Hieronymi Fracastorii Veronensis operum pars prior posterior. Philosophica et Medica continens, quorum elenchum pagina sequens indicat. Accessit huic postrema editioni Index rerum ac verborum memorabilium locupletissimus

발행: 1637년

분량: 382페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

CENTRICA ndemonstratum est. si igitur est intelligentia cc munis, illa quidem indivisibilis est, & aequaliter

omnibus applicita, de aequaliter omnes moues: si autem est vectio, impossibile est tardius planotas circumferri, quam primum orbem, si in id eu, mouentur .diximus enim,si aliqui orbes in idem agantur, minores semper velocius ferri:sequitur igitur proprios planetarum motus non esse iuidem cum primo orbe,sed oppositos: atque haec quidem sola causa est, cur in occasu derelinqua tur a primo ,hoc est, cur tardius in occasum cir cunuertantur,dc corum alij tarde magis, alij mimnus. Tres enim tantum possunt assignati cauta,

cur illi derelinquantur a primo , quarum una es set , si planetae per se idem mouerentur cum primo orbe, tardius autem illo, & inter se alij tardius, alii minus tardὸ: quod supra improbarum a nobis suit. Alia causa esset, si raptu fieret, quod omnes tardius primo circunferrentur , &inter se alij magis, alij minus tarde , quod pariter falsum est demonstratum a nobis.Tertia vero cadia est, si proprij motus planetarum in contra rium primo orbi agaiatur: igitur quum e tribus his causis, duae primae reiectae sint uti irrationa-las & falsae , super est ut sola tertia recipi possit: hoc enim solum, quod motus planetaru proprii oppositi ferantur primo orbi,facit,ut diebus singulis derelinquantur ab occasu planetae, Jc tar dius die obeant. quoniam enim obIiquus omnis motus partim dc recti particeps est, fit quidem ut contrauecti planetae contra, raptum quotidie aliquid de r ptu demant, tantum scilicet, quam

182쪽

tum quisque in una die contraserti potest: unde&illud pariter euenit, ut inter se alij citius cireunducantur ad occasum,alij tardius: citius quidem qui per naturam tardiores sunt rininus enim contraseruntur, & minus de raptu demunt, tardius autem raptantur, qui per se velociores sime, magis enim contraseruntur, & raptu magis tardant. qua de, causa Saturnas , qui per se tardissi mus est, citissime omnium in occasum circuset. tur, minime enim omnium contra agitur , unde& rapitur omnium maxime: Luna vero , quod per se velocissima sit,tardissime omnium ino casum ducitur, in axime enim c6 trafertur, &ma' xime raptum tardat.' ex aliis vero Inpiter citius occidit, quod tardior per se est in septoribus cunctis: mox Mars, Sol vero, Venus & Mercurius, quoniam proprios motus aequales habent, ae qualiter etiam in occasum vertuntur, tardius a tem tribus superioribus , quoniam illis velociores per se sunt: Luna autem cithis, qutiniam illa sunt tardiores. Quod igitur obliqui sint Planetarum motus, 3c quod non in idem cum primo, sed oppositum agantur ,& qua de causa omnes taxdius, primo inter se alij magis, alij minus tarde in occasum circumuerrantur. ae de toto motu , qui ab Oriente in Occidentem ducit orbes omites,& stellas omnes, hactenus dictum sit. Cur orbes primo propinquiores,non ramen per δε

velociores

vaerat autem ad haec fortasse aliquis, curi orbes primo pro inquiores . non tamen

183쪽

C E N TRICA. 37 velociores lint propriis inolibus, qtid fieri debere videtur: si enim velocitas consequitur ima gnitudinem, ut in primo est videre consentancum erat S eos qui primo propiores ellent, eadem de causa velociores fore: quod cerxe no, modo non est, sed cout rarium magis spe statur. Saturnus enim,qui Aplane propinquior est, tardior multo reliquis aliis in suo motu videtur, inde Iupiter, deinde Mars : Luna vero quae Omnium est remotissima , per se velocissima cer

Videntur igitur Aristoteli a primo orbe impediri omnes, qui insta sunt, quique in oppositum per se nituntur , ac magis illi impediri, qui

primo proximiores sunt: propter quod Saturnum dicit tardissimum omnium , quod maxime impedi lituri Lunam vero velocissima, quod insent me. quod certi' dotanto Philosopho di

cere I aut non verum est , auraeton ad quaesitum.

