Medicina hippocratica exponens aphorismos Hippocratis auctore Joanne de Gorter ..

발행: 1757년

분량: 556페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

n sa

166 MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. ris

humor, vel opacitas lentis caesium adspicientibus praebet colorem , glaucedine cum visus diminutione, vel & persecta coecitate laborant. XIII. Quum auditus ut visus exerceatur spirituum bonorum influxu per nervos, ex generali causa debilitante & exstin mone actionis nervorum &spirituum, eodem modo ut visus redditur hebetior : atque tympani membrana relaxata, eum mucosi collectione in concha interna, & forsan etiam in labyrintho, non parum promovetur Baryecoia , quae ex his causis tinta nullam capit medelam .

212쪽

HIPPOCRATI CA,

EXPONENS

T in Libro praecedente multa egregia de variis temporibus Anni oe AEtatis reliquit Hippocrates , ita cognitu utilissima de Purgantibus ei Vomitoriis , atque Morbis VentricuII ct Intesinorum in hoc tradidit Libro : quibus adjecir fmplomata varia Febrium , bonum o malum praesagium praebentia praecipue ex sudoribus re urinis. Si quis vellet mirabilia Lee ex fonte alio quam observatione practica haurire , incasum impende

ret operam. uia vero omnes hae detectae regulae omnibus in calfiabus non inveniuntur absolute verae , in explicatione nos urpi rimum adjicere debuimus , quonam in morbo tradita regula inve

niatur firmar in assignandis cauisis solitariis coacti fuimus alias

iam addere causas , non quod auctor nesciυit plures causas eun

dem sectum misbilem facere posse , seu quoniam ex proposra

morbo si causa detexit talia phaenomena evenire. Quare non feminper alicujus pia nomeni recensentur causae omnes , neque proponuntur omnes essectus causae singularis, sed quaedam horum . Talem enim descriptionem non permittit Aphorismorum brevitas , sed Dogmaticam alicujus morbi compostionem requirit, cujus specimen in nosra Medicina Dogmatica nuper edita dedimus.

213쪽

A PHOR. I.

I. T Ragnantes purgandae , 5 materia tur eae , quadrimesires , Ο quo ad A septimum mensem : hae vero minus . Iuniores autem ρο seniores foetus

caute vitare oportet.

on suffieit in Praxi Medica simplicis easus cognitionem posisidere, cum saepe in compositis a recepta medendi methodo debeamus recedere si ulta . haec sane pars magno iudieio eget, vixque patitur regulis generalibus complecti, ut olim indicavimus GN. T. 3 . XI. Sed in speciali sere semper proposito casu iudicium est serendum . Egregium praebet Auctor in hoc Aph. exemplar, supponit enim taminam gravidam, quae si sana sit, omnem purgationem vetat, in hac supponit morbum Purgationem pollulantem: quid autem sit faciendum , concludit , Purgandam esse , sed non nisi gravi ratione , adeo ut leves indicationes Purgationes exigentes in gravida scemina sint omittendae ob abortus metum . Atque magis vetat medicationes in iuniori & seniori istu . Uidendum igitur, qui morbi vel cam se in gravidis postulant Medicationem ; cur uno tempore graviditatis periaculosiores censeantur, quam alio tempore.

Phuriam II. Quae scemina aetatis maturae, in uteri cavo , clauso eius orificio, eon- ouae tinet ovum tamineum semine virili praegnatum , istudque fovet, nutrit, & inerementum praebet, donec in illo ovo, utero recepto, formetur persemistatus, qui finito termino certo gestationis, nisi prius abortu pereat, excluditur , ea tamina a conceptionis tempore usque ad partum vocatur Praegnans& Gravida. Regulariter toto hoc tempore os uteri clausum esse oportet, sanguisque menstruus omnis in istus inerementum & nutritionem consumi debet . Si istus incrementum tantum circiter consumit de naturali sanguinis abundantia, quantum in naturali menstruatione evacuari solet, tamina gravida aeque sana vivere potest, quam non gravida; si vero consumtio conse-Etioni sit impar , talis tamina ex aequilibrio destructo in morbos vel ex des et u vel abundantia sanguinis incidere potest, quod Medici gravidarum curam

