Medicina hippocratica exponens aphorismos Hippocratis auctore Joanne de Gorter ..

발행: 1757년

분량: 556페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ij, MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. σ3.

ita constantes esse , ut quoque iidem morbi non potuissent fieri aliis anni tem poribus ; inde enitri praecipit, omnes inorbos quidem in omnibus temporibuα fieri, sed tamen istis temporibust frequentius generari & magis exacerbari. Duo in hoe Aph. sunt exponenda, primo omnes morbos omni tempore fieri posse, & dein si fiant morbi, temporibus conspirantibus magis exacerbari,& frequentiores esse . M M ia II. Si sola anni mutatione in nobis generantur morbi , necesse foret, ut vi ,. aisis, statis temporibus quoque haberentur iidem morbi ; sed & sunt praeterea mul- remi re to plures classes causarum morbos inserentium sibi proprios; ita enim supra 'ς pqs observavit, aetatis mutationem certa genera morborum inferre, ita ventus, '' ' atque uaria aeris tempestas, non raro in victu commissus error, vel quaevigres externa omnibus temporibus morbos inferre sistet . Morbi Endemiet &Epidemici ab aere insecto non ita constanter sequuntur anni tempora. Quare etiam in aestate conspicitur Hydrops , Vere febris quartana , Hyeme febris Aedens, & morbi biliosi, cum accedentes causae alieno anni tempore insolitos istis temporibus morbos inserant. Μ, ι; III. Quoniam vero omnes causae morbum inserentes omni tempore ineide magis re possunt, qui morbi savens habent simul anni tempus, necesse est , ut hoe sunt suis tempore frequentius fiant: saepe enim causae solitariae, nisi cooperans habent ό. z anni tempus, non producerent morbum , imo sola anni mutatio certum ge- magis .ri nus morbi cum levissima morbosa causa generare potest ; unde his tempo- aereiam ribus morbi temporales fiunt frequentiores: raro enim vere & principio ae- statis fiunt morbi ex prohibita perspiratione ; & hyeme morbi putridi , quoniam aeris naturalis mutatio his temporibus parum favet generationi horum morborum. Qui autem dissis temporibus corripiuntur morbo , de iis diei emagis exacerbari, id est, graviores paroxysmos faciunt, & medicamentis , vel benignitate naturae curati frequentius recidivant : ut experimur in Hydrope , & febre quartana autumnali tempore . Huic sententiae obstare videtur, quod dixit Auctor Aph. 39. V. sed si accipiatur morbus tempori magis similis, ut ibidem interpretati sumus, nulla restabit disserentia. LIB. III. APH. XX.

articulorum dolores .

Ι. T TT probet , quod posuit in praecedente , morbos omnes omni temp.rae I fieri , initium facit ab iis, qui Uere interdum fiunt , & tamen ad

morbos aliorum temporum potius pertinent; uti insania, epilepsia, melancholia, angina potius reseruntur ad morbos Autumnales ἱ gravedo autem , raucedo, tussis ad Hymales; haemorrhagiae, pustulae ulcerosae ad morbo; 2Estivos. Ex quibus constat , hos morbos plerumque fieri aliis temporibus anni , sed & etiam Uere observari provenientes ex causis aliis quam a naturali mutatione aeris. Hoc certissime constat in iis citatis morbis, qui nomen habent ex causa. Sed in aliis, qui ex phaenomeno, ut insania, epilepsia , angina &c. nominantur, admittentes causas varias, non est opus praeter natura-iem temporis mutationem aliam assignare causam, cum tales morbi aequu

182쪽

ex ea uia hyeme , aestate &c. nata quam quae vere generatur , produci posisunt: ita alia est Angina Inflammatoria , Erysipelatosa, pituitosa , Conuulsoria, etiamsi morbus generaliter vocetur Angina, quod etiam de ceteris est intelligendum . II. Demonstravimus superius h. 88. VI. Ueresse saluberrimum vi-kNouato detur autem obstare , hic tam multos citari morbos etiam curatu difficiles Rpericulosos. Si vero attendimus ad scopum huius Aphorismi, nulla erit di ρ' ficultas. Nam in superioribus demonstratum fuit, Uer fit uberrimum esse&minime exitiale, quoniam naturalis aeris mutatio conducit ad sanitatis conservationem & curationem morborum, quod quoque in hoc loco adstruitur. sed etiamsi anni tempus sit admodum favens, aliena hoc tempore tempestas, uel & reliquae causae morbum inserentes possunt tamen Uere generare mo

