Medicina hippocratica exponens aphorismos Hippocratis auctore Joanne de Gorter ..

발행: 1757년

분량: 556페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

,.6 MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. t r.

Ios, nihil areani continet, nam generalis lex est, si materia morbosa per . inunctoria evacuari non potest defectu virium , proxime est, ut deponatur aliquam partem externam , unde toties Post longas febres abstessus fiunt ad pae tes exteriores superiores vel inferiores . Si autem vires adhuc sunt debiliore, ut nequeant purulentum deponere ad pariem aliquam externam , Pus tunc moiaram nectens in corpore convertitur in putrilaginem , qua homo saepe moritur .

L I B. IV. A P H. XXXII. inbus ex morbo refingentibus aliquid dolet, ibi abscessus fiunt.

I. π N praecedente Aphorismo egerat de Abscessu exspectando circa finem auomodo morbi seu febris, hoc autem loco non solum brevi sententia praesagit Abscessum finito morbo, sed magis determinat abscessus locum: nam in prae-Dρ istia cedente docuit, ex materia purulenta in corpore nata re non evacuata , quae

bis indueebat lassitudinem , exspectari posse abscessum ad aliquam partem p verum si iam materia purulenta sedem figere incipit, facile erit determinare locum , in quo exspectandus est abscessus . Constat ergo , si quis post morbum, id est in Convalescentibus, dum totus antecedens morbus fuerit finitus, ut nulla amplius restent signa, nisi debilitas, morbi materiem mutatam quidem &subactam non evacuaverit, facile deinceps deponi posse ad aliquam partem, ut ibi sermet abscessum, modo inflammatorius morbus, qui in purulentiam abire potest, antecesserit; quare duobus temporibus generari potest metastasis' purulenta, nempe durante adhuc morbo , ut in praecedente , & eo iam finito , uti in hoc aphorismo.

II. Per Dolorem proprie in hoc Ioeo & absolute intelligitur Dolor, sed ius X.- latiore significatione intelligitur etiam Labor & Molestia, unde multi Inte

iseisit pretes Laborem habent, quum Hipp. indicare vult, priusquam abscessus post morbum in parte sormatur ex relicta post morbum materia, eam partem non statim maturum abscessum habere, sed dum in ea colligitur morbi materia , eam sensim concoqui in pus, quo pars sentit aliquam molestiam aut dolorem , id est laborat. Adeoque si ex antecedentibus signis morbi Inflammatorii, sine crisi abeuntis, colligere possumiis, materiem crudam adhuc in corpore obe rare , & dein incipiat quaedam pars laborare, fere semper pars ea in ' rQ-cipiet eam materiem, & sormabit Abscessum . Itaque omnis Labor alicujus Partis, post quemcumque morbum acutum observatus, non est praesagium abscessus, sed tune tantum , quando observatur post morbum , qui in purulentiam abire potest, fle tunc si ex aliis fgnis constet , materiem purulentam eonsectam non evacuari per aliquam criticam evacuationem.

L I B. Iv. . APH. XXXIII. Ed m, si quid dolueris ante morbum , ibi se fig t morbur . .. e du0bu praeςedentibus demonstravit per signa, quomodo in morbo &- 2, ι. I post morbum quadam in parte potuimus exspectare abscessum , quoniam νν illa signa declarabant, materiem morbi iam incipere colligi lin ea parte. Illa

252쪽

igitur signa producebantur a formata materia per totum corpus oberrante, quae deinceps magis collecta, in parte quadam excitabat Laborem seu Do lorem . Hoc autem loco non ita determinat futurum abscessum , sed sedem primariam morbi exspectandam, Pr usquam morbi materia est in corpore. Ergo hoe signum non desumitur ex latente materia, uti in duobus priori

bus, sed vitio ipsius partis, quae in se habet talem dispositionem , ut in se

facilius quam quavis parte alia corporis sedes fiat morbi. Signum huius est Doloe seu Labor alicuius partis, priusquam morbus ingruit. Ex designata