primunt quidem falsum emissi d,impediri magis

eos Orbes , qui primo proxii ores sint. constat enim ut diximus9 Solem. Venerem, & Mercurium aequat er per se circuirmerti, quum nihil minus unus alio propinquior primo sit. Praeterea quod dicit impediri a primo Planetas, dupliciter intelligi potest uno modo quod impedian-vur in eo quod per se est in motu proprio eo tu, alio modo quod impediantur in eo quod per ac cidens est,hoe est, ad uniuersum squi dein intclligit impediri Planetas in eo quod per te est, hocci e veru 'no est: supra enim ostedimus impediri

nullo pacto orbes posse in propriis motibus per

184쪽

heretur a primo , sed derelinquetetur in natura lsua , nihilominus motum proprium perficeret lannis Io. sicut & ni inc facit a primo ratus. raptus igitur nihil ossicit ad proprios motus eonficiendos per se. Si vero intelligit de eo quod petr laccidens cst, impediri planetas ratione scilicet ad luniuersum habita , sic quidem veru dicit: impediuntur enim planetae: δc illi magis , qui primo proximiores sunt, velocius enim rapiuntur, qua remotiores: verum hoe non est ad quaesitum:no enim quaerimus hoc , sed cur proprij pla aretarum non sint velociores , quanto propin quiores sunt primo: nam derelictis naturis propriis Saturnus per se tardior est aliis, mox Iupiter,& Mars:adhuc autem nihil facit raptus,quoniam proprij motus per se non mensurantur per id quod in uniuerse est, sed per Zodiacum , aut per partes loci proprij, de sphaerarum in quibus sunt: sic enim de S turni, & Solis motus mens Iantur & aliorum. igitur siue rapiatur, siue non rapiatur, Saturnus anninso. motum suum explet, de valde respecta aliorum tarde:quod miruest,quum amplioris magnitudinis sit, dc primo, qui velocissimus est propinquior. Aliter igitur fortasse dicedum est velocitatem propria, dc tarditatem orbium non solum sequi magnitudine, sed de quaedam alia elle, ad quae velocitas,& taladitas consequatur, ut densitas molis,dc altitudo superficierum. dico autem altitudinem superfici rum spatiuin illud, quod inter concauam, α eaexam supelficiem interiaceu potest enim esse orbis

185쪽

orbis aliquis magnitudine quidem amplus , aemole rarissimus,& altitudinis superficierum par-iue: potest & minor esse, ac densissimus, & longe distantium superficierum : potest & omnia habere. propinquitas autem ad primum uti multum facit ad id quod per accidens habent orbes, hoc est quantum ad uniueis partes , ita ad id quod per se est, nihil, aut conferre, aut ossicere videtur: hoc enim S non ad uniuersum mensuratur,sed ad locum proprium,& immutabile est,& perpetuum Cur stelia omnes movi propinquiores,ct maiores,' modo minores γ' remotiores apparem

secundum Astronomos. CAP. VII. 'ri Rosequamur autem & quaedam alia commimunia, quae circa stellas apparent. etenim stellis omnibus id videtur accidere , ut modo maiores, δέ propinquiores,modb minores,& re

motipres videantur, cuius rei multae traduntur ab Astron 'mis cauis,&inquib. partim nobis cum seliis conuenit. partim

non coiri enit, ac Vna

in primis ab iis assignatur, quam ne dum . non Veram,sed ne possibilem quide existimamus : dicunt enim in stet lis no apparere, modo,ve remotiores,dc Propin

186쪽

H o M O. quiores spectentur,sed & re quoque ita esse:duobus autem modis euenire dicunt , ut stellae mo-d propinquiores , modo remotiores a nobis fiat: uno modo per vocatos ab ipsis Eccentricos orbes,alio per Epycictos. Eccentricum autem appellat orbem, cuius s perficies,aut una, aut ambae, non aequaliter a ce

tro distant, sed si isneae

redhae ad eas ducantur a medio, una longior,alia breuior erit: punctus au

tem,ad quem longissima pertingit linea, Absa ab

iis vocatur, ad quem ve ro breuissima, Antissis. Simpliciter autem Ecem

que superficie concaua, dc devexa inaequaliter . . cerro distat: qualis a b Ed ad centru e,lignea longior e a, breuiore c. non sinapb citer autem Ecen tIic uiri Vocant, qui alte ra solum supcincte, ex rra centrum uniuersi est:

qualis a s c g ad centrum b, qui devexa solum su- perficie Ecentricus est. aut qualis a li c k ad cen

187쪽

C E N T R I C A. 6ilum superficie a cetro exit.orbes igitur in quibus infixi finit planetae, simpliciter Ecetricos statuut, circa quos duos alios locant, qhios deserentes appellant, non quidem simpliciter Etentricos, sed ι altera solum superficie, superiorem concaua, i feriorem devexa : deferens maior, ubi a, minor, ubi b : Ecentricus si1mpliciter ubi c. Epicydium autem vocant paruam quandain sphaeram intra orbem sitam quales sunt nodi in tabclla , verum non continuam cum orbe, sed eotiguam solum:

propter quod moueri Epicyclus potest in sese psum reuolutus : in cuius superficie est pi netae stella, veluti gemma in anulo. Epicyclus,ini de, stella ubi d. His igitur duobus orbibus fieri dicunt , ubi planeta modo altior, modb depressi siti nam in Abside quidem Ecentrici, & rem rtior a centro terrae, & sublimior fit, praesertim si& in summo Epicyclo sit : in Antabside verbpropinquior redditur nobis, & magis si in imo

