Medicina hippocratica exponens aphorismos Hippocratis auctore Joanne de Gorter ..

발행: 1757년

분량: 556페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

,so MEDICINA HIP POCRATICA h. go

corporis pabulum, pinguedinem landens , quae sub serma urinae oleaginotatin Hae & spumosae exit, aut nomine sudoris colli quati vi effluit. tu- VI. Qualem hic intellisit Auctor Tabis speciem, non consentiunt Com-- inentatores . Galenus dicit se conjectari non posse . Ego autem existimo , ιυ, . Hipp. praecipue intelligere Tabem ex ulcere pulmonis , quoniam Hipp. &alii Medi ei, si morbi nomen absolute ponunt, qui morbus varias habet species, semper intelligunt 'eciem frequentissimam, quam veram vocant: ita Pleurit idem ab inflammatione pleurae, Nephritidem a calculo renum intelligunt o Uidebimus tamen , an non omnibus speciebus Autumnus malus sit . Contendunt , Autumnum Tabidis insaluberrimum esse frequentissima aeris variatione ; sed quoniam frigoris & caloris crebra etiam invenitur in aliis anni temporibus vicissitudo , haec causa soli autumno non esset adscribenda. Uerum caloris commmutatio in frigus, quod corruptum in praecedente calore inhibet exhalare , quodque corporis ex aegritudine debilis motum uitalem sere totum exstinguit nulli tempori magis quam Autumno tribui potest. In Tabescentibus igitur corporibus, sive ex pure corrupto, vel catarrho , vel 4eliquata materia , qua erant oppleta, in JEstate satis libere corruptum exhalantia , nunc accedente frigore autumnali , quo inhibetur corrupti difflatio , & motu vitali in his nimis languido , sere tota actio per frigus exstinguitur, unde ita accumulatur corruptum , & suffocatur vitae actio , ut inde aeger Pereat.

. - , si quidem Dems Aea oe aquilonia fuerit, Hr autem

phthalmias edim idis

australe , aestate necesse es febres acutar fieri , ο-σ senterio , maxime autem mulieribus , o viris natura ha- I. II Raeter morbos , qui naturalem & conlaetam temporis mutationem se- quuntur, alii etiam sunt , qui variam istius temporis anni sequuntur, ut ex hoe Aphorismo constat , non enim regulare est, ut Kstate fiant OphthaImiae, Dysenteriae , & febres acutae sed si antecesserit Hyems fi ca & aqui Ionia, & ver pluviosum L australe : A tune non omnibus homia nisus, sed maxime mulieribus & viris natura humidis . Quare hic citatur series Caucarum se invicem excipientium, ex quibus collectis tandem hi morbi generari solent. Galenus existimat, Hippocratem hanc prognosin formasse ex lege naturae, sed non ex pura observatione . Si autem inspicimus locum , ubi horum morborum reddit rationem , quem invenimus Hipp. Lib. de Aere, Aquis, o Locis, H. a. 342. non detego illam legem. Haec sunt Auctoris verba, quibus probat hanc prognosin , Quum enim aestus derepente a Cedat, terra humida existente a vernis imbribus & ab Austro , necesse est, cellum duplicatum esse, & a terra irrigua ac calida , & sole urente ; quum ventres in hominibus nondum constricti sint , neque cerebrum resiccatum , die. Nam aeris humiditas potius temperat nimium calorem ad Thermometriim , sed nobis toleratu facit molestiorem . Quid autem per ventres nondum constrictos , & cerebrum non resiccatum si intelligendum , tam plane non constat, ut esset ratio sufficiens ad istos morbos praesagiendos. Videtu agitur mihi , Hippocratem , cum in ejus senectute collegit aphori os ex

162쪽

praecedentibus stis operibus, puras & constantes voluisse tradere observationes medicas, sive physicis istius temporis principiis congruerent, sive contrariari viderentur, modo Auctor certissime esset persuasus longa observatione medica, tales morbos sere seinper secutos fuisse in humidis temperamentis post talem aeris vicissitudinem . Ex observatione hae 8c multis aliis mihi non obscure patere videtur , Hippocratem sibi conscripsisse Tabulas metereologicas, quae quoque his temporibus a Medi eis & Physicis conscriptae in publicum em ttuntur, ex quibus hanc prognosin practicam petiit, quae autem Tabulae deinceps turpiter fuere neglectae. Sperare autem hodie possumus, aliquem inventum iri, qui ex hodiernis more Hippocratico nobis plures & utilissimas in medicina observationes ex collectionibus variis in re gionibus conficiat, & publici iuris iaciat; nam quamdiu versamur in particulari observatione , quemadmodum ipse quoque feci a multis retro annis , Iieet sine his comparari non possit, medica scientia non magnum usum inde mutuatur. Quare Meuburgensium inceptum non satis laudare potam, qui hanc ingressi sinat viam . II. Multum tamen ad promovendam scientiam disserre, sive experimenta vaga, sive de industria innituantur, omnes Medici & Physici norunt, qui re rin his inultum laborarunt; tri ulto enim magis promovetur doctrina per exin si perimenta a peritis in scientia & cum iudicio instituta , quam quae negligen- i