cauia itaque eruendum, quamobrem iacilius morbi cujuscumque materiem. reeipiat. Si totum corpus sit ceteroquin sanum, dum corripitur morbo generali , tune facere solet depositionem materiae morbi ad emunctoria r a Dque si quid alienum sit in corpore, id seinper ab interioribus ad exteriora truditur, & tandem eliditur , ut experimur in quibuscumque alienis in corpore haerentibus. Hujus nullam nOVimus rationem , quam quod Deus tali modo creaverit nostrum corpus vivens, ut ejus actio vitae in interioribus sit validior quam in exterioribus, ut ita se posset ab alienis liberare : nam quovis in morbo si vires debilitentur, id alienum non truditur ad exteriora , sed vel in eorporis meditullio relinquitur , vel si in ambitu corporis propulsum fuerit, viribus interim debilitatis, se ad interiora recipit, qua do interiora a morbi materia obsessa & suppressa non raro mortem ins runt , quemadmodum hoc in variolis, morbillis, podagra , & pluribus a- Iiis experimur. Vis ergo vitae est ea causa movens, quae ad corporis ambitum trudit aliena, & expellit, qua debilitata, se liberare nequit. Veteres existimarunt , materiem morbi interiora petere per attractionem , sed si causa depellens debilior est, ut semper observamus in tali oppressione, non erit opus attractionetri fingere. Ex eodem principio clarus quoque sermatur huius Aphorismi sensus o nam si quaevis pars ante morbum Dolet vel L horat, hoc iplam declarat, eam partem esse debiliorem: nam si non sit ex sua natura prae ceteris debilior, colligens in se morbi materiem, per ipsam assessionem debilitatur, quum omnis pars ex morbo laborans sibi debilitatem conciliat. Hoc ergo constat, tali in corpore aliquam partem esse eeteris debiliorem, si nunc in corpore eo generetur morbus generalis , quia pars illa debilior se non potest ita, ut partes reliquae, a morboso liberare, successive tandem maior & maior in ea parte colligitur morbi materia. Hoc etiam constanter observamus in praxi, si enim quis quandam partem

debiliorem habeat, quoties opprimitur aliquo morbo , statim quoque pars ea magis patietur, quam partes reliquae. Si ermo scimus in quodam homine aliquam partem esse debiliorem , dum corripitur morbo generali, statim auxilia ita sunt dirigenda, si pars debilis ad vitam sustentandam multum faciat, ut ea pars roboretur e sed si emunctorium si debilius, sape ad curationem faciliorem conducit, quum facilius in se recipiens morbi in teriem, reliquum corpus liberet.

253쪽

causa

laonis ex

ex meta

x 44. CI a febre detento, tumore in faueibus non exsente , fulseatio ex .mproviso supe enim, lethiae . I. Uid Medici per suffocationem intelligant, " modis generetur, supea h. 68. exposuimus f hic autem additur ex Improviso , quod notat causam Sufforationem inducentem non sensim sed subito nasti,

eamque non induci per tumorem sensim increscentem , neque per causam aliquam externam , quum ex textu constet, eum hominem ex febre laborare, & ita non expositum esse Causis externis suffocationem inducentibus.

Invenimus talem sussocationem induet subito in Hysteri eis aliisque morbis conuulsi vis , si subito constringitur Larynx a spasmo Illorum musculorum , aut in febribus continuis, si morbi materia metastafin ad Laryngem faciat. Ut autem Auctor excludat convulsuam suffocationem , addit a febre dete is , qua phrasi indicat fieri debere in homine, qui sebre coatinua laborat, ut haec suffocatio fit symptoma febris. Nam si fieret suffocatio ex Instamiamatione , vel Erysipelate, tunc primo oriretur suffocatio, δι dein accend retur febris; sed quoniam supervenit, haec Suffocatio est febris symptoma

II. Phaenomenon hoc ad Anginae speciem refertur, quae vocatur innanche , quoniam causa impediens respirationem haeret in faucibus siue tumore aliquo externe visibili. Nam si ex hac causa impedita esset deglutitio sine i more visibili, vel externo, vel interno, vocaretur a Veteribus Synanche rsed si simul appareret tumor, ab ipsis diceretur Paracynanche, vel Parasynanche. Ergo Hipp. indicare vult in hoc loco Cynanchen natam ex metasasi febris, de pronunciat Lethalem ella. Equidem omnis inetastasis ad aliquam partem semper censetur mala , utpote indicans vim vitae tam debilem esse, quae non valet ad emunctoria ducere morbi materiem , ut eam eliminet ; sed tunc praeprimis, si talis fiat ad partem, cuius iunisione carere non possumus, ut est Larynx , dc tam exiguam , quae non valet omnem in se recipere materiem . Nam si externe simul appareret tumor , sorsan locus pro receptione sussiceret, dc quaedam restaret spes, sed eum externe nullus appareat tumor, scimus interiora laryngis omnem materiem recipere , dc ita certe opprimere δ: suffoeare hominem . In tam periculosillimo statu non solum a medico exigitur prognosis mortis iustantis , sed etiam auxilium, quod mortem instantem averteret. Quoniam brevi instat mors, omnis cunctatio mala est, quare summa remedia protinus sunt adhibenda, ut tentemus diversonem metastasis ad quamcumque aliam partem, & qu

