Aristotelis Stagiritae Physicorum libri 8. Quibus adiecimus omnia illius opera, quae ad naturalem philosophiam spectare videbantur ..

발행: 1566년

분량: 828페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i Physicorum

hoe pacto e siet ipsius motus , si tempus esseter

ipsis nunc, temper enim in ipso nunc motum e liet, & mutatum , ut moueatur quidem nun quam , motum autem sit semper. Hoc autern

quod impossibile sit demonstratum est M prius, neque enim ex ipsis nunc est tempus, neque li- et mutatis. nea ex punctis,neque motus ex et momentis est. nihil enim aliud facit hoc dicens,quam motum ex impartibilibus. sicut si tempus ex ipsis nunc, aut magnitudinem ex punctis. Tex.D. Amplius autem & ex his manifestum est quod neque punctum , neque aliud indivisibile ullum contingit moueri.Omne enim,quod minuetur, impossibile est per maius moueri seipso prius , quam aut per aequale, aut minus. si autem hoc , manuestum est quod & punctum pes minus, aut aequale mouebitur primum , quo niam autem indivisibile est , impossibile est minus moueri prius : per aequale ergo sibi ipsi,quare erit linea ex punctis. semper.enim cum per

aequale mouetur,omnem lineam punctum men

surabit: si autem hoc impossibile est, dc moueti indivisibile impossibile est.

T. o. Amplius autem, si omne in tempore move. tur in ipso autem nunc nihil , omne autem divisibile tempus est, erit aliquod tempus minus quouis eorum , quae mouentur, im quo moue tur per tantum, quantum rpsum est. Hoc igitur erit tempus', in quo mouetur, propterea quod

Gmne in impore mouetur, tempus autem omne

diuisibile esse demonstratum est prius. Si ergo punctum mouetur, aliquod erit tempus minus, in quo ipsum motum est , sed impossibile est: ia - minori enim per minus necesse est moueri.

quare erit diuisibile id, quod indivisibile est in

minus,

182쪽

Liber Sextus.

minus , sicuti & tempus in tempus. unico enim modo moueretur id , quod impartibile est , Scindi uilibile , si ellet in i pio nunc impartibili moueri Possibile. eiusdem enim rationis est in ipto nunc moueri, di in diuitibile quid moueri.

Pt Tertium. Nutam ma nitudinem esse in sutam.

Mutatio autem nulla est infinita, omnis Tex .si.

enim est ex quodam in quiddam , dc ea, quae est in contradactione , dc quae est in contrariis. Quare earum, quae secundum contradictionem suxit, assismatio, & negatio terminus est. vi generationis quidem id , quod est:cortu-ptionis vero id, quod non est. Earum aute in , quae sunt in contrariis,ipsa contraria. haec enim sunt extrema mutationis. quare dc alterationis omnis: ex contrariis enim quibusdam est alteratio. Similitet autem dc augmentationis, dedi minutionis . augmentationis enim terminus Termι est qui secundum naturam propriam est perfectae magnitudinis: diminutionis vero , huius qημ. remotio. Latio autem sic quidem non erit Tex.2 finita . non enim omnis in contrariis est. Sed,

quoniam impossibile est diuisu melle sic ex eo, quia non contingit esse diuisum : s multiplicitet enim dicitur impossibile: diuidi non contingit id, quod sic impossibile est diuidi , nec ninino quod impossibile est fieri, fieri: neque quod mutari impossibile est , continget utique mutati in id , quod possibile est mutati. Si ergo id , quod fertur , mutetur in aliquid, dc possibile erit mutari. quare non est iu finitus motus. neque cretur infinito motu . impossibi rie enim GHi ι.

183쪽

i76 Physicorum

te enim est transire illum. Quod igitur sic non est infinita mutatio, ut non finiatur terminis , manifestum est. Tex.s . . 4ςd, vsς possit sic, ut tempore sit infi nita, una,& eadem existens, con*derandum est. Nam una , quidem , si non fiat, nihil fortassis prohibet. ut si post lationem alteratio sit,& post alterationem augmentatio, & ruis

generatio : sic enim semper quidem erit tem. pore motus', sed non Vnus , propterea quod non est unus ex omnibus. Vt autem fiat unus , non contingit infinitum esse tempore, prae- ter unum. hic autem est . ia

184쪽

ARISTOTELIS

Summa prima declamat omne auia mouetur habe

re motorem.

