Opere di monsignor JacopoBenigno Bossuet vescovo di Meaux. Tomo primo °64. Contro gli errori de' quietisti e de' falsi mistici opuscoli di monsignor JacopoBenigno Bossuet vescovo di Meaux. Tomo 3

발행: 1800년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

tum interesse , ne utraeque causae connexae Implicitaeque habeantur. Quod enim mystici suppositionibus impossibilibus gaudere videantur, sine periculo mercedis aeternae ejusque voti fieri, tam liquido demonstravimus, ut nullus relinquatur dubitationi locus: itaque suppositiones illas nemini fraudi esse constitit. At non in tuto est D. Cameracensis sententia, quae docet absolute abdicari salutem e sic autem res conis . , scitur paucis . Nam Salus aeterna profecto illud erat' sS. p. so.' quod, per conditionem & casum impossibilem abdicari posse dicebat: id ipsum autem erat quod ex impossibili possibile factum immo revera evenisse piananimae crederent: ergo non illa naturalia desideria, sed ipsam sa Iutem aeternam abdicabant; qu Id est impium & blasphemum, ut etiam supra vidimus. Ergo ostendimus, a nobis quidem omnino in tuto esse mysticos , quod erat demonstrandum: a D. vero Cameraeensi, summum in discrimen adductos. Superest, ut de schola eadem statuamus, quod perfacile erit., Quo enim magis scholastici via quadam ac ratione Procedunt, eo se tutiores praestant : sed id ad Trh-

sequentem differri placet .

102쪽

SIVE De notione Caritatis, & amore puro.

PROLOGUS: suo fatio imputata nobis, O hujusmodi

operis eausa indicantur. i. 'Tanti interest orbis christiani, ne Scholae placita Illustrissimi Archiepiseopi Cameracensis causae Connexa implicitaque esse videantur I ut ad illud in- Commodum propulsandum , nec curiis nec vigiliis Parcere debeamus. Is sane in responsione ad librum cui titulus, Summa doctrinae, Meldensem Episcopum πειν. ad duabus de causis accusat. Primum, quod impugnet: '' ε' Communem notionem caritatis a schola traditam, quod est falsissimum: tum, quod agat illud subdole, unde extat monitum illud ad theologos: ab eo praesu- uia. p. s. Ie sibi maxims caveant, qui eos celare vellet altas macbinationes, quibus tuorum doctrinam da caritate evertere satagit. 2. Audentius & apertius in epistoia galliea, sub su nomine Lovaniensis Theologi ad doctorem Sorboni L.ωυ. avi. cum nuperrime Leodii edita, ubi Iarvatus Lovanien- a tare. sis: Ego vero, inquit, non possum intuerI D. MeI--i

103쪽

Ii 4 scis o LAro. densis sententiam de motivo formali earitatis, nisἱ ut inexcusabilem , novamque aperte repugnantem sobolae , atque omnibus sanctis antiquioribus is re- .centioribus ; ac paulo post : non possum , inquam , eam sentZntiam non intueri, ut periculosam , qvs defendi non possit , quin pariter condemnetur omni quod in ecclesia magnum is sanctum est et quare pertinere ad eorum officium , qui regendis scholis praesunt, ut ejus scientiae probibendae viam ineant .

Mirum Romam conticescere ad tantum ecclesiae periculum , necdum mihi datos examinatores: caeterum Inflat in me classi eum D. Cameracensis , nullumque non movet lapidem , ut omnes academias commoveat ν quae sive per imperitiam, sive per contumeliam dicta, diluere nos oportet. 3. Et quidem a prima juventute sub auctoritate Facultatis theologicae Parisiensis in scholae sinu nutritus , ejus placitis ac decretis facile acquiescam: nec dubito quin Lovaniensis academia sanctorum Augustini & Thomae erudita disciplinis, nova commentR respuat, meque Estii ac Silvii vestigiis inhaerentem

suscipiat: sed propter mei censoris admirabiles ver borum offucias, hic scholastico more aliquot quaestio nibus ordinatis, accuratissime demonstrare conabor, non modo ab eodem ignorata scholae decreta ; verum etiam impugnata: a nobis vero defensa. Faxit autem

Deus, ut quantum ista res ad intima religionis spectat; tanta a me perspicuitate , tanta lectoris diligentia & attentione tractetur.