niam inter fauces alvum 3c pedes maximus est consensus , statim larga est instituenda venae sectio ; alvus ducenda elysmate iniecto , quia deglutitio non conceditur: ad plantas pedum epispasticum validum applicandum I haec si non levant, brevi tempore mors erit exspectanda.

254쪽

ces , hoc loco etiam sunt intelligenda , nisi quod haec metastasis Dis iis hastat in Pharyngem, quoniam non facit mentionem suffocationis, sed dissi- ρη met

cultatis Deglutitionis , quae deglutitio impeditur, si Pharynx simili modo di

afficitur , ut notavimus affici Laryngem iii suffocatione . Quoniam neque in faucibus , neque externe ullus appareat tumor, hic morbus seeundum mentem veterum vocari debet Synanche . Signa sunt communia in hoc &in Praecedente Aph. , idem quoque praesagium ; sed in hoc additur Deglutitio dimellis, & Colli inverso .

II. Ut Deglutitio fiat, necesse est Pharyngem dilatari partim per bolum Degων deglutiendum , partim per proprios suos musculos, si vero febris materia in disse Pharyngem deponitur, ut haec membrana non solum tumeat, sed & etiam doleat & siccetur, uti fit in parte inflammata, vel erysipelate affecta , illa ' 'membrana irritata ab attactu boli non solum statim contrahitur, sed & e iam propter suam siccatam superficiem ingressum bolum non transmittit runde non solum impossibilis deglutitio, verum etiam admodum dolorosa tisuffocativa . Non est opus , ut externe conspiciatur tumor, nam Pharynx& oesophagus pone. Laryngem & Tracheam haerens licet aliquo modo tumeat , neque externe tumorem praebet, neque in faucibus , quia tumor & rubor profundius haerere possunt, quam ut per os apertum videri possint. III. Multa commentantur de Colli inversione in angina Synanche, quaesi proveniret a spinae luxatione , sed quia Luxatio subito fieri nequit ab in ' terna causa, omnia quae de ea luxatione dicuntur, inania sunt . Sed quoties in mustulis Collum flectentibus , vel torquentibus fiat inflammatio, non solum collum ex suis musculis instam malis invertitur , sed & etiam

alia membra, quorum musculi inflammantur, ultra modum flactuntur vel torquentur ; quamobrem sussicit in hoc loco notare inusculos torquentes colistum esse inflammatos, & ita contractos. Mirum equidem est non in omni

angina tale quid fieri, quum hi musculi pharyngi adjaceant, nisi quando tam

parva fit inflammatio pharyngis, quae se ad proximas partes non extendit. Unde concludere possumus , Hippocratem indicare voluisse tam magnam circa Pharyngem inflammationem , quae etiam mustulos adiacentes afficiat, ut iis constru9is invertatur collum . IU. Quoniam in praecedente Aph. demonstravimus, propterea Cynanchem cis ae esse Iethalem, quia intercipit Respirationem, qua earere non possumus, vi - 'cis mdetur inseret posse in synanche tale periculum non instare, quia per aliquot dies fine deglutitione vivere potest homo. At vero fi deglutire non potest, non possumus etiam ulla dare auxilia interna, &aeger destituitur omni po- tu , qui maximam partem curationis in acutis implet. De ins in septagus, qui posteriori paeti tracheae continuus est, inflammetur tam valide, rarum seret, fi non simul eam in consensum traheret; aut tumens Cesophagus com- Primeret adiacentia vasa cruenta, ut intercipiatur circulato. ouare atque fere est periculosa synanche , quam Cynanche ex merastasi librili nata, a que eadem prompta auxilia ex1git.

