Medicina hippocratica exponens aphorismos Hippocratis auctore Joanne de Gorter ..

발행: 1757년

분량: 556페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

,M MEDICINA HIP POCRAT ICA Aph. tor.

X. Quoties vero autumnali frigore humores ad intestina devoluti simul habent acrimoniam , vel eam acquisiverunt , antequam ad intestina serantur, vel stagnando in intestinis corrumpuntur: vel quia acre niduletur in muco intestinorum internam superficiem tegente, perpetuo hoc stimulo nomsolum urgentur ad frequentiorem egestionem , sed simul acris hie humor multa infert tormina ventris : qui morbus non facilius ex hac causa naiatus curatur , quam levi purgante educta materia , quae in intestina confluxit , per sudorisera vel diaphoretica humorem illum acrem derivare ad cuti m.

XI. Qui morbus Hippocrati vocatur Ischias, Celso est Coxae dolor. Uidetur quibusdam species podagrat; aliis autem ad Arthritidem resertur; aliis iterum speetes Rheumatismi habetur: cum omnibus his maximam servat analogiam, sed in quibusdam ab omnibus distat, quare ut specialis morbus solet pertractari, quod non est huius loci agitare: sussicit hunc dolorem g

nerari ab acrimonia , quare in succo huius articuli magis quam aliorum articulorum nidulatur: & nos inde intelligere, ea, quae in Autumno compora servant perspirabilia , egregie hunc morbum praevenire posse.

XII. Superius demonstravimus h. 93. VII. quid medici per Angi nain intelligant . Antea observavit in Pluviosis & Vere h. 99. VI.

nasci, nunc vero dicit generari Autumno ; num vero sit Angina cum vel sne signis externis, laryngem vel pharyngem magis assiciens, qualem Vet res faciunt distinctionem , magis Prognosis quam Curationis exhibentem disserentiam, determinare nequeo, cum utraeque hae partes a materia pedi spirabili Autumno retenta assici possint. Ut eliciamus diversam causam A pinae autumno natam , praescire debemus, qualis antecesserit Estas , & qualis nunc fit Autumnus magis minusque frigidus, calidus, humidus, vel siccus; quamobrem ad firmam curationem haee generalis observatio non multum praestat.

XIII. Respiratio dissicilis anheloia , ut plurimum cum sono aut sibi Io, quae vehementior est inquit Celsus dyspnoea, ut aeger spirare non possit sine sono & anhelatione, fine sebre, seu quae ex paroxysmo sebrili non producitur . neque oritur ex majori cursu , sed a causa interna morbosa, ita qua respiratione aeger debet aerem haurire motu musculorum actioni animali inservientium , vocatur Asthma, dum vero reliquae di mei Ies respirationes hoc speciale nomen non habent. Asthmatis causae multae sunt, ut ira sequentibus demonstrabitur: Cur autem frequens fiat Antumno, facile i xelligitur, cum mucus bronchiorum antea fluxilis per aeris Autumnalis Digiditatem compactus, lentescens, bronchia & vesiculas pulmonales ita op- Pleat, ut non sint fatis capaces ad aerem recipiendum, nisi vi majore peractionem animalem dilatentur . Quare in Asthmate Autumnali aonducunt Expectorantia resolvemia magis, quam alia mucilaginosa. XIV. Qui morbus ab Hippocrate voeatur --, Celso est Tenuioris in te stini morbus , quoties vehemens dolor occupat ventrem in eo loco , ubi haeret Intestinum tenue i leon dictum, qui hodie communi nomine Colicae Passionis recipitur : sed est ex Colleae assectionis specie gravissimus & vehementissimus dolor, cui saepe adjungitur vomitus contentorum ex intestinis , eum alvo constipata pertinacissime , & ano ita saepe contracto , ut non admittat suppositorium . Quia vero ille dolor generari potest ab omni aerimonia , quae in autumno acerrima generatur , maximeque determinatur Propter minutam perspirationem versus intestina, hoc tempore frequenti S

192쪽

h. 93. V. demonstravimus, quod acre exhalare solitum, nunc retentum & magis corruptum, applicatum partibus nervosis hunc motum inordinatum & validum concitet, facile liquet, idem quoque frequentius fieri Autumno , cum autumnalis aer frigidior & humidior humoris acris exhalationem quoque inhibeat, quod acre retentum quoque frequentiorem pa-roxysmum Epilepsiae producit . Scimus inde , medicamentis Diaphoreticis utiliter praeveniri posse hane speciem Epilepsiae, quae autem in reliquis spe

ciebus minus valerent.

