장음표시 사용
41쪽
opus, cum Ecclesiae Mediolanensis compendio, quae ex hac sparta viros pietate, & literis nobiles sibi hactenus pergit oppignerare, tum immani substructionis mole. Hanc excitauit Carolus fastigium imposuit Federicus: eam utrique Borromaeo debet posteratas. Moles ipsa columnata, quadrata specie, multiplici porticu, qualem Solis Regiam columnis sublimibus altam Qmniauit Poeta;
eae teretes , & continuo marmore, sornicatas porticus
fulciunt, disceptantium adolescentum sonore iugi reper- cussas, & vocales. Conclauia ingentiaue horum quidem . alia somnus, & epulae, alia Pietas, & Musae sibi vendica- runt. Sedes Ioanni Baptime sacra est: manet adhuc vetus nomen Diui praesidis, licet sint aequata solo antiqua
Humiliatorum ibi incolentium tecta. Seminarienses autem Musae uberrimos prouentus attulere Bibliothecae huic ue a Federico adolescentes octo quamquam Riuola nouem delectos fuisse tradat, quem numerum certe non explet, nasi etiam olgiatum iam natu magno, & huiusce familiae patrem annumeret ) ex uniuerso grege iuuenum secreti Ambrosiano Collegio sunt ascripti, AntoniuS Sal n., LM., a. Dratius, Iosephus Ripamontius, Antonius Gigaeus, Franciscus Bernardinus Ferrarius, Benedictus Sociacus, Franciscus Collius, Antonius Rusca, Iosephus Vicecomes, 'agminis ductor Antoniua Olgiatus, quem caeteri humaniorum literarum praecepta tradentem audiuerant: ij vero omnes Seminariensis medulla. Iam studiorum carceribus egressi metam attigerant: erantque ad ea munia obeunda idonei, queis a conditore destinabantur. In n. .dh sa ι 3. hoc delectu Ripamontius nonnullos memorat fuisse vΟ- T L .. r. catos ad Ambrosianum laborem, quos adhuc facultas Oratoria umbraticis exercitationibus ad dicendum excoleret . Si vera narrat, Doctorum aliqui aspersi tantum
maioribus disciplinis in hunc coetum sunt cooptati s reS
42쪽
mmus digna Collegio); licet enim trienni studio viam facilem inuenerat Cardinalis Philosophiae,& Theologiae addiscendae, neutiquam tamen haec assequi ob angustias temporis integrum erat. Nam Collegio addicti statim ea tractauerunt, quae scribenda proposuerat Cardinalis tum duo tantum anni post hunc delectum abierunt, cum extructa moles Bibliothecae ciuibus patuit. Vt autem omnia caderent auspicato, cum prius ad aram fecisset Cardinalis, septimo Idus Septembres coactam hactenus vim librorum ex Pontificali Palatio ad Sepulchri d
νεα iab. eis.. micilium deferri iussit; nam iuxta illas aedes excitabatur. o. ρώι...... Bibliotheca.' Aeta in tabulas relata sunt, ut munificem
e et tiam Principis posteritati narrarent. Aedium Sepulchri
author fuit Diuus Carolus, cum dirutis veteribus in illa νω M.νρων,. r. recta induxisset Oblatos Sancti Ambrosij sis coetus est mystarum ultro se Mediolanensis Ecclesiae commodis temporibusque osserentium ): templum vero Benedi cu ὐ-,. M ROZO condidit, dicavitque Diuinae Trinitati, refecit an autem post expeditionem, & victoriam Hierosolymita- nam anno ab orbe terrarum seruato centesimo supra .. I i ta millesimum Benedictus alter Roeto ad sepulchri Domi'. - . l. nica speciem, quae obuersata fuerat oculis, cum Hiero idys. Umis moraretur. Templum lustrauit Anselmus IV. Ar-γων, .p., chiepiscopus, dedicauitque. In vetustioribus libris Am--brosianae Liturgiae solennem legimus fuisse diem dedica- 2. πη rionis istius, eique sacras Idus Quintiles, quibus, iussu. ,σAnselmi, Cardinales Ecclesiae Mediolanensis hac enimis, Diri . appellatione Templi maioris Canonicos honestatos, quondam misse in omnibus fastis, tabulisque legimus)-VPζα ad fanum Sepulchri suppIicatum ibant: eaque dies cele-