ter pertractantur. Quare experimur etiam medicos in arte medica contum-tos, & frequenti praxi exhaustos, non raro tamen in medendo stupidos esse, qui praxin s ne ulla norma , & negligenter excoluere , multa perversa detegentes & non emendantes; vel quia praxin obiter exercent, dum reliquum tempus in physicis , an atomicis , botanicis , chemicis , vel quavis alia utili scientia impendunt, vel, quod pejus est, in colloquiis, compotationibus, reliquisque vitae deliciis vitam transigunt . Ut ergo cum fructu instituantur experimenta, illa obiter non sunt capienda, sed sedulo & accurata attentione omnes minutiae etiam sunt notandae, ut facit Auctor noster, qui non Veris constitutionem notat, ut praesagiat aestivos morbos suturos; sed & etiam praegressiam Hyemem . In qua Uentum & siccitatem citat, quare non sufficit, ut fiet Aquilo, nam si simul adferret humiditatem, propo-sti morbi non essent exspectandi, sed si spirat Aquilo, aerque simul si solito sector. Aquilonari vento, prae reliquis omnibus frigido, quia ex te Iuris plaga venit minus a sole irradiata , & apud nos quoque marina , si jungitur siceitas , effectus in nostro corpore deduci possunt ex aeris frigiditate & secitate ; quibus iunctis partes firmae fiunt robustiores magisque contractiles, unde humores continuata hae actione fiunt densiores magisque compacti. III. Auster autem ex regione calidiore delatus, si simul sit pluviosus, μ' mnino priori oppositos praebet effectus, nam loco frigoris fit calor, & loco λζ. U.- siccitatis fit humiditas, quare ob mutationes has generantur facilius morbi . ct a ja- Uerum quamdiu in corporibus humidis & laxis, qualem naturam hic citatis. Auctor, per aeris frigiditatem firmabantur solida ,& compingebantur humores , haec corpora satis fana vivebant: nunc vero accedente vernali & australi calore firmarum partium relaxatur tonus, qui magis enervatur pluViosa

tempestate . Hinc quod compamam fuit, iterum liquescit, sed quia virtus

agens infirmior , tam ex propria natura aegrotantium , quam ex vento australi & humido, id liquatum, ineptum nutritioni & sunstionibus praestandis,

tamen colligitur in corpore . Scatent igitur huiusmodi corpora materia cru da resolutis & non expulsis humoribus nata ; quam ob rem se tunc sen tiunt

163쪽

deinceps sfebres acu

nis estis.

, , , MEDICINA HIP POCRATICA Aph. op

tiunt ponderosiora, tum ob multitudinem, tum ob firmas partes relaxatas; sed quia haec materia vix ullam hucusque acquisiverit acrimoniam , nulla

febris observatur.

IV. Illa autem materia aliena evolare prohibita aeris humiditate & enedivato tono solidorum in natura humidis& mulieribus, nam corpora robu-sia , obstante hac causa, hanc materiem excuterent per insensibilem perspirationem, longiori mora retenta ,&calore aestivo sensim in majorem acrim niam evehitur ; quidquid enim in nobis est alienum , quod etiam expelli non potest, mora & calore corrumpitur. In tali itaque aestate corpora laxa,&huin ida fovent in se humorem alienum, tenuem per deliquationem, & acrem . Hic humor tandem lateribus arteriarum applicatus, in arteriarum fibris per stimulum maiorem motum iacit, qui cum habetur per totum corsus, vocatur febris Acuta . Si vero praecipue inficit Lachrymas , oeuli his achrymis continuo irrigati, & irritati, ruborem contrahunt , quem morinbuin vocant Ophthalmiam seu Lippitudinem . Interdum vero ad intestina delatus copiosorem facit alvi dejedtionem , & quoniam simul acris est , Tormina inseri , qui morbus vocatur insenter a . U. Ad Prognosin formandam haec vicissitudinum observatio egregia est, verum in arte Medi ea aegri evitationem instantis mali ,&curationem exigunt, si huiusmodi morbis conflictantur : quare medendi modus est exponendus pri veniens instans malum. Facile constat, non esse in medici potestate hanc evitare tempestatum mutationem , quare medicina est dirigenda ad humanum corpus . Corripiuntur prae ceteris laxa & humida corpora , & propterea , quod liquatam materiem non expellant per insensibilem perspirationem . Igitur duo agenda sunt a Medico Uernali tempore, antequam nimius aestivus calor accedit , ut promoveatur insensibilis perspiratio, qua excluditur id retentum , dc ut corpus firmetur roborantibus . Ergo nec venae sectio, quia id inutile liquatum non evacuat, sed bonum sanguinem, nec Alvi ductio, sola aliena intestinorum excludens, non vero perspirabile corruptum , ad praeveniendos hos morbos, ut multi faciunt, conducunt sed promovenda est illa excretio , scilicet insensibilis perspiratio, cujus materia retenta dictos morbos infert. Si autem nimis sero vocetur medicus, dum scilicet materies sit acris