XVI. Ut Ver h. 99. III. contentum humorem iacit acrem, turbantem aequabilem cerebri motum, ita Autumnus retinendo acre, quod exha- ω Mela lare debebat , ad cerebrum quoque delatum smili modo mentem turbat, quare Autumno & Uere moventur Insaniae, quae in Autumno praeveniuntur conservata perspiratione insensibili . Ex eadem quoque causa sepe corripiuntur Melancholia, quae magis exigit alvi ductionem , cum atra bilis hac via coinmodissime evacuari possit.

L I B. III. APH. XXIII. ror. F reme ciero pleuritides, per neumoniae , lethargi, gravedines , raucedἰ- ra ora nes, russes, dolares pectorum laterum , ct lumborum , ρο capitis '

dolores, vertigines, apoplexia.

II. notavimus, hoc nunc loco videndum, quid Hyems generale fa- otii. Disciat ad morbos producendos. Hyeme regulare est, ut fit frigus maius, aer-mo. que minus exsiccans, quam aliis anni temporibus e unde partes firmae magis contractiles & humores spissiores, ex quibus deduximus , Uentres hyeme esse calidissimos h. 13. II. corporaque facile ferre alimenta h. I 8. IV. . At morbi hoc tempore produm , pro natuearum in hominibus disserentia, admodum possunt esse dissimiles, ut in sequentibus constabit. II. Quibus hominibus est corporis & aetatis vigor, sanguis a frigore hye-Iuriiri Amali magis . compingitur, & partes firmae admodum tensae hoc tempore fa-drais P cile incidere possunt in morbum inflammatorium, praecipue autem in Pul- Ο monibus& membrana Pleura, quoniam nulla pars est in nostro corpore ita aeri exposita, quam partes hae: exterius enim non solum pectus, ut ceterae partes, tangitur ab aere , sed etiam idem aer omnes pulmonis latebras permeans , si solito fit frigidior, quibusdam in vaseulis ita cogere potest sanguinem vel lympham, ut subsistat. Quae obstructio facta in corpore ita valente, & sanguine denso praedito , sua irritatione his in partibus suscitat inflammationem: quae promtam & repetitam exigit sanguinis missionem , medicamentaque pectoralia laxantia & humectantia: Quibus mature adhibitis saepe re luitur morbus sine subsequente suppuratione. III. Quibus vero corporibus id excrementitium, quod exhalare debebat, retinetur in corpore per frigus hyemale, in humorem acrem tenuem & cat eum. facientem conversum, ad cerebrum delatum , quod opprimit, producit ex cerebri sompressione soporem cum oblivione, ex quo resuscitati statim relabuntur cum leni, sed continua vel circa vesperam aggravante febre , sepetussiunt, salivamque liquidam ti multam educunt, cum summa impoten tia r

193쪽

,s, MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. toti

tia, si tenuis acer ille humor sit nul seratur ad pulmones . Si id liquidum

feratur ad alvum, plerumque moriuntur . Hipp. monet curandum et se ut

plurimum spuat, & calefiat, & a vino abstineat: si vero effugerit. suppuratus fit H. b. 99. Quibus constat, hunc morbum non esse inflammatorium, sed prope accedentem ad Erysipelas . G avidia IV. Gravedinem h. 63. III. Raucedines Aph. 63. II. & Tusse; si nes Muπ- pe penerari a materia perspirabili retenta hyeme, ad pulmones delata, sui. perius 92. V. quoniam demonstravimus, non erit opus eadem hic

repetere.

Dbibis, U. Quae autem corpora sunt debiliora, generantia in se acri mouiam cru pectorum dam nitrosam , quam tamen largiore Perspi ratione exonerant , per frigus τ ιβ - hyemale id acre in suo corpore retinent, quod ad partes membranosas &Iu-ι. nervosas applicatum infert dolores . Inde sorsan noster Auctor distinguere .uis. voluit Pleuritidem a pectoris dolore, etiamsi a multis idem censeatur morbus , cum viderit hujusmodi pectoris & lateris atque lumborum dolores, quos hodie practici vocarent Dolores Lymphaticos , admodum differre a pleuritide vera inflammatoria & Erysipelatosa. uali modo hi Dolores generantur, cognoscuntur & curantur , exposuimus Per'. Cap. 7. XXII. ad XU. Ex quibus, & quae notavimus Comp. T. 3. LIX. satis constat, non solum dictas partes dolere posse, sed & multas alias. phalaia VI. uum Hippocrates non Persequitur annumerationem partium , quae dolore pertentantur , sed hic ponit C halalgiam , videtur mihi indieare velle , caput hyeme non unico genere doloris corripi posse , sed a diversa superius recensita materia Inflammatoria , Erysipelatosa, & Catarrhofa . .rrigo. VII. Ex iisdem causis nervo optico applicatis Uertiginem generari posi PU h. yo. XI. non inficior; sed quoniam statim subnectit Amplex iam, quae hyeme potius a Pituita comprimente cerebrum generatur , & quia Vertigines plerumque praecedunt Apoplex iam , iudicarem Hippocratem ilicintelligere velle collectionem pituitae, quae produceret Uertiginem & Ap plexiam .