bos, quod in hoc Aphorismo adstruere vult. Imo ipsum saluberrimum Uer, uti dicit Galenus, corporibus impuris morbo ς parit, sed puris est saluberrimum . Ut cum fructu sequentes morbi dedueantur ex naturali aeris mutatione vernali tempore , in memoriam revocandum est , antecessisse hyemem , in qua minor suit sacta perspiratio , collectio humorum tam sanorum , quam ex crementitiorum & morbosorum , qui vere accedente debebant difflari: s autem illa collecta materia evacuationi inepta actu non evacuatur, quae in frigore mansisset quieta , nunc ab accedente calore magis maturescit , tam in

malam, quam bonam indolem; & quae in malignitatem commutata fuit, nunc magis quam praecedente hyeme saevit , quamvis puris corporibus Uersi saluberrimum . III. Insania seu Dan a vocatur omnis morbuς, in quo observatur mentis aberratio vehemens cum surore ,& sine febre ς nam quoties febris adest , Phre-.,uiri' nitis vocatur; sed si sit sine sebre, verum eum tristitia & timore , Melancholia vocatur, quare in sequentibus indieabitur, Insaniam interdum solvi fiu-xu haemorrhoidum , quando est Delirium ex atra bile: s vero absit soror, &febris, sed fiat delirium cum mansuetudine , dieitur Fatuitas. In hoc loco eitat Auctor Maniam & Melanchol iam , videntur hi morbi utrique ex eadem materia hyeme collecta, & vere acriore facta generari . Quando enitri

antecedente hyeme materia tenacior, coloris nigri, quam veteres vocant humorem atra bilarium seu melancholicum, in vena portarum praecipue suis retenta, ab accedente solis calore vernali tempore incipit solvi, & aerior fieri, sanguini venae cavae tradita sertur ad cerebrum , ita cerebri actionem perturbat, ut homo mentis impos fiat, generatur inde varia species insipientiae, Prout magis minusque suerit exaltata & degenerata, ut inde fiat Delirium sine sebre i sed eum furore, vel cum tristitia & timore . Qualis autem si propria hic mutatio producens Maniam vel Melanchol iam , determinare non v leo p neque in praedimone aut curatione ullam parit disserentiam , sufficit enim scire, hominem Uere deliraturum: & in utrisque id agendum est, ut eo tempore, antequam melancholica liquata materia tradita fuerit sanguini

enae cavae, educatur per viam huic materiae naturalem, vel per venas haemorrhoidales, vel per alvi ductionem , ut sorsan rami venae portae, quae m sentericae venae dicuntur, se exonerent in intestina , vel sorsan per ductum Chol edochum exoneretur ; quare aloi laxantia melanagoga dicta in principio Veris data , & aliquamdiu continuata , Maniam & Melancholiam praevenient, natam compescent, citiusque cessare facient.

IV. Epilepsiam superius h. o. II. definitam variis causis oriri Pos Epa se, citato loco indicavimus, inter quas frequenti isima est causa humor et psi M. dus tempore hyemali collectus, di vernali tempore liquatus, acrior factus,

183쪽

,11 MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. μ.

nervis applicatus, quo attactu partes inordinate & cum vehementia constri guntur . Huiusmodi Epilepsiae species , quae satis commode ad Mobilitatem vel Passionem Hystericam aut Hypochondriacam potest referri, non est impossibilis curatu e qui enim stomachicis & anticacheme is hyeme praevenit eruditatis generationem , & instante Uere Diureticis & Diaphoreticis , id quod assimilari non potuit, evacuat, interim condit humores Resinosis, Bal- famicis, ne sermetur corruptela chronica, instantem Epilepsiam non solum praeveniet, sed & multos alios morbos ex tali corruptione nascendos. 'gui u U. Nullus morbus frequentior Uere, quam Sanguinis fluxiones qualescun- , eum hyeme consectus sanguis a vernali calore magis expanditur, iapartes firmae eodem calore relaxantur, magisque moventur, facile generatur ex hac abundantia & minori cohaerenὸi potentia in solidis ruptio vel dilatatio vasorum , & effusio contenti sanguinis: quare haemoptoici hoc tempore maxime periclitantur , nisi instituta venae sectione prius tollatur id abundans . Haec evacuatio nisi modum excedat, modo non fiat ex pulmonibus , salubris solet esse, sed quoniam plerumque modum excedit, in hoc Aphod.

inter morbos recensetur .

A siηm ' VI. Quod medici vocant Anginam h. 93. VII. varias agnoscit causas, quare necesse erit perscrutari, quaenam sit primaria causa Uernali tempore anginam inserens . Si Uer generalem suam habet aeris constitutionem, debet esse Angina sanguinea , seu quae ex sanguinis abundantia generatur Psed quoniam interdum varia est aeris tempestas, & hoc quoque tempore variae possunt incidere Anginam producentes causae , tunc magis investigandae causae, quam naturalis constitutio Uernalis, ut inveniatur proxima Anginae

causa.

