Medicina hippocratica exponens aphorismos Hippocratis auctore Joanne de Gorter ..

발행: 1757년

분량: 556페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

DO MEDICINA HIP POCRATICA Aph.

R .isbri II. Aer pulmonibus receptus compressione pectoris ductus per contealtam id si λ rimulam glottidis sonum ibrmat, qui eo est clarior , quo superficies huius rimae est aequalior. & membrana cartilagines rimae glottidis sermantes tegens est magis tensa . Si vero illa membrana nimis sit laxata , tumen ς , multa humiditate obsessa, vel inaequalis, vel muco obducta, transactus aer obscurum & interdum nullum sonum edit. Hoc vitium in sermando sono vel voce vocatur Raueitar, quae igitur ex multis causis generari solet. Graveis III. Si membrana vestiens interna narium , sinus frontales , maxillares ψfauces, imo interna membrana laryngis multum muci secernit & colligit, ut inde impediatur libera respiratio praeprimis per nares, cum sensu gravitatis & Ω pe frigiditatis circa haς partes, talis affectio pituitosa medicis di citur Groedo, quae ex multis quoque causis generari potest , quod non est huius loci exagitare. Cur IU. Inter frequentes causas Raucedinem & Gravedinem inducentes est ma-- teriae pituituta aceumulatio in membrana pituitaria & quae vestit laryngem .ia, sis interne, quae collectio fit maior, si in disti membrana modus vitalis ita Iangueat, ut ibidem delati humores saluti manere nequeant, sed quiescentes debiliori motu vitali fibrarum in hac membrana non propulsi sponte in viscari-rur : naturale igitur est senibus , in quibus vis vitae languere incipit , ut fiant morbi ex deficiente motu vitali , qualis est morbus omnis pituitosus. Observamus enitri, morbos pituitosos multo propterea frequentiores ella in senibus, quam in constante aetate. Non tamen necesse est , ut gravedo &raucedo sit in omni sene, sed quando motus vitalis in hac praeprimis membrana Ianguet, generantur hi morbi. Et quia facilius in senibus quam alia aetate, maxime in iis, qui ad decrepitam senectutem pervenerunt, quaedam

pars nimiς debilitatur & relaxatur, hi morbi quoque frequentius valde senex

aggrediuntur is

'--ἡ-,I teres eam subactionem & mutationem , qua materia haee alsimulatur sani g istis . humoribus, nam valde senes fatis copiosa phlegmata reiiciunt, & tamen non sanantur, quare voluerunt commutationem in humoribus talem , quae non eget evacuatione. Uerum in valde senibus vix possumus exspectare tantum, Virium augmentum, ut praeveniatur phlegmatis generatio , quare hi morbryIerumque concomitantur, nisi auxilio roborante aliquantulum roboremue

illa corpora senilia. Hinc hyssopo, vino malvatico, hydromele vinoso, Tiri-gibere, aliisque calefacientibus in senibus curantur illa phlegmata , quae imalia aetate minus vesentis

in f pe σ vehementer , absque manifesta causa , animo lisqRuntur ex

improviso moriuntur.

iis A. I- Λ Uctores practici quatuor speeleg Animi deIiquii describunt , quae m

uiuis ν ICA mnes solo gradu disserunt, & singulis praebent suum proprium n men , quod non parum remoratur scientiam medicam, praeprimis faci Ie imducit medicum iuniorem, ut eredat, has quatuor species distinctos esse mombos . Hoc si fieret in omni morbo , infinitus haberetur morborum numeras . Ut autem B. L. intelIigat ita posterum omnes has species , quas omnes V cabo animi Deliquium, sciat, subitaneum& non diu durantem motus ani-

122쪽

matis aliquem desectum, cum minore sensuum pereeptione , ab auctoribus vocari Ecbsin. Si vero motus animalis magis langueat , ut vix ullus sit , sensus sere omnis exstinctus, pulsus admodum debilis, cum respiratione sana vel minore, quae omnia subito invadunt & non diu durant, quod in