Summa secundu probat, omnia mota in loco reduri ad pνimum, quod metuetur, quod a morore qu. est in ipse, mouetur. nec esse processum m in ira in mouentibω, ct motu. mma tertια ostendit primum minens simul

etiam eum est,quod ab eo mouetur. Summa quarta quaerit virum omnis motus habeat cum omnι motu comparationem.

Mne, quod mouetur, necesse Tex. . est ab aliquo moueri fit igi-' a.l.εώ tur in seipso non habet principium motus, manifestum est quod ab altero mouetur.silauis rtem in seipso , accipiatur in - quo A B, quod moueatur non ex eo , quia partium huius aliqua mouetur.

Primum igitur opinari A B a seipso moueti, propterea quod linum mouetur ,& a nullo externorum, simile est, ac si quis i pso D E mouente i psum EF,& illo moto opinetur DEF a seipso moueri. propterea quod no intuetur utrum ab utro moueatur. Vtrum D E ab E F. an E FAristot. Physic. M

185쪽

1 8 Physicorum

Tex .i. ab ipso D E. Amplius id, quod a seipso mo

uetur, nunquam cessabit moueri, propterea quod

aliquid aliud stetit, quod mouebatur. Necesse est et go, si quid desinat moueri eo , quod aliud

aliquid stetit, hoc ab altero moueri. hoc autem, cum manifestum factum sit, nece sse est omne, quod mouetur , moueri ab aliquo. Qitoniam enim acceptum est A B moueri, diu i sibi te eriti omne enim, quod mouetur, diuisibile est. diui. datur igitur in C. necesse est igitur, BC quie .scente , quiescere N A B. si enim non , accipi tui moueri. B C igitur quiescente, mouebitat utique A C. non ergo mouetur per se A B. sed supponebatur,per seipsum moueri primum. m nifestum est igitur quod C B quiescente ,quiescet di B A, dc tunc desinet moueri, sed, si quia ex eo, quia aliud quiescit,stat, & cessat moueri, hoc ab altero mouetur. manifestum est igitur quod omne , quod mouetur,ab aliquo mouetur. diuisibile enim est omne, quod mouetur z x Parte qui

scente, quiescet totum. Summa Secunda. Omnia mota in loco re ei ad primum, quod mouetur, quod a motore,qui 'in eo, mouetur nee esse processum in insinitum, in mouentibus, ct mor . Uoniam autem omne , quod mouetur,ab aliquo mouetur, necesse

est & omne, quod mouetur in imco, moue V ab alio. & id igitur, quod mouet, ab altero, quonia &- ipsum mouetur , & rursus hoc ab altero. no aute in infinitu abibit, sed stabit alicubi,& eri taliquid, quod primo causa erit motu .

186쪽

Liber Septimus. Ips

si enim non,sed in infinitum procedat,sit A Tex. . quidem id, quod ab ipso B mouetur, B vero ab ipso C, C autem ab ipso D , atque hoc igitur

modo in infinitum procedat. quoniam ergo simul dc ipsum mouens mouetur , mani Ditum

est . quod simul mouebitur & Α , & B. cum enim mouetur ipsum B, mouebitur & Α, dc cum mouetur B, dc ipsum C, & cum C, ipsum D. erit igitur simul & motus ipsius A,& ipsius B, de ipsius C, dc reliquorum cuiusque. & accipere igitur unumquodque ipsorum poterimus.

etenim, si unumquodque ab unoquoque mouetur , non minus unus numero est cuiusque m tus , & non infinitus extremis. quoniam quod mouetur, omne ex quodam in quiddam mouetur. Aut enim numero accidit eundem Tex. s. e sie motum,aut genere, aut specie. Numero igitur dico eundem motum, qui ex eodem in idem numero in eodem tempore numero sit. ut ex

hoc albo, quod est unum numero, in hoc nigrum secundum hoc tempus , quod est unum numero. si enim secundum aliud, non amplius unus erit numero , sed specie. Genere autem idem est motus , qui in eodem praedicamento substantiae. vel alterius generis est. Specie autem , qui est ex eodem specie in idem specie: ut ex albo in nigrum, aut ex bono in malum. haec autem dicta runt & in prioribus.