gerentes sedulo observare debent, ne praepostere addant vel detrahant ad praeveniendos vel curandos praegnantium morbos . Regula autem aliqua generalis ex quantitate purgationis trienstruae utcunque desumi potest. Quae enim se mina parce purgatur, ex desectu sanguinis solet abortire ; quae autem copi sos solet habere Menses, frequentius per abundantiam profudit istum imina

turum

' vir ino bi III. Uerbum φαραακ ν multiplicem significationem habens hoc loco sol unx- in causae modo indicat ex Galeni sententia, cui haec in re maxima habenda est fides. ibi. . Purg xl nem Per alvum: quare duntaxat examinaturi sumus, qui morbi vel .m iri cauita in gravidis exigunt Purgationem . Etiamsi hoc loco non monet, Praegravidis, gnantes non esse purgandas , plane tamen ex hae prolata sententia colligi potest, cum moneat, purgandas non esse , nisi materia turgeat , quasi diceret, tuto possumus quosvis homines sanos purgare , nihil inde periculi exspeetandum; taminam autem gravidam & sanam non licet purgare , nisi materia rurgeat: atque in aliis hominibus morbo correptis levi ex indicatione Propinamus Purgans, at in gravidis tantum , si materia turgeat . Haec au

214쪽

tem sententia experimentis & rationibus adstrui potest , quum praegnans sana & morbo correpta a purgante sorti dato facile abortiat : atque purgans concitando motum in intestinis versus anum , saepe adjacentem uterum in consensum trahens scelum elidit praemature . Hoc autem magis a Veterum pharis macis quam hodiernorum erat expectandum , quibus Elaterium , Scammonium, Helleborus, Colocynthis, Granum Gnidium, aliaque validiora erantiu usu, dum vero hodie Cassia , Manna, Rha barbaro, Senna, aliisque mitioribus vel in parva dosi datis alvum Iaxare conamur . . Neque mitiora in Gravidis sanis conducunt, quoniam sine urgente necessitate non sit subeundum periculum: sed si alvi ductionis urgeat indicatio, haec mitiora praedrasticis sunt eligenda. Indicatio urgens secundum Auctorem est, si Turgeat . Turgescentia resertur vel ad copiam maiorem humorum , vel ad impetum ver sus aliquam partem . At nullam in his invenio indicarionem in gravidis alvi ductionem suadentem praeter contentorum in intestinis abundantiam . Si enim sanguinis adsit abundantia, retentis menstruis , levi purgante dato, quo magis determinatur sanguis turgens ad uteri vasa , extrudetur scae tuς depulsa placenta ab adhaerente utero . Gravidae autem morbo acuto Iaboranti cum aucta cireulatione, si ille impetus per purgans determinetur magis ad alvum , facile fiet abortus. His autem in morbis tam ex turgescentia quam impetu maiore conduceret languinis misso, quae minuendo copiam & orgasmum humorum praeveniret Abortum . Si erso liceret contra Galenum aliosque Interpretes per φαρε- νειν intelligere sanguinis missionem, apposita esset Medicatio grauidarum, si materia turgeat: sed si notare debeat Alvi ductionem, nemini suaderem in gravidis hanc regulam prameam imitari.

non conducere Alvi duinionem ad minuendam sanguinis turgescentiam , fru- pu gaustra esset hoe loco persequi tempus gestationis, quo magis minusque conveniret purgans: huius itaque loco substituemus sanguinis Missioneiri, quae M dieatio in iuniori & seniori foetu est omittenda . Primis mensibus si concepit

scemina, ex menstruo sanguine retento non tanta timenda est turgescentia, o vi quae urgeret sanguinis missionem ; progressu autem temporis crescente embryo in scetum grandiorem, quibusdam gravidis, quibus menses solent esse copi sores , seneratur sanguinis tanta turgescentia, cum increscens scelus omnem sanguinis copiam insumere nequeat, ut inter quartum & septimum mensem gestationis abortus fiat, quia vasa uterina tanta copia sanguinis turgescentia detrudunt adhaerentem placentam . Grandiore autem facto stetu plus nutrimenti capax facile potest id, quod scemina naturaliter abundans in suo eo Pore conficit, ici incrementum sui auferre, ut inde nulla tune remaneat i dicatio minuendi sanguinis copiam per sanguinis missionem . Contra hanc a tem rationem his temporibus experior, invaluisse quibusdam eonsuetudinem mittendi sanguinem ultimis gestationis mens bus , & instante partu , proserentibus, venae sectionem faei litare partum. An recte vel secus faciant, ex allata ratione facile erit discernere.