Γή HL VII. Quid per Gravedines vel Coryzas sit intelligendum , exposuimus h. 63. III. : istas Uere etiam fieri posse s modo habeat tempestate in inaequalem, ex iis, quae supra h. 92. U. k h. 63. VIII. disputavimus, s cile colligi potest: sed si corpus sit purum, & Uer solitam mutarionem s quatur, raro observantur Gravedines. Unde patet, nostrum Auctorem v luisse adducere hos morbos, ut probet generale monitum h. 98. modi hos omnes in omnibus quidem temporibus fieri posse . ImaMA VIII. Eodem etiam modo Raucedines. h. 63. II. & Tusses , quaei - . ritatione Laryngis concitantur, sunt accipiendae, ut diximus de Gravedine arus ' possunt quidem Vere incidere, sed ex naturali veris constitutione non Pro

fluunt .

Lepras. IX. Ad morborum cognitionem & curationem nihil magis obest , quam eodem nomine varium intelligere morbum, & eundem morbum multis nominibus insignire , quae interdum alium quoque morbum exprimunt : nam morbus est res ab omni alia distincta , saepe habens multas proprietates, quas omnes concipimus intelligi eodem nomine; si ergo unus medicus per aliquod nomen alium morbum intelligat, quam alter, hine maxima confusio , uti P tet in Lepra; qui hanc Lepram eandem faciat cum Lepra Arabum, turpiter erraret. Celsus videtur Lepram reserre ad primam speciem Impetiginis. Hodie ille morbus haberetur species Scabiei, vel Herpetis, vel porriginis. N eesse est igitur, ut recitemus notiones , quae praesentiam hujus morbi declarant. r ὶ Adesse debet pruritus, a secessus squamularum, nam si furfures secedunt, Psora vocatur . s 3 Cutis aspera & arida , & durior, ejusque foeditas. Accusat Hipp. in uno loco pituitam, in alio autem Melancholiam. Hic morbus quoque interdum infestat vesicam urinariam , qui nomine scabiei a Ruyschio describitur, inveniens vesicam admodum duram & crassam , in

v tua

184쪽

tus squamulis obsessam. Ex crescentibus & saepe renovatis squamulis patet, hune humorem esse tenacem & semivolatilem , ut liuidus maneat usque in cutis superficiem , sed ibidem subsistens exhalante parte volatili in squamulas concrescit: habet praeterea acrimoniam, qua pruritum excitat. His temporibus si vere duntaxat oritur, facile cederet alvi ductione cum mercurio dulci , & abstergente & mercuriali lini mento aut lavamento facile sanaretur, praecipue si insuper diebus a purgatione vacuis aeger biberet apoZema diapho

reticum resolvens .

mine a Celso alius intelligitur morbus, & Michenes Graecorum magis quadrant Celsi Papulis, in cognitione & ὸescriptione multum variant auctores. Graeci & in hoc loco Hipp. per Leichenes intelligunt talem cutis tardationem , in qua summa cutis pustulis siccis admodum prurientibus exasperatur equi morbus sepe Uere conspicitur, sed & aliis quoque temporibus, cum materia evacuanda percutim praecedente hyeme retenta , nunc vernali calore ad cutim delata, acrior facta , in cutis poris subsistens pruritum excitet ; sed ruta humor totus sere volatilis est, non relinquit squamas, ut lepra , neque ursu res, ut psora , sed siccam & asperam pustulosam cutim , qui morbus leni abstergente anti septico facile sanatur, quo residuum cuti inhaerens aufertur.

ubi color albus est , sere subasper 8c non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse videantur . Interdum etiam latius & cum quibusdam intermissionibus serpit. μέλας & λι- ἡ sunt praeterea Celso duae reliquae species Vitiliginis: quare facile constat, quia Hipp. scribit αλφος, qualem speciem hic debemus intelligere, scilicet vitium culaneum, ut ὸuo priora, sed quod neque Ru mas, neque pustulas siccas, aut duram asperitatem facit, sed relinquit cutimsere aequalem, verum ejus colorem immutat in scedam albedinem . In hae specie quoque videtur adesse humor lentescens hyemali tempore consectus , calore vernali ad cutim delatus , sed sine acrimonia lentescens in minimis vasculis culaneis subsistens exsiccatus. Huius igitur curatio solis abstergentibus& diaphoreticis absolvi potest, non ita egens anti septicis, ut priora duo genera ς hanc speciem facilem curationem admittere, novit quoque antiquitas.