mnibus his speciebus semper est observandum , Leipolismiam & Lei poesiam

vocant. Hic morbus gravior , ut aeger omni sensu & motu animali privetur, & pulsus tam exilis fiat, ut vix percipi possit ,. corporis extrema frigeant, sudorque frigidus exprimatur, cum respiratione admodum minuta , di interdum per tempus subsistente , dicitur Oneope . Tandem gravissimus gradus statuitur, si homo iustae cadaveris iacet omni motu animali & vitali, atque sensibus privatus, sed tamen postea ad se redit: in his quia Anima videtur exstincia , vocant Astochiam ; sed ex abolito pulsu Asphyxiam. Quoniam Hippocrates dicit, qui vehementer animo liquuntur, non possunt primam speciem intelligere, sed ultimam vel penultimam . II. Animi deliquium nomen habet exicitatis phaenomenis, quare morbus ipse non praebet sutura indicia mortis, sed illa petenda sunt vel ex detecta causa hoc phaenomenon producenre . vel collectis signis, quae causam abscon--ν. ditam indicant; vel ex futuris essectibus, qui ex tali phaenomeno provenire solent. Tria addit Hipp. criteria; I ut sit vehemens; a saepe recu xens; 3 sine manifesta causa. Igitur nemo potest ex natura causae praedictionem formare, si enim fieret syncope ex sanguinis profluvio , catarrho, passione hysterica, vel alio cognito morbo , potuissemus iudicium desumere ex natura morbi, sed eausa latet. Id tamen maximi momenti est, morbum in

suo genere esse vehementem , & propterea periculum auget. Saepe redit, habet ergo causam constantem , licet incognitam, quae tandem Vincere potest,

hoc auget periculum. Et quia latet causa , difficultas curationis nascitur, nisi enim possimus morbi causam eruere , incerta est curatio . Sussiceret in theoria dogmatica ex tribus his signis collems cum Hi p., pronunciare , tales homines tandem ex improviso perituros, quia constante observatione practica hoc confirmatum est. Sed&alia est via praedimonis ex ph nomenis, s perpendamus, quaenam causa interna latens esse possit, quae potest mortem ex improviso inser re , & quae habet tria haec criteria. Si perpendo Phaenomena , causa debet esse in

organo motus vitalis vel animalis, primo aspectu videtur organum motus animalis & sensuum magis affectum , quia subito exsolvuntur vires motus anima- e vlis, & sensus exstinguunt; sed tune persisteret pulsus & respiratio , uti in Α- Poplexia ; Sed homo Syncope correptus sere privatur pulsu & respiratione , quae

phaenomena non fiunt ex affecto organo animali, quin semper sequatur mors, ut experimur in apoplecticis. Sed si alterum examinemus organum , vitale scilicet, cuncta liquebunt. Ut motus animalis & sensus exerceantur, Perpetuus aequabilis spirituum fluxus requiritur per nervos his actionibus desti-Datos: sed illi ut fluant continuo, etiam ex allato sanguine sunt secernendi:

quoties sanguinis affluxus igitur cessat , subsistit etiam spirituum feeretio &fluxus: si minor copia sanguinis adducitur, tardius & minori copia fluunt spiritus: in priori casu omnium sensuum privatio &-virium exolutio, ut in Syncope ; sed in posteriore casu generatur levis Eclysis. Causa igitur quaerenda est in organo pellente sanguinem ad Encephalon , vel in sanguine ipso . In hoc organo vel sanguine quaerenda est causa dicta tria criteria suggerens, & quae

valet ex improuiso mortem inferre . Si nunc perscrutemur cadavera eorum ,

qui post vehementem syneopem fuere exstincti, invenimus vel cor fuisse corinxosum, putredine saniola eorruptum , aut ulceribus scatens; pericardium Pu xe plenum vel consumptum , vel undequaque cordi accretum I polyposam con

123쪽

- MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. 66.

eretionem in cordis ventriculis, auriculis, &eius magnis vasis. An vero mmnes hae cause exhibeant casum ab auctore nostro propos rum, paucis videbimus . Examinavi praegressa signa in istis, & detexi , omnes sine prophasi post frequentem Leipothymiam vel syncopen periisse , praeter istos, quibus inventus fuit polypus: & inter hos quidem sine aliis cum alternata palpitatione Periere. Quare credo non perinde esse, num in arteriis vel venis majoribus cordis polypus haereat. Si sit polypus in Aorta vel pulmonali arteria , coesanguine turgens vehementer simul palpitare debet, quare talis aeger non perit sine manifesta causa, quoniam palpitatio etiamsi sit phaenomenon , inter causas a multis medicis censetur. Qui sus autem polypus haeret in vena cava vel pulmonali impediens sanguinis fluxum in cava cordis, sola deficiente ei culatione sine palpitatione generare potest syncopen . Imo vero mihi verisimilius videtur, si a praecedentibus causis morbosis frequens generetur animi deliquium, quod inde formetur polypus , qui tandem implens magna illa vasa vel cava cordis, mortem ex improviso inducit. In tam vehementi e- ni in Eclysi persecta habetur sanguinis stagnatio in cordis cavis & vasis maioribus, & quia est ex sanguinis natura , stagnantem in quadam cavitate , tam in , quam extra nostrum corpus, concrescere in thrombum, credibile,

inquam , mihi videtur , quod quamὸ tu homo patitur sycopen , & sanguis

manet fluidus, reviviscat, contractilitate remanente in vasis, ducta sufficiente sanguinis quantitate ad encephalon: sed si stagnans ita concrevit,'ut conatractilitate remanente post exstinctum motum vitalem , sensuis ad enceph, Ion urgeri nequeat, aeger syncope correptus ad se redire nequit. Etiamsi mihi nunc constaret, cordis consumtione, pure in peri cardio haerente, pericardii desectu aut coalescentia , allegatam speciem animi deliquii esse natam , fateor, me tamen non posse ullis auxiliis praevenire mortem ex improviso, quia nullum novi medicamen, quod his morbis mederi valet. Quare ex perspecta causa coacti sumus solain hane prognosin proponere cum Hippocrate . Removet autem omne dubium, quod semper restat in re incognita, an non interdum Invenietur auxilium.