255쪽

MEDICINA HIP POCRAT IC A

LIB. IV. Α P H. XXXVI. 146. Cinores febricitantἰbus si inceperint , boni sunt die tertia, o quiatis , septima, oe nona , m undecima , o quarta decima, o septimαdee ma, o vigesima prima, oe vigesima septima , σ trigesma prima , ct tri-

esima quarta. Hi enim suvires morbos judicant . Qui sero ita non fiunt , laborem segniscant, o morbi longitudinem , o recidi s e....is. I. R Ercurialis, qui in omni Aphorismo tentat investigare nexum Aph 1 1 rismi cum praecedente, in hoc, quod miror, vix aliquem nexum invenit, qui mihi tamen videtur planus .' nam in duobus praecedentibus periculum praedixit ex morbi materia, si metastasim iacit ad collum ; in hoe

Aphorismo nunc praebet regulam generalem , ut sciamus quo tempore ponsumus eiusdem materiae exspectare evacuationem criticam per sudorem , quo tempore si non fiat sudor criticus, praedicere possumus laborem , aut longitudinem, aut recidivam. Quare versatur in eodem genere morbi, scilicet in homine a febre detento , cuius materia non facit metata , sed molitur evacuationem per sudorem . Piso tisma II. Quoniam de Diebus Criticis & eorum causis superius egimus Aρθώpstre sudor 49. eadem non sunt repetenda. Hoc autem notandum in Aph. hoc, Hi pocrateni aliquo modo recedere in enumeratione dierum a consueto ordine , numerat enim tertium & quintum diem, omittens quartum, atque pro vigesimo tradit vigesimum primum , addit trigesimunt primum ti trigesimulo quartum, & ad quadragesimum non venit. Qui Criticorum dierum observationem conantur defendere, fundamentum sed labile ponunt in dierum numero .' quia vero observatio haec non ex dierum numero dependeat, sed ex Natura materIat morbi h. 49. VI. observatione practica detecta , solummodo scrutandum , quid natura faciat, hocque solum pro fundamento ponendum , tanquam esset lex condita . Qui autem irrident Criticorum dierum o servationem , hunc non solum adducunt Aphorismum , ut demonstrent ince tum in enumeratione criticorum dierum, verum etiam adducunt ex variis locis nostri Auctoris, criticos fuisse sudores die sexto, octavo, & aliis diebus . Haec omnia mihi videntur magis comparata ad desimiendam quam excolendam scientiam , quum in mutationibus morborum non sit statuendus terminus dierum tam fixuς, quin possit ab eo aliquo modo rece8ere per teinpestatem , regionem, diaeta ira, & variam medendi methodum c. h. 49. , IV. Quare in annumeratione dierum hoc solummodo adstruitur , quod frequenti Gsime fiat, non vero quod semper . Atque ex his pronunciamus, sudores istigetemporibus in praxi observari utiles. Noster Auctor in hoc Aphorismo non attendit ad sudoris quantitatem vel qualitatem , de his enim luserius erit c., t./ὸ 'g'ndum , ut ex istis quoque seratur iudieium. - -- . m, Ex posito sandamento sudores optimos fieri solere dictis diebus, ulte-His rius deducendum non constanter fieri Laborem , Longitudinem , & Recidivam ,-is LM si sudores alieno tempore fiunt, sed etiam saepe . Id enim quod a consueto L . - ordine natura: τοςςdit, raro Persectam evacuationem praestat, unde cum nobila..Σ. Θ Constet ex ordino diorum turbato omnem materiem morbi non suisse evacua-MHὰμ tam, id quod retinotur, inseret Laborem h. 26. , I. Et quoniam me-vam secte

