장음표시 사용
231쪽
, i, MEDICINA HIP POCRATICA A . t et .
dum, donee virtus vomitorii omnino evanuerit . Potius dicit , quoniam interdum per Elleborum satis valida commotio inducitur , ut non sit necesse vomitum promovere motu corporis.
III. Ut Auctor probet generali observatione & omnibus nota , motum promovere vomitum, adducit navigationem , qua sere omnes homines redduntur nauseosi & tandem vomiturientes. Galenus dicit in quibusdam manu scriptis inveniri ν-ria nausea , non vero νωτιλια navigatio. Tune esset sensus talis, nam vel nausea indieat motione turbari corpora . Quia vero sensus magis planus est legere navigatio quam nausea, vulgatam lectionem esse retinendam puto. Quomodo autem Navigatione generatur in multis nausea & vomitus, non constat inter Auctores, quidam hoc derivant a terrore & timore navigationis, alii a salsedine aquae marinae, alii ex odore speciali. Sed quamvis
illae suissent assignatae causae verae, non tamen magis illa constaret veritas, &assignatio haee nihil lucis praeberet huic generali observationi . Comperimus quidem non solum navigationem , sed etiam vectionem praeprimis adverso corpore , atque amonem in gyrum , omnemque insolitum motum , ut est oscillatio , multis in hominibus generare nauseam & vomitum : sed quando illa corpora diu tali motu agitantur, tandem ita assuescunt, ut in ipsis neque nausea, neque vomitus ex navigatione generetur . Est ergo nausea & vomitus navigantium species regulae generalis , qua constat, corpora sere omnia motu insolito agitata incidere in motum inversum motus vermicularis ventrieuli &intestinorum . Adeoque ham observatio nihil aliud est, quam detectio consensus inter concussionem corporis & motum particularem Uentriculi In testinorum , quo experimur, quali lege, & quali consensu Deus nostrum corpus creavit, nam hoc ex legibus Mechani eis in rebus mortuis deducere velle, feci- sera omnem impenderemus operam. Egregia autem est observatici legis naturalis , quum lege hac uti possimus, si velimus turbatum motum vermicularem
inducere , quemadmodum feeit Auctor in hoc Aphorismo. LIB. IV. APH. XU.
Ias. Uando vis magἰs ducere Elleborum, moveto eorpus . Quando zero ce
fare , somnum facito , mn moveto . I. DOst datum vomitorium evenire potest , ut evacuatio non respondeati voto, ut scilicet aeger semel aut bis vomuerit, sed non satis evacuaverit: vel quoi nimis diu continuetur vomitus, ut inde malum sit exspe- flandum per super romitum . In utroque casu praebet Auctor regulam . Si Elleborus , vel quodvis aliud vomitorium non satis operatur, corpus est movet dum . Si vero supervomitum faciat , somnus est inducendus, & corpus nommovendum, atque his auxiliis compescetur nimius vomitus. Scopus Hippo-eratis in hoc loco non est omnia auxilia vomitum promoventia & sistentia , sed solummodo ea , quae consistunt in corporis motu & quiete proponere . Et ut imitemur Auctorem, sola illa auxilia examinaturi sumus, reliqua vero a nobis tradita sunt. Co . T. 89., LVIII. & LX. II. Quum in superioribus observavimus inter motum corporis & motum vermicularem ventriculi Ioeatum esse consensum , uti inter multas quoque alias corporis actiones, non est mirandum, quod agitatione unius promovea tur quoque altera actio. Si ergo Helleborus vel quodvis aliud vomitorium
induxit ventriculi motum inversum , ille motus debilior proritari potest, si
232쪽
moveamus istud organum, cuius motui consentit motus vermicularis venistriculi . Inde si in assumto vomitorio non satis movetur ventriculus ille motus est insuper concitandus, cui Ventriculus consentit. Quoniam autem non quivis corporis motus aequali modo turbat ventriculi motum , ex corporis motu is est eligendus , quem experientia docuit , motum ventriculi turbare, ut est Uectio adversa, oscillatio, actio in gyrum , navigatio, illeque motus continuandus, donec satis per vomitum fuerit eiecturn . III. Quo penitius perscrutamur corporis actiones, eo plura in viventibus sisissee detegimus miranda Dei opera, quae non nisi propriis suis phaenomenis p f v tiuntur detegi, nulla arte imitanda ; nisi enim constanti observatione con- , staret, inter motum animalem & motum particularem vermicularem esse intam quendam consensum, nullus Mechanicus ex detectis suis legibus motus, aut anatomicus est inventa fabrica valeret hunc mirabilem consensum eruere, sed per inventa in viventibus experimur in corporibus aeque constantem hujus rei esse legem, quam quae leges naturae in mortuis rebus deteguntur, in quibus non amplius inquirimus, unde proveniant, sed tantum qualem ordinem