ia is i. bris erat nundinis. Hic olim rem sacram,&psalmodiam octo Monachi peragere, & quatuor Canoniel scuiusmo
di cultu insignis est etiam in praesens Basilica Ambrosia-
43쪽
na j I verum iamdiu Monachi exulant: Coonicorum su perest nomen,& census tantum: templum autem religiosissime tuentur Oblati. Ad haec me deflexisse non piget, tum quia frequens redibit Sepulchri mentio deii cem , tum quia oblatorum sodalitati etiam nos dedimus
nomen. HiS omnibus, quae excelsa, & alta moliebatur, parem animum cum afferret Cardinalis, placebat exteri. barbarique sermonis multiplex scientia reaque vide, batur nascenti Collegio cum primis decora; tanti autem
momenti rem pessimo publico negligi dolebat,& neminem inuidere feris humanas voces, graecasque ipsas dicendae salutis sormulas, magistra fame, conantibus. Si mulabant praeterea animum exempla Principum extruentium g ymnasia ad linguarum notitiam . Et quidem induxerat antea in Seminanenses scholas graeci stimonis facultatem : sed pauci graece, nemo hactenus hebraice loqui. Eius sermonis elementa tradidit Dominicus Hierosolymitanus accersitus Mantua, aulicus olim Imperatoris Turcarum Persarum Regis, postea vero execratus gentis dogmata ad Christianos transijt, seque ad obsequium Ducis Mantuae contulit. Noverat hominem Optime Federicus, aetate senem, intacundi coniugij v Hrum, literis ad die um,qui confirmandae Catholicae Fidei
causa lucubrationes aliquot contra Hebraeos apparasset. PIurium etiam nationum sermones apprime callere fer
batur, Aegyptium nimirum, & Chaldaeum, Mauro rum, & Arabum, Graecanicum insuper, & Hebraicum. Ea propter vocaverat huc hominem,illiusque opera usus, qua ad sermonis hebraei disciplinam, qua ad peregrinationem Salmatij. Ignotae tamen erant nostratibus limguae populorum, qui orientem Solem spectant, ineratque cupiditas Borromaro etiam haec studia fouendi.
Probabat maxime Persici, Arabis, Armem, & Abyssini
44쪽
sermonis scientiam , meditatus, quemadmodum damnatam illam terrarum partem, S caligantem in Sole excitaret ad Fidei Christianae lumina; quod se assecuturum sperabat, si cathechismus Persici sermonis emanaret, isque apud gentem illam vulgaretur. Igitur conquisiti ad hanc dis iplinam praeceptores, qui Collegium, to tamque hanc familiam musarum peregrinis sermonibus formarent. & loqui docerent. Qui Persicae linguat elementa traderet, venit ad nos Persa quidari, nomine Abdala: sed e Perside natalas tantum voluptates regionis deduxerat. Virgunculae amores magisterij curam excusserant primum, deinde mentiri subobscura verba inanis soni . comminisci dentove sermonem a Persica lingua prorsus abhorrentem. Alia ratione , sed pari euentu, Arabici sermonis praeceptor spem nostram elusit. H mini nomen Simoni ; is se a Monte Libano prosectum memorabat. & Arabicae linguae consultissimum ue narra-- ha i sortasse vera: difficilis tamen moribus ut era t, & agres is: ad haec ira praecipiti, & patriae suae desiderio incenius, deseruit nostra signa, pauloque post in meritoria taberna fato sublatus. Fraudatum ita sua spe Cardinalem ipsa prope desperatio solata est; namque cum imm ineret in aduentum peregrinorum hominum ab oriente Sole ad nos commeantium, siue illos lucri cupiditas, siue fi ga,& odium regionis dimitteret in has terras, obtulit sc se uortuna melior. Ab his quidem erronibus posse impetrari sermonis illius disciplinam sperauerat, cum humaniter inuitarentur ad haec otia literarum, atque fuga, vel peregrinatione squalentes pretio alliceret, morareturque mercede. Aliquando nostros in sinus sponte com
ia. 3. .. m. volare fortunam animaduerterat, adesse inuocatam: vo
