장음표시 사용
211쪽
autem terra, & aliorum unumquodque ex ne cessitate manent quidem in propriis locis, mo uentur autem violente ex his. Si igitur quaedam ipsorum sunt in propriis locis, necosse est neque secundum locum omnia moueri. Quod igitur impossibile sit aut semper omnia moueri, aut semper omnia quiescere , ex his, & aliis similibus crediderit utique aliquis. At vero neque alia quidem contingit semper quiescere, alia vero semper moueri: aliquando autem quiescere , Naliquando moueri nihil. Dicendum est autem
quod im possibile sit . quemadmodum & in di istis prius,5 in his . videmus enim in eisdem fieri dictas mutationes. Et ad haec: quia aduersatur manifestis qui contendit. neq; enim augmentatio, neque Violentus erit motus , si non mouebitur praeter naturam quiescens prius . Generationem igitur aufert,& corruptionem hic sermo. sere autem & ipsum moueri, fieri quippiam,& corrumpi videtur omnibus . in quod enim mutatur , fit hoc ,aut in hoc. ex quo autem mutatur corrumpitur hoc ,aut hinc.
Quare manifestum est quod alia quidem
mouentur, alia vero quiescunt. censere autem
omnia aliquando quidem quiescere , aliquando Vero moueri, hoc iam coniunge dum est ad olim dictas rationes. Principium autem rursus idem faciendum est a nunc determinatis , a quo qui- . dem inccepimus prius. Aut enim omnia quiescunt, aut omnia mouentur,aut eorum,quae sunt.
haec quidem quiescunt, haec autem mouentur. Et si eorum, quae sunt, alia quidem quiescunt, alia vero mouentur, nece sse est aut omnia aliquando quidem quiescere , aliquando vero moueri: aut ipsorum quaedam quide semper quiescere.
212쪽
scere 'alia vero semper moueri, alia autem ali- . quando quidem quiescere, aliquando vero moueri. Quod igitur non postibile sit omnia quiescere dictum quidem est, & prius : dicamus autem dc nunc. Et si enim secundum veritatem sic se habet,sicut quidam dicunt,esse id ,quod est infinitum , & immobile,attamen non videtur aliquid secundum sensum, sed mouentur multa eorum, quae sunt.Si igitur sit opinio falsa, aut omnino opinio,& motus est& si imaginatio sit,& si aliquando quidem sic videatur esse , aliquando magis
autem aliter. imaginatio enim & opinio motus tia, o viis quidam esse videntur. Sed de hoc quidem con- nio motuα syderare, di quaerere rationem eorum , quae me- quidem vilius habemus quam si ratione indigeremus, ma- detur esse.
Ie iudicare est id,quod melius est & peius,& credibile Sc non credibile ,& principium & non principium. similiter autem impossibile est de
omnia moueri, aut alia quidem semper moueri, alia vero semper quiescere. Ad omnia enim haec sufficiens est una fides. videmus enim quaedam aliquando quidem moueri, aliquando autem quiescere. Quare manifestum est, quδd impossibile sit similiter omnia quiescere,& omnia moueri continue, eo quod alia quidem semper 'o ὀλmouentur,alia vero quiescunt semper. Caput Secundum. Omne, quod moueturiab alia
REliquum est igitur consederandum, utrum Tex. II
omnia sint huiusmodi ut moueantur,&quiescant:an aliqua quidem,sic aliqua vero semper quiescant, aliqua autem semper moueantur. hoc enim demonstradum est a nobis. Mouentiuigitur,es eorum, quae mouenturialia quidem per acci
213쪽
accidens mouent, & mouentur, alia aute per se. Per accidens quidem, ut quaecunque ex eo, quia sunt in mouentibus, aut iis , quae Dinuentur, &quae per partem. Per se autem , quaecunque non ex eo, quia sint in mouente, aut in eo, quod mouetur,neque ex eo,quia pars aliqua ipsorum m . . uet, aut mouetur. Eorum autem, quae per se,aliae quidem a seipsis alia vero ab alio. Et alia quidenatura, alia vero Violentia, & praeter naturam. quod enim ipsum a seipso mouetur, natura mouetur, Ut unumquodque animalium . mouetur enim animal ipsum a seipso. quom acu nque autem motus principium in seipsis est, haec natura dicimus moueri. quapropter animal quidem to- tum natura ipsum seipsum mouettacorpus tamen contingit & natura, ec praeter naturam moueri. refert enim & quali motu moveatur, N ex quali viderotra- elemento constet. Et eorum, quae ab alio moue- dictionem tur,alia quidem mouentur natura alia Vero prae-Zιmari ter naturam. Praeter naturam quidem, Ut terra sursum, de ignis deorsum. Amplius autem partes animalium saepe mouetur praeter naturam iuxta positiones & motus modos.