do nostris temporibus conspiciuntur Variolae ; verum quia praecedentia vitia fiunt sine praegre ita se bre , non potest haec species morborum culaneorum a praecedentibns avelli, ut demonstraret morbum nostris variolis similem, praecipue quia his etiam temporibus huiusmodi efflorescentiae vernali tempore saepissime in iuvenibus observantur, quae in parva ulcuscula degenerant. Materia quoque haec praecedente hyeme collecta , Uere ad cutim delata, lentoris naturam habere videtur; illa in poris culaneis subsistens, stimulo suo parit pustulosas inflammationes, quae in abscessulos, dein ulcusculos degenerant . Ut huiusmodi pustulae praeveniantur , conducit primo Vere mittere sat guinem,& ducere alvum antiphlogisticis, quibus etiam si natae fuere pust lae, curantur; & έ non facile cedunt , ablutione per lavamentum saponaeeum acescens, & dein refrigerans, & leniter adstringens facile evanescent.

tumores inflammatorii pustulis maiores, qui interdum ovi gallinacei magnitudinem habent, uti phlegmone, furunculus, & similia tubercula limitata,

quorum contenta materia in pus, vel lentam tenacem albam, vel flavam, vel subnigram materiem tandem converritur. Ex eadem materia , qua Pu-stulae nasci videntur, sed majori copia in solliculis vel glandulis culaneis cob Iectar

nes anes

185쪽

ij. MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. ς

Iecta, Tubercula generantur e prout natura est materiae collectae, ita etiam

est diversus Tuberculorum exitus, generale hoc habent , quod simili modotraeveniri debeant, ut Pustulae , ted nata Tubercula sortioribus suppurantius sunt maturanda, & sortioribus abstergentibus sunt deputanda. XIV. Num Hipp. hoc loco intelligat quemcumque Articulorum dolorem, quum dicat Θριοκῶ , vel speciale in morbum , quem nodie Vocant Podagram , non satis constat ex nominis fgnificatione . Celsus hunc Iocum elare exponit Lib. a. Cap. r. his verbis. Hi quoque morbi, qui in articulis nervisque modo urgent, modo quiescunt, tum maxime & inchoantur & repetunt. Podagram vernali tempore praecipue paroxysmum facere constans est obserWatio , sed & etiam aliis anni temporibus aggreditur, quare vera est quoque Auctoris nostri observatio generalis ex hoc morbo, ubi statuit, morbos omnes quidem in omnibus temporibus fieri, etiamsi magi x uno quam alio tempore anni observentur . ,

s re febres continuae , σ ardentes, re tertianae plurima , σ quartanae , mitus , ct alvi fluxus , σState υero ρο horum nonnulli Ophthalmiae, o aurium dolores , o oris exulcerationes

nes , oe sudamina . oe pudendorum putredia maia I. et ἰ Statem sequi ver, omnibus notum est, quando igitur omnis morbi. st ' f a materia vere non fuit expulsa, vel quod tenacior fuerit , vel vee..,Σ. - Milo frigidius fuerit, regulare est, ut prima aestate similes fiant morbi, quiis Irit vere observari solent, praeprimis si aestas sit Ueri similis Aph. 83. I. aut si ver nimis diu continuare secit hyemale frigus. e.. s. ., Multiplices species febrium ex invasionis modo commode distingui posiis. ... sunt in febres Continuas , & Intermittentes, illa quae unico paroxysmo abso

er ard-- vitur, haec vero quae iteratis paroxysmis tandem finitur relinquens inter pa- roxysinos inducias , quas tempus apyrexiae vocant Medici. Videtur autem unum genus sebrium Remittentium omissum, verum haec species partim referri potest ad Intermittentes, partim ad Continuast nam cuius sebris inte mittentis paroxysmi ita prolongantur, ut nullum tempus superfit apyr iae, manet tamen febris intermittens in sua natura, etiamsi videatur continua , sequaturque curationem intermittentium , sed ob protractos paro xysmos factast periculosior. Quae vero Continua febris multas habet exacerbationes, uti febres putridae & bemitritaeae, propterea non patiuntur e classe continuamn expungi, cum hae exacerbationes accipi possunt tanquam recidivae , quae etiamsi fiant, non constituunt propterea aliud genus morbi. Ex his febribuς duas species citat in utroque genere, nempe Sebrem Continuam , & sebretri Ardentem in priore genere. Quod si WoIuisset Auctor eandem intelligere febrem per Continuam & Ardentem, non interposuisset particulam ρο , sed duxisset febrem continuam ardentem: quare mihi videtur hic indicari duplicem speciem . Omnis febrist, quae unico paroxysmo absoluitur, vel per recidivas , ut monuimus, vocari potest Continua, ut sepe observatur in febribus putridis & erysipelatosis r sed eonstans febris ex Inflammatione ob summum se vorem vocatur speciali nomine febris Ardens: unde non sine ratione hie citae duas distinctas febres, Continuas scilieet, & Ardentes. Quare autem hae fibras Praecipue aestate regnant, paucis videndum. aestas regulariter MMx mam

