proconsule cu'pere. Accepta haud gravate petitio est; convenitque, ut, obsidibus et pecunia data, Celtiberi suis legissius Miserent, sociique et amici populi romani haherentur. Summam pecuniae talenta sexcenta fuisse Posidonius, hispaniarum rerum peritus auctor , tradidit.
XIX. Quum hoc modo pacati omnes Celtiberiae populi viderentur, novum subinde bellum L. Luculli
consulis cupiditate excitatum est. Is , quum Hispaniam sorte accepisset, idque sibi putaret agendum, ut locupletis provinciae copiis rei familiaris anhelantem inopiam refocillaret, oceasionom manubiarum coepit quaerere. NOVam pacem, quum re acta su Pervenisset , turbare periculosum rebatur: in Tu dulos, Cantabros, aliasque nationes, romanis adhuc amnis incognitas. impressionem sacere statuit. Ad hos iter per Vaccaeos erut: huc igitur signa protinus inseri, quum neque mandatum belli cum his gerundi ab senatu, neque causam ab ipsis ullam accepisset. Cauca trans Tagum urbs erat; ad quam, tranSmisso amne, quum castra posuiSset, mirantibus oppidanis, qua in Romanos offensa obsidionem meruissent , Carpetanorum iniurias ultum se Venire, professus est. Caucaei, ad sua tuenda conversi , pos
87쪽
quam hostem frumentari lignarique audacius an, madvertunt, eruptione in palantes Lacta, multos interficiunt, reliquos ad ipsa usque castra repellunt. Primis conatibus quum ita successisset, saeti animosiores, signis collatis dimicare sunt ausi, et, donec eminus certabatur, levibus assueto proeliis, et ad velitationem meliore Hispano, consulis exercitus laborabati ubi, missilibus exhaustis, ad manus et gladios ventum, hostis, ut in nulla re pari, continuo terga vertit, urbem haud longe distantem concitato Cursu petens. Aderat Lucullus, haud segniter per- pulsis instans t ita , dum pro se quisque, inter primos nititur irrumpere, constipati in angustiis portarum impune se caedendos victori praebuere: tria millia eo casu sunt desiderata. XX. Quo quum cecidissent animi, postridio eius pugnae cum Coronis et supplicum velamentis seniores Lucullum adeunt. quibus obsequiis placari pate retur, rogitantes. Ille primum obsides , et argenti talenta centum, postulavit; equitibus etiam eorum inter sua auxilia militare iussis. Hoc ubi prompte a barbaris factum, adiecit, praesidio in urbem introinducto sibi opus esse. Annuentibus et hoc Caucaeis. delectorum ex toto exercitu duo millia per hanc speciem introivorunt. Sed foeda consulis avaritia moenibus hi, ut mandatum Erat, occupatis, omni reliquo exercitui patefecerunt aditum : signoque tuba dato, omnes Caucaeoru in puberes ad millia hominum via ginti intorsiciuntur: imbellis aetas sexuSque, Praevmium perfidiae, in captivitatem abstrahitur: tantaquo ex multitudine oppido pauci. per Praerupta quaedam, eoque neglecta custodibus, loca, iactis in praeceps corporibus, evasere. Urbe direpta, quum iacinoris eius fama omnes iuxta populos 3elociter percurrisset,
88쪽
qui apertis locis, habitabant, in praealtos m-tes, aut munita oppida Se contulerunt, corruptis, quact avehi non Potuerant, rebus suis, ne quid hosti tam crudeli tamque perfidioso relinqueretur. XXI. Sic aliquamdiu plus exercitui laboris, per desertam regionem eunti, quam ab hostilibus armis periculi fuit, donec Intercatiam perventum, Vaccaeorum et ipsam, ubi Hispanorum copiae, pedites viginti millia, duo equitum consederant. Hi quum a consule ad conditiones invitarentur, illudentes interrogarunt , eidemne fiat credituri essent, cui Caucaei credidissent' Erat omnino eorum hominum Lucullus, qui, quoties aliquid exprobrari sentiunt, aliorum potius libertati, quam suis delictis , irascuntur. It que, velut gravi iniuria laesus, ugrum Pervastat; ΟΡ-pidum circumvallare aggreditur, et saepe, instructa DCie progressus, potestatem aequis Iocis pugnandi
hostium ducibus facit. Verum illi, levibus proeliis
dies experiri contenti, ad periculum de summa r rum adduci non patiebantur. Ea quum Saepe fierent, Intercutietisis quidam, splendidis armis ornatus, saepe Romanos provocabat, Si quis singulari certamine vellet congredi: et, nemine Contra exeunte, discedebat, irrisu et Iudibriis ignaviam hostium exagitanS.