Tex.28. Et maxime moueri ab aliquo id, quod mouetur. in iis, quae praeter naturam mouentur, est mani festum , propterea quod manifestum est ab alio moueri. Postea autem quae sunt praeter naturam eorum,quae sunt secundum naturam, ipsa,
' . t. σddit quae a seipsis,ut animalia. non enim hoc est im-vem vise- manifestum an ab aliquo mouentur, sed quo pumto O modo oportet accipere id ipsius, quod mouet, natura .ct & id,quod mouetur. ' Videtur enim Vt in naui- loco, Hrσθο bus,&in iis, quae non natum constant, sic& in
m d. νο- animalibus esse diuisum id, quod mouet, & id, μ' suod mouetur, & sic totum irium seipsum m
214쪽
Mere. Maxime autem dubitatur reliquum dictae
ultimae diuitionis .eorum enim, quae ab alio mouenturi, haec quidem pr*ter naturam posuimus moueri, alia autem relinquuntur opponi,quia natura. Haec autem sunt, quae dubitationem aia ierunt, a quo moueantur , Ut leuia, di grauia.
B ec enim ad opposita quidem loca violentia mouentur: ad propria autem, leue quidem sursum, graue autem deorsum natura. ' A quo autem non adhuc manifestum , Vtcu Tex. immouentur praeter naturam. etenim ipsa a seipsis
dicere impossibile est. vitale enim hoc , & animatorum est proprium. Et sistere polIent se ipsa. dico autem is vili ambulandi causa sit sibi, ocnon ambulandi. quare, si in ipso igne est sursum Moliari exferri, manifestum quod in ipso & deorsum .irra- si animatoistionabile autem est illud , Uno motu moveri so-rum s pro Ium a seipsis, si ipsa se ipsa mouent. primm. Amplius quomodo contingit continuum diuod ex se aliquod & compositum ipsum seipsum mouerer mouetur,no
auatenus enim unum , ta continuum , non ta- tantum υnoctu , catenus impassibile est. sed quatenus sepa- mστα monaratum est, eatenus hoc quidem aptum natura est tur. facere, illud vero pati. Neque ergo horum Ullum Tex. o. ipsum seipsum mouet consita enim sunt 3 neque aliud continuum ullum: sed necesse est diuidimouens in unoquoq; ab eo, quod moueturi. ut in inanimatis videmus, cum aliquod animatorum mouet illa. Sed accidit & haec ab ali-Tex. 3
quo semper moueri. fiet aurem utique manifestum diuidentibus causas. Est autem & in mouentibus accipere quae dicta sunt. Alia enim praeter naturam ipsorum motiua sunt, ut vectis non natura ponderis motivus est: Αlia vero natura , ut acta calidum motivum est calidi pote-
215쪽
tia similiter aute 8c in aliis huiusmodi. Et mobile quoque simi liter natura, quod est potentia
quale , aut quantum, aut ubi, cum habeat principium tale in seipso,dc non secundum accides. erit enim idem dc quantum, & quale , sed alte-- rum alteri accidit , dc non secundum se inest, Ignis itaque, & terra mouentur ab alio, violemtia quidem, cum praeter naturam , natura aute, cum ad suos ipsorum actus potentia existunt. Quoniam autem quod potentia est, multi-
, Τ η': plicitet dicitur, haec causa est , ut non sit mani-- Iestuma quo haec moueantum.ut ignis, sursum, t & tecta deorsum. Est aute potentia aliter sciens qui dieit, de qui habet iam , dc non contemplatur. semper autem, cum simul activum,dc passi-uum sint, fit aliquando actu , quod est potentia, ut ipsum dicens. & ex eo, quod potentia est, alterum fit potentia. qui enim habet scientiam, non autem contemplatur, potentia est sciens quodammodo, sed non ut Ec antea quam disceret. cum autem sic se habet, si aliquid non prohibeat, operatur,& conlepiatur, aut erit in contradi ctione , dc ignorantia. Similiter autem harese habent dc in Physicis. frigidum enim potentia calidum est. cum aute fuerit mutatum, iam ignis est: vrit autem , nisi quid prohibeat, dc impediat. similiter autem se habet dc circa graue,dcleue. leue enim fit ex graui, ut ex aqua aEr. hoc enim potentia primum, Zc iam leue est, Misis ... operabitur confestim,nisi quid prohibeat.actus aute leuis est alicubi esse , dc sursum . pro-ὰ , m hibetur autem,cum in contrario loco est. de hoe cubi es , sese habet & in quanto, dc in quali. σμηγμ Attamen quaeritur hoc , quare ad suum locum mouentur leuia, dc grauia. causa autem est,