facta , & febrem Acutam , Ophthalmiam , vel Dysenteriam induxerit, mombi genus primo est inquirendum . Hodie febrem Acutam & ophthalmiam deducerent iere omnes Medici ex Inflammatione , aggrederentur hos morbos sanguinis missione, nitrosis, diluentibus, laxantibus, aliisque auxiliis Inflammationi appropriatis, exspectarentque in urina criticasgna . Qui autem sedulo attendit subjectum , corpora scilicet humida & laxa , materiem corruptam tenuem esse causam, pe copiosam fieri alvi deiectionem cum torminibus, facile persuaderi potest, dicta non convenire Inflammationi, corporibus robustis & siccis frequentiori morbo, eamque conjunctam semper habere summam siccitate in & densitatem humorum . Unde non mirum alicui videri potest, hos morbos curari non posse solita methodo Inflammationis, sed nos debere anti septicis Diaphoreticis internis, qualia in putredine calida praescribi

solent, tentare niateriae emendationem & expulsionem per insensibilem perspirationem , quia huius organi materia retenta acrior facta, hos morbos pro ducit, quae non patitur per alienum organum , puta alvum , Vel urinam,

tam facile eliminari, quoniam observanda est naturae directio, h. al. III. Oculis interim applicari postunt, si Ophthalmia vexat, refrigerantia & leniter adstringentia: atque in Dysentericis parva dosi Rha barbari saepe repetita alvus servanda aperta, ne acris in intestinis effusus humor diutius stagnans exulcet

164쪽

tile eret intestina , dum interim maxima humorum colluvies educatur percutim . Post evacuatum acrem humorem corporis remanens debilitas rob rantibus cardiacis est curanda.

L I B. III. A P H. XII.s i. I vera hyems anseratis ρο pluviosa , ct tranquilla sit , ver autem Heumo aquilonium , mulieres quidem , quibus partus in ver incidit, ex omni eccasone abortiunt: quae vero pepererint , infirmos morbosos pariunt pueros, ita ut mel statim illi pereant, vel tenues o morbosi vi nt. Caeteris vero mortalibus d enteriae, ct Ultsalmiae sccae sunt : senioribus autem catarrhi Meti

perimentes.

m Commentatoribus vario modo accipitur , magis est observanda, quam in aliis . si Proponitur causa generalis morbos inferens, consta in aeris &ventorum mutatione Hyeme & Uere . Σ Illa deinceps mutatio examinatur, quid faciat in gravidis, infantibus, pituitosis, bilios g, & senibus. II. Aeris haec constitutio plane opposita est praecedenti , nisi quod additum cisia sis sit Tranquilla, Clemens vel Placida, quia a multis , uti a Celso Lib. I. Gat υmma cap. I. Si vero isser pluviaque hyemem occuparunt, omittitur, & ab aliis ad- fruitur, addi non oportere, quoniam oppositum non invenitur in praegres se Aphorisivo . Quare vero Hipp. Lib. de Aeribus , aquis oe locis H, a,ri an ut 343. huic sententiae addat , nullus est dubitandi locus, quin sit verus D. sensus nostri auctori g. Si ergo consueta frigida & tempestuosa Hyemis consitutio mutetur in Australem Humidam, & Tranquillam , seu elementem& placidam, id est magis tepidam & minus ventosam constitutionem, corpora fana in partibus firmis manent laxiora, humoresque manent tenuiores magisque proni ad corruptionem, atque propter aeris humiditatem perspirabile magis retinetur in corpore , quae omnia amplius disputata sunt &exposita in Lib. de insensibili per piratioue . III. Si vere accedente aeris humiditas convertatur in siccitatem, id quod praecedente hyeme per aeris humiditatem suit retentum, exhalaret, sis mulis,