L I B. II. A P H. XLII.

67. Oisere amplexiam, vehementem quidem , impossibile r debilem vero nono Deile.

I. A Precedente morbo non multum distat Apopleria, sed pauciores sunctiones abolentur, quam in syncope r Apoplexia enim hodie vocatura medicis ille morbus, qui subito invadit hominem, cum sensuum omnium internorum & externorum exstinctione , atque laxa immobilitate omnium mustulorum motus animalis. Sed respiratio vitalis & pulsus non est opus, ut aliquo modo mutentur : si vero pulsus simul debilitetur, Respiratio fiatnertorosa & inaequalis cum spuma circa os , vehemens est Apoplezia, qualis hic ab Hipp. depingitur: sed debilis Amplexia , quae non multum mutat respirationem & pulsum. II. Observavit Hipp. & Praxi quotidiana firmatur , omnes sere ex Ap plexia perire , sed homines sepe syncope corripi & convalescere : quare M dici hae observatione instructi non multum timent animi deliquium , sed admodum verentur Amplexiam . Si autem consulamus symptomata in utrisque, syncope gravior est morbus, quam apoplexia, haec enim relinquit respirationem & pulsum, illa autem utrasque has quoque actiones vitales pro tempor. exstin

124쪽

extinguit. Corruit igitur regula practica, nos periculum deducere ex in ultitudine lanctionum laesarum , vel abolitarum . Revera si solummodo attendi mutad actiones laesas, regula illa pateretur exceptionem in Apoplexia ad animi deliquium: sed tutic intelligimus, si fiat ab eadem causa aucta, vel pluribus causis accedentibus. Examinanda igitur in utrisque est causa laesas iunctione, inserens. In Apoplexi a laesa est functio animalis, ex cuius laesione non est pus, ut mutetur functio vitalis . In animi deliquio laesa est iunctio vitali et impediens sanguinis fluxum ad organum animale , quam ob rem etiam actiones Animales propter deficientem spirituum animalium fluxum subsistere debent. Cardo igitur rei versatur in perscrutatione naturae harum functionum , si motus animales & sensus a morbosa causa , intas a functione vitali, extingui &mutari possunt, ut amo vitalis, equidem a poplexi a minus periculosa esset, quam animi deliquium: sed si actio vitalis ex minima causa potest sisti, ut ita simul s statur actio animalis, & actio animalis semper exigit causam vehementem , necesse erit apoplex iam periculosiorem censere . Per scrutemur igitur magnitudinem harum causarum . Tantam invenimus in Respiratione vitali & animali disserentiam, ut quisque valeat sanus per respirationem animalem omni modo mutare respirationem vitalem, hoc inflando , sorbendo,

loquendo, cantando, quae omnes actiones respiratione animali peraguntur, ita experimur, ut aliquis existimaret, respirationem vitalem nullo modo o

luctari his actionibus animalibus: quare causa faciens respirationem animalem validior, quam quae vitalem facit. Hanc quoque differentiam observamus inter motum animalem musculorum , & vitalem cordis, & arteriarum . Quae enim corpori applicantur vel ingeruntur, ut & inorbosae causae circulationem mutantes saepe parvae & sunt & vix perscrutandae r sed ut obluctante voluntate in motu animali fiat motus convulsivus, vel movendi impotentia , semper sa temur , majorem esse causam, quam ut motus vitalis a minimo stimulo applicato ab ordine suo recedat. Sed illi motus animales, qui motu vitali agitato auxiliantur, per consensum hunc facile quoque &a levi causa mutari possunt, ut in tussi, sternutamento , vomitu; non quod ipsi motus animales primo assiciantur, sed organum vitali motu donatum a levi causa movetur, & inde illa organa animalis motus contra voluntatem contrahuntur , aut moventur, ut in dictis involuntariis actionibus detegitur . Quid levius quam pluma irritare nares ὶ illa tamen causa valet tot musculos & tanta vi movere , ut experimur in sternutatione I cujus motus causa non quaerenda in motu animali, sed vitali, qui morum animalem in consensum trahit. III. Ex iis, quae hucusque disputavimus, constat , quendam motum Vita αν M. Iem nullum consensum exercere cum motu animali, ut est pulsus cordis & tui iniri arteriarum , nisi sit nimius; quendam vero motum vitalem in consensum tra- i ' D - here motum animalem, ut in allegatis, & pluribus aliis. Sed inquirere nunc est , an non subsit quaedaia naturalis ratio ex actione vitali & animali deducenda , qua facile patet haec disserentia . In Exere. t. de motu υ tali & Comp. potes. T. I 8. demonstravimus, aequabili fluxu spirituum per nervos ad motum vitalem ex organi fabrica fieri motum alternum ; sed in nervis ad motum animalem requiri mentis voluntatem , ut in fanis hic vel ille iriusculus moveatur . Quoties igitur in nervo vitali paulo major , aut minor fiat spirituum fluxus, toties quoque ille motus, dependens ab hoc influxu, vel augetur, vel minuitur , inde irritatio parva faciens per illum nervum paulo majorem fluxum facit, ut motus vitalis organi, quod ab influxu horum spirituum movetur, perturbetur. Alio autem modo constitutum est cum motu animali nisi enim accedit voluntas, musculus non movetur. Ergo ut ex morbosa cau