216쪽
quia apta natura sunt aliquo. & hoe inest ipfigraui,dc leui esse ,hoc quidem ipso sursum, illud autem ipso deorsum determinatum. Potentia autem est & leue , & graue multipliciter, sicut di ctum est. cum enim est aqua potentia,quodammodo est leue et &, cum aer est, adhuc potentia est. contingit enim impeditum , & non sursum esse. sed, si auferatur impediens, agit, & semper superius fit. Similiter autem & quale, ut actu sit, mutatur. illico enim contemplatur sciens, nisi aliquid prohibeat:& ipsum quantum extenditur , nisi quid prohibeat. Qui autem id, quod
sustinet, di prohibet, mouit , est ut moueat, est vero ut non. ut qui columnam diuulsit, aut qui lapidem remouit a vase in aqua. secundum accidens enim mouet . sicut reflexa sphaera non a Pariete mota est, se d a proiiciente. Quod i gitur nihil horum ipsum mouet seipsum,manifestum est, sed motus habet principium, non mouendi, neque saciendi ,sed patiendi. si igitur omnia, quae mouentur, aut natura Tex. 3 mouentur, aut praeter naturam , & violentia: Scquae vi & praeter naturam , omnia a quodam, &ab alio: eorum autem,quae natura rursus,ic quae .
a seipsis mouentur. ab aliquo mouentur, & quaeno a te ipsis, ut grauia & leuiar laut enim ab eo, quod generauit ,& secit leue, aut graue: aut ab
eo, quod impedientia, & prohibentia soluit
omnia utique, quae mouentur, ab aliquo moue huntur. Hoc autem dupliciter. Aut enim non Per seipsum mouens, sed per alterum,quod mouet mouens aut pet seipsum. Et hoc, aut primum post ultimum , aut per plura. ut baculus mouet lapidem , di mo tur a manu mota ab homine et hic autem non amplius ex eo, quia ab
217쪽
Alio moveatur. Vtraque igitur mouere dicimus. α primum , & vltimum mouentium, sed magis vrimum . illud enim mouet vltimum , sed non hoc primum. dc sine primo quidem ultimu non mouebit, illud autem sine hoc. ut baculus. non mouebit non mouente homine. caput Tertium. necesse sit deuenire asprimum aliquod, quod vel sit immobile, vel moueat serpsium.
Tex. q. ergo necesse s est omne , quod mouetur. abdi aliquo moueti . N aut ab eo , quod mouetuL' V, alio, ut non, & si ab alio quide,quod mouetur : necesse est aliquid esse primum mouens, quod non ab alio. Si autem huiusmodi est primum , non necesse est esse alterum. impossibile enim est in infinitum abire mouens , dc ipsum. Insinitem quod mouetur ab alio. infinitorum enim nihil nihil est 1,ri- est primum, Si ergo omne quidem , quod na
mum. uetur, ab aliquo mouetur, primum autem mouens mouetur quidem, non aute ab alio necesse
est ipsum a seipso moueri. Tex.M, Amplius autem dc sic ipsam hanc rationem
est aggredi. Omne enim mouens & aliquid mouet , dc aliquo. aut enim seipso mouet ipsummouens, aut alio. ut homo se ipso . aut baculo: M ventus deiecit aut ipse , aut lapis, quem impulit. impossibile est autem mouere sine eo. quod seipso mouet id , quo mouet. Sed , ii ipsum seipso mouet, non necesse est aliud esse. quo mouet. si vero sit alterum id, quo mouet,
est aliquid , quod movebit, non quodam, sed seipso, aut in infinitum abibit. Si igitur aliquid, quod mouetur. mouet, necesse est stare . ta nostia infi
218쪽
In infinitum ire. si enim baculus mouet ex eo.