Accipiatur igitur motus ipsiux Α, dc sit in Tex. quo E. ec ipsius B, in quo F, dc ipsius c,& D, in

quo G, dc H, dc tempus, in quo moueatur A, sit K et determinato autem motu ipsius Α, determinatum erit oc tempus , dc non infinitum, quod est K : sed in eodem tempore mouebatur A , dcs , dc reliquor a νnumquodque. accidit erga

187쪽

igo Physicorum

motum E FG H, infinitum existentem, in tempore finito moueri , quod est K. in quo enim amouebatur. & quae post A consequenter sunt,

omnia mouebantur infinira existentia. quate in eodem mouentur. etenim, aut aequalis erit motus ipsius A motui ipsius B, aut maior. refert autem nihil. prorsus enim infinito motui in tempore finito accidit moveri. hoc autem impossi.

Tex. . bile est. Sic igitur videbitur demonstrari id,

quod ab initio diximus: non tamen demotissitur, propterea quod nullum inconueniens acci. dit. contingit enim in tempore finito infinitum motum esse, non autem eundem, sed alterum, Salterum multis motis,& infinitis. quod quidem accidit & in iis, quae nunc diximus.

x.8. sed, si id, quod mouetur primo secundum

locum, & corporali motu , necesse est tangere, aut continuum esse mouenti , ut videmus iaomnibus hoc contingere, erit ex omnibus unum Ipsum totum, aut continuum. Hoc igituet possibile accipiatur, & sit magnitudo quidem, aut continuum, in quo ABC.D. huius autem motus EFGH. refert autem nihil finita sit. an in finita . similiter enim in tempore finito K mouebitur, aut finita, aut infinita. horum autem mirunque impossibile est. Tex.9. Manifestum est igitur quod stabit aliquan do non in infinitum abibit quod semper ab altero, sed erit aliquid , quod primum mouebi.qη'destur. Nihil autem re serat,iupposito quodam, hoc se potest po- demonstrari. eo enim quod esse potest . Posito,

si romullum nullum inconueniens oporIebat accidere. Pii-inc Menies mum autem mouens, non Vt id. cuius cauta, sed

ps ebur unde principium motus est, simul cum eo est, ςiGrri quod mouetur. Simul autem dico, quia nihil

intel

188쪽

Liber Septimus igi

Inter ipsa est. hoc enim commune est in omni, quod mouetur, & quod mouet. Summa Tertia. Primum mouens simul esse cum

eo, quod ab ea mouetur. Incipit autem propriem rextu superiret. ibi, Primum autem. Voniam autem tres sunt motus,5 is,qui secundum locum,& qui secundum quale ,&qui secundu quantum, necesse est & ea, quae mouentur, tria esse . qui quidem est secundum locu ,Latio: qui vero secundum quale , Alterati or qui vero secundum quantum, Augmentatio, bc Diminutio .Primum igitur de latione dicamus et haec enim primus motuum est. Omne itaque, quod sertur, aut ipsum a seipso mouetur , aut ab altero. Si igitur

a seipso . manifestum est quod , cum in ipso mouens sit, simul erit mouens , & quod mouetur , arque nihil inter ipsa erit. Quod autem

ab alio mouetur, quadrifariam mouetur. moistus enim ab altero quatuor sunt, Pulsio, Tractio, vectio, vertigo. etenim alios omnes ad hos reduci congruum est Pulsionis igitur alia quidem est immitsio . alia vero expulsio. Impulsio igitur est, cum mouens, id, quod mo- aetiit , non relinquit. Expulsio vero , quando expellens relinquit. Vectio autem in tribus erit motibus . nam quod vehitur, non secundum se mouetur, sed secuodum accidens. ex eo enim mouetur, quia in eo, quod fouetur, est, ut supra id, quod mouetur. id aute, quod vehit, mouetur aut pulsum , aut tractum , aut verti-Hae actum. mavisustam est igitur quod vectio