125쪽

ii. MEDICINA RIP POCRATICA Aph. Q.

sa motus animalis fiat , vel impediatur , multo major causa requiritur,

quam ad motum vitalem turbandum.

ρρ seria IV. Duobus itaque modis sisti potest motus animalis a morbosa causa subito . t Si motus vitalis tantum minuitur, ut non lassiciens sanguinis quanis is esiis litas seratur ad organum , quod spiritus animales secernit: sed quia demon- euratu. stratum est eam mutationem in motu vitali fieri posse ex levi causa, inde

morbus hic, qui vocatur animi deliquium , facilius abigitur . χ Si motus antinalis & sensus extinguitur, ut in apoplexia , magna requiritur causa impediens spirituum animalium fluxum . Igitur ex magnitudine causae pronunciamus quoque periculum & difficultatem curationis. Obstare tamen videtur Α- poplex iam natam vehementem vocari, si simul motus vitalis assici incipit, quia diximus motus & sensus animales minus periculosa esse, si dependeat eausa a motu vitali impedito . Uerum haec nulla est difficultas, nam in allegato exemplo vehementis Apoplexiae non fiebat sensus, & motus exstinctio affecto motu vitali; sed quia causa illa masna agens in organum animale nunc tantum increscit, ut quoque motum vitalem sistat. Inde qui homo superstes potuisset manere in apoplexi a per aliquot dies, donec motu vitali vel aliis auxiliis erat a poplexiae causa sublata vel exstincta, nunc mortuus est. Potest enim sine sensu & motu animali per aliquot dies vivere, modo motus vitalis permaneat; sed sine motu vitali nequidem per unicam horam potest nostrum corpus esse, quin nunquam redibit motus vitalis. uae adseruntur exempla, homines mortuos & habitos sepultos ad vitam rediisse , vix eredibile est, toto illo tempore omnino nullum adsuisse motum vitalem, sed tam exiguum, ut ab adstantibus non potuerit animadverti. Ergo constat ex magnitudine causae nos iudicare de periculo & dissicultate curationis in Ap Plexia . Quia vero amplexi a morbus est ex variis causis natus, non onariis aeque periculosa est, sed quia non est hujus loci omnes has diversas causas rimari, sussiciet solam causarum magnitudinem assignare .

LIB. II. A P H. XLIII.

68. τοῦ X iis , qui strangulantur o resolυuntur , nondum autem sunt mortu; , U . non se recolligunt, quibus spuma circa os fuerit. .ri Ρ- I. Α Ntequam iudieium fiat de spuma circa os collecta, eonstare debet , ἡ ω. i. -LI- qualis morbus in hoc loco ab Hipp. intelligatur. Quibus aeris ita--,u, gressus & exitus per laryngem intercipitur, vel ab externa causa , ut in aqua morbi . submersis, suspensis laqueo , aut compressione quacumque ad laryngem p vel a causa interna , ut polypo, alienis laryngi illapsis, angina, aliove tumore Pr mente , vel spasmo has partes constringente , dicuntur strangulari vel suffocari, si tales homines simul actione animali conantur frustra animam ducere. Talis autem homo laborans frustraneo conatu si resolvatur, id est, desinat amplius motu animali hune edere conatum , simulque privetur sensibus, talis enim status hic per resolutionem intelligitur, is si colligit circa os spumam , morietur, vel, ut Galenus interpretatur, sere semper morietur . Quia vero in his locis Hipp. agit de morbis, qui subito corripiunt, ut animi deliquium & a poplexia , ex nexu cum prioribus in hoc loco intelligitur strangulatio subito inducta ab aliqua morbosa causa impediente aeris transit utri per la-ryngem vel tracheam : & quoniam addit, Resolvuntur, καταψαμμων, in talem

126쪽

statum, ut est in iis, qui moriuntur, patet eam resolutionem sequi strangulationem.