215쪽

purgameia

ME DIC IN A HIP POCRATIC A Aph. iis

ria. T N purgant bus talia e corpore sunt dueenda , qualia etiam sponte pro I demit ia utilia sunt: contrario autem modo prodeuntia , sisenda.

I. N T Ostrum corpus ea est lege creatum , ut actione vitae continuo se i- psum destruat, mutando humores in liqua men inutile , partesque firmas deterat: eadem autem actione ex assumtis alimentiς bonos conficit humores, & resarcit firmas partes, ut maneat vita in longum tempus; senissim vero magis debilitata hac actione morte senili perit inevitabili lege. Corpus igitur persecte sanum ex bonis tandem ici se colligit inutiles humores, partesque firmas abrasas , quae si non eliminantur , statim aliquo ex retentis corripitur morbo . Neque ita valens est nostri corporis actio, ut quaevis alimentorum nomine iuge ta in bonum & alibilem suceum possiet commutare , sed quae restitant, non subigenda & commutanda, si retinentur, sui generis itidem morbos inserunt. His solis ex rebus si generarentur morbi, omnes facile in duo genera potuissent discerni quorum unum genus complecteretur morbos ex retenta materia inutili , alterum quod permitteret bonos evacuari. Praeter haec autem duo infinita est morborum series alia, cum corpus nostrum injuriis externis expositum vario modo asifici possit , humoresque vel nimis moti , vel minus agitati , aut stagnante ς

in variam alienam convertantur naturain . Ita mutatus a fano statu liquor interdum cum levamine, interdum cum detrimento evacuatur e haec dicitur symptomatica, illa critica, cuius diversitatis cognitio sola observatione practica detegitur . Ut si pus modica copia emittatur , evacuatio dicitur critica; Putridum autem exiens, vel evacuatio quaevis immodica, sola observatione practica aestimanda, vocatur symptomatica evacuatio , cum de trimentum adserat. Unde intelligitur in in ateriae morbosae evacuatione, eam solam esse bonam , quae modicam quantitatem materiae evacuationi adaptae tam educit h. M II.; Evacuationem vero copiosiorem & crudorum,& correptorum h. 22. VII. esse symptomaticam . II. Evacuatio vitem est duplex, generalis scilicet, & particularis. De generali satiς egimus passim ; hoc loco de particulari evacuatione per alvum est agendum . Ut de hac speciali evacuatione stabilis & firma habeatur doctriana, animadvertendum est, In testina nobis esse data ad alimentorum confisectionem, quod consectum per vasa lactea ceteraque absorbentia concedit a corporis nutritioni, huc quoque ad eundem scopum multi confluunt hum res . Quod autem confici non potest , & qui confluentes sueci praeparando inutiles fuere facti, sensim ad an uiri devolvuntur & exonerantur : unde non inepte alvus a veteribus habetur emunctorium primae coctionis . Nullibi autem Jςl in ventriculo, vel toto intestinorum tractu invenio organum depuratorium totius massae ei mulantis, sed multa, quae secernunt bonos humoreSad chyli consectionem destinatos', vel quae intestina munire debent, ne abalienis afficiantur , qualia multa ad intestinorum finem mucum oblinientem seceri studum destinata. Tria igitur praeeipue genera inutilium vel malorum humorum hac via e Vacuari possunt; i Naturalia assumtorum recrementa,

ct inutiles hie agendo facti humores ; Σ Humores hic confluentes morbosi x Diuitiaco by Corale