L I. B. III. APH. XXIV.

. TN aetatibas autem tal a eisniant. Premis quidem O recens natis pue- I ris aphthae, vomitus , tuisses, υquia , pavores , umbilici inflammati , aurium humiditates.

Ι. Eneralem divisonem seeerat Auctor noster h. 8a. in morbox Temporum & aetatum , de quibus dixit, alios morbos ad alia Tempora bene aut male se habere , quod hucusque perseeutus est e nunc veroe aminat morbos aetatibus frequentiores quam in alia aetate . Unde colligere possumus, certa istate generari causam huic vel illi morbo faventem . Hanc itaque mutationem naturalem perscrutabimur, licet propositus modibus possit etiam a variis aliis caufis generari . AEaas, II. Tota aetas a nobis in tria tempora divisa fuit h. ς . I. in Incre--isio. mentum, Statum, & Decrementum . Hic vero Incrementum subdividitur v

r in parvis seu recens natis; a ad Dentitionem accedentibus, 3 qui sunt aetate maiores 4 ad pubertatem accedentibus, iuvenibus. Dea 'ceps

194쪽

eepa agit de morbis constanti aetati contingentibus ; & ultimo de moebis

senum . Quoniam veteribus per placuit numerus septenarius, & quoniam his temporibus quoque maxime observantur in corporibus mutationes , ut Cl. Host mannus quoque observavit, non erit inutile tempora aetatis secundum

numerum septenarium dividere . Ut Hipp. secit citat i γ morbos primis septem diebus a partu, & qui primis septem hebdomadis contingunt usque ad septimum mensem . a) A septimo mense usque ad mensem deeimum quartum , quod est naturale Dentitionis tempus . 3 ui sunt aetate maiores pueri intelligi potest tempus a I . mense ad septimum annum, quando dentes renovari solent. Dein ab hoc tempore ad annum decimum quartum . 3ὶ A I 4. anno autem ad 2I. vel& 23. annum , cuius primum tempus potest dici Adolescentiae, posterius autem iuventutis. Quaenam mutationes naturales fiant his aetatibus & quales nascantur morbi, in sequentibus exponemus a

III. In Parvis & recens natis Infantibus nempe a nativitate usque ad In Pamis sextum vel septimum mensem, quando dentes erumpere incipiunt , varios numerat morbos, quos in duo genera distinguerem, qui scilicet veniunt a ιι. nativitate, dum meconium suit omne evacuatum , & umbilicus consolidatus, & qui fiunt post istud tempus usque ad dentitionem. Dum enim nascitur infans, eius os, insophagus, ventriculus, & intestina muco sunt impleta , atque colon meconio turget; ejus abscinditur umbilicus; prima vice haurit ore lac, vel & alia alimenta; mutatur in suo corpore circulatio impedita via per vasa umbilicalia; praeprimis nunc debet conficere nutrimentum pulmones moventur & hauriunt aerem, qui pulmones hucusique quieverunt; mutatur externa pressio , antea enim undique sustentabatur corpus latice , nunc aer levior premit : cuncta haec minimo temporis spatio mutantur, unde non mirum, Infantis corpus tot & tantas mutationes subiens admodum amet, ut mirandum sit, aliquem posse manere supe si te in . Omnes nunc velle recitare morbos ex his mutationibus naturalibus Provenientes, integram exigeret exercitationem , quare contenti erimus istos solos alis qui, qui ab Auctore proponuntur. IV. Non qua vis oris ulcera dicuntur Aphthae, imo similis morbus interdum occupat tracheam , oesophagum , ventriculum , intestina , imo interdum pudenda seminarum , quare non obtinuit nomen ex parte, quam occupat hi