II. Perscrutanda nunc est causa subito inducens strangulationem , quam r .ru- brevi sequitur resolutio. Strangulantur seu suffocantur homines, si musculi Di in ita claudentes laryngem corripiantur spasmo, ut saepe fit in hysteri eis & hypo- chondriacis ; vel quando fibrae tracheae & bronchiorum spasmo afficiuntur , uti g. . in Asthmate convulsivo. Spasmus in musculis larvngis cadit igitur in mi, tu animali, quia illi musculi in voce formanda serviunt. Hic spasmus aliis in musculis vix ullum periculam inseri, saepe enim in musculis membrorum per petuam morbosam constrictionem spasmodicam toleramus longo tempore sinerriculo vitae: sed si idem morbus hos aggreditur mustulos, quorum constri-ione impeditur respiratio , homo, quia tam diu sine respi ratione vivere nequit, nis brevi tempore hic dimittit spasmus, suffocata respiratione exstinguitur . Alter casus in fibris bronchiorum & tracheae, quae quidem habent motum , sed neque animalem , neque vitalem , ut in corde & arteriis, sed specialem praeparationi sanguinis in pulmonibus dicatum, qui motus requiritur, ut libere transeat sanguis per pulmones, quod asthmatici saepe experiuntur, qui summo conamine per motum animalem , convulsis his fibris, luctantur animam ducere . Hae inquam fibrae spasmodicae nimis diu constrictae circulationem intercipientes valent suffocare, & quia harum spasmo simul intercipi tuerespiratio atque circulatio, valent etiam hominem interficere . Spasmodica haeeonstrictiones in musculis laryngis & fibris tracheae & bronchiorum si non diu durant, anxietatem ob suffocatam respirationem & impeditam circulationem per pulmones inducunt; sed dimissa constrictione, hoino ab ea anxietate liberatur , restituta libera circulatione per pulmones; atque in ipso paroxysino valent motu animali continuare aliquo modo respirationem & cireulationem . Si vero, ut hic monet Auctor, aeger Resolvitur, id est , privatur omni vitali,& animali actione, ut in moribundis, signum est, eam spasmodicam constrictionem tam validam esse , ut motu animali respiratio non possit peragi, sed ex desectu circulationis per pulmones, quia cor nihil accipit, non potest sanguis duci ad encephalon , unde ex hac causa nunc generatur syncope periculo sissima , quoniam causa non haeret in motu vitali circulatorio , qui levi causa potest turbari, ut demonstravimus h. 67. III. Sed in motu animali, vel in motu speciali in pulmonis fibris, qui diutius potest continuare hanc constrictionem , quam homo sine respiratione potest vivere . III. Quibus ex spasmo, quem Tetanum vocant, tam valide & diu con- aerea mstringuntur fauces, ut instar mortuorum decumbant, hos dicit non esse mor- rara tuos; vult enim significare , in tali homine non esse exstinctam omnem potentiam , qua vivere potest , & abolitae vitae actiones suscitari. Experientia 'is, ius. quoque firmatur, multos homines pro mortuis habitos ex hac causa, ad se rediisse, & diu postea vixisse . Miruiri est observare in his penitus cessare mnem actionem animalem & vitalem, & tamen ad se redire: nihil ergo in his restare videtur, cuius afrione talis vita amissa rediret. Sed si perscrutamur hune morbum, & comparamus huic actiones in corporibus viventibus, fieri potest, ut talis vita amissa reeuperetur. Spasmuq dependet ab inordinato valido & morboso influxu spirituum per nervos indictos musculos, si su perveniat Resolutio, non amplius hi spiritus seruntur per dictos nervos ad hos musculos, omnis enim spirituum animalium fluxus cessat, inde dese mi influentium spirituum musculi Iaryngis quoque resolvuntur, qua resolutione tollitur respirandi obstaeulum . Si hoc nunc tempore in tali corpore restat causa

propellens spiritus, sacri redibunt actiones vitales, quia in hoc articulo tem P a poris by Corale

127쪽

ris MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. 68.