104쪽

QUAE STIO PRIMA.

Quae a nobis tuenda suscepta sint.

ARTICULUS PRIMUS.

Ea xxxvI. proposionibus comprehensa.

.. Quandoquidem D. Cameracensis , quemadmo

dum constabit infra , totus in eo etsi ut salsa mihi imputet, primum omnium exponam quae adversus illum pro ecclesia catholica tuenda susceperim , quae que quamdiu inconcussa erunt, ut sunt, ejus Praesu lis doctrina , sive ut Iovi amat systema , stare non poterit: ut autem a communioribus procedamus, in

cipimus a beatitudine in hunc modum. r. Frui Deo finis est beatitudinis. II. De beatitudine vero theologi, philosophi , d cti, indoctique pariter ita sentiunt : eam esse Pri mum volitum, atque ultimum finem, quem omnes homines volunt , & nolle non possunt. Augustinus millies . ,. III. Praeclare sanctus Ambrosius eam in rem , qui verus est finis , is finis est non unius , sed omniis'. in psal. 38. u. 16. IV. Neque tantum omnium hominum, verum etiam omnium actuum humanorum. v. Illos autem actus humanos dicimus, qui ratio ne, consilio, deliberatione sunt. vet. Neque quisquam diffitetur, quin omnes homines quidquid agunt, quidquid volunt, quidquid cogi-

105쪽

tant, quod ad vitam humanam alicujus momenti e se videatur , Id omne ad beatitudinem explicite , vel implicite, sive virtualiter reserant. Citius animam auseras , quam ut cuiquam homini hanc mentem , hunc sensum , hanc animi praeparationem eri-- pias. vir. Haec de beatitudinis studio, & amore naturali generatim: de speciali autem, ac supernaturali christianorum beatitudine , quae est in potiundo Deo ;certum est , supposita notione , & amore naturali beatitudinis omnibus hominibus communi , Christum toto Evangelio id egisse: ut Deo viso, dilecto, possesso, aeternum beati esse vellent. III. Certum item est omnibus theologis, pertinere ad caritatem , ct esse caritatis illud Pauli ;mr. I. ,,. mibi vivere Christus est , is mori Iureum: eoaris ctor autem e duobus : desiderium babens dissolvi , ἐν esse cum Christo , multo magis melius, circ.

xx. Dei autem diligendi in seripturis sacris omnino duae causae proponuntur: primum, quod in se est optimus & infinite perfectus : deinde , quod erga nos summe benevolus Ac beneficus : aliis verbis ex Pau-

Τ;i. in. lo φιλανθρωπΦς , amator generis humani, bonorum θ' omnium largitor.

x. Quod Deus sit benevolus ac bene fieus, id quo, que pertinet ad ejus excellentiam, ac perfectionem infinitam xi. Beneficium, quo Deus est beneficus, in eo est vel maxime, quod se habendum, possidendum , dc in hae vita & in aeternum donat. III. Eo

106쪽

IN TUTO. R. III. Eo ergo beneficio quo est beneficus, est item

beatificus. x III. Ergo eligere Deum ut est beneficus, est eumdem diligere ut est beatificus. XIV. Haec autem omnia ad motivum caritatis, ut in scripturis revelata est, spectant. xv. Negari sane non polost, ex praecepto caritam tis juberi nos diligere Deum ut est Dominus: item ut est Deus noster: item ut ipse conglutinatus est nobis: item ut bene sit nobis. Deut. I. X. X r.