morbus, sed ex quibusdam phaenomenis, quoniam hic morbus in infantibus& in fine acutorum & putridorum in adultioribus natus idem retinet nomen , etiamsi variam agnoscat eausam . Si os & lingua obtegitur tenaci mucagine varii coloris, quae collutione auferri non potest, corrodens epithetium , Vo Catur oris Aphthae, unde est morbus veluti medius inter sorditatem & ulcus. Hujusmodi Aphthis recens nati infantes frequentius corripiuntur, & quidem ne morbo praegresso, dum vero in adultis raro nisi post morbum p tridum conspiciuntur. Constat, totius corporis infantis superfietem tectam esse lentam agine, dum nascitur, quam sorditatem abluendo auferunt obstetrices, &in capite saepe adhibere debent pinguedinem, ut primo emolliant: haec lenta materia partim ex liquore , in quo natavit scelus, partim vero ex proprio eo Pore deposita , formara lentescens, cuti adhaeret, cum saepe ablata renascatur e simili quoque modo formatur in ore, oesophago , ventriculo, & intestinis, hic vero seponae irate falivae reliquorumque humorum saponaceorum soluta materia primis diebus cum meeonio redditur . Si vero tenacior sit, vel incantis saliva non fit satis saponacea, vel si uti non possit propriae matris co tostro abstergente, lenta haec materia toti oris superficiei adhaerens corrumpi

195쪽

is. MEDICINA HIPPOCRAT ICA A . toa.

incipit , quia humores, quamdiu non exponuntur aeri, diu a putredine pos sunt servari; sed iidem aeri traditi prompte corruptelam induunt ; lente stens hic & corruptus humor partibus oris adhaerens , corrodens epithetium vocatur Aphthae. Quae quo citius, eo melius sunt auserendae Medicamento

abstergente, adstringente, & anti septico, in serma lincti, ne diutius persi

silens maiorem induat corruptelam . o itu U Ventriculus post nativitatem non assuetus accipere alimenta, a novisistis assumtis tanquam sibi alienis , in motum inordinatum instigatur, Mita assumta vomitu reddit: atque mucosum in Ventriculo quoque haerens, assumto lacte vel colostro fluxile redditum , ventriculi latera lambens naviastam & vomitum generat. Dein in adultioribus lac in ventriculo coagulans frequens est in infantibus vomitus causa . Huiusmodi igitur vomitus vix meretur inter morbos recenseri, cum sit naturae conamen se liberans a si . cina opprimente . Quamobrem mulierculae experientia edoctae vomitus hox frequentes inter bona praesagia vitae recensere solent. τμέν - UI plures sunt causae Tussim excitantes quam in cetera aetate , & inde Tussis quoque frequentior. Mutus enim in trachea haerens post nativitatem non expectoratus, sed acrior factus pulmo non assuetus admittere aerem frigidum ; assumta acescentia in debili hoc corpore in acidum commutata ;valent in hac aetate magis quam in alia TusFm concitare. Vis: Hi . VII. Naturale est in recens natis multum ti sere assiduo dormire; ita uesanii simi infantes ne quartam partem diei vigilent si vero hi tantum vigilent ut adultus, morbus erite hic autem laudabilis somnus non raro tu hatur, quia quidquid turbat aequabilem circulationem per cerebrum , id somnum interrumpit, ut demonstravimus Exere. de somno . Infans autem suo corpore tenello facile permittit ingesta alimenta corrumpi, ex qua causa acrimonia nata in ventriculo & intestinis haerens per consensum cerebri aequabilem circulationem perturbat. Scio equidem multis in consuetudine esse, hujusmodi infantes per optata vel papaverina in somnum urgere, prae stantius autem seret perscrutari irritantem causam , & eam tollere , qua sublata, infans ex propria natura satis dormiet. r. Din. VIII. Saepe quoque Insantes e somno excitantur cum tremore & varia agitatione artuum & eiulatu , ut adulti ex re quacumque terrorem inserente , quare nonnulli existimarunt , mentem infantis agitari cogitatione

terribili quia vero hucusque in infantibus nulla apparuere indicia mentis , & corpus tenellum hoc ab acrimonia vellicatum in huiusmodi convul- sones facile adigitur, hujusmodi Pavores affectioni corporis, minime vero mentis adscriberem, & propterea , quod acre acidum frequens sit causa, non est sine ratione, Pavores puerorum saepe curari terreis & alcalicis, atque reliquis medicamentis acidum corrigentibus. bHiei IX. Primis a partu diebus frequentiores fieri Umbilici inflammationes,

'β non eget explicatione, cum umbilicus ligatus vel abruptus, ut ceterae lae- 'siones, facile inflammationem suscipiat. χα M X. Aures in recens natis madescere tam frequens est observatio, ut nutri- hvmi ita- cibus sit notissimum, quae inde sentiunt, si aures non madescant, puerum non recte valerer hanc autem naturalem Infantibus excretionem non intelligit Auctor, quoniam inter morbos non est recensenda evacuatio: sed quoniam saepe ad hanc partem confluat tantus humorum confluxus, ut inde partes circum quaque excorientur , doleant, & foetorem inducant, illa maior depositio

humorum hic intelligitur , quae non est adstringentibus sistenda , sed moderanda , quum evacuatio haec moderata sanitatis conservationi admodum conducat.