servenit ita quoque in viventibus est faciendum . Invenimus inter ventriculi motum ti corporis agitationem quendam esse consensum . Uerum hoc non solum , sed inter motum ventriculi & organa sensus , imo in te eanimi etiam pathemata , ut conspectu circum gyrationis moveatur primo vertigo, dein nausea & vomitus; atque ex auditu vel visu, imo sola cogitatione rei nauseosae nobis quoque formetur nausea & vomitus. Hic autem consensus non omnibus hominibus est aeque valens, quibusdam enim facile , aliis autem minus ex dictis commovetur ventriculus. Hac lege generali scite novit Auctor noster uti in Medicamentorum operationibus, dum praecipit, si velis cohibere nimiam Ellebori operationem, corpus est componendum ad quietem, ne corporis agitatione, quae est in nostra potestate , commoveatur simul motus ventriculi. Atque inducendus est Somnus, ut ita adimatur omnis consensus per organa sensuum , & per animi pathemata, quae in somno persecto silent. Quia vero somnus non dependet ab arbitrio laostro, uti corporis motus & quies, igitur si sponte non oboritur in super- vomitu, hypnoticis est conciliandus. Inde est, quod hypnotica toties in quovis vomitu.& alvi fluxu tantis encomtis celebrantur, quoniam compescunt motum inordinatum ventriculi & intestinoruiri an vero hoc faciant immediate , ut inserant somnum, an vero per consensum , quia sopiunt sensus, hucusque determinare non valeo . Id autem inde elicere possumus, Hypnotica egregia esse auxilia, si post ablationem stimuli vomitivi remanserie
In ventriculo motus perturbatus, nauseam & vomitum faciens : sed si remanserit irritans, hypnoti cum datum , inhibens evacuationem , ut plurimum augebit malum . Si ergo Elleborus supervomitum faciat, antequam inducatur somnus per hypnotica, ventriculus est eluendus, ne quidquam de Helleboro remaneat.
6. T IElleboras periculosus es fanas earnes habentibus : Convulsionem enim a indue t.
GEneralem regulam Medicationis in fanis corporibus h. 62. nunc specialem facit, & exponit in usu Ellebori ; huic addit facile tunc
233쪽
, , , MEDICINA HIP POCRATICA Aph. 116.
inde fieri posse Convulsionem . Aliqua tamen status differentia notanda venit, cum in praecedente dixerat, qui sana habens corpω a, hic autem qui Dianas habent carnes . Ex differentia hac desumi potest, quod in praecedente Ggerat de corpore persecte sano, at in hoc loco tam in corpore persecte satano , quam in eo , quod morbo quodam particulari laborat , non habenumalum & morbosum humorem per totum corpus dispersum . In utroque itaque statu praecipit Hellebori usum esse periculosum , atque addit rationem , quia convulsionem inducit. Doliabo. II. Hippocratem hic & in antecedentibus intellexisse Helleborum album νη cvrD- nullus erit, qui dubitet , si modo rimatur vehementes Operationes , quas z ' Helleboro tribuit, qualem virulentiam in Helleboro nigro non invenimus b., p. Huius enim Hellebori albi tanta est deleteria Vis , ut quaedam gentes eius tofus . succo in toxicare potuerint tela. Quare admodum mirandum, quod hoc meis dicamenti seu potius veneni genus apud Veteres in tam frequenti fuerit uiast, quum, si modo paulo largiori dosi sumeretur, vel in homine non as. sueto, vel difficile vomente, vel qui carnes habet sanas , in discrimen vitae coniiciatur. Tantum valent insana consuetudo & mores inversi, ut non dubitarim lubentes volontesque summum subire vitae periculum , fi quis hodie faceret, imprudentiae poena esset plectendus. Sed quid dieam de mala consuetudine Veterum novi agyrtam, qui gloriabatur se omnes febres quartanas
profligasse arsenico & mercurio sublimato in aqua soluto propinato , sed si
recordor eorum, qui hoc venenum assumserunt, quida in fuere curati, hoc fateor, sed plures post ingentia tormina morte sequente a febre quoque suere liberati . Exhorrescimus enim talia audire, quae interdum ab agyrtis pera-suntur, si vero huic perversiae medicationi estit imposita poena, haud credo inos tam facile periclitari multorum hominum vitam. Recte igitur & eum gravi ratione monet noster Auctor, postquam cautelas Helleborismi proposuerat, in hoc medicamento, ita usu recepto , fummam deleteriam latitam virulentiam , ut si assumatur , quibus carnes sunt sanae, periculum faciat Con. valsionis. Quamobrem majus periculum convulsionis his, quam quibus eamnes alieno succo sunt plenae, ex iis 'uae supra recensuimus facile liquere arbitror. Quae enim eorpora carnem habent fanam, per nullum euecuans a malo
succo , qui non adest, possunt liberari , ut demonstravimus h. 6a. III. γ