catam vero longius auertere se se, atque alio pennis sublimem serra . Haec Ripamontius tradit, & Franciscus Riu la
45쪽
la, qui tandem, diuina veluti virgula, Michaelem Maro,
ni tam ad nos talatum amrmat. Vtriusque sententiam , e.1 Misis infirmant aperte literae Antonii Longi Iesultae, quo cum ιε's egerat Borromaeus, ut alumnum aliquem Collegij Maronitarum , cui praeerat, ad Insubres mitteret; eiusque deinde auspicio venit Michael, quem se nobis ostendi se veluti Deum ex machina RipamontiuS, & Rivola as ,ακα. .. V. serebant. Ingentem quidem expectationem sui conci- '' rauerat Michael, nec fefellit; ita enim scripserat Rector Collegii Longus, honis auibus solum vertere Maron, tam , voluntati Cardinalis,& votis obsequuturum egregie : emendaturum certe ea, quae Simon peccasset, licet praeterita nulla ratione corrigi posse videantur. Commendatitiis praeterea epistolis Cardinalis Ioannis Baptistae Deticum Borromaeo conciliaretur, huc se contulit ad di,' V insigne magisterium. Persici quidem sermonis, Arabici quoque, & Syriaci scientissimus erat,dc dignus omnino auditoribus tantis, qui tradebantur. Immo anno superiore scripserat ad Cardinalem idem Longus, atque i/6s. ν-. in Collegio Maronitarum mystam ali memorauerat pe- ἔ- ritum Syrorum linguae, aetate & moribuS grauem, expertam plures annos ipsius indolam, atque scientiam, cum eadem lingua rudes imbueret: indicioque spectatae virtutis esse populare studium omnium Cypriorum, quorum sussiaghs, ubi Roma discesisset, ad patriae urbis Pontificatum vocaretur: ea propter longius tuisse Cyprie Ecclesue interregnum , cum nemo alius summo honori idoneus haberetur: eam tamen alumni esse modestiam, ut de insula nihil cogitans, tandiu se Romae moraturum amrmaret, quandiu sedericus obsequij vadimonio non exsolveret. Tanti videlicet erat etiam apud homines peregrinos Cardinali Borromaro obtemperare. Ad tradenda Arm eni serm onis praecepta, pellexit Franciscus Ri-C uola
46쪽
uola exterum hominem Barthiaomaeum Abbagarum ;vertit primum varias in partes fortasse relaetantem, tum vero expugnauit illiuspropositum, atque Venetiis secum abduxit. Natus apud Armenos homo in aula Romani Pontificis sermonem patrium interpretabatur eiusmodi Iinguae rudibus; relicta Vrbe, Venetijs familiaritatem, iniuit cum Rivola, quem deinde cum trimestri labore Armenum sermonem docuisset, redeunte in patriam est sequutus. Hospitio exceptum a Rivola Abbagarum large aluit sex menses Cardinalis, sacro munere, & pecunia domuit discedentem, ne locatam erudiendis Insubribus operam odi tat. Valuit certe largitatis Borromaeae memoria apud hominem; nam Coenobitam Armenum Paulum Copum in eadem studia induxit, pari exitu dω strinae. Alia praesidia Iinguarum molitus est Cardinalis, sed irrito conatu ue adolescentes enam appellebant animos etiam ad Abyssimae linguae studiaued docentium vitio nihil profectum videbant. Praeter hanc peregrini
sermonis curam eo intendit animum Borromaeus, ut fi quentia cxercitationum subigeret Collagarum ingenia, ita amoueri, abstergique posse rubiginem mentium rarus, si nunquam pateretur elanguescere impetum ingeniorum, & certamine laudis scriptionisque excitaret
quotidie ad famam, & aemulationem eruditionis. Edixit igitur, ut in aedibus Sepulchri haec studia recitandi aggrederemur, interea dum Bibliothecae moles iactis fundamentis erigebatur, atque peregrinus qu isque arbiter imreresse exercitationibus literaruiri posset. Conueniebat etiam ipse Cardinalis, audiebatque. volenti animo, se rum lucubrationes, siue quis Theologicos nexus. & r condita scientiarum explicaret, siuediteris suavioribus musaram charites, & mella depromeret. Haec veluti facies, & apparatus rerum erasi conditisque legibus manserunt