216쪽

h. i. II I P P. L I B. IV. A P A. III. ros

bosi, & assumpta corrupta , quae cacochylia vel caeochymia vocari potest; Humores boni in generali abundantia hic copiosius depositi & evacuati. Cuncta haec vel sponte, id est ipsa corporis actione , vel medicamenti auxilio eliminantur. De Purgantibus itaque hoc loco Auctor praecipit talia ducenda ella , qualia etiam sponte prodeuntia utilia sunt h. 23. IV.

h. 23. II. id est, quae evacuanda sunt , ut sanitas conservetur , vel a missa restituatur, nam quae utilia sunt nutritioni , si evacuarentur per alvum, ratione evacuationis dicerentur inutilia & cruda . Ducenda ergo sunt Ppurgantibus recrementa chylificationis, si in intestinis restitent, quod ex alvo tardiore facile innotescit, & facili alvi ductione obtineri possit. Ducenda quoque cacochylia in intestinis collecta, quae saepe praegredientem praeparationem exigit & sortiorem alvi ductionem . Humorum abundantia hac quoque aucta evacuatione cum levamine potest minui, cum alvi fluxus in abundantia veniens saepe curationem attulit. Quid autem sit sentiendum de evacuatione materiae morbosae toti massae mistae, ambigo. Omnes sere contendunt, corpus optime depurari alvi ductione , ita ut propterea tale medicamenti genus dicatur Purgans : sed quando morbi quaedam materia bonis mista sit , nemo valet medicamentis facere depurationen , sed exigit organum secernens h. ai. IV. ) quod segregat, dum transmittit humores , malum a bono, unamque speciem humoris ab alia, ut supra quoque notavimus h. 2 r. III. Adeoque si morbi quaedam materia est in corpore , nemo valet ex theo reticis definire , quali organo morbosum segregari possit, num valeamus detectam morbi materiem ducere per alvum: ind observationes practicae in variis morbis sunt consulendar, qualisnam materia sponte & critice per alvum fuit exonerata, qualia multa exempla ex Practicis collegimus in Comp.

III. Alvi fluxum interdum promovendum esse, interdum s stendum , su- st pra h. 2. XIV. indicavimus. Hoc autem loco dicit Hipp. si alvus reddat talia, quae sponte prodeuntia utilia sunt, talis alvi egestio est sistenda . Desumit igitur indicationem ducendi vel sistendi alvum ex spontanea evacuatione . Vix dici potest non solum in Alvi ductione . sed & in omni molienda evacuatione, quantum iuvet imitari naturam: si enim vires valent moebi materiem ducere, ad organum opportunum solent serre quod valet moris bosum secernere a bono & utili , atque deinceps evacuare , quae tunc evacuatio minuit morbum. & erigit vires : sed si ex viribus deficientibus morbi materia decumbit in aliquam partem . ibique evacuatur , neque levat ex ratione morbum, neque permittenda talis est evacuatio, sive fiat natura, sive arte, nam qualia purgari oportet, purgentur h. 23. II.) si vero contraria, non conseri, sed tistenda est talis evacuatio, ne majus damnum inserat .

L I B. IV. A P H. III. 313. I quidem , qualia purgari oportet, purgentur , eonfert, o facile ferunt

o contraria varo dissculter.

I. T ' Adem verba superius h. 23. & sere eadem sententia h. a.

D recensita invenietur, ut non opus sit eundem repetere sermonem . Hoc autem loco ab Hipp. adducitur, ut inculcet ea, quae a natura cum levamine

217쪽

,6s MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. it 3. .

solent evaeuari , non esse relinquenda, si natura sponte non moIiatur evacuationem & ut sistamus spontaneam evacuaticinem , quae detrimentum adferre selet .

ri . D rgandum, aestate quidem, magis superiores ventres: meme vero, an-I feriores. pQ I. Er φα φωκεὐων hoc Ioeo intelligendum esse Uomitorii & purgantis exhi---- 1 bitionem , plane ex sequentibus constat, quoniam utilitatem utritis. dum que in sequentibus persequitur . Sensus igitur huius Aph. est , aestate magis , id est, non semper adhibenda esse Vomitoria ς Hyeme vero purgantia per alvum . An vero haec sententia observatione practica & ratione sit fundata , sedulo est indagandum , ne jurrior medicus Auctoritate Gravissimi stuctorix alicuius quidquam faciat, quod a gris obesse possit. II. An Hipp. in hoc Ioco intelligat dimidiam partem anni, uti supra f.