uar autem corpora morbo particulari laborant, malus ille humor per vehementem illam evacuationem inde elicitur , duciturque ad interiora, & ita ad loca periculosiora , & talia corpora per vehementem vomitum non liberari-gur. Ergo in utroque casu periculum intenditur: propterea usus Hellebori& omnium Vomitoriorum in dictis corporibus nunquam est concedendus . nisus. III. Per spasmum in hoc loco intelligi alternam invitam violentam muscu--s evr im Iorum motus animalis contractionem nemo ambigere potest . Eum morum muscularem voluntarium ab influxu spirituum, imperio mentis in sanis hominibus. ἀοῦ copiosius ad istos musculos fluent in m derivari , ex physiologicis aisirmo, quia nimis copiosum foret hoe loco adstruere . Si igitur per aliquam causam morbosam iidem spiritus copiosius & maiori impetu ad dictos musculos ferantur, sequetur constrictio , sed violentior plerumque quam ex voluntate. Quaerenda ergo est causa hune maiorem spirituum fluxum faciens , &dein videndum, λ an ea dependeat al, Elleboro . Dum in nobi ς inordinate & sursum versus in-
Pix neri motus vermicularis ventriculi, generatur in nobis nauseae sensus. Ille motus si Validior fiat, museulos voluntarios ventriς in consensum trahit, ut sua conlirietione cum motu inverso ventriculi ejiciantur conteuta Venrri
ιι iurevin Por os . Ergo patet inter motum inordinatum ventriculi & motum
234쪽
volunt rium musculorum abdominis tantum Valere consensum , ut homo mente constans, s urgeat vomendi conatus, non possit horum musculorum motum eonvulsivum cohibere. Si vero ille motus ventriculi diu continuetur & seii sim reddatur validior, non est mirum , tandem quoque omnem motum voluntarium in consensum trahi. Inde reliqua acria medicamenta, quae non ita exagitant ventriculi motum inversum , minus quoque solent inferre Convulsiones. Propterea adduxit Auctor Convulsionem , ut demonstret periculum, quare illa Convulsio non est levis censenda , quod infra faciet Lib. V. Aph. I. Si Medicus in huiusmodi casu vocaretur, non sufficeret dicere periculosum esse, sed & eius exigeretur auxilium. Omnia dein cantata antispasmodica nullius essent usus ; sed reiecto per vomitum Elleboro & eluto ventriculo compescendus esset inordinatus ventriculi motus per acida grata & hypnotica, quam regulam deduximus ex praecedentibus h. I 3. III. Quo compescito motu inordinato ventriculi, sensim etiam cenabit Convulsio totius eorporis, nisi prius exstinguatur aeger.
327. NI On febricitanti, cibi fasid um , oris ventriculi morsus , re tenebrie TI sa verrigo , ω os amarescens, sursum purgante opus esse , indicat. Ι. CI quis sit in cavo ventriculi eorruptus &vitiosus humor, quem Caco Gisia
D chyliam vocant , omnium commodissime is per superiora evacuari lis exigis potest, quia via est brevissima, nam si transeat per intestina, sua acrimo- νο- γ .nia potuisset inserre ventris tormina, & ob longiorem moram sensim rediar di acrior, atque forsan pars tenuior corrupta liquescens absorbetur , atque
inficiet totam massam . Dandum ergo Vomitorium , sed an sit Elleborus exhibendus, quia superius de eo egit, ambigo ; Si enim voluisset Elleb rum , eontinuaret Auctor sermonem, & non simplieiter dixisset , sursum
purgante opus est, sed helleboro opus est. Atque ex contextu quoque constare potest, Auctorem innuere aliud genus vomitorii, quum in priori dixerat , periculosum esse Elleborum fanas earnes habentibus, & incipit hune Aph. non febricitanti , quasi vellet indicare hominem sana carne praeditum , sed particulari ventriculi assectione laborantem . Denique expedit in cacochylia, ut non solum fiat vomitus , sed ut inter vomendum ventriculus smul eluatur, ut ita liberetur ab omni alieno contento . Ergo in Ca- cochylia expedit mitius dare vomitorium cum copiosore potatione . Ouia vero medicum oportet scire, num in ventriculo latitet cacochylia, quaedam debet habere signa , quibus hoc colligere valet , priusquam vomitorium propinet 1, Nam si ioco cacochyliat haereret in lateribus ventriculi Inflammatio , aut Erysipelas, aut ulcus; vel si circa ventriculum orirentur affectiones symptomaticae a febre per totum corpus, a vomitorio dato irritarentur crabrones . Hinc summo iudicio tot collegit Phaenomena , quae col- Iegla Cacoc liam commonstrant, quorum quaedam etiam ex lateribus Uentriculi affectis , vel a generali febre quoque produci potuere . Haec ergo Phaenomena stoesm sunt examinanda, ut in singulis constet , ea provenire 'posse ex Geochylia, sed quaedam inter haec esse, quae non possunt ex Veu arieuli lateribus affectis provenire , aut ex se e . II.