XvI. Haes autem Omnia, quod Deus sit Dominus, quod sit Deus noster, quod sit benevolus, sive ama. tor hominum: eaque φιλαν ωπία praeditus quam e X Paulo retulimus: item quod sit beneficus, ac beati-

ficus , quo uno bene sit nobis, sunt quidem in se

. 4 . .

absoluta attributa : neque enim ulla in Deo sunt attributa vere relativa, praeter paternitatem, filiationem , ac spirationem activam & passivam et ea tamen attributa in se absoluta con notant ex proprio conceptu aliquid extra Deum , cujus connotati ratione habent conjunctissimam & inseparabilem relationem ad nos, sive rationis cum fundamento in re, sive trascendentalem quamdam , εive aliam quamcumque malueris ; ita ut sine quodam respectu ad nos oec intelligi, nec cogitari possint. XVII. Caritas ergo in Deum sub illis attributis, ad ejus persectionem & excellentiam pertinentibus tendens, ita est absoluta , ut illa quoque attributa absoluta sunt; ita relativa, ut eadem attributa relationem dicunt ad nos . ιxvrai. Nec immerito schola docet , omnem actum

107쪽

Dea , ευε p. s. n. g. eaps . n. II.

actum caritatis esse in se absolutum , nulla reali reo Iatione ad nos ; non tamen absque ullo respectu rationis cum tandamento In re , propter illa attributa , eorumque connotata quae diximus. xl x. Non ergo potest amari Deus ut benevolus , ac benescus erga nos , neque ut beatificus , nisi quadam relatione inseparabili ad nostram beatitudinem. XX. Non sola , nec prima , sed tamen vera Cainsa per se amandi est , quod D3us prior dilexerit ra. IO 1 n. tu. Io. 19. vera causa magis amandi , quod plura donaverit, ac remiserit. Luc. VII. 43. 7. XXI. Haec pertinere ad verum actum caritatIs quo peccata remittuntur, ipse Christus docet et ibid. xx II. Recte ergo conjungitur primae causae amari di Deum, eo quod sit perfectus; altera causa , quoἀsit beneficus , quae est evangelica ac certissima vexitas. XXIII. Has autem causas duas Dei propter se amandi , hoc est profecto causas verae ac genuinae

caritatis in Deum, quod sit perfectus, quod sit benevolus, sanctus Bernardus commemorat, dum quae rit, quo merito suo , quo commodo nostro Deus pro pter se ipsum diligatur e verba sancti sunt : ob duplicem ergo causam Daum divarim propter seipsum

diligendum , sive quia nihil Justius, sive quia ribit fructuosius diligi potest: ad primum pertinet , quσ

βuo merito'. ad secundum , quo nostro commodo dili

gatur .

XXI v. Notandum autem illud etiam ex commo Mostro, Deum propter se ipsum, adeoque casto puro que

108쪽

que amore diligi , quia benevolam illud ac beneficum, unde commoda nostra profluunt, sunt vera excellentia in Deo : hoc est vera & proxima causa glorificandi Dei, adeoque & amandi. xxv. Haec vero duo motiva pure diligendi Deum non ejusdem sunt ordinis; cum prius intelligatur Deus in se bonus ac beatus; quam Deus beneficus ac beatiscus . xxvi. Quin etiam illud beneficum ac beatificum, ad illud bonum ac beatum per se se ordinatur.

xxvis. Recte ergo schola communiter , nosque cum illa dicimus, Deum ut in se persectunt, bonumque & beatum. esse excellentissimum, praecipuum, ac primarium caritatis objectum : Deum vero ut be - nes cum , ac beatificum , esse minus praecipuum ac secundarium , alteri subordinatum e tamen per sese

maximum. xxv III. Ita sane haec motiva ordinata sunt, ut

Deus in se optimus , ac beatissimus possit quidem cogitari cogitatione abstractiva, ac transitoria, absque eo quod actu & expresse cogitetur de Deo benevolo ac benefico : sed Deus benevolus , ac, beneficus ne cogitari quidem possit , nisi prius intellecto