186쪽

iorem aeris calorem, qui si iungitur humiditati, producit febrem non solum calidam, sed &simul putridam remittentem, quod satis patere potest ex iis,

quae supra h. 9o. IV., & Aph. 94. III. disputavimus ; hujusmodi sebria

non est persecta continua sed remittens, quae ab Auctore dicitur tri/Mχiu, quod nomen ob variam significationem multis disticultatem parit: nam notat se-hrem, quae eodem tenore sne ulla remissione a principio ad finem durat, sed a recentioribus, ut inquit Galenus, vocatur nobis Continua . Notat etiam sebrem Remittentem seu Continentem , quae non plane dimittit aegrum , sed tamen per intervalla exacerbatur, uti omnes febres putridae , quales hie intelliguntur : imo febris intermittens prolongata, ut nullam apyrex iam faciat, eodem hoc nomine intelligitur . In posterum autem semper faciemus disserentiam inter Continuas, Remittentes, & Intermittentes. Quae febris hic vocatur Ardens, non videtur mihi confundendam esse Febri Remittenti, sed esse aliam sebris speciem, quae Continua est vocanda, proveniens ex Inflamma

toria dispositione, & propterea alio nomine ab auctore insignita , ut hane febrem Continuam distinguat a praecedente Remittente. Quando itaque aeris calor aestivus jungatur siccitati, non oriuntur febres Remittentes Putridae, sed Continuae Inflammatoriar vid. Aph. 86. II. III. Uariam hic invenio lectionem: in Editione Ab Alme Ioveen, quam . sequor, habetur Tertianae plurimae o Quartanae; in aliis autem invenio Tertia--πnae febres quartanae . Celsus Lib. 2. Cap. I. solummodo citat Tertianas . Fa- Ω r δ'

teor, Literatoribus emendandi & disputandi hic egregius invenitur locus, nos

autem, magis attendentes ad rem ipsam exponendam , quam emendationem

variae lectionis, contenti erimus, si veritatem practicam eruere valeamus. Si dicta a nostro Auctore conseramus observationibus medicis, non erit difficile , quid si sentiendum, invenire . Auctor posuit duo genera febrium continuarum, nempe Remittentem , & Continuam ; persequitur sermonem in Intermittentibus, ex quibus etiam Tertianam & Quartanam adducit: quod autem Celsus& alii omiserunt Quartanam, hoc aδscriberem hypto hesi , quia statuebant quartanam sebrem nasci ex Melancholia, quae aestate generari non potuit: sed

qualiscumque praevaleat opinio, experimur tamen in praxi aestate & Uere etiam generari Quartanas, sed breviores Aph. 3o. III. Tertianae autem frequentiores observantur . Inde non inutile est, ut Hipp. dicat, Tertianae plurima Se Quartanae, quoniam indicare voluit, raro fieri Quartanas, sed Tertianas frequentes . Iudicarem , si aestas si calidior & humidior , frequentiores observari Tertianas, in quibus sere semper bilis corruptae adsunt symptomata : si vero Astas sit frigida magis & humida, habens constitutionem Autumnalem , frequentius generari Quartanas. IV. Experimentis contiat, nullam causam fastidium , nauseam , & vomitum magis concitare, quam si putridum vel ingeritur vel colligitur in stomaehor hoc putrefactum quoniam promovetur caloressistivo magis quam ullo alio tempore , frequens est Uomitus causa ; praeprimis quia Bilis in ventriculum confluens ad famem concitandam , prae ceteris humoribus corrumpitur , quum non volatilis sit, ut reliqui humores, qui corrupti facilius evanescunt, sed& maneat in corpore , sensim magis corrupta tanoem ventriculum ad vomendum instigat . Ex hae observatione colligere itaque possumus , hunc vomitum non esse sedandum per narcotica , sed promove naum diluentibus , abste gentibus, & saponaceis acescentibus, ut corpus liberetur ab hac. corrupta bile ; dein siponaceis acescentibuς stomachicis praeveniendum , ne nova fiat bilis corruptae generatio & collectio in ventriculo. AIN f.