235쪽
,,. MEDICINA HIP POCRATICA Aph. 11
careeυ- II. Fastidium seu vi σιτ α non solum denotat abstinentiam a cibo , sed F quando simul cibum aversatur; in quo dissert Rb inappetentia , qua aegrim M. quidem non appetunt, sed tamen non sunt simul fastidiosi & cibum avee santes . hanc invenimus differentiam, si ventriculus vario humore alieno sit affectus, nam cuius ventridulus cibo est Plenus, aut in quo tanta hara et pituitae eopia, ut percipere non possit sensum famis, talis laborat inappeten tia j si vero in fibris ventriculi levis motus inversus simul habeatur, ut sit initium nauseae, talis homo fastidiosus est . Hoc phaenomenon generatur, si aliquid corrupti aut putrefacti haeret in ventriculo, nam putrefacta assumta statim tale fastidium inserunt. Potest etiam generari ex inordinato mota febrili ventriculi motum perturbante, unde hodie adhuc habentur febres fastidiosae. Interdum leviter affecta ventriculi latera simile fastidium inferunt Quare solum fastidium non declarat Cacochyliam . Inde addit Auctor in non febricitantibus, ut demonstret fastidium non fieri ex febre; & addit
ris amaritudinem, quae non fit ex lateribus ventriculi affectis. o is ore. III. In textu habetur καρδιωγαός, quod secundum Galeni interpretationem riculi vertitur, Cordis dolor, seu morsus cordis, id est oris ventriculi, nam hoe Φ Ο quoque Veteres Cor appellabant. Ille dolor seu morsus a multis causis potest oriri, quod hic nimis longum foret recensere . Oritur symptomatice ex febre vel ex ventriculi lateribus affectis , vel ab acrimonia intus haerente, quare admodum incertum est cacochyliae signum ; sed si absit febris, & eetera adjungantur figna, tunc unum est ex signis cacochyliae rodentis; quod
fgnum distinguit fastidium a viscido , vel pituita insipida , ut loquuntur
niab L IV. Quoniam integram Dissertationem de Vertigine publici iuris seeimu ,
rasa Iem non erit opus multis hunc morbum exponere , contenti erimus Observare ,
rigo. quod Auctor hic intelligat Tenebricosam vertiginem, id est, quod non solum aeger videat omnia ante oculos in gyrum agi, sed ita videntur obscurari &obfuscari oculi, ut visus exstinguatur . Hoc phaenomenon ex cacochylia ad oculos delata deducere velle, nimis absurdum esset, cum ipsi oculi non obfuscentur, sed ita appareant ipsis aegris, quia potentia visus minuitur . Si Cacochylia si in ventriculo fastidium faciens commovendo inordinate ventriculum , hic motus inordinatus per consensum turbat visum . Tantus nim consensus inter ventriculum & oculos , ut vieissim operentur & assiciant; ita ex cacochylia generatur scotomos, & conspectus rerum circumactarum inducit fastidium, nauseam , & vomitum . Ergo scotomos in hoci loco duntaxat declarat ventriculum motu inordinato agitari , dum ceterasgna probent, eam inordinatam commotionem produci ex cacochylia. oris β U. Inter praecipua non solum signa Cacochyliae, sed & exhibentia natu- ram contentorum ventriculi est oris amaritudo. Ille enim sapor amarus in ore notat Cacochyliam amaritudinem habere , qualis sapor observatur irabile corrupta, & pinguedine putrefacta. Et quoniam pingue hoe natura le- ius supernatat, facile, si ruetus eduntur, una assurgit, & ita os suo amarore inficit ; vel sorsan inverso oesophagi motu in fastidiosis & nauseosis
quaedam ejus portio truditur Versus os .
VI. Constat ergo, in ventriculo contineri humorem alienum , pinguedinosum & corruptum, ventriculum pronum esse ad faciendum motum in-Versum Pro vomitu , inde summo iure dieit Auctor , haec signa indicare Purgationem per superiora. Nam si maneat diutius , ejus humoris augebitur Corruptio , absorptus humor inficeret totum corpus , pulsus per intest namulta tormina inferret, & forsan subsisteret hue illucve in tam longa via . LIB.