8 I. I. an vero unam quartam solam partem , non consentiunt Comme tatores . Hoc autem certum est, modicam temporis poritonem inter utraque solstitia accipiendam esse , in qua maior est aeris caliditas. In hac calidi re aeris constitutione magis conducere dicit Vomitorium. Hoc autem constare debet, i quod natura hoc tempore saepe soleat vomitum cum levamine proritare, ut firmetur sententia superior h lix. a) quod aestate pIuris generentur morbi vomitu tollendi r 3 quod sit ex ratione, ut aestate alia quis saepe vomat . At invenio Vomitum aestate obortum h. Ioo. IV.

inter morbos numerari, quare vomitus sponte obortus non potest indicare vomitorium , quod secisset, si vomitus aestate ortus tolleret morbum aestivum . Num plures frequentioresve generentur morbi Estare, quam Hyeme vomitorio curandi, facile constare potest ex comparatione morborum aestivorum

Aph. iro. ad Hyemales s h. ior. γ Generales Estate morbi sunt Innam-matorii , Biliosi, & Putridi; ex quibus soli Biliosi Uomitoriis interdum tollum

tur, sed Inflammatorii, & Putridi intenduntur . Hyemales autem multi lanc Pituitosi & Catarrosi, qui vomitoriis magis huscultant, quainobrem ex hac quoque ratione non invenio AEst ite magis Uomitorium esse propinandum . Tandem Ratio hoc tempore suadere debet Vomitorium, ut praeveniatur morbuSaestivus. Reris aestivi maior ealiditas & siccitas auget insensibilem perspirationein, humoresque in citatri putredinem disponit e sed largior perspiratio non est minuenda vomitoriis, imo patrefacti exhalatio si derivetur ad ventri- Culum, multorum morborum est causa . Atque corpora calore dissoluta fi Vomitorio urgentur, facile in ruptionem vasorum per vehementem vomit xii actionem incidunt, dum solum putrefactum in cavo ventriculi haerens, ει sorsan vesicula sellea vomitu elici possiit, relicto corrupto in reliquo corpore is E quibuς omnibus liquet, Estatem non indicare Uomitorium . Quod autem homines intemperantius Estate viventes magis quam hyeme egeant Vomit Tio , quod sarcinam collectam exonerat , hoc non propter aestatem , sed Propter intemperantiam indicatur , quae etiam aliis anni temporibus Committi potest .

- III. R discςrnatur, num alvus hyeme sit ducenda , nec non, I) viden- ...is.. dum est in sanis num alvi nuxus praeveniat morbos. Si quis hyeme in alvi pronuvium ceteroquin sanus incidit, nimis sentiet suum corpus debilitatum.

218쪽

3c refrigeratums Uere autem, & Prima aestate, quando fiaperUeniens ealoe ferre nequit solitum pondus humorum , cum euphoria alvi fluxus obortus fuit ; quamobrem non habemus Pr euntem naturam Per spontaneam evacuationem h. II 2. . Si vero ex materia morbi hyeme concitetur alvi fluxus levamen adserens, id om ui tempore bonum est, & talis evacuatio non ratione temporis, sed materis est imitanda. a) Morbi Hyeme frequentissimi

sunt, qui oriuntur ex prohibita Perspiratione .' eam autem materiem per al- .vum ducere frustra conmue, conducit eandem augere excretionem , ex cuius

diminutione morbi fuere nati h. a. , XII. & Aph. ar. , IV. . Neque

ex ratione est, ut aliquis habeat Hyeme alvum laxiorem, cum Hyeme homines habeant Ventres calidissimos, h. I 3. , II. facileque serant alimenta, h. I 8., IV. sed laborent frequentissime morbis ex prohibita perspiratione d unde regulariter non debet fieri alvi fluxus , quin fit indicium , viscera ventris elle labefactarae , & materiem perspirabilem minus evacuatam , ut inde symptomaticus, minime autem criticus fiat alvi fluxus. LIB. IV. APH. U.

ii 1. S in eane m ante canem di ciles sunt purgationes.