U. Contrarium hoc loco videtur statui , quam quod superius h. 95. - . III.

187쪽

ijs MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. too.

III. fuit observatum, augeri scilicet alvi fluxum minuta perspiratione , quoniam aestate omnium Iarsissima habeatur perspiratio. Sed eo in loco non statuimus sola minuta perspiratione fieri alvi fluxum, verum inter frequentissimas recenseri causas. Putredo praeprimis Bilis , quae copiosius generatur testate, non raro est alvi fluxus causa: illa enim sua acrimonia stimulat intestina ad egerendum, & sua putrefaciendi virtute omnes confluentes etiam humores in liquamen convertit , praecipue si aestas calidior simul sit humida, quando non solum fiunt Diarrhoeae, sed etiam Cholerae, de quibus testantur observatores practici , istas fere semper inter Augusti limites eon tineri . UI. .Estatem generare ophthalmias notavimus h. yo. IV. an veroseea vel humida hic si intelligenda Ophthalmia, ambigunt Commentatores: existimo utramque speciem intelligi posse . Nam si aestas fit humidi putrefaeiens humores, lachrymae copiosiores & acriores h. 9o. IU. generatur Ophthalmia humida: si vero sit solito siccior h. 93. IX. 3 pr ducitur ophthalmia sicca. VII. Quod diximus de ophthalmia , applicari quoque potest ad Aurium

dolores: nam humores acres, qui delati ad oculos dolorem movent, iidem ad Aures depositi simili modo excitant dolores, quidem atrocissimos interdum , quoniam membrana meatum auditorium cingens acutissimo sensu est praedita, atque cerumen auris acrius iactum doloris causa esse potest.. Veteres autem ex smegmatis amarore & flavedine existimarunt , morbos biliosos, qui maxime observantur aestate , praecipue afficere aures : an haec si vera observatio practica, infra examinabitur. O is μυι- VIII. In sequentibus trium partium assectiones annumerat ; nempe oris in ri exulcerationes ; Pudendorum putredines ς & Cutis sudamina, qui tres moebi diversi ab eadem tamen causa oriuntur , quamobrem horum morborum dive sitas ex natura partium est deducenda . Primo occurunt oris exulcerationes , si saliva in os confluens acrior, epithetium oris corrodens , ulcus apertum faciat, quod leniter adstringentibus, acidis, anti septicis est curandum .

IX. Cum vero maxima pars excrementorum, quae putredini magis obn

AT , . xia sunt, an o & pudendis redduntur , quaeque partes simul sumtae etiam

iret is . dicuntur obscoena , huc ergo confluentes humores aestate ab aere calidioeci praecipue putredine tentantur , scetoremque contrahunt , quae frequentiore ablutione per anti septieum adstringens calefaciens lene, & anti septi cum c ratur , cum pudenda minus serant refrigerantia quam oris exulcerationes. Iudamia X. Galenus ἔδρωα dicit esse pustulas in summa cute ς Celsus autem in-

' quit, quidquid judore hominem resolvit , ubi hunc aphorismum in Latinam linguam vertit: utraque interpretatio admitti potest: nam aestate frequentiores generantur pustulae exiguae prurientes, atque sudoribus copiosioribus enervantur corpora: verum curationes horum morborum inter se dis. serunt , quum sudamina indicent acrimoniam calidam Prurientem , quae est

temperanda; verum sudor copiosior deliquationis est indicium antisepticis praeveniendum .

188쪽

b. I. I.

' ducere curatu dissiciles , pertinaces , anomalos , recidivantes,

periculosos , h. 83. III. aeutissimos , & perniciosissimos h.

88. IV. & U. , quoniam aer calidus & siccus mutatur in frigidum& humidum , quo humores in calore corrupti deinceps retenti morhos pariunt, observavimus : hoc nunc loco videre est , retentam eam mat riem , prout origine differt , variamque subit corruptelam , diversos producere morbos. . II. In praecedente Aph. I . dixerat, nonnullos morbos vernales ObserVa- A. . ..

xi aestate ; hic autem dicit , inultos morbos fieri Autumno ex aestivis, muttiquo indicare voluit morbos aestivos plures extendi per Autumnum , quam vernales per aestatem, quod non est fine ratione d quae enim morbi materia vere excitaverat morbum, saepe sequente calore & siccitate aeris aestivi reddebatur volatilis N evolabat ; quae autem in aestate peperit morbum, accedente Autummo frigidiore, & humidiore , pertinaciter retinetur, Vel continuat morbum praecedentem , vel degenerans in aliam malignitatem , producit ex eadem sed mutata materia morbos Autumno magis proprios.

