장음표시 사용
51쪽
vero Illa laudare posteris hominis doctissimi modestiam:
ea enim fuit aequanimitate, ac tantum Scholius Ambrinis,
sano Collegio detulit: ut, cum Cyrilli orationes, quas m Iatine fuerat interpretatus, pene su biecisset praelobeis formis subduxerit, deferens hunc honore Salmatio, quem esse addictum eiusdem scriptoris interpretationi perliteras narrauerat Borromaeus, quod indicare itidem aequum fuit in vestibulo operis, fiagmentum autographi ipsius fideliter proponendo. Immo eidem Salmatio
nuncupauit deindecarmina aliasque Iucubraciones,quas nlibera oratione Diuus Ennodius Ticinensium Pr sui coim; scripserat inam falso Cyrillum inscriptum fuisse affirmant M. IRipamontius, & Opicellus) : nec ea laude contentust Scholius, quam Federico Bibliothecae authori tribust, μ' Ouiatum praeterea suum , Ripamontium, Ferrarium, &Sociacum eisdem nuncupatorijs literis commendat; tanta fuit existimatio eruditissimi scriptoris de Collegioreamque iure indicauit Olgiatus Cardinali, ne studia Lirinis r . e. viri amicissimi ignoraret. Iam Gallia expectabat Ol3ia- s. o. tum, ad quam longo itinere peruenit. Tres modo urbes ' in ea prouincia ad librorum conquisitionem exploratas misse reperimus; incertum: anur alias pari magnitudine nobiles, sed haereticorum tabe noxias. prohibente Federico, vitaret: an Galliarum lumina ad ijsse satis videretur. Lutetia venientem ex Belgio acceptis laeta urbis facies, &pulchra: Geryonem totius Galliae recte appellaueris, ita tribus quasi corporibus, partibusque dirempta in unum coit. Vrbem intersecat Sequana patiens naulum, diamque vesuti insulam circumfluit, insanae substru tionis tecta, ac templa ferentem. Insula utrinque pontihus urbi coniungitur: discriminat tamen suo interuallo Academiam totam a seequentia oppidi: & lymphae vectigales placido alueo regias aedes venerantur. Hic vero
52쪽
copia mercium &gymna si j fama Bibliothecae fuit emolumento. Complures codices inuenti ue iuuerunt autem laborem Oigiati homines doctissimi, Ioannes BaptistrFaber, quem puer Rex ipse Gallorum audiuerat, Caro- Ius Labbaeus studijs hisce mirifice postea delectatus. misso insuper Iibro ad incrementum Bibliothecae, cui titulam praetulerat, obseruationes, Gr emendationes in Sy opsin
Basiticon, & Fronto Ducaeus e Sodalitate Iesu, graeci, Iatinique sermonis consu Itissimus, quem meritis in caesum. I.: laudibus extulit Cardinalis Baronius: isque Ducaeus ami-τιε. Gretor3 a ce coniurauerat cum Federico Borromaeo, ut Isaacum ... V.... 1-- Casauh num a Catholicae Fidei desertoribus abduceret,
,....ia ... quod significauit Cardinali per literas Marcus Velserusta. salutem ante Federico dicens verbis Greiseri, &Raderi . r virorurn doctrina nobilium ex eadem Societate: tum a Ducaeo memorans deduetiam fuisse Casau bonum adsis,..., Maximi Pontificis Legatum, & Cardinalem Iacobumetractet Peramnium, nodos omnes explicitos homini, expedi- . tum que vanis ambagibus, nondum tamen illius pertia naciam expugnari potuisse ancipiti consilio fluctuantem. Habuit etiam perhumaniter o latum Iacobus AuguGtus Thuanus magistratu ipso, quem gerebat, & literis . . inclytus : doluitque homini quemadmodum Federico: Σ' indicauit) q uod paucas tantum horas colloqui cum Ol-- giato licuisset, tum discesse inopinato hospitis, tum quia negotiorum magnitudo congressus dulcissimi iucundiatatem Iamo tempore interpellasset. Cum Parisiis pluri-L- mos codices coemisset Oigiatus, Lugdunum concessit urbem mercatorum multitudine celebrem , nec geminoso ... R. . tantum flumine Arari, & Rhodano opportunam, verum
etiam situ,quod eam in media Europa positam esse plerii ..., que striptorci autument. Sui itineris rationem, &emo lumenta hic exposuit Olgiatus Antistiti Borromaeo, do