II Iestiores sunt medicationes, id est alvi ductio & vomitus, cui quidam addunt sanguinis missionem : sed quoniam Auctor in his Aphorismis

praecipue agat de Vomitorio & purgante, haec genera medicationis hoc loco persequemur. Primo dissiciles esse dicit, quare non interdicit horum usum in morbis, sed sol uni modo indieat , sanos hoc tempore ad praeveniendos morbos non debere aisumere vel purgans vel vomitorium : si vero aliquis hoc tempore aliquo laboraret morbo purgans indicante , hoc tempus non

vetat purgantis usum . .

II. Anxie admodum multi inquirunt hoe tempus, qui ex astrorum impe- Θρήrio quaerunt medicationes, mihi autem videtur, nostrum Auctorem adduxisse stellarum nomina, ut certum praeberet anni tempus, quod hodie in Calenda- Atinianxio correcto incipit XXII. Iulii, & terminatur XXIII. Augusti, sed quoniam Dies Caoiculares circa X. Iulii incipiebant annumerare, &auctor addit Ante Canem, sine multo errore hoc tempus accipi potest ab initio Iulii sere ad finem Augusti, quo anni tempore maxime urget aeris calor. III. Qui stellarum imperio multum tribuunt, responderent, a Canis ortu Gν δεώ corpora ita debilitari, ut non facile serant purgantia vel vomitoria, huneque μυ σAphorismum adducunt ad stellarum imperium probandum . sed quoniam cun- Ela haec hypothesin sapiunt, nullisque experimentis firmata, nulla huic doctrinae potest esse fides . Quod autem hoc anni tempore quaedana fiant, id non purgari propterea tribuendum Canis imperia, sed quoniam hoc tempore maximus re-gnat coeli ardor, huic causae cognitae maiori iure tribui potest damnum purgantium & vomitoriorum. Observavimus cum Hipp. h. roo. Ristate irequentissimos morbos esse putridos, fieri Vomitum & Alvi fluxum , hos autem praecipue senerari Diebus Canicularibus hodierna quoque experimenta firmant. Quum igitur hae evacuationes sint symptomaticae , licitum non erit Contra regulam generalem h. ira. γ alvum vel vomitum concitare, quoniam hac via non valemus depurare putrefactum a sanis, imo si putrefactumst in corpore, sollicitatis his emunctoriis nou raro humores liquefacti tanta copia

219쪽

,68 MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. lae

copia confluunt, ut eam symptomaticam evacuationem non amplius fit in medici potestate compescere.

L I B. IV. APH. VI. 116. Rabiles, o fariis vomentes, sursum purgandi , vitanres Lyemem. I. Q Ursum purgare hoc loco idem significare quod exhibitionem Uomitorii,

o clare patet , quoniam adducit facile vomentes , quibus non magis quam aliis prodessent expectorantia. Hippocratis tempore vomitoria in De quenti usu esse, tam in sanis hominibus quam aegrotantibias, ex eius seripti facile colligi potest: an vero bene fecerit vel male, non est hujus loci agitare . Hoc autem observamus a prudentioribus Medicis, & qui perpendunt

vomitum non esse evacuationem naturalem , atque ventriculum non esse organum excernens, sed recipiens & praeparans, vomitorium propter summam emeaciam & virulentiam non nisi urgente necessitate praescribi Uid. Comp.