III. Quaenam dieatur Febris Quartana traditum est h. so. II., eam- F., que vere breviorem h. so. III. Antumno longiorem observari h. si Io. IV. demonstravimus. Quod autem hoc tempore frequentissime genere ' 'tur Quartana , id speciali humoris generationi est adscribendum, vel speciali mutationi in morbosa materia praecedente aestate mota, & nune in morbum erumpente . Ueteres contenti erant dicere , autumno generari melanch liam , & eam materiem formare uartanam : ego autem iudicarem, quoniam praecedens aestas suo calore frequentiorem induxit corruptelam , quae t meri materies, quam diu manet aestivus calor , exhalat , Autumnum sua Propria aeris commutatione hanc corruptam materiem retinere , & in talem commutare indolem , quae in corpore vivente omni quarto die parit pa-roxysimum , quo haec materia subigitur & expellitur pro maxima parte per sudorem & urinam, seὸ ut mala herba relinquens semina intra biduum vel triduum maturanda. Si quis quaerit expositionem huius causae, fateor me n scire, sed hanc vidisse mutationem fieri , ut invenio post fermentationem generari vel vinum vel acetum , & post putrefactionem oleum foetens cum alcati volarili ; quonam autem motu automatico vel intestino in huiusmodi corporibus hae mutationes fiant, nemo chemicorum determinare ausus est, solummodo observavit hoc vel illud corpus sermentare & putrescere posse , istasque actioneq quihusda in auxiliis promoveri & retardari posse . Idem quo Sue sed non amplius perspicere valeo in materiae febris Quartanae generatio

me .' invenio enitri materiem aestate corruptam, autumno retentam , speci

ii aeris mutatione commutari in materiem producentem febrem Quartanam sZ ut

189쪽

ut invenit chemicus produci vinosum , acetum, oleum foetens, alcati vo latile . Ex quibus constat , quoad generationem materiae febris Quartana plus exigi non posse aut debere, quam datur in aliis rebus, quae manu traiactari possunt. Etiamsi ulterior non datur accessus, id tamen lucri habemus in curatione, quod valeamus continuando materiae corruptae , circa fitiem aestatis, vel principio Autumni, expulsionem , praevenire hujus febris originem , cum in nostra potestate non fiat immutare naturalem aeris mutationem in autumno , vel dando aliquid , quod hanc commutationem inistercipit, ut chemici adjectis quibusdam praeveniunt sermentationem & putredinem e hoc autem experientia est inveniendum, ut fecerunt in arte sua chemici . Errmea. IV. Febres Erraticae seu incertae ita voeantur ex inordinato reditu pa-roxysmorum , vel inconstantia' symptornatum , ut iam leviores iam vero graviores fiant febres, atque inconstantem moliantur erisin . Muod facile in Autumno contingere potest ; si enim multiplex materia retinetur , atque in morbosam indolem convertitur , variae hae inter se agentes causae non possunt constantibus temporibus aequalia generare symptomata . imo, modo implex formetur inde putrefactum , febris ex omni putredine est incerta &vaga . Inde constat , cur febres Erraticae Autumnales minus solent obtemperare antidoto quam sebris legitima quartana , cum aliam saepe foveant causam, quae antidoto exstingui non potest.

Limes. U. Lienis fabrica, situs & usus ex anatomicis & physiologi eis peti debet, quia non est huius loci omnia dubia , quae de hoc viscere moventur, agitare, irum sit viscus utile vel inutile , num exscindi possit nec ne , tau matram bilem conficiat vel alium humorem , & centena huiusmodi sarinae. Sufficit observare σπλλει apud Hipp. indicare morbum vel morbos Lienis, praecipue autem ejus Tumorem & indurationem . Hos itaque morbos Autumno saepe occupare Lienem in hoc Aph. statuit. Ex antea disputatis assumo, in praecedente aestate magnam suisse factam tenuium exhalationem , reliquam massam in partibus firmis per calorem enervatis , quamdiu manebat aeris calor, circumduci, sed accedente frigiditate autumnali, magis lentescere, quasi massa sermentans abiret interdum in vappam tenacem &glutinosam. Tali glutinosa materia vix acri si corpus si oppletum , aece

dente Autumnali frigore omnium facillime subsistere potest , ubi omnium minime agitatur motu vitali , & ubi habetur tardissima circulatio : quae enim materia actione vitae satis valente potuit retineri fluida & mobilis, huc vero appellens, subsistit, eamque partem implet & in sarcit. Nihil er-