poris actiones vitae non peraguntur, deficiente spirituum vitalium influxu . Si in hoc casu Experimenta examino , invenio motum specialem vitalem in intestinis verbi gratia, & fibris pulmonum diu a morte adhucdum continuari in partibus his a corpore vivente separatis ἱ atque invenio in viventibus quasidam fibras esse tensas, quae sua contramlitate adhuedum pergunt in corpore detruncato continuare motum , quare Venae in mortuis animalibus pleniores & arteriae evacuatae inveniuntur, atque videmus ductum thoraeieum iu necato animali adhuedum sub ligatura intumescere. Binis his causis, remanente motu in quibusdam partibus & contractilitate in fibris per actionem vitae extensis , existimo, stagnantem sanguinem in arteriis versus ence phalum pelli sine actione cordis , atque spiritus stagnantes in canaliculis nervosis motus vitalis, ea dein contractilitate vaginae nervi , & restante in eadem motu vitali, duci sensim ad cor & reliqua organa vitalia , quae hoc renovato fluxu se iterum movere incipiunt, & quia sublata est eausa constringens laryngem, parvus ille renovatus motus valebit renovare amulam respirationem , atque ita successive omnes actiones vitae redeunt. ---- IV. De spumae generatione circa os nescio quasnam fingunt malas causas, itista t, ut adstruerent huius mali fgni rationem e mihi autem videtur admodum simplex causa, quae in proposito casu est assignanda . Experimentis constat, sali- si ea M. Vam & mucum tracheae arteriae tenacia esse, & conquassata admodum spumescere , ergo in trachea arteria & larynse solummodo est assignandus motus agitans hunc mucum , ut misceatur aeri in hoc loco haerenti, statim enim habetur spuma . Quando fauces spasmo constrictae sunt, motus specialis in membrana interna laryngis & tracheae & forsan bronchiorum , ut eontinuet respirationem, mucum adhaerentem exprimit, eumque miscet aeri in aperta trachea & bronchiis haerenti, ita formatur intus spuma hoc motu violento ,

quae spuma maius spatium occupans, quam mucus non conquassatuς, atque

pasmodi ea constrictione angustatis bronchiis atque traehea, spuma truditur Peν rimam laryngis, ut impleat os& emineat. Spumae apparitio igitur denotat

motum specialem pulmonum superare non potuisse spasmum constringe tem , sed ulterius secisse majorem bronchiorum & tracheae constrictionem , Ita ut nunc tota illa via plena sit muco spumoso . Hinc constat, validam adense suffocantem causam , quae si tollatur per supervenientem Resolutionem , non valebit rediens actio vitae, admodum adhuc debilis, tantum dilatare pectus in inspiratione ut ingrediens aer posset superare omnem spumam ad re staurandam respirationem , quare demum quoque cessante speciali motu pulmonum & actione ex contractilitate, nulla restat causa, qua cessantes actiones revocari potuissent. Atque ex tali paroxysino interficitur aeger, qui ita vitam potuisset revocari ἰ modo spuma non implevisset vasa aerea pulmonis ἀL IB. II. A P H. XLIV. . 49. OG natura sunt valde erassi, magis subito moriuntur , quam graciles.stia o I. Uibus hominibus maior est mollium partium moles secundum coris poris latitudinem, quam in hominibus sanis reliquis observari na-

Titia turaliter solet eiusdem staturae, hi dicuntur Crassi & Obesi: istis igitur estis , partium mollium succulentarum maior proportio ad ossa, quain in ceteri x

nominibus esse solet: hinc valde Crassi tales sunt, in quibus haee differentia

128쪽

tanta est, ut non solum omnibus intuentibus facile pateat, sed ut ille lio. mo, etiamsi omnes sunctiones exercere valeat, non multum distet a morisbo . Haec enitri plenitudo seu obesitas non provenit augmento firmarum partium, sed collectione humorum in earum receptaculis & vasis , ita ut aequilibrium inter causas agentes firmarum partium & molem humorum . fere sit destructum : nam si copia humorum paulo major fiat , vires agentes multitudine obruerentur; dum vero in mediocri corporis mole homo nihil damni patiatur , si aliquo modo humorum moles fiat maior. Corpus ergo valde Crassum non est morbus, sed talis status sanus, qui non potest serre aliquod augmentum humorum vel diminutionem virium , quin incidat in morbum ex destructo atqui librio. Talis status duobus modis acquiritur, vel natura vel arte: qui enim corporis quiete & otio, atque opiparo victu valde crassi fiunt, hanc obesitatem dicuntur acquisivisse ex arte vel auxilio adhibito qui autem sine his in victu mediocri, imo parciore fiunt admodum crassi, ex natura dicuntur tales esse. Etiamsi ab utrisque causis eade trist facta moles , periculosius erit ex natura talem habere habitum , quam per diaetam , quia quod arte vel diaeta fuit natum, contrario artificio multo facilius poteti tolli , quam quod ex natura sine causis artificialibus suit inductum ; valet enim medicus imperata parciore diaeta artificialem plenitudinem minuere taedaisno, sed ex natura crassus huic vix obtemperat, &, si duriore victu minuatur moles, plerumque simul in aliquem morbum incidit. II. Quia in hoc loco Corpus Gracile opponitur Crasso, non debemus in zias a telligere omnem corporis Extenuationem ἱ nam qui ex morbo fiunt gracu olei