adesset aeris calor , verum Uentus aquilonaris frigidus corporibus applica- meum ortus hanc liberam exhalationem immoratur e quare id quod exhalare debuit, ' ab aere sicco & frigido partium firmarum contractilitatem ausente sortius agitatur. Humores crudi hucusque non satis subacti, per validiorem firmarum partium agitationem assimulantur in bonos humores, sed humores evacuationi destinati, qui non patiuntur actione corporis validiore a mimulari, eadem actione magis degenerant a proba indole, quod si corpus possit, obstante aeris frigiditate aquilonia, se liberare ab hac inutili materia, persecta sanitate frueretur; sed si expellere eam materiem non valet , actione corporis ultra modum agitata, sui generis inseri morbos, qui a priore non Possunt ex natura materiae definiri, quoniam differt pro natura corporis &humorum, qui in tali te in pestate Uernali agitantur.' propterea experientia est consulenda in subiectis variis, in quales morbos haec materia Hyeme retenta & Vere agitata erumpere solet. IV. Mulieres in praecedente Hyeme gestantes utero, quoniam aer est solito humidior& calidior, laxans firmarum partium tonum , in suo corpore mi

165쪽

i,4 MEDICINA HIPPOCRATIC A AH. yt.

tius praeparant humores, sed colligunt in se abundantiam crudorum indige. storum materiae perspirabilis: laborant itaque duplici cruditate, se ilicet ex

alimentis non satis subadris, & materia excrementitia nondum expulsa . Vere nune accedente Digido & sicco partes firmas contrahente, modo minima accedat causa ad Abortum disponens, quare dicit Auctor ex omni occasone , 1 cetus crudo nutrimento nutritus, debilis, impetu humorum aucto ad uterum, facile excluditur, depulsa placenta ab adhaerente utero . Talem instantem Abortum melius Hyeme quam Vere praevenire valet ars medica ;s enim gravidarum corpus tanta copia crudorum sit onustum, non facile eis rit brevi tempore , dum mutatur aeria constitutio , illud ab his impuritatibus liberare, ut praeveniatur Abortus : sed in tali constitutione Hyemati siccantibus, roborantibus, stomachicis, & diaphoreticis curandum est , ne

generetur in gravidis crudorum cumulus, ne forsan aeris mutatio , quam nemo praesagire valet, Abortus ansam praebeat .cti trifau- V. Ut sortes creantur sortibus, ita ex infirmis & valetudinariis nati In- ς sentes asportant non raro parentum infirmitatem, in orbisque ex haereditate

.s - , natis luctantur, quemadmodum in his regionibus sepe in rhachiticis infantibus experimur, sive quod Maritus crudum & indigestum vel inorbosum

praebuit semen, vel Mater valetudinaria immaturum vel corruptum con tinuo praebuit nutrimentum scoetui tenello: ita enutritus istuς & ex immaturo semine natus nequit in firmum & validum adolescere infantem & puerum,' infans enim debilis natus a matre separatus sua propria coactus deinceps Praeparare alimenta, vel succumbit impotens, vel diu luctatur valetu dinarius. Hoc ergo loco solummodo adstruendum , praedictam aeris consit tutionem praebere humorem nutritioni tenello sce tui ineptum , vel non fatis idoneum. Constat autem ex iis, quae hucusque disputavimus, gravidam sceminaem duplici crudo onustam esse , quem crudum humorem scelus in tenello suo & debili corpore acceptum non valet in probum nutrimentum& incrementum suum eonvertere ; quare solito pumiliores & infirmiores nascuntur, vel brevia partu moriuntur, quod malum eadem methodo, in abortu praeveniendo tradita, praeveniri potuisset.

VI. Hippocratem intellexisse Dysenterias fieri in Pituitosis, liquet ex eius h allegato textu de Aere , aquis LV Locis, ubi diserte dicit, Pituitosis igitar D c., senterias feri inrisimile eji, mulieribas, pitti ta de cerebro defluente propter

naturae humiditatem. Mutatio recensita erpo est applicanda ad homines pitui

tosos, humidos ιχ laxos, dum vero sine interpretatione hac ipsius Auctoris sententia non esset sine jubio, an hie esset intelligenda Dysenteria sicca vel humida, quoniam statim subdit Ophthalmia sicci . Dum igitur in tali Hyemali constitutione corpora natura humida & pituitosa humoribus crudis scateant, accedente frigore boreali superante eorum corporum vires vitales, sed tamen aucta contractilitate solidorum per frigus, contenti humores ad quaecum qu ea cretoria urgentur ; sed quia frigus magis asscit cutem, quam Iambit & tangit, ac intestiua nunc laxiora, verisimile est , minui insensibile in perspirationein percutim, sed humores se exonerare per alvum laxiorem; quod ratam diu collecto humore quaedam adsit acrimonia, ille transeundo rodens in testina , deiectionem copiosam facit cum dolore , quem morbum Dysenderi an soliti sunt medici vocare. Qui ergo in pituitosis praevenire satagit instantem Dysenteriam vernalem, id agere oportet, ut roborantibus, stomachicis, &discutietatibus hyemali tempore corpus liberetur ab abundanti pituita: sed si Dysenteria ex tali constitutione sit nata, primo purgante Rhabarbar o con- suxos A acres humores ex intestinis exturbare debet, sed fluxum ulterius cra