LIB. Diqitigod by Coos le

196쪽

io . A D dentitionem vero accedentibus, gingivirum pruritus, febres , con- , -- L. Dusiones , alυi pro via , m maxime ubi caninos dentes producunt,

o iis qui inter pueros sunt crassiissimi, O qui alvos duras habent.

Ix fante ad mensem decimum quartum, quo maximus numerus Den- υ- ρυι-

tium nasci solet, ventriculus nunc magis iam assii eius, sensim quoque ae- δ'' 'cipit alia alimenta , modo autem haec sint facilis materiae & tam matrix analoga, Infans ab hac mutatione non multum turbatur. Ucrum tunc Den tes erumpere incipiunt , qui non parvam molestiam quibusdam infantibus afferre solent; quales morbos hic recenset Auctor breviter , amplius autem de his agit in Libro de Dentitione H, a, 39o. Annumerat hoc loco quatuor morbos, quos credo ex Consensu generari ; quia increscens Dens inferens dolorem facit in tenella aetate, ut reliqua organa in consensum trahantur.

na dentium latitare in utroque margine maxillae, ubi postea sunt erupturi g Dentes , per limam enim si abradatur maxillae os , ex sce tu vel infante edentulo desumtum, invenitur eo in loco, ubi postea haerebit dentis radix, solliculus liquore limpido plenus, qui sensim increscens in verum Dentem degenerat: quod si hoc tentetur in maxilla pueri, cuius dentes sunt ren vandi, sub radiee dentis prioris senilis detegitur solliculus, qui dein inerescens priorem dentem saepe extrudit, vel sibi novam format sed alienam sedem. Ut itaque primus dens erumpat , membrana huius solliculi, perio-steum & gingivae tegentes maxillae marginem perrumpenda sunt. Quae divulsio si in ei pit fieri primo, ut omnis levis attactus, parit Pruritum, sed

Pergens saepe magnum Dolorem excitat. Hunc Pruritum adesse demonstrant infantes, semper fricantes margines maxillarum : dein vero eiulatu, contorsione membrorum & inquietudine cum vigiliis satis declarant, Dentitionem in serre dolorem : quam ob rem nutrices semper praebent aliquid durum sed laevigatum in ore, ut mordendo disrumpantur integumenta supra erumpentem dentem extensa . Quidam suadent in graviori dolore incisionem levem in eo loco , ex quo dens est erupturus . Quia vero ab hac laesone gingivae admodum dolent & calent, utile est ad gingivas applicare gratum mucilaginosum refrigerans. III. Per irritamentum ex dentis eruptione natum motus vitalis circulato- Febrer.rius tandem in consensum trahitur, ut etiam fit in adultis, si pars quaedatri vulnere suerit assecta, aut si spina carni sit infixa, eo autem magis in infantibus , quorum corpora tenella multo magis consentiunt, quam in adultis. Quo maiorem autem Dentitio inseri dolorem , eo quoque gravior se-bris nascitur , quae quum sit symptomatica , nullam sanationem afferre potest, ireque auscultat febri fugis laudatis, sed sponte cessat facta ruptione in gingivis, & cessante dolore , quare in huiusmodi sebribus praecipue conandum, ut ipse Dentitionis dolor leniatur, & praeveniatur, ne nimia circulatione corpus istud tenellum nimis patiatur.

IV. Ex laesione quacumque tam in adultis quam infantibus iacillime motus

197쪽

vitalis primo in parte laesa, dein per totum corpus in consensum trahitur, quamobrem pars vulnerata semper incipit post paucos dies inflammari, & dein

generatur se bris symptomatiza : minus autem frequens est, per laesonem motum animalem consentire , nisi in vulneribus & puncturis nervorum & tendinum , quando summum imminet periculum . Sed in infantibus ex multo levi ei causa motus animalis in consensum trahitur, his enim ex ventris torminibus frequens convulsio , in adultis autem raro, quoniam corpora tenera facile patiuntur , ut per levissimam causam omnes turbentur actiones. Huiusmodi Convulsiones non carent periculo, quum augeant constrictionem , & non tollant mali causam . Quae in hoc casu praescribuntur antepileptica , quae toties valuerunt curare Convulsionem Infantum ex acido intestina vellicante, nihil praestare pollunt, cum in hoc morbo leniendus sit dolor Dentitionis, minime vero exstinguenda acrimonia acida , quae frequens est causa Epilepsiae Puerorum. IN Pro. V. Si vero motus naturalis, id est Peris alticus ventriculi & In testinorum si via, in consensum ita trahitur , ut inde copiosior fiat humorum confluxus ad ehyli organa , & copiosior depositio per alvum , minus tentantur Convulsionibus. Quibus in Dentitione alvus amplius subducit, minus conetolluntur, quam quibus parum. Quibus in Dentitione febris acuta accedit, parum convelluntur. Id , a, 39o. Inde forsan , quia acre crudum acidum frequens convulsionis causa mota