Deo in se beato atque optimo , ordine sane naturae ct per se cognitionis, non tamen semper temporIs. xx xx. Haec autem susciunt , ut intelligatur, Deum , ut in Ie optimum ac beatissimum , esse specificum objectum, quo sine caritas nec esse , nec intelligi , aut cogitari possit: Deum vero ut benevolum , ae beneficum, motivum esse secundarium, &in primario saltem virtute comprehensum. xxx. Nein

109쪽

ἱ io s ' ς Η Ο Ε A xxx. Neque enim illud plene intelligi potest

Deum esse in se persectissimum, nisi pariter sit 'omnipotens, clemens ἰ benevolus , atque beneficus: atque adeo horum attributorum amor est necessarius Cad persectionem caritatis in Deum.

xxx I. Omnino ex antecedentibus, praesert Im pro p. II. haec duo motiva magis subordinata, quam coordinata sunt, neque ut duas causae propriae partiales,

aequo jure concurrunt ad excitandam caritatem ; sed ita ut prima illa alteram reducat & trahat in proprium finem. xxara. Quo magis agnoscimus, & Iaetamur Deum esse benevolum ac beatificum; eo magis agnoseimu ac Iaetamur,' eum esse bonum, beatum , sibique omnino suffcientissimum: quo plane indigemus ut simus, Ac beati simus, cum Ipse nec nostri amoris, nee laudis indigeat. xxx xxx. Nec si specificum illud motivum in se est praestantiu ν, ideo pluris valet solum, quam illa motivi utriusque complexior neque nostra quidquam Interest, quam ut quoquo modo Deum persectissimum , omni persectionis genere impensissime di Iigamus ; naturaeque excellentissimae eo magis haereamus , quo magis intelligimus esse non modo universim in genus humanum , verum etiam in unumquemque nostrum propensissimae, atque effusissimae voluntatis:

sequitur ex dictis , dc in praxi certum.

xxx rv. Sub Deo ut benevo Io , ae benefico hominum amatore, ac servatore, intelligendus venit Iesus Christus vera caritate per se se proxime diligendus, ct ipsam caritatem incensurus in Patrem:

110쪽

IN TUTO. Irisis en m Deus dilexit mundum, ut Filium suum I.an. III. unigenitum daret . unde etiam Paulus : Caritas Chri. sti urget nos; aestimantes hoc, quia si sinus pro no Π. c. s. v. bis mortuus est Christus ; ut,l qui vivunt, Jam 'ε nou sibi vivant, sed ea, qui pro ipsis mortuus est, is resurrexit: quod est purissimae & plenissimae caritatis in Christum , ut redemi em . xxxv. Nec licet Salvatorem non summo amore diligere , qui salutem diligat: nec teste Apostolat Eph. 1. 6. Iet. I 4. salutem alio referre, quam in

Iaudem gloriae Dei: quoniam ex ipso , ἐθη per ipsum, is in ipso sunt omnia r ipsi gloria tu saecula : Rom.

II. 36. xxxv I. Ex his autem liquet, caritatem recte ferri ad fruendum, nec immerito eam a Sancto Augustino , sequente Magistro , s. Thoma , Scoto , aliisque Aug. d. d theologis,' ita definitam, ut sit motus animi ad 1 i .

fruendum Deo propter ipsum , is se atque proximo

propter Deum: quo tota quaestio facile dirimatur: atque haec sunt quae tuenda suscepimus, quinque dc eriginta sex propositionibus comprehen a. Caetera , de eversis communibus scholae decretis ac notionisus , salso nobis imputata , constabit.

Summa propositionum a s. Summa est, Deum ut In se sonum atque pe sectum , esse primarium ac praecipuum, immo etiam specificum caritatis objechim: Deum vero ut bene volum

SEARCH

MENU NAVIGATION