166쪽

dorum ab intestinis derivare ad cuti tri , viam naturalem exonerantem, quod

ex prohibita perspiratione fuit retentum, ubi facilius & minori molestia id crudum acre & corruptum potest evacuari, quam per intestina, quae bonos& morbosos humores una evacuant , & propterea maiorem debilitatem &im persectiore iri depurationem faciunt. VII. Ex allegato loco Auctoris constat, Hippocratem intelligere ophthal- αν bu mias in biliosis, quia etiam rationem addit, nempe propter carnis caliditatem si πε ae siccitatem . Missa sententia nostri Auctoris, videbimus cur illa tempestati et

mutatio in Biliosis saepe ophthalmias inserat. Biliosi statuuntur, qui in suo

corpore habent vel facile generant humorem tenuem acrem calorem inducentem . His in hyeme australi & pluviosa quoque parcior fit disdatio , sed quando accedit versiccum & aquilonium, id tenue propter calorem majorem corporis naturalem facile excutiunt aquosum , verum pinguitudo retenta & corrupta praecedente hyeme, tam facile excuti nequit, privata parte meabili &aquosa, magis adhaerens lateribus vasorum , calidas biliosas & erysipelatosagaegritudines parit, quae videntur ex observatione practica cum lachrymis ad oculos delatae , in albo oculorum proritare rubedinem , refrigerantibus & adstringentibus antisepticis temperandam , & mucilaginosis obvolvendam ; atque derivantibus per alvum vel cutim per antiphlogistica diaphoreti ea e vacuandam , quum relicta in corpore materia illa tenuis & acris , longiore mora , sensuri reddatur acrior . VIII. Denique assequitur morbos ex eadem tempestatum mutatione in val- cur seni de senibus , de quibus allegato loco , υalde autem senibus defluxiones propter raritatem venarum , adeo ut aliqui derepente pereant , aliqui vero semi iderati fiant. Ergo constat, Hippocratem voluisse valde senes , & non omnes derepente perire, sed & quosdam etiam hemiplecticos fieri , quod non satis ex ipso Aph. liquebat . Ualde autem Seneς , pituitae productioni pronos,

non est mirum in humida tempestate cruditatibus scatere , quae tempestas etiam in robustioribus faciebat crudorum abundantiam e sed quando tunc accedit Ver boreale &siecum, haec pituita tam diu in aere humido & tepido fluxilis, nunc incipit concrescere & veluti coagulari, seu abit, ut loquuntur Veteres, in pituitam vitream . Quia vero corpora senilia debilissima non valent pituitosum crudum viribus vitae servare solutum , facile

in locis quibusdam subsistens eonerestit; quod si fiat in eneephalo , spinali

medulla, gangliis nervorum, pulmonibus, ubi maximus est humoris pitui- tofi proventus, aut comprimendo nervos amplex iam pituitosam, hemiplex iatri, vel alios morbos periculosos, ut & mortem producit ex pituitae abundantia & eoncretione : vel ita opplet bronchia pulmonum , ut omnis intercipiatur respiratio. Hos autem morbos in valde senibus praevenire vix valet ars medica, cum senibus novas addere vires nesciat medicina , Vinum malvaticum, Styrax, Benzoin, Balsamus peruvianus, & similia nervina calefacientia sunt praecipua hyemali tempore propinata , antequam

vernale frigus & siecitas ingruit.

167쪽

iues MEDICINA HIPPOCRATICA Aph.

92. CI vero aesas sicca aquilonia fat, autumnus autem pluυissus re austra-O lis, capitis dolores ad bemem fuat, σ tusses, o raucedines, O gravedines : quibusdam vero eι am tabes.