47쪽
serunt post. Recitabantur autem de scripto Iucubrationes , typis postmodum committendae mec quisquam im iis Mos --tra unius horae angustiaS cogebatur, quemadmodum, postea iussit Cardinalis ad molestiam longioris morae 'auertendam . Praeterea amplificandae Bibliothecae librorumque cura tenebat adhuc Federicum, siquidem in tanta codicum copia inopem reputabat hanc molam, &inanem. officinae urbis omnes, & tabernae librariae a colarum viduatae prope libris commigrauerant in hanc
literarum coloniam: sed quia moles ipsa per se immanis, uec par masnitudini Cardinalis sensim ad fastigium surg bat, desiderabatur profecto lilarorum copia digna olim vel Graeca Bibliotheca Pisistrati, vel Romana Caesaris Augusti. Itaque erant querendae opes librariae etiam, apud gentes longo regionum interuallo disiunctas,
quamobrem amicae depopulationes factae sunt apud exteros, direptaeque non modo apothecae, sed priuatae aedes, maximoque etiam pretio conuectae undique literat rum hominum exuviae in patriam. Hinc scilicet magnitudinem Ambrosianae molis licet conjcere, si Europam libris prope omnibus viduatam cogitemus unius Bibli thecae causa. Peregrinationem vero totam, immo ipsam conquisitionem librorum profuso sumptu adornatam,
instructamque, nisi etiam exteri praedicarent, videremur -- - , a l.
fortasse aliquibus, iniqua ratione, aestimantibus Federici Uz-zz.
Iargitatem & animum emere mendacio fidem. Nos Certe minora putaremus, nisi essent omnibus miraculo. neque tanto principi ascribenda, nisi opinionem vincerent singulorum . Summis viris Borromarus hanc prouinciam commisit conquirendi libros apud exteras na .riones: eademque opera mandatum, ut inirent cum literatis hominibus amicitiam, mutuis postmodum epistolarum,& scriptionum officiis colendam. Quae resprospe- C et re
48쪽
rh cecidit Collegio, nitrumque in modum coluerunt
. cum nostratibus animi pcregrinorum, felicium instar ar. borum,quq alienos surculosiacile in communio in f mtus admittunt . Atq; ut Ordine Ieb tota procedat, nectem poribus dissideat, quibus peregrinatum tuere, Ripam on- . . iij. & Opicelli narrationem non satis probamus , primus
et C enim discessit ad expeditionem suam Olgiatus, post Ol-ta cc - νatum Salmatius: postremus abijt Gratius, Ferrarius autem, qui Hispanias peragrauit, aliquo post interuallo
- μ 1 suam peregrinationem suscepit, siquidem anno undecis s. mo in Hispaniam perrexit, quemadmodum exititeris eius didicimus, atque ab eodem nos accurate haec omnia 1. . . sumus percunctati. Natus fuerat Lucani Antonius Ol-giatus frequens id oppidum est inter Larium lacum, de
Tis . . Verbanum a lacunae vicinia nominatum ante, quam ex summo montium vertice, penitisque teriae viiceribus ι-ὼ ' erumpentes aquae per convalles illas. & vada stagnarent γqui cum se puer Seminariensibus disciplinis Mediola-ini tradidisset, musas sibi adiunxit, magnique postmodum nominis auditores in Seminario eodem ad illarum , is, adyta deduxit, tribus pene lustris, aerumnabili laboroe, a consumptis. Vix intuerat Pontificatum Borromaeus. πώ cum intentum huic operi Olgiatum amauit maxime, '' V semperquestostea in oculis tulit : exEniaque virtuto, cdoctrina spectatum hominem in Collegium Ambrosianum induxit, ac Bibliothecae praeposuit. Ad Germaniacam igitur expeditionem, Belgicam , di Gallicam ire Ol- graium iubet. probe quidem in primis munitum aere, tum literis ad proceres viros scriptisi ut exterorum an mos sibi facilius pararet. Haec autem peregrinatio Ol-giatum ante alios poscebat, tum quia noo ita pridem operae pretium fecerat in emenda Bibliotheca Francischi