53쪽
cens cogitare se Auenionem , arcas decem Lugduni refertas libris: his in auctarium commoda: conquisitionis accedere duodecim alias, quas Lutetiae codicibus impleuerit, complures itidem a se transmissas Insubribus Augusta Vindelicorum usque, Fran furto, & Antuer-pia : vereri tamen, neca testes aquae per eos dies crebrae
membranis offecerint. Ex Lugdunensi conquisitione profectus est Auenionem: inde in Italiam reuersus Taurini substitit: tandem Mediolano succedens obuios habuit Collegas omnes, qui excipientes reducem, honoris causa, assectati sunt ad aedes Federici gaudentis maxime aspectu Antonij, & fructu uberrimo expeditionis. Paucis phst diebus missum suisse Olgiatum Venetias ad
aliam conquisitionem tradunt Ripamontius, & Opicei- , Ius, talia assirmantibus consentire nequaquam possit mus: nam ex autographo literarum, quas Olgiatus misit .T'ACardinali, elapsis a Germanica peregrinatione duobus '' annis ad Venetos contendisse, librorum conquirendorum gratia, nouimus. Nec dum ad nos rediverat ex Germanica, Gallicaque conquisitione Olgiatus, cum Antonius Salmatius mittitur in Greciam adituruS quoque BD . taetantium turcicae feritatis histrum, inde Hierosolymam. 'r' 'tum superstitiosa diuinitate insanientem Aegyptum, Jc Babylonem varij quondam sermonis parentem, sicubi
apud trucu Ientos homines humanitatis instituendae codices caedibus, direptionibusque earum regionum superstites inueniret. Peregrinatio quidem omnium dissicillima censebatur, non modo quia maria tentanda essent infesta barbaris piraticam exercentibus, obnoxia tempestatibus, sed etiam quia cum incolis agendum vel ipsa aequoris procella nocentioribus. Erat tamen Salmatius eiusmodi indole, atque ingenio, ut cum barbaris assere perhumaniterposset: tum vero instructus iis ficul- D tat ibuS
54쪽
tatibus, quae feros homines negotiandi suavitate ad mam suetudinem perducunt. Porro sermonis graeci scientia facile Pelasgos sibi conciliasset. ceu sub eodem caelo natus conueniret tribules tuos. & conterraneos. Assumpsit in societatem nauigationis Rabinum Dominicum Hierosolymitanum ad conquirenda hebraicae linguae volumina, licet inauspicato. Nonis sex tilibus prosecti ab urbe perrexere Venetias limen, & uniuersi maris supcri Omamentum . Aduersa vis venti iniecit moram Salmatio, &Rabino, se tamen soluturos quarto nonas Octobrra nuntiauerant Cardinali, operamque suam omnem locatu- ros, ut ex Corcyrae insula, ac regione tota, quae Orien tem Solem excipit, opulentam praedam conveherent. Iam ante in illo tractu Orientis Alexander Turrhnus An-ς,-ρων. . listra Hierapyinae vim maximam librorum collegerat,
eamque in Romani Pontificis Bibliotheca ad aedes Uat
canas collocauerat; cum tamen Ambrosianum hoc d micilium musis excitari, dc referciri voluminibus peregrina conquisitione comparatis audiuit, doluit vicem suam, quod occupare vota Borromaei minime potuisset. m. i homo praesertim a Mediolanensibus oriundus; adiecit rem tunc integram non suisse: id unum, quod reliquum faciebat sortuna, se pro vitali curaturum, ut apud Praesules, & Metropolitas Orientis alios codices quaereret, qui locupletarent nouam hanc sapientiae officinam. Soluerunt tandem Hierosolymitanus, & Salmatius: verum nihilo mitius mare nauigantes tulit: quippe deuehebant alio saeuientes ventorum amatus,& undarum aestus: quas
eluctati aliquando navim appulere ad Corcyram hortis Alcinoi quondam , & Phaeacum mollitie luxuriantem, frugibus tamen adhuc, & soli ubertate felicem. Porro insula Lunae speciem refert, cum nondum orbem impleuit: nautis stationem amplissimam Offert: Oppida pleraque,
55쪽