I. LX quatuor anni temporibus solummodo observat duo recedere a soli- ' ta sua constitutione, ut ver & hyems consueta in constitutionem se vent , sed aestas & Autumnus descripto modo sint mutata : sed ulterius non determinat, in quo temperamento corporis illi morbi sequenti hyeme sunt exspectandi, ut fecerat in praecedente Aph. , neque tradit morbos autumnales ex tali mutatione tempestatum , non quod nulli fiant, sed quod solum scopum habeat praesagire morbos Hyemales post has observatas temporum mutationes. Haud credo Hippocratem hos morbos deduxisse ex rationibus, aut necessitate rei, sed hos invenisse morbos frequentiores observatos suisse& notatos in suis tabulis observationum post aestatem & Autumnum talem Praegressum . Haec ibitur pura observatio sine ulla addita ratione satis esset firma & coustans . Utinam vero etiam nostris temporibus ulterius sedulo excoleretur, ad firmanda a veteribus prolata, & adderentur plura alia scie tiae medicat promovendae, & sanitati conservandae utilissima. II. Aquilonem commutare naturalem aestivi aeris teporem in frigus ia, Constans est observatio, huic si adsit aeris siccitas, ratione frigoris minuitur , Η f., perspiratio , sed ratione siccitatis promovetur , quare in perspirationis quan-c titate non videtur fieri magna differentia ad aerem calidiorem , sed humidum . Uerum ab utrisque his partes firmae maiori contractilitate operantur , cum & frigus aquilonare & siccitas aeris intendat automaticam firmarum Partium constrictionem I unde humores transfluentes magis fiunt compacti ,& humido tenui spoliati, tam validiore expulsione per constrictionem a Etam , quam aere sicciore absorbente . Ad finem igitur hujusmodi aestatis. solida sunt contracta & sicca, humores vero compacti & dens.stuM III. Si corpori ita praedisposito applicatur aer humidus A tepidus , qua- Iis fit in Autumno spirante Austro, laxantur tunc solida constricta , hu--.r, is mores compacti liquescunt sed propter aeris humiditatem minus exhalanimo, em tes, talia corpora fiunt oppleta humoribus crudis, provenientibus ex liqua--', iratis iis bonis absoluto munere , non satis per insensibilem perspirationem expulsis is 1 - Sed quoniam in Autumno non tantus est calor , quam si talis tempestas fuisset in aestate, hi humores liquefacti & retenti cum solidorum atonia, minorem acrimoniam habent, quam si in aestate fuissent retenti . ' c.. ,... Supponit nunc Auctor post talem Autumnum sequi Hyemem naturacos, , lem frigidam & humidam , in qua corpus crudo succo plenum in partibus ηMores firmis maiorem acquirit per frigus superveniens contractilitatem , sed quia ira υ ' tempestate tamen manet parca dimatio, id crudum copia maiore atque Vitiata qualitate afficit eaput, unde partim distenso vasorum meningum &cerebri, partim a cruditate acri Caput Dolore vexatur . Qui ergo vellet hunci instantem praevenire Dolorem , id agendum haberet, ut in autumno praegres se roborantibus & stomaehicis praepararetur retenta materies ad expulsionem , & firmaret corpus autumno relaxatum ; atque siccantibus discutientibus &diaphoreticis liberaret corpus ab abundante & nunc praeparata materia , ut superveniens frigus hyemale non inveniret corpus crudo & acri succo on sium '

168쪽

num, quo deinceps generatur Capitis Dolor. Sed si s ne hae cautela homo ab hac causa in Capitis Dolorem incidit, non tam facile erit eum curare. Alvi ductio enim & Sanguinis missio quidem demendo quantitatem , &minuendo impetum , leniunt Dolorem , sed non valent id aere & crudum emendare. Sudorisera & Diaphoretica calida crudum expellentia & eoneo

quentia non serunt aegri, quia aucto motu Dolorem exasperant. Diu retica raro medentur capitis morbis . Quare satius erit Autumno hos praevenire Dolores, quam eorum curationem in Hyeme aggredi. U. Ex iis, quae hucusque disputavimus, colligere possumus, istos homines αν .une ad finem autumni scatere humore crudo & utcunque acri, accedens frigus, T. . quia prae ceteris applicatur Iaryngi, tracheae, & pulmonibus, atque membranae pituitariae, quas partes respirando semper lambit transiens aer, illas ita- co, di

rue partes contrahit, & si quos habent in se pituitosos humores, in suis va- Mitculis, glandulis & cryptis colligit, atque ab aere transeunte frigido & sicco subsistere & eondensari permittit. Mucus igitur seu Pituita naturalis harum partium, etiam in sanitate satis copiosus, aeris caliditate & humiditate in Autumno servabatur fluidus, sed nunc accedente frigore in spissatur , & qui

antea vel circulantibus permisceri potuit , vel lihere exspectorari, vel emungi, ita fit tenax & cohaerens, ut ex cryptis suis excuti nequeat. Quoniam autem humores retenti non carent acrimonia cruda, ex tali succo nati, in Trachea, & Larynge mucus tenax has partes stimulat, qualis stimulus semper Tussim adiun Etam habet. Membrana rimulam glottidis vestiens, maiore muci crassioris copia tumens, aequabilem glottidis superficiem mutat, qua vox sor mala per talem glottidem fit Rauca . Atque ab eodem muco crassiore in Pituitaria membrana haerente, investiente nares adiectosque sinus, eum parit morbum, quem Gravedinem seu Coryetam vocamus. Qui morbi laudata methodo maxima ex parte praeveniri potuissent, ad minimum brevioris suissent durationis , cum minor crudorum copia in corpore tam multas suppetias non tulisset his morbis continuandis. VI. Ex Textu facile colligi potest , minus frequentem generari Tabem ab hyeme superveniente talem constitutionem Autumnalem, quia addit oeibus T id,