II. Ne autem vomitorii frequentior usus inserret d1mnum, praecipit Auctor in istis sanis, qui facile vomunt, & qui sunt Graciles h. 69., II.

vomitorium exhibendum ex levi indicatione, quum facile Uomentes per minimam dosin vomere possint, natura quoque assueta sit se hac via liberare . Addit insuper Graciles, primo quoniain hi minus incidunt in vasorum ruptionem per violentam vomitus actionem : & quoniam existimant, i stos bilis abundantia sepius laborare, quae hae via facillime exonerari potest. Ego autem a vehementissimo hoc Medicamento abstinendum esse existimo , nisi urgeret vomendi indicatio. Vid. Comp. T. 89., LII. III. Quoniam Hyeme vetat ex levi indicatione Vomitorii exhibitionem, non sine ratione aliquis concluderet, aestate tutum esse uomitorium exhibere , quod ulterius deduci potest ex superius dictis, Purgandum esse aesare magiς Dperiores ventres: sed quoniam haec sententia a nobis h. Ir4. , II. est denegata, non erit opus eandem hic repetere . Si autem vomendi indicatio urget, in non minus hyeme quam aestate Uomitorium exhibendum , aliquis quaerere potest. Quoniam Hyeme corpora facilius ferunt alimenta , B. 18. , IU. Hstate autem difficilius, h. I 8., II. frequentior generatur Vomitorii indicatio aestate, quod cacochyliam collectam exonerat e ventriculo. Atque Hyeme homines saepius laborant prohibita perspiratione, quod per spirabile retentum non est versus ventriculum alliciendum , sed ad solitum organum reducendum: aestate autem cum largior fiat dimatio , frequentior vero eacochyliae collemo , saepius bona vomendi indicatio urget ;ut inde saepius aestate quam hyeme profuerit vomitus.

LIB. Diuiti eo by Corale

220쪽

h. III.

rium ex corporis habitu, &anni tempore, idem quoque assequitur hoc loco ad propinandum purgans . Propterea statuit, ex levi indicatione vel ad conservandam sanitatem conducere mediocriter carnosis ducere alvum omni anni tempore, excepta aestate. Videndum igitur cur hoc aegre vomentibus & mediocriter crassis conceditur, & cur aestate praeprimis interdicatur. II. Sorditates primarum viarum vel per Uomitum , vel per alvum duntaxat emitti possunt, hae igitur si abundant, vel purgans vel vomitorium est propinandum , hoc autem praecipue ventriculum ductumque Chol edochum exantiat, disust puri illud autem naturali sed majore motu concitato cuncta aliena praecipue inte-smutctinis contenta emungit. Si igitur vomendi & purgandi valet indieatio, praecipit Alvum ducendam esse in Dissiculter vomentibus, id est in iis, qui non nisi magna dosi vomitorii in vomitum adigi possunt, vel qui dum vomunt, admodum torquentur, multamque inde percipiunt molestiam, quales sunt δυσημkι: quippe per utramque viam potest fieri evacuatio, quae igitur facillime exonerat, illa est sellicitanda , quasi natura monstraret viam. An vero nulla egente indicatione alvus si ἡucenda, ut quibusdam placet , ad conservandam sanitatem, his assentiri nequeo, cum a nobis supra h. 3. fatig disputatum sit corpus sanum nulla egere medicina. III. Corpora sana in tria genera distinguuntur ratione molis, in gracilia , de quibus egimus, obesa, & mediocriter carnosa . In ultimis his, quorum corpora neque multitudine carnis nimis sunt expansa, in quibus admodum pe- u ι riculosa sunt vomitoria, neque propter gracilitatem desectu humorum laborant: his. inquit, admodum conducit ex levi indicatione alvum ducere. Talia mediocria corpora possunt quaevis genera Medicamentorum facilius seriare , eum soleant este robustissima , quare fi minima valet alvi exonerandi indieatio , sne periculo propinari potest purpans : sed si persecta sanitate fruantur, nemini essem auctor, purgantibus fatigare corpus sanum . IV. Quod antea observatum fuit de vomitoriis & purgantibus in diebus Go . canicularibus h. III., III. sine multa mutatione hic conferri potestt p r .assisnatum enim tempus maximam aestatis partem conficit, quare addumerationes, quae generaliter Omnem evacuationem abrogant, ad hunc locum referri possunt.

LIB. IV. APH. VIII.

I. T T Titur Auctor vocabulo, quod denotat hominem phthisi correptum, & dispositionem ad phthisin habentem : inde vetat vomitorium in utrisque. Si igitur effectus vomitoriorum comparentur utrisque, facile Pa tere potest, Hippocratem veritatem dixisse.

SEARCH

MENU NAVIGATION