les, uti in Aridura, Atrophia , Phthisi , in periculosiore versantur statu,

quam corpora crassa : neque hic intelligenda corpora labore vel inedia emaciata , sed quae in mediocri victus genere minorem molem partium mollium circumserunt; quae corpora etiamsi otio torpeant , & victu opiparo fruantur, aeque macilenta manent. Talis macies , quae nihil morbosi continet,

in qua homines atque fani degunt, ac illi qui mediocri habitu praediti sunt, multum detrahit de corporis splendore & elegantia , sed tamen est status minus periculosus, quam obesitas: nam dum additur in obesis, simul non increscunt vires, 'uare multitudine iacile opprimuntur . gracilibus autem si maior fit detractio, simul detrahuntur vires, & inde nullus timor , ut ex tali destructo atqui librio, superantibus viribus agentibus quantitatem humorum , nisi sit nimis acervata detractio , quae etiam obesis obesset , aliquid mali sit exspectandum: Id est Corpus gracile tantum non periclitatur ablatione quadam , quam obesum additione. III. Non solum observatione Hippocratis eonstat, verum hodierna etiam c. ream experientia firmatum est, obesos sne causa sensibili.subito sepe mori, ra- ut furo autem id contigit Gracilibus e debet ergo esse in corpore erasso quaedam causa subitaneam mortem inserens, quae non invenitur in gracilibus. Subia tu perit aeger , si intercipiatur actio cordis, cerebelli, aut pulmonum: hae ararim tautem actiones exstingui possunt in obesis, si sanguis majore quantitate seratur ad encephalum , ut multitudine humorum opprimatur cerebrum, ut

in amplecti eis, vel & cerebellum, ut in syncope , asphyxia , & catarrho suffocativor hanc multitudinem obruentem vereri possumus in iis, in quibus tanta est humorum abundantia , ut sere inde destruatur aequilibrium , qualis est in obesis: sed in gracilibus, qui sine detrimento facile ferre pos-

sunt augmentum quantitatis, non est verendum mortem saepe fieri posse ex abundantia.

129쪽

MEDICINA HIPPOCRATICA

o. Pilipticis pueris mutationes, maxime aetatis a liberationem faciunt. , σ regἰonum, O vitarum. I. T Roponit Auctor in hoe Aph. morbum, qui raro curatur, sed pIerum-1 que ad mortem aegrotantis solet perdurare . in quo tamen quosdam ponit casus, qui si obveniunt, hominem a morbo illo terribili & pertinaci liberabunt. Duae adesse debent conditiones, prima ut sit in Pueris: reliqui autem exponunt in juvenibuς, sed quia noster Auctor Aph. 7. Dei. s. dicit,

quibus epil sae ante pabertatem eontingunt, mutarionem habent , Pueri potiusquam Iuvenis nomen retinere volui , quia illa aetas pueris competit . Secunda , ut aliquid fiat in tali epilepti eo puero, quod observa tuin suit attulisse fanationem, nempe I aetatis mutatio circa pubertatem; a muta tio regionis; 3 Uitarum seu victus mutatio. Ergo haec tria si accidant , spem sanationis in puero epileptico praebebunt, sed non in adultis. ἐν II. Quoniam Epilepsia morbus est, qui nomen obclnuit ex iis , quae in

- aegro conspiciuntur, phaenomenis, ille itaque ex phaenomenis citaris a quovis alio morbo est disi inguendus, ut inter omnex medicos constet , quum tales in aegro conspiciuntur apparitiones, eum Epite a laborare . Adesse debet invita & reciproca violens musculorum motus voluntarii constrictio, ut illi musculi, qui in sanis solo imperio mentis constringebantur& dimittebantur, nunc ex causa morbosa non mediocri, sed violanta cciri -- strictione alterne contrahantur , quae contractionis potentia saepe superat potentiam eorundem musculorum , quam exercere idem posset homo ex sua