dam vero Tabes. Hinc Commentatores sere omnes quisiverunt causam in varietate subjecti, quod ab Hippocrate describitur pronum esse in Phthisin seu potius Haemophthysin . Fateor equidem , quibus ex nativitate sunt pulmones debiles, his quoque facilius generari phthisn e sed dubito vehementer, an in hoc loco talis Tabes si intelligenda, quae ex ulcere pulmonis post haemo-ploen in iuvenibus est frequentior: potius erederem hic intelligi debere Talem Catarrho am superius h. 89. IV. traditam , cum hic nulla sit sa-spicio morbi inflammatorii, sed ea tarthosi & erudit nequens enim est tussiq& coryza in aliis; quare verisimile est istos morbos in quibusdam tam ει- vos esse . ut ipsam Tabem inserant in omni subiecto , in quo generatur Tussis, Coryeta , & Dolor Capitis , sed ex majori vehementia causae morbosae in tali constitutione natat. Quod ut plane constet, corpus in Autumno crudum &acre colligens ad Hyemem veniens, praecipue hanc materiem colligens in pulmonis aereis vasis, in principio quidem crassitudinem habet humor, at diuturniore mora liquescens abit in humorem acrem & rodentem, quem veteres vocarunt Pituitam falsam, natam ex pituita crassa, superveniente deliquante corruptione solutam. Haec irritando perpetuam concitat Tu D

sim ; quae invertendo laudabilem pulmonis actionem intercipit humorum innutrititium commutationem ; bonos hue affluentes simili corruptela liquefacit: unde tandem consumto corporis nutriente pabulo, tussiendo, & ejiciendo

169쪽

i,s MEDICINA HIP POCRATICA Aph. yet.

multum sputi pallidi & spumosi pituitosi , minime purulenti , corpus lenta

Tabe consumitur. Utinam aeque constaret quibus auxiliis medicina ualeret hane incipientem curare 'I abe in P pectoralia enim omnia mollia, inducendo maiorem pulmonibus debilitatem , pituitosa proventum augent: acriora exasperant tussim ; quare pauca an Phthisi specifica huc conserunt . Hune tamen morbum non esse incurabilem , nisi corpus ad marasmum sit redactum , experientia practica me docuit: sumo aromatico, ex styrace, mastice, olibano, candenti prunae injectis, suscitato , cum aere inspirato, roborando pulmonis aerea vasa , simulque iisdem & aliis resinosis atque balsanaicis, resolventibus internis praeveni novam pituitae generationem in pulmonibus , atque eius colli quationem impedivi anti septicis . Ita sensim Alente mitescebat tussis, minuebatur spumosi expectoratio, atque denique recuperatis viribus liberabantur a phthisi, & illa debili febre hecti ea. L I B. III. A P H. XIV.

o natura sunt humidi, o mulieribus commodus erit e reliquis vero erum ophthalmiae meae, febres acutae , o' gravedines diuturna: nonnuliis vero etiam melancholiae.

I. T TT sensus huiuς Aph. fiat perspicuus, accipiendus est , ut pars alte ra vel continuatio praecedentis, in quo supponitur antecessisse Hsta tem Siccam & Aquiloniam , & dein sequitur etiam Autumnus siccus Maquilonius , quales tunc exspectamus morbos Hyeine . Verum in praecedente complexus est generalem prognosin in quovis subjecto, hic autem faeie subjectorum disti monem, ut Pituitosis & humidis si commodum : Bilio-sς autem infestissimu in . quibus fierent ophthalmiae siccae & Febres Aeutae ac Diuturnae, & aliquibus Melancholiae, ut videre est Lib. de Aer. aq. σLoc. H. a 3qq. vis av- U. Si per aestivum aerem siccum & frigidum partes firmae fuere magiς constrictae & humores compacti h. 92. II., permanente eadem conis is mi stitutione in autumno , effectus igitur funt majores per continuatam cau-- faciat iam , quare in corporibus temperatis ad Hyemem nimia obtinebit solido-ὶ.- . ἰ, rum contra tiIitas, & in fluentibus nimia in spissatio & compactura: qua- .ia. re talia corpora magis disposita tunc sunt ad suscipiendum Inflammatorium morbum , & Rheumatismum .cυν hua III. Quae autem corpora firmarum partium atonia & humiditatis abun- midii or dantia sua natura sunt praedita, tali aeris constitutione, qua humidi abun z. Aia dantia tollitur, & invigorantur partes firmae, ad mediocrem & salubretae inisti, γ corporis habitum rediguntur ; quare tales mulieres atque viri natura humidi bene degunt, imo melius quam quae corpora aliter sunt bene temperata iasiuid Bi- IV. Quibus autem corporibus est naturalis secitas & compactura hum c rum , hac continuata constitutione in morbosam dispotionem excedentem. H. convertuntur. In Aph. tantum habet, reliquis vero, ted in Lib. de M. aer

o Loc. diserte dicit, Bilio is autem infestissimum hoc temptis exsit. Sibi etiam appositam addit rationem , scilicet quia liquidi simum ae aquosissimum in bile esseonsumitur, densi ιmum vero ρο aeerrimum relinquitin . Materia enim veteribus