quia mouetur a manu . manus mouet baculum,
si autem & hanc aliud mouet, & hune aliud aliquid mouens est. Cum itaque aliquo moueat semper alterum necesse est prius ipsum elle seipso mouens. Si igitur mouetur quidem hoc , non autem est aliud mouens ipsum, necesse est ipsam seipso mouere. quare & secundum hanc Tationem , aut mox id, quod mouetur ab eo. quod ipsum seipso mouet, mouebitur , aut venit aliquando ad aliquid tale. Postea autem , quae dicta sunt, & sie con*- Tex. s. de tantibus accident haec eadem. Si enim ab eo. quod mouetur, mouetur omne, quod mouetur. aut hoc rebus ipsis inest secundum accidens, ut moueat quidem id, quod mouetur, non tamen propterea quod movet ipsum semper, aut non, sed per se. Primum igitur,si secundum accidens. non est necesse moueri id, quod mouetur. Si autem hoc est, mani sestum est quod contingit aliquando nihil moueri eorum, quae sunt. no enim necessarium est accidens, sed contingit non esse. Si ergo ponamus possibile esse, nullum impossibile accidet, falsum. autem fortassis. sed motum non esse impossibile ost. ostensum enim est prius hoc,quod necesse est motum semper esse. Et rationabiliter hoc accidit. Tria enim ne- Te VII cesse est esse, ouod mouetur, ec mouens, 5c id, quod mouet. Id igitur, quod mouetur,necesse est
quidem moueri, mouere autem non necesse est. id autem,quo mouet, & mouere, & moueri. pariter enim mutatur hoc, simul, di secundu idem Cum eo, quod mouetur, existens. manifestum autem est in mouentibus secundum locum. tan
219쪽
aliquid. mouens autem sic, ut sit non id, quo
mouet,immobiIe. Quoniam autem videmus vltimum, quod moueri quidem potest , motionis autem principium non habet, di quod mouetur quidem, ab alio aurem . sed non a seipso, rationabile est sui ne necessarium dicamus 3 & tertium esse, quod mouet quidem, cum sit immo-- bile .Quapropter & Anaxagoras recte dicit mentem impassibilem inquiens,& immistam elle, quoniam motus principium ipsum facit elle.
se enim utique solum mouebit, cum ut Immo-biIis, & vincet, cum sit immistus . . Tex. s. At vero, si non secundum accidens, lea ex
necessitate mouetur mouens, si autena non moueatur, non utique mouebit, necesse est mouens, quatenus mouetur, aut sic moueri, ut secundum
eandem speciem motus, aut secundam ' φ'Π- dico autem, ' quale est aut calefaciens N ipsum calefieri, & sanans sanari, & serens ferri, aut sanans ferri, serens autem augeri. Sed manifestum
est quod impossibile est. oportet igitur Isque ad indiuidua diuidentem dicere. ut si quid docet
Geometrice operari , hoc docet Geometoce operari secundum idem: aut si proracit proracit se undum eunde modum proiectionis. Aut non se quide, sed secundum aliud ex alio genere. Vt quod fert quidem augeri, quod autem hoc auget alterari ab alio quod aute hoc alterat, secundum alium quendam moueri motum. sed ne celie elistare. finiti enim sunt motus ipsi. Rursus autem te fle Ute re, & alteram dicere ferri idem tacere est ac si mox dicat serens serri, & doceri docens. manifestum enim est quod&ά superiore mouε- te mouetur id, qubd mouetur omne ,& magis a' primo mouetium. At vero hoc quidem
220쪽
bile est. docens enim accidit distere, quoru hoc quidem non habere: illud autem habere scientiam necessarium est. Amplius autem , his magis irrationabile est , qubdaccidit, omne mo-ciuu esse mobile, si omne, quod mouetur,ab eo, .
quod mouetur, moueatur. erit enim mobile. vi.
si aliquis dicat quod omne sanatiuum & sanans, M satiabile erit: & aedificatiuum aedificabile aut statim, aut per plura. dico autem, ut si mobile quidem ab alio est omne motivum, sed non secundum eundem motum mobile , quo mouet Propinquum, sed secundu alterum,ut sanatiuum discibile. sed hoc ascendendo perueniet aliqua-do ad eandem speciem, ut diximus prius. Alterum igitur horum impossibile est. alterum autefigmentum. inconueniens enim est alterativum augmentabile ex necessitate esse. Non ergo VςF δ' necesse est semper moueri quod mouetur ab alio , eoque moto. stabitur ergo. quare aut a quiescente mouebitur id , quod mouetur primum , aut ipsum seipsum mouebit. At vero, si oportet etiam con*derare virum causa motionis sit , & principium ipsum seipsum mouens , an id , quod ab alio mouetur, illud omnis utique ponet. id enim , quod per se est causa, Luod st se semper prius est eo,quod secundum alterum, & eausa est. Ipso existente. sima mi
ast eo, ouod Caput Iuartum. suos perueniamuν ad heundum primum si sum mouens, necesse tamen sit alterum deuanire ad movens penitus immobale.
Vare hoc consederandum est, sumpto alio Tex. εο principio,si quid mouet se ipsum,quomodo mouet,& secundu que modum.Necesse