256쪽

secte non tollitur morbi materia ulterius viribus vitae subigenda, portendit Longitudinem. Interdum vero ita subacta fuit morbi acuti materia, ut non amplius sebrem continuare faciat , sed si simul omnis non suit expulsa, ut saepe fit, si alieno tempore moventur sudores, ea recrudescens non raro recrudescere seu Recidi re facit febrem . IV. Etiamsi ex generali regula constare videtur, quo natura Vergat eo duina ramocenda, optimum tempus esse exhibendi sudoriserum, quando natura molia--ιν tur evacuationem per sudorem : non tamen desunt, qui injiciunt , scrupulum inserentes, nos tunc nescire eo tempore, num materia fit praeparata ad πώ expulsionem, & propterea nos tunc posse eo tempore etiam extrudere cru- nam fus dum et atque eo tempore, quia a natura si fiat evacuatio, & simul a sudo- risero, nos per sudoriserum datum nimis magnam copiam lsudoris evacua- ' xe . Uerum hic scrupulus inanis est timor o nam nullum est tempus , in quo majore jure exspectare possumus materiem coctam, quam tempore naturali , cum natura isto tempore soleat indicia praebere coctionis. Et quamvis materia suit cocta, non tamen suo legitimo tempore, propter vires per praecedentem coctionem debilitatas, excretionem conficit . Quare hoc tempore sere semper optimo successu propinari potest sudoriserum . Neque ita timenda est nimia evacuatio, quum hoc tempore natura non faciat evacu rionem per vim instigatam , sed quia materia est apta ad evacuandum : quod si tune addatur sudoriserum , omne coctum expellitur , cujus portio aliter retineri potuisset. Quam ob rem pro generali regula accipi potest, optimum tempus exhibendi sudoriserum esse , quando ipsa natura per sudorem crisin facit. Hoc etiam experimur in variolis , nam optimo cum levamine tunc

in variolis dantur sudorisera , quae in morbi principio alias inserunt da

mnum .

r47. Cinores frigidi , cum acuta quidem febre evenienter, mortem o cum mi O tiore vero, morbi longitudinem significant .

tis locis H. a. 443., 43I., & 379. ubi eandem repetit; nam quae observata in praxi sunt constantia, ea solet noster Auctor utplurimum aliquoties repetere , atque nos quoque in Praxi suotidiana idem experimur, quare haec sententia tam universalis est in praxi, ut raro fallat. II. Si ex cute ad attactum frigidiore emanat sudor , qui cuti adhaeret,&non facile evanescit, sed saepe tam copiose emuit, ut guttatim supra eu-tim colligatur, & interdum destillet , huiusmodi sudor a medicis vocatur ιυν. frigidus . Intelligunt etiam in morbis acutis calidis non absolute maiorem cutis frigiditatem , quam qualis observatur in hominibus sanis, sed frigiditatem comparativam ad illum morbum , etiamsi esset calor maior , quam in sanis hominibus. III. Nisi constet, quanam ex causa interna generetur sudor frigidus, sem-Iudo ἐν per incerta manet ex sudore frigido prognosis, nam ipse sudor frigidus tam με sequam eausa non infert sequentia bona vel mala, sed quoniam de gnat, in 'terne latitare causam, quae sequentia producere potest. Si unica esset sudoris frigidi causa, semper quoque ex eo apparente eadem praedictio potuisset sermari; sed quoniam ex multiplici, & saepe concurrentibus causis generatur stiis

257쪽

,4is MEDICINA HIPPOCRATIC AE Aph. ii .

frigidus sudor, ex eo apparente varia Praesagia formari possunt. Ueteres ex exstincto Calore innato deducentes sudorem frigidum , per suam alienam hypothesia non raro a veritate aberrarunt , vel per suam adiunetam theo riam obscuriorem fecerunt dominam . Ex sudore frigido hoc semper coti stat , motum vitalem in ambitu corporis, quo in nobis generatur calor naturalis , atque in aeutis instigato , majorem , in sudore frigido esse minu tum , ut ita corpus instar aliarum rerum mortuarum frigescat . Sed quoniam cum minuto motu vitali etiam minuitur impetus ad cutim , haec cauia nequit inferre sudorem quamobrem alia accedere debet Cauia, quae cuniminori impetu facit, ut sudor etfluat. Talis cauta est resolutio humorum

in humorem tenuem, qui antea Propter craisitudinem nou iacile meare potuit per poros culaneos, nunc ista contractilitate fibrarum exprimitur: asque fit a pororum relaxatione, qua oscula magis patent. Quoties actio vitae minuitur, minuitur quoque constrictio Pororum, & minuitur impetus, seu fit partium seigus, uti experimur etiam in sanis, si incidant in syneo pen . Sed quoniam resolutio vario modo fit , inde ici omnibus morbis exsudore frigido non formatur idem praesegium . Perscrutemur causis solas , quae in febre acuta Mortem praesegiunt, & in febre mitiori Longitudinem . . is IV. Febres acutae & sudores frigidi sunt veluti duo opposita, quoniam ire figidi jis acuta febre semper habetur calor urens, & in sudore frigido cutis frigidi-