Epicyclo extiterit:quq autem propinqUfora,omnia & maiora apparent , quae Vero rem titiora minora simul videntur. De causis eius apparentia alio modo. ' CApvT UDI.: Os autem utranqac dictarum causarum prorsus auferimus . & planetas nunquam altiores nunquam depressiores re ipsa' fieri asseueramus, videri autem pronter aliis cansa, quarum una a medio pendet: dico autem medium,

perspicuum illud corpus , per quod vocat una sensibilium species ad visum vensit: constat elitin

188쪽

si tenue hoc medium sit, minora & remotiora videri omnia, si crassum deniumque maiora &propinquiora,quod in iis patet, quae per aquam,& vitrum,& cristallum cernuntur: via de S specillorum,quae ocularia vocantur, usus compertus

est: propter quod, quae partim in aqua, partim in aece sunt ut remi fracta apparent. pars enim, quae in aqua est, propinquior Videtur, quare nec directe illi lupposita, quae in aere est:vnde & res fracta iudicatur. Haec autem causa quae e medio pendet, non satis perspectra ab authoribus Ecen-tticorum fuisse videtur: nam ij non aliud me diu considerarunt,quam aricte & aqua,& eiusmodi. ac Ptolemaeus cum vidisset quorundam appate-tium causas in acrem referri no posse existimauit causam medii omnem exclusam fuisse. Nos autedicimus non solum acrem, & aquam,& id genus esse medium specierum,quq a stellis veniunt, sed& coelum ipsum & coeli partes: qu bd enim coetu perspicuum sit, manifestum est satis, quod autem dc alicubi densius , alicubi rarius indicant stellae, & Lunae corpus. sunt igitur in orbib. partes quaeda rarissimae tenuissimaeq; , per quas species transit nihil refracta: quaedam vero dcnsissimae, per quas nullo modo pertransit species , sed tota retro reflectitur, quales sunt stellae, quq da porrbsunt mediae, per quas partim quidem pertransit

species, partim vero reflectitur, qua aliqui rese risionem appellant, ea differentia refractionem separantes a reflexione, quod in reflexione non pertrasit ullo pacto species, sed tota resilit retro, in refractione vero , quinquam rcfl xionem

189쪽

. CENTRIc A. Qquandam patitur,ac perti an sit tamen,&direct evisum mouet, igitur quae orbitinat artes rcfrangete species aptae iunt, illae & maiora,& propi quiora reddere omnia sunt idoneae. Ergo quod eiusmodi nolinunquam appareant stellae , causa , interdum in aere est, interdum non maere , sed in coeli partibus, quae modo crassiores, modo tenuiores quibusdam stellis fit biiciuntur : propter causam igitur in aere,per hyemes in serenitate,&per Austros maiores redduntur stellae, per aest tem, & Boream minores, per partes autem Orbium quomodo etiam idem contingat in seque-tibus ostendemus. Sicut autem, si crassiam mediusit, maiora & propinquiora videri facit, ita & si idem multum fuerit , idem facit: quae enim per plus densi me dij veniunt species, illa maiora omnia repraesentant: qua de causa in eadem aqua, quae in summo cernuntur, minora apparent,quae

in fundo, maiora. . & per duo specilla ocularia siquis perspiciat altero alteri supposito maiora multo, & propinquiora videbit omnia : hac de causa quaecunque stellarum prope Hori Eontem

sunt, maiores,& propinquiores videntur, in medio coeli minores, dc remotiores: species enim prope Horizontem per medium crassum venit, dc per aerem vaporibus multis plenum,qui circa terram semper uuat: sed hoc non sussicit, nam deo medio c.oeli species tandem per eosdem vapores venit,quam iuxta terram cst,verum illud interest, quod prope Horizontem per plus illius eris desertur species, e medio coeli per minus; sit terrae fiasphaera vaporum circa teriam ab c d:

190쪽

tur prope Horizontem exiliens videbitur per lineam b e, existens autem in medio coeli per

lineam a c. maior aute .

est b e , quum a e , per plus igitur vaporumipecies venit prope Horizontem: propter eandem causam stellae omnes, quum in septentrionem accedunt , minores .n bis apparent, australibus vero maiores: illis ear-dem cum in meridiem secedunt , nobis quidem maiores , australibus vero . minores redduntur:

nobis enim prope Horizontem stella est, quum in meridie versatur, australibus in medio coeli contra vero in septentrione existens stella nobis in medio coeli fit, australibus prope Horizonte. st terra a b c d , Horizon noster sa: haera vaporum circa terram e fgh : stella in septentrione9 ubi e, in meridie, ubi L aequinoctialis Κ l. stella igitur in meridie prope Horizontem est nobis, videtur per lineam f a: in septentrione vero est inmc-dio coeli, & videtur per linea C a, quae minor est. Eadede causa quibusdam planetis tum maiores videri accidit, quum in quadraturis ad Solem sunt: quoniam species . per plus orbis intra refrangiturride quo posterius agemus. At vero & situs medij plurimum rem

, visami

SEARCH

MENU NAVIGATION