qu e, nec prorsus obscura: princeps insulae est urbs Corcy- ζο τ ώc'r' ra, quae sedem eam suo nomine insignit. Hic exanimi sententia coepit fieri conquisitio: siue remota illa Adriaticae ditionis Ora pretium ignoraret facultatum graecarum, quae exteris venum irent: sue aeris pretio victa pecuniam sui fit) praeserret sapientiae. Erant etiam adiumento quaerentibus Coenobitae, veluti internuntij hos vulgo Corcyrei appellant Cauteros ) qui commercio. propinquarum regionum Macedoniae, Graeciae, &Epiri comparabant merces eiusmodi librarias, sedulo renuntiantes singula Salmatio, prauentique argento graecanicae doctrinae codices undique redimebant. Huic negotiationi inuidit fortuna, frequens malum bene cogitantibusue inconstantia primum comitis, tum ciuiles Turcarum turbae minimo minus ab instituto dimouerant Salmatium. Namque Dominicus ille alterum vix mensem moratus Corcyrae irasci coepit insulae, aspirare ad Insubres, quod exhaustae opibus cultoribusque regiones tradere plura volumina emptoribus non possent, nec ultra peregrinari ob tumultuationem barbarorum liceret. His patrocinabatur Hierosolymitanus suae inconstantiae apud Salmatium: caeterum homo cupidus rem magis domesticam, quam librariam spectahat, constrictus uxore videlicet. Tradidit Antonius
abeunti geminas sere arcas exaratis manu codicibus graues, ut cicueherentur ad Cardinalem, cui etiam memo- irabat se a comite desertum, & vltimum prope discri e.ι. D. -ιriiam en impendere, si in Cretam placeret proficisci ue obstare
siquidem incoeptis motus turcicos queis maria clauderentur. Res tamen feliciter processit Salmatio, etiam
postquam discesscrat Rabinus, coemptis pluribus libristia ipsa urbe Corcyrae: alia quoque volumina suppete- ὸζ ii ν.
56쪽
imminebat Bibliothecae cuiusdam Imperatoris multis optimisque codicibus instruetaeue suerat autem Constantinopoli aduecta in rcgiones prox imas Corcyrae ue interea duas insulas Zacynthi,& Cretae explorabat. Immo Byzantii quaerebantur Hieronymi Bibulci viri Mediola-
εν nensis opera, qui in ea urbe gemmariam exercebat, graeci sermonis codices: &subinde mittebantur ad Borro-maeum, veteris quondam sapientiae scripta impensitis venerantem . Dum versatur Corcyrae Salmatius , senescen-ί . . te lasn anno. itum lia Graeciam maiorem est, nouae expe-ii. cap. i' in ditionis causa. Vt eam adiret, mandauit Cardinalis Gra-
Ita tio Mariae Gratio, ciui Senensi, sermonis utriusque linguae docto. Tentaverat primum ipsius ingenium Fe-dericus in erudienda Seminariensi Abole: floruitque Gratius humaniorum literaru doctrinaivocatus deinde ad famulatum Borromaei, exarandis epistolis, arcanisque
herilibus excipiendis nauauit operam. Rem quidem Ambrosianam amplificauit maxime, non modo cum in Graecia magna versaretur, sed quandiu moratus est Ue-
Ealii V., si iisnetijs, atque Patavij. valetudinem confirmaturus. Et ut
habitauerat in auribus Federici, ipsiusque arcanas cogi-- tationes introspexerat, ita intentione maxima virium sui Principis voluntati subseruiebat; eiusmodi enim aulicis . ..utebatur Cardinalis, ut plane, ad Poetae inuidiam, qui 3πν. laudat ia, vellent esse pij, atque ad musarum sacra admitti, Federiciati Iam adire possent, seque bene moratis illius contubernalibus adiungere. Charitas patriae tandem Gratium a Federico diuta Ilit: aut quia desiderio suorum contabe Aia. a. Nisaei. Icci et, quod affirmat Opicellus: aut quod vero propius accersitus illuc, ut Academ Jae Pisanae esset ornamento. Nec fugit talia scribentem ratios nam Magnus Hetruriae
Dux eucharisticas literas Cardinat i scripsit, quod Gratio rc leundi ad Senenses potestatem fecisset ά ipsa quoques
57쪽
que, Pisis cum degeret, Magna Hetruscorum Dux c it Mari ι an.