majore febrili subigatur, &alvi fluxu reddatur . Nisi autem hoc haberemus

ex constante observatione practica, ex ratione a priore, ut aiunt, vix inveniri potuisset e sed cum hoc nunc constet, lucem praebere potest in curatione , nos debere lenioribus calafacientibus, si febris absit, facere febrem artificialem , atque servare alvum apertam , priusquam Dentiens infans convulsione tentatur, ut acre crudum primarum viarum subigatur & expellatur. a. ιιδε; UI. Tres Vel quatuor illi morbi citati maxime fiunt erumpentibus denti-ι, resecti bus caninis, pueris crassioribus, & quibus alvus est dura. Constans est medicorum observatio, Dentitionis morbos plures & graviores fieri , quando μ' ' Dentes Canini erumpere conantur , quod ex figura mucronata & acutiore magisque pungente deducunt. Maxime autem afficiuntur pueri Craspissimi, hi enim succo abundantes, qui sere superat actionem vitalem partium, ut observavimus h. 69. III. in maiore versantur periculo, pluribusque cruditatibus scatent: si talia corpora itaque crassiora per Dentitionem agitaritur , majore sare ina humorum onusta , se tam facile nequeunt liberare . Qui sus vero Aisus est dura retinentibus cruda in intestinis, hi magis quam. si alvus fluat, sebre & convulsione tentantur, cum aere retentum junctum cum dentis irritamento, motum perturbatum admodum augeat.

L I B. III. APH. XXVI.

Ios. TIs autem qui aetate sunt majores, tonsillae inflammatae , ventrisuli in o c pisio introrsum extrusiones, ast maia , calculorum generationes , lumbrici rotundi, ascarides , serrucae pensiles , satyri mi franguriae Iirumae , σalia tubercula, maxime vero supra dicta .ptiis, uvi I. A Bsoluta dentitione Pueri non omnium morborum sunt immune ς, quare 7- Ix praecipuos annumerare voluit istos, qui aggrediuntur pueros inter se--A ..is & decimum quartum aetatis annum . Inter hos nullam mentionem

νώ, . facit morbillorum & Variolarum , qui morbi his temporibus huic aetati ad-

198쪽

modum insessi sunt. Quare clare patet , Hippocratis & dein etiam Galeni temporibus hos morbos non exstitisse e citantur quidem exanthemata quaedam ab his auctaribus, sed si tune temporis variolat & morbilli ita suillant cogniti atque pueris frequentes quam noliris temporibus , nullum est dubium, quin in hoc Aphori sino invenirentur. II. Locum ad finem oris a' gustiorem, postquam ampliantur iterum fauces, ricilia. παραθμα vocat Auctor, Latini Tonsillas seu potius angustias saucium. Atque

hae partes ex morbo tumentes idem retinent nomen , sive sit tumor initam in torius, vel quivis alius. Cur autem ad aetatis decimum quartum accedentes hae partes magis tumeant, naturalis debet esse causa. Observamus ita nostra corpora nata est e, ut ad hoc tempus accedentia pubescere incipiant, barbae rumpat, vox fiat gravior . Dum ergo primo faucium partes tumere incipiunt, nova hac inducta mutatione , sepe modulii excedunt, ut nimium tumeant Tousllae, quare frequentissime quoque hac aetate vox solito obscurior fit. Ne autem hae partes tumentes molestiam adserant, utile erit colluere fauces aliqucties de die refrigerantibus & adstringentibus, inter quae praecipua uitru tri, alumen, rose rubrae, face harum saturni , ut coerceatur nimia intumescentia. III. Spondyla hic proprie denotat secundam colli vertebram , supra quam ca- ut vertitur; hanc dicunt nonnulli intro versus tonsillas luxari, alii vero me- ια-io. ius exponunt trudi. Hanc autem Luxationem vel Extrusionem fieri non posse Per validam vim , ut ceterae luxationes , tam planum est, ut nemo dubitare posisit, cum generetur ex aetatis incremento, quare iudicarem incrementum cor- Poris huius vertebrae, & incrementum cartilaginis Thyro ideae & Ton filiarum ab eadem pendere causa , nempe mutatione facta ab accedente pubertate.