189쪽

Physicorum

in tribus erit motibus. Tractio autem , aut cum ad seipsum , aut ad alterum velocior est motus trahentis, non separatus a motu eius, quod trahitur. etenim ad seipsum est tractio, M ad alierum. Et reliquae etiam tractiones eaedem specie ad has reducentur , ut Inspiratio, N Ex Pi ratio, di sputatio, & quaecunque corpo tum excreti ua' therasr aut receptiuae sunt, dc Spathatio etiam , di Ra Rant' ha diatio. horum enim aliud quidem congregatiober Parba- est,aliud vero disgregatio: α omnis itaque in rio tussecundum locum congregatio. & disgrega-rulano. tio est. Vertigo autem componitur ex tracti

ne idc pulsione. id enim quod mouet, pellit hoc: trahit autem illud. Manifestum igitur est quod, si simul pellens, di trahens est cum eo, quod pellitur, & eo, quod trahitur, nihil est medium in. ter id, quod mouet, di id, quod mouetur. Hoc fa l. se ex autem manifestum est f ex dictis. nam pulsod finitium- aut a seipso, aut ab alio ad aliud motus est : Tra. in. ctio autem ab alio ad seipsum , aut ad aliud. Ad haec autem compulsio, dc Depulsio. Proiectio

autem, quando velocior motus fit eo, qui est secundum naturam eius, quod fertur , vehemen-

. tiore tacta pullione,& eousque facta accidit sediri, quousque Vehementior sit motus eius, quod

fertur. Mani se stom est igitur quod id, quod mouetur , di mouens simu I sunt, & nihil inter ipsa

Tex .ii. medium est. At vero neque inter id, quod alteratur ,& alterans quippiam medium est. hoc autem manifestum est ex inductione. In omnibus enim timul e sse accidit alterans ultim pm, N primum, quod alteratur. quale enim alter - ut , ex eo, quia sensibile est. Sensibilia autem

sunt, quibus differunt corpora a se inuicem, ut grauitas,leuitas, durixies, mollitici, sonus, silen

190쪽

Liber Septimus. 183

triim,aIbedo, nigredo. dulcedo, amaritudo, hum i ditas, siccitas, densitas, raritas,& horum me-

dia. simi liter aute & alia, quae sub sensibus sunt. quocum est α calor, dc frigus, & lenitas, & aspexitas. haec enim sunt passiones subiectae qualitatis . his enim differunt sensibilia corpora,aut secundum horum aliquid magis & minus, di quia Patiuntur aliquid horum . nam, quia calefiunt, aut frige fiunt. aut dulce scunt, aut amaricantur, aut secundum aliquid aliud praedictorum.' si- 'militer & animata corpora , N in animata.& a-σher ri Gnimatorum parces, quaecunque sunt in animatae. πη- Atque etiam ipsi sensus alterantur: pvium Tea . . tuc enim . actus enim ipsorum in Otus est per cor. Pus, patiente aliquid sensu. Secundum quae igitur inanimata alterantur, Nammata, secundumttaec omnia alterantur: secundum autem , quae animata alterantur, secundum ea non alteranis tur inanimata. secundum enim sensus, non alterantur :& latet i nani mala, cum alterantur. nihil autem prohibet & latere animata, cum alte

rantur , quando non secundum sensus accidit ipsis alteratio. Si igitur sensibiles quidem passiones sunt, per has autem alteratio est, hoc iam mani semim est, quod patiens , N passo soni simul, di inter haec medium nihil est. hute enim Ex est continuus , aeri autem coniungitur coI-pus ta superficies quidem ad lumen, lumen autem ad visum. similiter autem N auditus,& od ratus ad movens ipsos primum. eodera autem

modo simul gustus,& sapor est. Similiter autem & inanimatis ,& insensibi- Tex.73, Iibus. & id quod augetur etiam,& augens .apyo sitio enim quaedam est Augmentatio. quare simul sunt ει quod augetur, & augens. & Diminu

SEARCH

MENU NAVIGATION