quam ossiciosas misit literas ad Borromaeum Graiij cau- 'sa, quod ad natale solum optato reuenisset. Iinmo ipse Gratius narrat Cardinali, quanta significatione studiΟ- . .
rum ,& beneuolentiis amplexi suerint reduc in uterque idis, Mirma
Princeps; ipsius praesertim Magna: Ducis comitatem laudat, seque in Pisano gymnasio lapidem suum iterum
voluere, humaniores aueras tradendo. Exeunte Nouembri mandauit se itineri Gratius ι accedit socrus vlarum , & laboris Guidus Caualcantius, claro loco natus, literarum itidem amantissimus. Peregrinos homines excepit Mutinae Camillus Bosus, veterem suam benefi- -. i. centiam nouis muneribu cumulans: iugem praeterea operam ultro obtulit δbeuntibus, redditurus in loco librorum copiam , quam illis interea peregrinantibus co
gisset. Fx itinere Gratius diuertit Senas. ibi negotium Annibali Lomenio datum , uti ex veteri Latio, &Hetruria tota vim aliquam voluminum colligeret. R mae, in emporio videlicet terrarum omnium, substiteretandiu, quandiu celebriores apothecae explorari possent; nam peregrinoe homines avocabat alio ptaeda maior Decesserat Neapoli Ioannes Vincentius Pinellius rei literariae studiosistit nus, eiusque gratia nullis facile sumptibus parcens. Inter caetera ad eruditionis uberrimae varietatem instruxerat Bibliothecam autographis prauertim exscriptisque codicibus ue cum autem latinis graeci Lquctiteris esset eruditus, idcirco optimos quosque scriptores, & prima scribentium exemplaria religiose delegerat. Haeredes, quod moris est, aut in erciscunda familia, aut cum haereditatem cernunt, libros inanem veluti supelle et item voci praeconis destinare, collocaturi in foenus pecuniam laxiorem. Diditus ner urbem rumor faci- Ie ad aures Graiij peruenit: sed maximas ItineribuS. Opus
58쪽
esse intellexit, ne, rem trahendo, auolaret e manibus praeda : cum persaepe mora magnas cogitationes eludat. Extemplo se contulit Neapolim Gratius: ibique praeclusa omnia, & ardua csIe animaduertit. Libri primum Omnes exportati fuerant in villam, cui nomen Iuliano, modico locorum interuallo ab urbe daremptam; tum,
vero nonnisi ingenti pretio stare poterant, quod multi inhiarent emptioni, & eruditissimus quisque permagno literarias illas merces ritimaret. Ita multitudine, & doctrina emptorum nihil vilescebat in Pinellij Bibliotheca,
L. . .., talis iamqs SeueruS CCenobita Carthusianus admonuerat descriptis codicibus Cardinalem ; nam id mandauerath I iij j I , m Ini Borromaeus, ut libros descriptos ubique gentium
conquireret, Pincilianos in primis. Et quamquam Neapoli viros doctissimos, ac sui studiosos Gratius reperit Franciscum Lombardum , Iulium Caesarem Capacium, di Ioannem Baptistam Portam, necdum tamen labefactare potuit propositum liberorum, ad quos paterna haereditas transierat, tum religione a viris doctis iniecta matronae orbitatem proIri tuenti, tum metu, ne vendendi celeritas pretium elevaret. Plurimum quidem valebat apud illos haeredes Lombardus graeci, latinique sermonis sciens. areta etiam familiaritate Pineliij, & ornamentis Sacerdotij, quod obibat, satis commendatus liberis Capacius, &Porta, qua nomine, qua literarum scientia
cum eminerent, erant propterea apud unumquemque I remi. 14. ear. gratiosi. Hic aute Porta adeo postea probauit studia Bi-
ε' Gliotirem Mediolanesis, ut professus fuerit Francisco Plateae, qui tu Neapoli morabatur, se Cardinali Borromaeo sua vota ,&studia emancipasse; proinde offerre Erulos suos omnes librarios, & quidquid aut pecunia,aut legem do scribendoq; corrogasset: sibi curς rem Ambrosianam esse, ac pro virili amplificaturum conquirendis codici-
59쪽
bus, cum vel in i pso aetatis flore diligenter libros sibivndique comparasset. Neque vero gloriose iactabat haec Ioannes Baptista Porta; nam eidem Plateae elenchum uberem suarum lucubrationum tradiderat, ut mitteretur Cardinati; recensebantur autem ipsa Portae autographa, aut plum Deis sormista vulgata volumina, tanta scriptoris ista' Θ 4.
voluptate, ut diceret fortunantibuS utique malam suam .,,urim a . .