huic aetati frequentem esse, sere omnes statuunt Commentatores, ob erudO- ta. rum copiosiorem ingessionem , vel pituitae generationem . Si autem illae causae generent Ast lima, frequentius esset infantibus 8c senibus. Sed Asthma deducendum est ex naturali mutatione in hac aetate . Dum enim Pueri & Puellae ad pubertatem accedunt, sensim ausentur quoque eum corporis incremento vires, sed sensim minus proportionate increscit moles corporis . In Pueris increscunt generationis organa et in puellis menstrua purgatio incipit e partes igitur omnesmahis turgent luxuriante sanguine . Haec intumescentia naturalis, qua etiam in puellis mammae sororiantur, si quoque fiat in tracheae & bronchiorum interna membrana , pulmonum vasa aerea angustans, Asthma generat, quod superveniente haemorrhagia in pueris, & mensium fluxu in puellis levatur, quare huic succurrere possumus mittendo sanguinem, si Asthma nimis urgeat.

nati , hodierna observatio confirmat; raro enim adultis lithotomia , frequens'ε ' autem pueris instituitur : in utrisque autem minor est vitae amo, ex qua ra- tione vel causa non absurdum est deducere Lithiasis originem , cum partes terrestres cum alimentis assumtae, non satis attenuatae, cum reliquo urinae liquore evacuatae , primo in fabulum, dein arenulas, postea in lapides seu calculos concrescant, quae maiore vitae actione in aetate constante magis attenuatae amittunt concrescendi illam potentiam . unde vitam sedentariam agentes , ac si corpuς in tali otio minus valeret, frequentius tentantur calculo.

Quod autem pueri se 'ius Calculo vescae, sed senes nephritide corripiantur, mira sed tamen constans est practica observatio, quia in utrisque est debilior actio partes terrestres dissolvens, sed in increscente aetate organa praeparantia sunt validiora , emunctoria autem debiliora , cum corpus sensim increscere debeat: verum aetas declinans praeparatorium orginorum amittit valorem , dum

199쪽

is 8 MEDICINA HIP POCRATIC A Aph. io

tamen emunctoria utcumque valeant. Renes itaque in senibus videntur debiliores , faciliusque permittentes partium terrestri uiri non satis attenuatarum concretionem, quam in pueris. Haec autem ratio videtur major in infantibus quam pueris, sed & infantes quoque calculi initia saepe habent, & antequam calculus ad satis magnam molem increverit, septimus annus saepe preterlapsus est . Quod autem pueri frequentius quam infantes tententur Calculo, hoc vitae generi adscriberem in infantibus , non praebenti tantam calculo materiem , utpote infantes lacte aliisque alimentis levis materiae sustentati , partes terrestres optime solutas alsumunt , dum pueri sensim utentes cibo solidiore & magis terrestri , attamen corpus non fatis valeat has partes dissolvere, Lithian materiae majorem copiam suppeditat. Lumbilia VI. Ex tribus vulgo vermium generibus, qui in intestinis puerorum nasci solent , solos Lumbricos tot undos seu teretes, atque Ascarides numerat, u pote frequentiores, omittens Lumbricos latos Taenias dictos, quia minus frequentes. Utraque Lumbricorum genera etiam generantur in quavis alia aetate, sed quia frequentiores sunt pueris, in hoc loco numerari debebant. Lumbrici rotundi in colo & reliquis intestinis, imo& in ventriculo sedem habere solent; Astarides autem minores ut plurimum ad finem intestini recti

seu in ano nidulantur . Utrorumque originem putredini adscribunt veteres ,

sed quia hodie a physiologis demonstratum est, cuncta insecta ex suis propriis

ovis excludi, sed degenerare alio nacta pabulo, veterum sententia corruit. Hoc autem verum est, per putredinem multa animalcula ex ovis insectorum excludi, quae aliter sine accedente sotu putredinis non suissent exclusa ex suis ovulis. Quamdiu igitur actio perissaltica intestinorum valens non permittit spontaneam hanc corruptelam , haec ova , quae satis copiose cum alimentis & sorsan cum aere in i pirato assumuntur , non producunt suo Avermiculos : sed quando intestinorum actio debilior in pueris utenti basomni genere alimentorum, hanc putredinem permittit, animalcula ex ovulis suis excluduntur & excrescunt in lumbricos . Nimis longum seret hoc loco totam vermium generationem persequi , suffciet notare , vermes in intestinis nasci desectu actionis intestinorum , quo permittitur spontanea exclusio, quae actione vitae inhibebatur . Ut igitur curentur & praeveniaritur vermes , utile erit per calefacientia amara augere intestinorum actionem , & per anti septica cohibere promtam putredinem .' qui autem nati sunt lumbrici mitissimo medicamento mercuriali vel necantur vel expelluntur , modo lene addatur purgans aloeticum.