236쪽
MIx28. septum transiersum dolores, qui purga. ione egent, sursum purgano te opus esse , indicant . Qui vero in1ra, deorsum . I. A Git hie Aph. de generali evacuatione, vel per superiora , vel per ii
I x feriora, in doloribus evacuatione egentibus , qui occupant loca supra vel infra Diaphragma consita. Sed quoniam in textu habetur σων φρε- νων, quae vox aliquam dubitationem inducit, & quia disputari potest, quaenam intelligantur evacuationes, haec sententia prolata ab Auctore liticii
II. Etiamsi ex Lexicis constat φριυ denotare mentem, intelligentiam , aut Dis sapientiam, φρένες autem ab Hippocrate accipitur pro septo transverso , quod ventrem inseriorem a pectore sepit, hodie Di aphragma appellatum , habens ' principium a lumborum vertebris octo urplurimum capitibus ; ascendentia haec capita sensim carnosiora facta iunguntur ante spinam , relicto spatio femi lunari pro transtu Aortae, venae aetygos , ductus chyliseri , & nervi.
Media pars convexa versus pectus tendinea est, & vocatur speculum . Iuxta spinam versus sinistrum latus habet rimam , transmittentem oesophagum ἔad alterum latus in diaphragmate apertura est magis ovata pro transitu venae cavae . In ambitu diaphragma nexum est costis & sterno . Vasa omnia
per Diaphragma distributa ad motum & mitritionem vocantur Phrenicae nervus ex pari II., III. & IU. colli oritur , unde forsan magis ejus asse ctiones consentiunt menti, quam morbi aliarum partium. III. De terminandae nune sunt partes dolentes , quae purgandae sunt sur--pε sum vel deorsum. omnes partes, dicit , supra Diaphragma dolentes indicantes purgationes, sursum sunt purgandae. Quia vero Diaphragma sursum Q.Visin. ita est convexum , ut altitudinem papillae mammarum interdum superet,
facile potest Medicus in assignatione doloris externa falli, num dolor sit in cavo ventris inserioris, num vero in pectore ipso supra Diaphrasma. Quare non pauci suere, etiam ex senioribus Medicis , qui dolores in partibus ventris inserioris, sub hypochondriis haerentibus , qui interdum ob consensum protenduntur usque ad iugulum, pro dolore pleuritico habuere, & inde putarunt pleuritidem alvi fluxu sanari. Partes superiores seu supra Dia-phragma in tria genera distingui postulat. I in cavum pectoris , ubi est Pleura & mediastinum, nam pulmo & cor si assiciantur , potius inducunt anxietatem quam Oolorem . a Collum , in quo larynx & pharynx , atque sauces. 3 Caput, in quo partes encephali & organa sensuum concipi pos Iunt.
Huc etiam conferri possunt brachia. Partes autem inferiores in ventrem, qui
varias continet partes, & pedes distingui possunt. In his iam diversis partis bus dolentibus imperat purgationem Sursum & Deorsum , quod paucis via
debimus . IV. Solebant Veteres Evacuationem per vomitum & per ex pectorationem γη si Vocare Evacuationem sursum , ut hoc passim occurrit in peripneumonia, Pleuritide, & empyemate. Hic autem ex nexu cum praecedentibus videtur in VAuctor intelligere vomitum & praeeipue per Elleborum , in qua sententia quoque sere omnes ejus sunt Commentatores , qui multis verbis conantur hane tueri sententiam , quam iamiam sumus examinaturi. V. Omnes morbi inflammatorii & purulenti pulmonis, pleurae , saucium , an vom c Pitis, egent evacuatione sursum, in his vero omnibus fi daretur vomit
237쪽
14s MEDICINA HIP POCRATICA Aph. 118.
i' Gἰς rium, & praecipue ex Helleboro sortissimo, induceretur aeger in sui rimum:z,, ,' perieulum ; quam ob rem credere haud possum , Hippocratem in ea fuisto ista ' sententia, vomitorium Hellebori num dandum es e m dictis morbis , ut e- , . ius Commentatores ex nexu Aphorismorum deducere Voluere , quum ipse Auctor in instante Sc confirmara phthisi b. II 8. quae est morbus supra diaphragma, evacuatione egens, Omnino vetat Vomitorium . Neque qui Gquam hodie auderet phrenitide, ophthalmia, vel angina inflammatoria laboranti dare vomitorium. Sed si quamcumque intelligamus evacuationem, tunc omnino convenit in doloribus supra Diaphragma , sed praecipue in pectore haerentibus, qui egent evacuatione, per superiora evacuare : & qui dolores in ventre haerent, Per inferiora . Vice versa enim si moliamur e vacuationem , neque facile procedit , & si fiat , aggravare solet aegrum . Hippocratis sententia absolute posita vera est & praxi conveniens , sed si ad praecedentes Aphorismos connectitur, multas haberet dissicultates.