170쪽

qi, sed manet semper fluxilis & volatilis: verum materia Bilios. , quae ipsi duplex est, nempe bilis ipsa oleosa & pinguetudo nostri corporis corrupta aeris & calida facta veteribus est eadem materia, quae non facile avolat, sed Ionga agitatione sensim redditur aerior; haee vero humiditati mista & una macerata liquescit, atque ita humido illo vehiculo absumitur, nisi longiori

mora nimis oleosa & acris sit facta, amissa omni saponacitate, renuens Cum aquosis unionem. Altera materia biliosa est pars magis nigra & terrestris, minus oleosa, sed magis glutinosa, potius ex sanguinis rubri parte compacta, quando ruber color iit nigredinem convertitur, quae ipsis Melancholia

audit. Haec quoque difficile redditur eompingendo volatilis, sed humiditatim ista liquescit. I in utroque igitur temperamento, Bil. oso nempe & Melancholico, Autumnus materiem praecedente jEstate compactam , ulterius suasccitate & eompaetura majore compingit, nullumque concedit tempus Iiquescendi & volatili et andi, unde tandem utrique hi humores incipiunt abundare , & in qualitate admodum degenerare, quod infestissimum est. U. Superius Aph. 9 t. VII. observavi naus , Ver secum & aquilonium ge c., ohs nerare etiam Ophthalmiam siccam , post Hyemem australem & pluviosam ; vi- thalmia detur ergo hic fieri non possse eundem morbum, cum antecesserit Estas & Autumnus sceus & aquilonaris . Hoc quoque credo. Sed hie habetur quidem idem nomen morbi, Ophthalmia sicca , id est oculorum inflammatio, ruinbedo , dolor cum adjuncta siccitate, seὸ propterea non est eadem causa haec phaenomena inducens. In praecedente iudicavimus dictum morbum naturam Erysipelatis sortiri, quia humor biliosus erat tenuis, aeris & calidus: verum quia eadem quoque phaenomena oriuntur ab Inflammatoria diathesi , verisimile mihi videtur , hanc ophthalmiam potius ex Inflammatoria disipositione provenire ; quare non dubitarem in hoc casu sanguinem mittere, alvum ducere, antiphlogistica praescribere , emollientia & laxantia oculis applicare, quae curatio praecedenti speciei ophthalmiae secar minus conveniebat , cui adhibebamus simul adstringentia refrigerantia. VI. Si vero id pingue biliosum , longa compactura per aestatem & sequen- fe rein autumnum perductum fuerit in Hyemem , nunc ex sua consueta natura ' magis humidam , aliquo modo liquescere incipit; id eo impactum , tam diu retentum , nunc liquescens, non carebit acrimonia , & quia Hyems quoque parcam habet perspirationem , corpus illo alieno liquefacto & aeri non facile liberabitur, sed diu eum caeteris humoribus circumductum, sensim in majorem acrimoniam evehitur, quod tandem succum sorsan arteriarum inficiens, arte rias in maiorem motum irritat, seu febrem Aestam, id est vehementem &calidissimam , in hoe loco, excitat, atque diu durantem, in Lib. citato habetur, febres Acutae ae Diuturnae , quoniam materia illa irritans , longa mora iacta, non patitur actione febrili cito subigi & expelli. Condueeret ergo in tali autumno corporibus fimis venam secare , alvum ducere , & uti humectan tibus, ut promoveretur Lentoris solutio& expulso. Sed si talis febris natast, tentanda est hujus materiae commutario in suppurationem, ut materia subsorma puris, vel per urinam, vel per abscessum, si aliter fieri non possit, eliminetur. In huius nodi sebribus aeutis eriticos dies observabiles esse confido; minus autem in iis, quae ex praecedente , Aph. 9 I. constitutione

nascuimie, observari eriti eas murationes.

VII. In hoc loco variam invenio lectionem . In citato lib. cor Zam noinvenio ; multi omittant χρω- , sed quoniam scopus non est omnia rimari axemplaria, ut vera habeatur lectio, sed ut perspiciamus rem ipsam , quae 'cumque lectio admitti potest, cum Hippocratis verba non tria orem quam

SEARCH

MENU NAVIGATION