VII. Ex Verrucarum genere est quod Granis dicitur ιδι χο gab, Latinis Verruca pensilis, id est eum gracili basi , ac si a filo penderet. Credo autem nostrum Auctorem in hoc loco amplecti velle verrucas cum lata basi , quae sepe in superficie finduntur , & ex similitudine vocantur porrum , quoniam hujusinodi Verrucat in hac aetate frequentissime conspiciuntur, mania Rdeturpantes . pensiles verrucae eonstricto filo facile auferuntur, cum ablatae raro renoventur, sed Uerruca sessilis & Porrum causti eo saepe renovato sunt consumenda. Saepe etiam increscente aetate , ut sponte fuere nata , etiam evanescunt nullo relicto vestigio .

sis, ias VIII, Satyriasmi nomen ex similitudine satyri desumtum esse, omnibuς - . constat, sed qualem morbum hic intelligit Hipp. admodum ambigunt, quidam dicunt esse Tentiginem , seu priapi sinum ; alii contendunt esse tumores

glandularum circa aures oblongos ; denique alii esse speciem verrucae, quam minores aliae cingunt. Adeoque manet nomen , rem incertam indicans, quod

admodum remoratur scientiam medicam . Galenus & Celsus hoc nomen nota

200쪽

habent. Si autem Auctoris textum inspiciamus, plane constat, esse speciei a Tuberculi, nominavit verrucas, satyriasmos, strumas, & dein addit, alia suberculae quare satyriasmos speciem Tuberculi facit. Quod autem interposita sit Stransuria, non exstat in omnibus exemplaribus, & credo imperite interiectum esse , sed post Calculorum generationes Iocandum esse , quoniam pueri calculosi etia in frequente stranguria laborant. Videtur emo mihi, Satyriasmutti denotare tuberculorum genus , quod faciem praeprimis dehonestat, cum atque ex faciei turpitudine quam ex tentigine puer satyro similis evadat . Quum igitur his temporibus in pueris non invenio aliquod genus tuberculorum frequens, verisimile mihi videtur in Regione Hippocratis &istis temporibus morbum Puerorum suisse frequentem , qui his temporibus non observatur, sed in cuius loco accepimus morbillos & variolas. IX. Struma seu χ ράδες sunt Tubercula duriuscula sub cute in collo, a- si uisi. Iis, & inguinibus haerentia, vix differentia a scirrho, quae omni dolore cavirent, nisi vehementer tangantur, vel tandem contentus humor deliquescens acrimoniam induerit: raro unicum tale tuberculum habetur solitarium , plerumque multa surivi tactu deteguntur, nam vix saciunt eminentem incute tumorem, sed tactu explorata, videntur tanquam nuces vel glandes mobiles majores & minores sub cute haerentes , quae huc illucque moveri pollunt, occupantes glandulas hic haerentes, quae transmittunt vasa lymphatica . Huiusmodi Serophulos multo frequentius observavi in Puellis quam pueris circa hanc aetatem. Videntur mihi nasci ex materia gelatinosa concreta &subsistente in glandulis, quae vasis lymphaticis accretae sunt. In animalibus iunioribus invenimus succum gelatinosum concrescibilem copiosiorem , quam in vetustis; sed si animalia non fatis adoleverint , hic succus vix aliquam consistentiam habet , unde ante aetatem septem annorum in hominibus, quum hic succus non satis concrescibilis generetur , minus frequentes con- spiciuntur hi tumores adenosi; sed quando major copia huius gelatinosae materiae ex naturali aetatis mutatione generatur , frequentius haec me latina circa has glandulas collecta & concreta Strumas generat . Ad ultiores autem homines interdum etiam his tuberculis corripiuntur, sed tunc saepe contenta materia liquescens , corrodens involucrum glandulae, parit ulcera fistulosa curatu difficilia. Priusquam aperiantur in pueris vel puellis, seliciter curari solent gummis & balsamis aromaticis, radice Bryoniae , & Scrophulariae , cum mitiis mo inercuriali applicatis. X. Plura genera Tuberculorum h. 99. XIII. lac aetate nasci posse, T ut furunculus, anthrax, atheroma, ceterique tumores solliculosi , & scie- rhus, nullus dubitare potest, sed ex istis omnibus nulla tubercula tam frequentia in hae aetate visuntur, quam quae recensuit Auctor , quamobrem hanc cautionem adjicere voluit , ne aliquis exesimaret reliqua Tubercula in hac aetate generari non posse.

SEARCH

MENU NAVIGATION