. e ratem Superis fieri, ut scriptiones suae in Ambrosianos nidos inferrentur: sicque fati neccilitatem vinceret, vitaretque Libitinam. Hos praecIari muneris triumuiros Gratius Pinellianis haeredibus admouit, tractandis illorum animis aptos, promptosque ad omnia officia. literarum denique studiosissimos. Ante omnia solicitauere pretij magnitudine matronae animum, in cuius tutelare. licti fuerant libera, tum obsequijs quae expugnandi muliebris animi ratio est facillima) pervicere, ut se illorum arbitrio commissuram negotium affirmaret, ijsque se legibus , quas tulissent, non intercessuram. Qua spe erectus Gratius Iulianum ad ij t. librosque omnes cum explora siet, ac in syllabo descripsisset. Lombardi rursus, Capacij, di Portae obligatam fidem implorauit: ne, interea
dum peregrinaretur, a conditionibus muliebris incomstantia discederet. Profectiis Neapoli apud Lucanos lustrauit Mel fiam Apulis, & HirpiniS conterminam ur- M. F. hem; ibi Placidus Marra Antistes urbis, literatis hominibus impensius fauens, locorum rationem, gentiumque mores docuit, quominus irrito labore ignotas terras circumirent. Indicauit celebres librorum officinas, thecas item librarias priuatorum hominum, simulque viros, quorum eruditio, vel authoritas peregrinantes conciliare posset exteris, atque Ambrosianos nidos implere; cum autem propositum iter peragere insisterent, donauit abeuntes Catulli carminibus graphice descriptis. Lucaniam
60쪽
niam excipit Apulia mari supero adiacens, Solibus adus,ta, messium tamen serax: eaque in Dauniam a socero Diomedis, & Pcucetiam ab Oenotri fratre diuiditur.
Terra. 3- . Monstrabo hic ordine ra tionem itineris,& peregrinatio--- 3 nisue Ripamontius enim ,&Opicellus progredientem ali- Lib. . quando, redeuntemque Gratium ad sedes. quas iam fi
rat prietergressus ita narrant praepostere: ut, si iter illud confecit Gratius, UlysIe infelicius errauisIe necesse sit. Igitur a Melfitana urbe primo tenuisse Canusium, tum Barulum, Tranum denique; consulto enim Gratium processisse existimamus, non autem pethsse Barulum remotius utique, inde Canusium, Tranumque. Barulum nempe situm est, qua fluuius Aufidus superum mare subit, Canusium vero propius Melfi, unde nostrates disce serant, Tranum Barulo. Nobiles sunt eae sedes vellere, atque Cannensi clade ue pugna siquidem inauspicato commissa a Romanis cum Poeno inter Canusium, & Barulum la te has terras fuso sanguine cruentauit. A Trano profectus Barium oppidum piscatu nobile, hinc ad amoenas Formiarum sedes peruenit Gratius, quas olim Lestrvgones truculenti cultores habebant humanis carnibus placantes famem, tum vero Egnatiam ,& qua Paetius flumen Calabros clisterminat ab Apulia. Itum inde ad Brundusinos est: hinc Gelium, Balesiuna , Ale-c gli , tium,& Hydruntum, qua extremi limites maris superi Italiam definiunt ue Hydrus autem mons imminet urbi,
Trem o- regionemque totam Salentinorum , atque oppidum
ipsum portu celebre a suo nomine Hydruntum appellat. Superatis vero iugis, quae totam illam oram continuo culmine intersecant, ventum ad Neritinos, & Gallipolim . Antequam Soletum adueniret, restitit in oppido,
d ' quod vulgo appellant Sancti Petri in Galatina, ab eaque
Ai- i.M. urbe distat m ille pasius; nam rigebat Februarius, ac lutulenta