voluntate . a Multi vel omnes musculi actionis volontariae ita debent agitari, quia si in quibusdam tantum obtineat, vocatur ille morbus motus convulsivus, & refertur ad species Convulsionis. 3ὶ Cum hae invita constrictione debent simul exstinm esse omnes sensus externi & intertii, arquea Eliones ex voluntate, ita ut homo epilepsia correptus nec audiat, nec videat, nec sentiat violentissimos dolores , nec recordetur , quae acta sunt, dum tentabatur epi Iepsiae r nam s sensus aut motus voluntarii in tali pa-roxysmo exerceri possunt, imperfecta species est Epilepsiae , atque ad Convulsiones refertur . Illa alterna invita constrictio veI per paroxysinovperiodicos aut vagos recurrere debet, ita ut tempore intermedio aeger fruatur persecta sanitate, nisi quod ex praecedente paroxysimo aliquo modo sit delassatus: si vero interim aliquo morbo sit correptus , ut ille non si huius convulsionis causa: qui enim tali modo ex febre corripiuntur convulsione, ea agitatio vocatur Convulsio febrilis: &fi perpetuo durat, etiamsi reliqua. omnia epilepsiae adsint, a medicis non dieitue epilepsia , sed Con- Vulsio, quare reditus per paroxysmos pertinet ad essentiam Epilepsiae . rep ἐν- III. Qui sedulo rimatur observata physiologicorum degeneratione anima-z.liuin, inveniet, quo animal propius est origini, eo nervorum imperium ire εὐ- reliquum corpus plus valere; oritur enim animal ex vermiculo capitato seu is . animalcuIo exiguo, capitulo mole reliqui corporis maiore praedito, atque carina seu cauda , quae increscente animali convertuntur in contenta encephali& spinae et sensim vero reliquum corpus proportionate magis increstit, quam

id medullosum, quod ita animali persedio principium nervorum constituit zi hoc Diuitiaco by Corale

130쪽

hoe inaequale incrementum durat, donec totus homo ad incrementi pers Sionem venerit: & quo origini est Propius animal, eo major est proportio hujus medullosi seu potius nervosi ad reliquum corpus: adeo ut si minima

causa hoc nervosum assiciat, tenera membra statim consentiant, & in motum perturbatum quatiantur et magis autem firmata membra non tam faci- Ie ex levi causa a solitis muneribus detruduntur : ita Insanet ex dentitione, torminibus ventris, vel & quavis leviore causa in totius corporis convul-fonem incidit: adultus autem non nisi ex validiore causa convellitur. Ex

dictis igitur constat, adultos non nisi magna causa incidere posse in Epite-psiam , sed Insantes etiam ex cause levissima ; quare saepe accidit , ut convulsiones epilepticae sine multo periculo tolerentur, ut in variolarum invasone. Igitur in pueris fieri possunt Epilepsiae curabiles & incurabiles, sed

in adultis raro curantur . In te solent quoque practici Epilepsiam puerorum , ac si alius esset morbus, distincto titulo proponere. IV. Ex iis, quae hucusque disputavi inus, satis constat, puerorum Epite- aui Dripsiam interdum oriri ex levissima causa, quae talis esse deset, ut tolli, pos- EI Ast mutatione facta in aetate, regione, vel vita seu diaeta : nam illa phaenomena recensita , ob quorum appaeritionem hic morbus vocatur Epilepsia, mis Mibis. non tolluntur, nisi tollatur causa haec phaenornena producens: sed illa cau- Hatis, νε-sa multiplex esse potest , ut clare constat ex Compendio nostro Tr. 3o. Quae S '' ' somnes hae inducta mutatione, etiamsi epilepsiam in puero indueant , au ferri non possunt. Quaedam igitur in pueris sunt citandae, quae huic mutationi auscultant. Frequentissima Epilepsiae puerorum causa , ut quoque olim demonstravit Harris, ut & multi alii, est Acrimonia Acida , in pri- taurimis viis congesta , ibidem irritando totum corpus in consensum trahens; fra eos hoc autem Acidum continuo circulantibus traditum, totam massam simili saeredine inficit , ut tandem quoque nervorum succus aciditate insectus, sorsan frequentiores epilepticos insultus faciat, quam acidum in primis viis. Hoc autem praxi constat, medicamenta acidum curantia longo tempore adhibita in epilepsa puerorum esse arcana, ut longus ille usus tandem omnem aciditatem humorum extinguat . Qui pueri ab hac causa fiunt Epilepti ei, dum per aetatem robustiores sunt facti, sponte id acidum curant: quia acidi productio nunquam in nobis sermatur, nisi ex assumtis alimentis acescentibus, quae desectu virium permittuntur in acidum assumtis proprium commutari; sed acidum natum si non accipit suppetias , quoniam corpus viribus sensim magis pollet, sensm evanescere incipit; imo viribus valet tibus exstinguitur, ut experiuntur robusti ae idum assumentes , nihil acidi

nisi ex sua natura in aliam indolem conversa , evacuant . Quoniam Uero admodum constans est virium inerementum circa pubertatem , & iner mentum virium semper exstinguit aerimoniam acidam, spontanea mutatione inductam, recte adiunxit Auctor maxime, quia reliquae mutationes minus certe hoc acre emendant. Interim Regionum, & victus mutatio gen rationi aciditatis contraria , ut & medicamenta acidum emendantia hanc puerorum Epilepsiam curare valent.

LIB.

SEARCH

MENU NAVIGATION