1Σς. n purgantium potionibus non sitiunt dum purgantur , non cessant , priusquam sitiverint onu.M.A I. CItim speciem sensus naturalis esse in nobis concitatam ex defieiente hu hiis a miditate confluente ad os, ut moneamur desemim esse humidi in coop*S M ' pore , olim in particulari Exercitatione de siti exposui . Ubi fimit observavi , multas quoque alias minus naturales esse causas siti ira excitantes. Inter has in eoptofior alvi evacuatio multum humidi tollens e corpore : adeo ut naturale sit ex generali regula post assumtam potionem purgantem sitire . Experientia tamen docet, quaedam purgantia nullam sitim inferre, quod huic regulae obstare videtur . Sed sciendum est, Medicamenta raro unicam fimplicem possidere virtutem, plerumque enim variae unitae in unico fimplici inveniuntur, ut quaedam expurgantibus fimul resei gerent, calefaciant, resolvant, adstringant, quae virtus purganti iuncta potest facere, ut unum purgans resolvendo& refrigerando simul minuat sitim , aliud vero siccando & forsan f ei ali virtute sitim excitante sitim intolerabilem inserat, quae non ira a vi gute purgante , quam quadam alia adiuncta qualitate dependet. Quoniam A noetuo tempore usus suit Helleboro nigro ad alvum ducendam, ex stequeri ti huius medieamenti usu didicit, post potionem hanc, alvi evacuationem non subsistere, priusquam siti verit aeger, quod non ita est recedens a communi lege naturae . Quippe quamdiu alvus ex purgante dato fluit, requiritur, ut excretio humorum in cavum intestinorum si maior absorptione, quum non solum ex intestinorum cavitate per purgans eliminantur humores, qui raro tanta copia hic inveniuntur collem, verum etiam ex corpore reliquo hic secreti & depositi. Quamdiu igitur continuatur motus determinans ad ex eretionem in vasculis intestinorum , tarn diu etiam durat alvi fluxus, ut tandem etiam fiat hypereatharsis; si vero ille motus cellat, nihil amplius deponitur, ut experimur ex hypnotico dato, compescente solummodo eum motum inordinatum inductum , qui alvi fluxum produxit. Eo igitur magis sistitur, si motus excretorius convertatur in motum absorbentem : unde toties compescitur alvi fluxus ariodγno diaphoretico vel sudorisero , mutante directionem humorum ab intestinis ad cutim . Inter signa autem mutationis huicizdirectionis excellit siris , nam quamdiu humores copiofiores deponuntur ad ebF
238쪽
Ii vias, inter quos etiam est saliva , tamdiu etiam servatur os humectatum, nullusque concitatur sitis sensus; sed si ille motus convertatur in absorptionem , saliva, uti reliqui humores, non amplius confluit in chyli organa , inde os salivae confluxu privatum exarescit, quaem exarescentiam demonstravimus elle ditis causam naturalem.
dolor, deorsum purgante opus esse indieat. I. Onsuetus est Hippocrates magis ex phaenomenis in aegris detectis im- cam εν- Perare medicamenta, quam ex desgnatis causis, quoniam detexit in praxi apparentibus istis signis profuisse vel nocuisse data medicamina, quod his .aais
egregie est praxin exercentibus, quoniam non debent ratiocinari, num exeger.