Acum fe- tas; febris acuta humores compingit in lentorem, unde cutis generatur sic- ρ' eitas, dum in sudore hoc habetur humidi abundantia . Ergo valde magnae debet. esse cauta, quae potest facere, ut natura febris acutae ita invertatur,

ut inde fiat frigus & humiditas . Si perpendimus cauiam , facile inveniemus frigus tunc in acutis generari , si impediatur seu exstinguatur motus vitalis extoris cause, ut, etiamsi stimulus febris acutae maneat , tamen desectu spirituum influentium ex stimulo non sequatur motus malor , qualis satus habetur in mortem proximis. AItera cauta est humiditas, quae tunci

fit si compactus sanguis dimittitur, hoc si fiat ex bona cauta, uti in resolutione inflammationis & febris arὸentis , tunc invenitur diminutio simuIardoris, sed tamen remanet calor temperatus , & exit sudor roridus, ve- ' rum si dimittitur compactus , ut humor abeat in ichorem, quemadmodum in sphaceIo, generatur frigiditas cum humidi expressione. Quare ex sudore frigido in acuta febre constat, dispositionem inflammatoriam abiisse in sphaeelum . Sed si sphaeelus corripiat generalem massam , nemo ausuLere potest. Hine Auctor noster recte statuit, Sudores frigidos in febre aeuta pra

segire mortem.

αλ- U. In mitiori autem febre , uti in hecticis, cacochymicis, & scorbutieis k- Dis G bribus, sepe observantur sudores frigidi fine morte subsequente : in his enimis.- I. tantus non calor, ut inde argumentari possimus, validam esse debere cau-βω. - iam, quae talem frigiditatem inducit. Neque in huiusmodi sebribus tantux sit A est humorum compactus, ut liquescere debeant ad sudorem producendum , cum hi homines simul nimia humorum tenuitate laborent. Quare ex Ievinsima caua in his generantur Sudores frigidi . Hi autem apparentes morbi Longitudinem portendunt, quia proveniunt ex putredine spontanea , quae Non ita per tempora critica desnit, uti fit in febre inflammatoria, sed putredo sensim procedens tandem hominem longa macie confectum interficit

258쪽

L I B. IV. Α P Η. XXXVIII. t 3. It T qua eorporis parra ines sudor, ibi morbum esse .ndicat.

I. Udor in praecedente praebuit prognosin Mortis & Longitudinis, in hoe Missiso autem exhibet fgnum latentis mali r quare indieat & designat inter- Ξ με dum sumitur in praesenti tempore, interdum in suturo . In hoc loco non μw- determinat sudoris qualitatem & quantitatem, sed tantum Iocum, ex quo erumpit sudor. Locus est vel generalis, vel particularis, de quibus observavit causam morbi latere in eo loco, uti in morbis generalibus , sudoeerumpit per totum corpus, sed in partium morbis solummodo ea in parte erumpit sudor. Non est opus examinare sudoris eruptionem in morbis partium externarum, cum ipse aeger eam partem indieare potest; sed quando in visceribus morbus haeret, utile est ex apparente sudore iudicium ferre, quodnam viscus latens sit assectum . Quidam hunc Aphorismum ita late accipiunt, ut observationibus practicis in syneope & aliis morbis detectis, falsitatis arguant. Verum ita ut signum profertur ab Auctore , quod fere semper indieat internam partem laesam . Versatur enim auctor in morbis, qui coniunctam febrem habent, quare haec observatio non pertinet ad tumores scirrhosos, strumosos, ganglia, vel alios tumores chronicos , sed si Pars interna corripiatur Inflammatione, Abscessu, vel Eryfipelate. Hi tune morbi intus latentes solent supra locum affectum in cute facere sudorem. Nam hi morbi facientes , vel potius habentes motum vitalem instigatum maiorem in parte ea, quam per reliquum corpus, ex motu alio ma ore sagiunt simul ut in parte adiacente fiat maior humorum directio & expulsio, quae suciorem exhibet.