XXII. Non tulit indignitatem rei P. Scipio, quitum sub Lucullo tribunus, cum ea magnitudine animi , quum haud multo post amplissimis gestis orbi
testatissimam reddidit, corporis etiam insigne robur, rava selicitate coniunxerat. Is igitur, pugna cum pro-VOCutore Conserta, Prostravit hostem, pari Rom/no-
89쪽
vum laetitia, et hostium terrore, quod ingentis comporis virum, modicus ipse staturae deiecisset. Prinxima nox vanam in castris trepidationem movit errore incerti clamoris, qui pariter ex urbe campiSque a eidebat. Equitatus enim Vaccaeorum , qui . Sub adventum Luculli pabulatum egressus, deinde hostilium copiarum obiectu exclusus urbe suerat, passim Obequitans altissimis vocibus strepebat: cui quum ex urbe par clamor redderetur, percellebatur Romanus incerta aestimatione , quidnam sibi periculi tumultu isto, et unde portenderetur. Augebant metum inva- Iidae stationes, quod ad obeunda militiae munia, praeter damna proeliorum, etiam morbis imminutus exercitus erat. Carnibus enim cervorum Ieporumque sine sale vescebantur sal omne vinumque, Cum aceto, et oleo desecerat ; et his alimentis coeperat tentari militum vaIetudo, multique passim profluvio Qui moriebantur. Ergo, postquam tumultus iste cessavit , tanto intentius operibus institit consul, ma-ehinisque admotis muri perfregit partem. XXIII. Ibi denuo Scipionis Aemiliani magnifica
virtus enituit; nam irrumpentibus in urbem militibus, ipse, primus omnium conscensis moenibus, aperuit viam: neque tamen obtineri urbs potuit, praevalidis numero hostibus, et pro salute Sua Suorumque sortissime propugnantibus; repuIsique sunt cum aliquo detrimento Romani, quum Super EOS, quos hostile serrum absumpserat, etiam multi locorum ignorantia in Subterranea quaedam aquarum receptactila illapsi periissent. Nocte sublapsam muri Partem resecit hostis: pIuresque deinde per dies,
90쪽
expertis utrinque cum damno viribus, segnis obsidio suit. Ea res inopiam simul in castris , et in urbe auxit: quod quia neutris ignotum erat, inde colloquio initium, et mox deditioni fuit. Et quando suspecta barbaris Luculli fides erat, Scipio spopondit, nihil contra pacta iactum iri: moxque patuit, quanti sit usus etiam in bellis opinio iustitiae, quae probiatate Constantiaque morum comparatur. Adolescentis Privati dexterae inermi permisere barbari urbem, quam consul exercituSque romantis armati, nec uu-ctoritate sua, neque sorte vi extorquere Potuissent. Agnovit beneficium Luciillus , iuvenemque Pro Con Cione meritis cumulatum laudibus , murali corona donavit. Intercatienses consuli sex millia sagorum
dedere, cum obsidibus quinquaginta sic enim convenerat et certo armentorum pecorrimque numero.
IIae solae divitiae suere; auri et argenti, qua maxime gratia Lucullus eas regiones scrutatus fuerat, nihil repertum. Dum istae res in Hispania citeriore geruntur, ulterion, insestis Lusitanorum armis, luctuosa Populo romano suit. XXIV. Ser. Sulpicius Galba praetor, quum a M. Atilio provinciam eo in statu accepisset, ut ad eximendos obsidioni socios sustinatione opus videretur , incredibili celeritate supra sexaginta millia passuum una die ac nocte permensus, ex itinere instruxit ad proelium copias, ut hostibus improvisus incumberet: noque sesellerat fortuna consilium, nisi fortunam ipse alio consilio sesellisset. Prima impressione Pepulit imparatum hostem ; poteratque velocitatis suae fructu gaudere, si ad vires reparandas de ligato militi spatium concessisset: dum fugientes languido per-