inventis in aegris symptomatibus haec vel illa causa lateat purgationem imdicans . Quia vero multo facilius memoriae mandari potest, si primo proferamur omnes notiones meochyliae, & dein dicatur, in cacochylia convenire purgans, quam si toties repetantur phaenomena , utile esse ratus sum assignata phaenomena exagitare, ut pateat, ea provenire ex Cacochylia intestinorum, ut seei supra h. iam. pro vomitorio in Cacochylia ventriculi . Per Cacochyliam hic intelligo humorem crudum , vel indigestum ,
vel spontanea corruptione affectum, praeprimis haerentem in cavo intestin rum vel vasis mesentericis: vasa autem Iactea valvulis instructa si quid eontineant , remittere nequeunt versus intestina ; sed vasa tam arteriosa quam venosa succo alieno plena per oscula patentia in papillis intestinorum, comtentum humorem in cavum intestinorum deponere possunt , ut evacuetur. Talis erudus in his partibus haerens humor omnium commodissime per pu gans eiici potest & debet, nam purgans, ut notavimus , non solum auget motum intestinorum , ut contenta et rciat, sed etiam auget humorum directionem versus intestina . Atque debet dari, quoniam corruptus illo humor sensim deteriorem inducit corruptelam; difficile potest ejici ex intectinis per vomitum; & vasis absorptus totam massain inquinat. II. Quid designet Ventris Tormen, iudicavimus, h. Iar. istud au- Vistri, tem oriri posse ex cacochylia, & egere purgante, hoc loco est adstruendum . Quivis alienus humor contentus in quadam cavitate humida& calida, praecipue si simul accedere potest aer, per insitum suum motum naturalem cor. rumpi incipit, tam in corpore nostro , modo non cohibeatur corruptela pera monem vitae, quam extra corpus in simili loco calido & humido . Post peractam illam corruptelam duo inveniuntur, nempe magna nata est copia aeris, qui per actionem putredinis est liberatus, & ita elasticus taetus. atque relictus humar, qui etiamsi antea erat mitis, nunc invenitur acris, & quo diutius agitatur, eo redditur acrior . Hoc acre stimulans inresina, vel & vasa mesenterii, motum inordinatum excitat cum dolore, & quia adest simul multum aeris in intestinis, is inordinate propulsus per inaequalem intestinorum internam superficiem sonum format in ventre . Haec tria 3 uncta, Dolor, Motus inaequaliς intestiuorum, & Murmura ventris , vocantur Tormina.
Quae medicamenta ergo liberant Intestina & inanterii vasa ab eo humore acri, curant quoque Tormina , qualia surit Purgantia; sed ut constet. haec Tormina oriri ex Cacochylia , intera signa adesse debent cum absentia febris,
239쪽
iis MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. lao
quum Tormina sola ex variis pos snt oriri causis , ut passim demonstravimus, quae usum purgantis vetarent. . o III Duplex est genus gravitatis , alterum ex copla , alterum ex virium deisi T, sectu Quid ex his sit intelligendum , clare patet , quia nulla mentio fit tu-ς - moris, qui semper fungitur copiae, in hoc loco diminuta potentia movendi V ' est intelligenda . At vero omnia corpora debilitata, cacoethymica, scorbutica conqueruntur de genuum gravitate, quare incertum esset Indicium cacochyliae, nisi cetera adiuncta essent signa, quae iudicium firmant. Quomodo autem ex Cacochylia generari possit Genuum gravitas, operae pretium est ri mari . Dum primae viae crudo scatent, reliquum corpus utili & praeparatochylo privatum redditur lassum & debilitatum; sed praeprimis mulculi, qui movent genua , quoniam tollere debent totum corporis pondus , dc quia nervi ad mesenterium tendentes & ad hos musculos ex eadem fere veniunt origine, ut ita mesenterii & intestinorum nervi caeOchylia In sua actione oppressi, reliquos ad femora tendentes, magis quam alios in consensum trahant. Nisi demonstratum suisset, genuum gravitatem generari ex cacochylia, & eam tolli posse purgante, paradoxum videretur, aliquem velle pur gante mederi genuum gravitati, quod nunc vero satis plane constat. IV. Ut praecedentia phaenomena ex variis nascuntur causis, ita etiam lum- η - borum dolor, nam non solum variae causae dolorem inserentes lumbos inse- sed etiam partes variae ad lumbos locatae, vel lumbos in consensum 262' trahentes, diversas species doloris lumborum inferunt: ut saepe exercitatissmi in arte rimari nequeant, qualis sit doloris causa , & qui locus affectus. Si vero Lumborum dolor conjuncta habet annumerata signa , utplur mum ex cacochylia mesenterii & intestinorum provenit, quae ibidem colligitur, quoniam motus vermicularis debilior non valens praeparare & digerere assumta, permittit hic colligi: atque collecta cacochylia , suo pond re tendens me senterium lumbis annexum , facit dolorem plerumque gravam xivum , qui interdum unico purgante levatur, vel servata alvo Iaxiore pereseEle curatur. Cuncta haec sgna adesse debere sine sebre recte monet A
ctor, quia saepe illa omnia coniuncta sunt symptomata febris, vel morbi inflammatorii vel erysipelatos, in quibus non conduceret Hellaboro purgare.
. 13r. Eiectiones nἰγa , qualis fanquis niger , sponte prodeuntes eum s bre , m fue febre , pessimae . Et quanto colores deIectionum plur
fuerint pejores , eo deterias : cum purgante autem melius , quoque plures colores fuerint non pravi.