exponere & probare restat , quam ut demonstretur, lienem esse viscus intricatissimum, parvo motu vitali donatum, atque tardissimam habere circulationem , suum sanguinem exonerare in venam portarum , quae sangui nem nequit in Venam cavam , nisi superatis angustiis arteriae portarum iri hepate , exonerare, & inde hic magis quam alibi pati remoram. Haec autem omnia tam plana sunt & evidentissime demonstrata ab hodiernis physiologis, ut actum agerem, si haec repetere vellem . Ex hiς autem inter se collatis evidentissimum est, si autumnus vappam tenacem sermat, generari

debere splenes. Sed & id egregium inde habemus, quod possimus circa finem aestatis usu medicamentorum resolventium & moventium , corporisque exercitatione frequente & modi ea, in principio Autumni talem praevenire morbum , praeveniendo huius lentae materiae concretionem & collectionem ad viscus, tardiorem circulationem habens

πιι opes. VI. Quoniam auctor dicit in plurali Hydropes, non obscure declarat, sa

190쪽

A . tot. Η I P P. I I P. III. A P R. XYα , o non intelligere simplicem Hydropis speciem , sed & ejus species varias,

tam ratione humoris retenti pituitosi , lymphatici & cacochymici , quam ratione variarum partium in ambitu corporis , quando Leucophlegmatia vocatur , vel quando colligitur in quadam particulari parte . Omnes hae species frequentillime generantur Autumno , praeprimis si sit selito humidior ; corpora enim calore aestivo enervata, frigore Autumnali pressa, parciorem perspirationem habent, quae humiditas collecta , vel ob seigus minus fluxilis facta , facile haerere potest in vasis lymphaticis & cellulis pinguedinosis relaxatis. Qui igitur morbus prie veniretur , si circa aestatis finem dc principium Autumni talis homo usus tuisset roborantibus siceantibus: nam si Latex vel pituita collecta fuit, non tam facile erit corpus ab hac sarcina liberare, quoniam librat collesia lympha prolongatae & a tonat factae , accedente autumnali frigiditate & humiditate , in pri 1linum tonum difficulter redigi possulit . VII. Qualem Tabem hic intelligit Auctor , & quomodo generatur prae- is , Cipue Autumno , utcumque ex supra di Elis h. 89. intelligi potest:

omnes citatae species in Autumno augentur, cum cohibeatur humoris corinrupti exhalatio: Phthisis autem ex Haemophthysi hoc tempore raro incipit, cum corpora vere M aestate in Haemophthysin sunt proniora , sed si inde natast phthisis, quam maxime promovetur majore inducta corruptione pure in pulmonibus contento. VIII. Cum in autumno semper accusamus aeris majorem sei ditatem & Str.mgη-

humiditatem, illa causa non videtur inferre posse stranguriam, quia in s 'perioribus h. 93. XI. demonstravimus, siccitatibus generari stranguriam . Verum non semper est unica causa , quae generat morbum , sin re enim morbus nomine idem ex contrariis generatur causis o ita quoque

stranguria generatur , quoties in siccitatibus detrahitur commune vehiculum liquidum : sed & urinae si illicidium inferre valet corruptela humoribus inducta & acris , quae cohibita evacuari per insensibilem perspirationem , mandatur renibus . Ita urina ex hac materia acriore & corrupta, impedita exhalare , insecta , transiens per urethram indueere potest stran- furiam . Vel etiam materia catarrhoia , in succum , oblinientem internaatera urethrae, deposita, stranguriae causa esse potest . In utroque hoc e su constat, optimum esse auxilium , derivare a viis urinae id acre ad cuta in per Diaphoretica.

piorum alimentorum & consectorum in ventriculo per intestina transitum & egestionem ex ano , indicavimus GN. T. 9o. XIV. , & huius morbi causas Comp. T. 9o. XXIX. ad XL. ; sed quomodo autumnus t lem morbum inserre potest , non tam plane constat . Si vero observa- Inus, aestatem praecedentem relaxavisse partes firmas, sequentem vero A

tumnum sistere solitam perspirationem, quo maior copia humorum sertur ad intestina ; aut quod magis veritati convenit, humores aestatis calore s lubiles si autumni seigiditate glutinescunt , ita ut mucus intestinornm tenacior factus, assumtorum introitum in vasa lactea intereipiat, potest ei-bus assumtus in ventriculo praeparatus , sed desectu abserptionis intestin rum , quae muco obsessa , ut os interdum Aphthis , introitum denegans chylo , per ita laevigata intestina cito duei ad colon & rectum , &ita exonerari. Quo in casu requiritur resblutio & abstersio huius muci, ut reserentur oscula lacteorum : quae methodus mihi saepe in line morbo feli-eem praebuit curationem.

SEARCH

MENU NAVIGATION