Caesarini, comparandisque libris Caesaris Rouidij, Ras sit,
49쪽
BIBLIOTH. AMBROS. LIB. I. 2Irij, Ferrarij, Merulae, Pinelli, & Sophiam . tum quia facilitate morum plura a peregrinis nationibus eblandiri,& allaetus Helvetijs, quibus paret Lucanum, sine nego tio sibi Germanorum animos demereri poterat. Acce sit comes itineris Petrus Martyr Locarnus non ignarus viarum, ac rei librariae, cuius opulentam officinam habebat Mediolani: quem postea, cum ad urbem reuenis et, dita .st Media-Federicusaureo torque donauit. Egressus e Venetorum finibus Ouiatus, ad ipsum veluti vestibulum totiuS Geἔ- . . . maniae peruenit Tridentum. Ab urbe Tridentina migrauit Oenipontem, ijsque in sedibus quidquid aera S siijs merere poterat , comparatum est ab olgiato in Mediolanensem Bibliothecam. Vadit inde ad Vindelicos, . . ac principem urbem Augustam, frequentissima ea est ciuibus, & mercatoribus, qui ex Noricis, atque assin bus prouincijs illuc confluunt. Huc fama urbis inuitauit Olgiatum : vir literatissimus coluit Marcus Velserus alter ex Duum uiris. Iunxerant quidem iamdudum amicitiam Uelserus, & Olgiatus missitatis inuicem literis: sed
nondum dederat copiam fortuna fandi coram, ac mutuo aspecti amicorum vultus commiserat. Eminuit laetitia utriusque oculis primum: tum erectis in admirati Dcm, ac reuerentiam animis ventum est ad ossicia humanitatis, & obseruantiae. Grauissimis erat moribus Vel- serus, ingenio spectabilis, tanta literarum fama apud cX-,. ad
tem experientia praesectus suerat Augustae ea lege,
vivo nunquam abrogaretur imperium. Et quidern nos,
cum pictam tabulam, quae expressam ipsius imaginem refert, in Ambrosiano Musaeo spectamus, gratii a temcam ex oculis conijcimus, & ex oris ipsius maiestate vim literaturae, ac consilii in administranda Vindelicorum prouuacia deprehendimus. Conceperat igitur de Velle
50쪽
ro spem optimam Olgiatus, qua coniunctione literarum S animorum , qua dominatu ,& imperio, cum suo ar-hitratu regere rem cunctam posset. Iam vero assectari etiam per urbem Antonium suum Vel serus, humaniter habere clomi, ostendere principibus viris , quae omniatum Olgiatum multorum amicitijscosociauit, tum apud bibliopolas commendauit, v t oiserre infimi subsellij c dices minime auderent, sed intima officinarum scrutarentur, nobiliora quaeque proponendo emptori. Imterea appetebant Fran furti nundinae, ad quas eunt non modo frequentes accolae, sed remotarum gentium mercatores propter emporii celebritatem. Plus vice simplici
quotannis mercatus indicitur, cum autem variarum nationum mercatores eo tempore conueniant, emptori
prostat quidquid pretiosi usquam est aut in Be io, aut in
Gallijs, vel apud Germanos, diuisamque toto terrarum orbe Britanniam. Huc profectus olgiatus plurimos, meliorisque notae codices retulit; a Francofurto con-ia.... cessit Lovanium Brahanticarum rerum dominam urbem , & Academia totius Belgij maxima insignem: inde
seliri. Bruxellas ad ijtue sane ex utraque urbe corrogatum quidquid in officinis seruaret Brabantia, nisi quod Anitierpie-ses apothecae adhuc erant consulendae. Mercibus, & li Misaris. bris opulenta urbs A niuerpta O iatum ad inuid iam usque ditauit. Comitas, & eruditio Andreae Schotti Iesu itar non autem Iacobi, quo nomine abutitur Ripata. , - -ia montius) plurimum conduxit homini, nam cum mo-- . rum similitudo, & literarum coniunctio amicitiam comaugare soleat, Scholius operam suam omnem Oigiato viro eruditissimo impendit. Cuius quidem literatissimi viri familiaritatem Cardinalis Federicus perpetuis beneuolentiae tesseris copulatam, firmatamque voluit. nec