I. A Nie omnia consare debet sensus huius Aphorismi , ut deinceps ve-ix ritas & usus dictorum facile intelligi possit . Agit in hoc Apli. defignis ex alvi excrementis desumendis, proponit Dejectiones nigras , atque soloris varii, & primo Sponte cum vel sine febre ς dein per Medicamen-xum Purgans. In his observat colores in excrementis conspectos malos esse, si sponte fiant deiectiones diu durantes ; sed meliores esse seu minus malas dejectiones, s a purgante dato fiant. Multas igitur scitu necellarias complectitur sententias, quas sigillatim exposituri sumus vid με II. Alvum reddere iaces nigras ex variis causis, notavimus in Con ρ. T. 90. XX. quae majus minusque periculum poetendunt, prout diversa est eaW
240쪽
sa. Quia vero hoc loco declarat pessimas, quaedam adiecit epitheta, ut haec nigra Deiectio secernatur a reliquis; nempe debet esse qualis sanguis niger sed quia sanguis niger potest eise solutus vel grumosus, hoc loco acciperem sanguinem nigrum solutum , aliter enim adiecisset Grumosus. Hanc quoque distinguit ab Atrat bilis evacuatione, quae habet acrimoniam , de quae terram fermentat, ut recte ad hunc Aph. notat Galenus, quoniam in sequente Aph. de Atra bile agit. Haec deiectio sponte debet fieri, non unica vice , tanquam ex vomica vel varice rupta , sed debet continuari per aliquod tempus, quod 'αν, designat. Denique sponte cum vel sine sebre , ergo intelligit evacuationem sanguinis nigri soluti, qui sponte per aliquod tempus evacuatur. III. Hae nune nigrae deiectiones cum vel sine sebre declarantur pessimae, misis δε quoniam observavit Auctor post tales delemones sere semper mori hominea Galenus autem dicit, quamplurima ejusmodi excrementa pestilentiali morbo illo longo vidimus , quae non magis in iis, qui perniciose , quam qui salutariter aegrotarunt, apparebant. Qua sententia infringi videtur prior. Uidendum ergo est, num ipsa evacuatio inserat mortem , an vero sit fgnu in latentis mali . Ipsa deiectio declarat, sanguinis massam intus contentam ita corruptione esse solutam , ut vasis Mesentericis non amplius coerceri possit, sed perpluat in s intestinorum cavitatem : nam si flueret per hepar seu porum biliarium, sania 'guis ille non esset niger , sed flavescens . Arguit ergo illa deiectio summam sanguinis venae portarum vel arteriae me sentericae solutione tri inductam putredine . Quae putri lago sanguinis actione vitae raro emendatur unde indicia puteilaginis semper pessima censentur, praeprimis si si in ut quaedam fiant putre. dinem promoventia, ut est evacuatio major debilitatem virium inducens, ut fit hae dejectione, quum actione vitae reliqua malia sanguinis bona erat conis servanda, quibus viribus detractis conceditur iacilior spontanea corruptela. Quia vero addit Cum yel sine febre, duplicem videtur innuere velle putri lagine in . i Si febris validior ita corrumpit sanguine ni , ut ex lentore eonfecto convertatur in materiem sphace latam. N. T. 9o. XXVII. et Si sanguis minus motus sine subre corripiatur spontanea putredine , liquestit etiam in putrilaginem nigram foetentem , amissa seu exstincta omnipotentia concrescendi , ut saepe observamus in diu periculose decumbentibus cum summa debilitate sine febre , per alvum reddi ante mortem . In his omnibus morbis etiam hodie observamus , si fiant Dejectiones nigrae, mortem instare , nisi soran aliquis benignitate eluctetur . Quare summo
iure hae deiectiones pessimae sunt censendae, uti etiam morbi pestilentiales,
IV. Si nigrae illae deiectiones ita censentur pessimae, paradoxu in videtur , Ν quod , a purgante si reddantur , dicantur meliores: sed si res ipsa intelligatur, ira ei a non modo plane constabit, sed & magnam habet utilitatem . Nam si absolute ' πρ' posuisset nigras dejectiones pessimas esse, certe si post purgans datum apparuissent, summum terrorem inducerent: propterea recte adiecit, Meliores esse , non quod sint laudabiles ejectiones, sed minus periculosae , quam si sponte fiant & perlongum tempus, cum talis deiectio prodiens a dato purgante non arguit putrefactum esse sanguinem , sed sanguinem nigrum , qualis semper continetur in vena portarum , vi purgantis per dilatata oscula in cavum imtestinorum fuisse elicitum , & ita evacuatum , quae evacuatio quoque cessat finita operatione purgantis e quare haec evacuatio minus periculosa est censenda. U. Inter colores excrementorum etiamsi niger censeatur pessimus, non tamen reliqui colores omni malignitate carent , si Observantur in deiectionibus num
sponte prodeuntibus & diu durantibus cum vel sine febre . In his duas propo-- ρ - nil