I. Antus est inter hune& praecedentem Aphorismum nexus, ut potuis CHωνα A set facile in eadem sententia proferri : pertinet etiam ad detegen- , m Mdam partem affectam, quae sebrem smul concitat. Quare, quemadmodum 'in praecedente demonstravimus, irritatione partis circum quaque extrudi sudorem , hoc etiam est concipiendum de Calore . Est utique in nostro eor-Pore generalis lex, ut quaevis pars stimulata se magis moveat, & ita motu illo calorem in ea parte concitet, ex cuius consensu aeandem quoque C pus reliquum incalescit , sed excellentior tamen manet in parte vellicata Calor, uti experimur in omni locali Inflammatione & Erysipelate r Quare Partis Calor inter figna certissima recensendus , quando morbus Inflammatorius , vel Erysipelatosus interne latet. II. Si vero quadam in corporis parte nimium sentiatur frigus in acutis se- μου

bribus, istud notat, inchoatam Inflammationem vel Erysipelas abiisse in spha-

celum seu mortificationem; nam motu vitali conservatur naturalis in parte eis. . Calor, quo motu exstincto in parte ea percipitur frigus. Saepe autem in acutis extrema seigent, dum tamen in istis non lateat morbi causa , sed quoniam ita suere debilitatae vires, ut motus vitalis debilior non valeat in ex

259쪽

,is MEDICINA HIP POCRATICA Aph. tis.

tremis conservare naturalem calorem . Quare in Acutis pessimum est si gnum , si post ardorem internum quaedam Pars interna refrigeretur , vel si

partes externae frigeant cum ardore interno.

LIB. IV. APH. XL. . rueo. ΠΤ tibi in toto corpore mutationes, o si corpus perfrigeretur, aut rursus ι U . calefiat, aut color alias ex alἰo fat, morbi longitudinem mulseat. M. ι Uidam morbi ex sua natura sunt longi , alii autem natura breves , Liaιitudo M quadam accedente causa fiunt longi, ut monuimus Aph. tr. III. ex mι. - Hoc loco intelliguntur morbi breves seu Acuti, qui dicuntur longi suturi ex vicissitudine caloris & frigoris . an non etiam maior longitudos in . promittatur in Chronicis, videbimus. Hae Μutationes dicuntur fieri in t to corpore, id est in hac vel illa parte corporis ; nam si voluisset intelligere totum eorpus, dixisset Mutationes totius corporis . observatio est demutatione frequenti & inconstanti Caloris & Frigoris in qua uis eorporis parte, eam praesagire Longitudinem .' nam fi semel refrigeretur corpus ire Acutis, notat recidivam: si vero periodicus fiat calor & frigus , indietum est febris intermittentis. Ergo investiganda est causa diu durans , quae simul inducit mutationes frigoris & caloris inordinatas . Hujusmodi inordia

natae mutationes contingunt in aeutis , quando Inflammatio abiit in Suppurationem , pus simul non evacuantem , quemadmodum fit, si abit pleuritis in Empyema . Sed tum praecipue , si morbus inflammatorius transi in putrilaginem, in qua frequens mutatio caloris & frigoris observatur. Utraeque hae causae diu persistunt, quare signa externas has causas indicantia Loi4gitudinem portendunt . Ex his non solum petere possumus praedictionem

Longitudinis, sed etiam curatio ad morbum purulentum vel putridum dirigi potest.

E. muta- II. Coloris observatio praeprimis in iacie detegitur, de ea mutatione se ist quente quoque , ut alius ex alio fiat , dicit eam morbi longitudinem promittere. Causa ergo mutationis in colore debet pendere a causa, quae difficulter actione vitae superari potest, & tamen non cito abit in mortetis. Coloris quidem mutatio habetur, si morbus inflammatorius transit in Suppurationem, sed semel tantum haec mutatio inducitur, ut color ruber abaatin pallorem : sed quando purulentus morbus est factus, & pus abit in putrilaginem , uti in phthisicis, Dequentes fiunt & inconstantes faciei phΙon

ses, qui color igitur ex indicata causa semper longum morbum facit. Atque transitus morbi acuti in morbum chronicum putridum varios quoque inseri colores. Quare coloris mutationes recte ab Auctore statuuntur mombi longitudinem praesagire. LIB. Diuili ed by Corale

260쪽

Is i. inor multus a somno citra causam manifestam factus, ramus uberiorio alimento uti significat . Si vero cibum non capienti hoc fat, e cuarioaa indigere significat.

L ex alimento copiosiore , vel sine alimentis copiosioribus ; sed noli movet , quid fit agendum in casu primo , verum in posteriore casu monet evacuandum esse. Utrumque casum rimabimur cum adiuncta cautela curatoria . In his semper supponimus, plures posse esse causas sudorem copiosiorem producentes a somno, quas supponimus cum Auctore non suilla allatas ut non habeatur major aeris caliditas, neque aeger vel sanus assumserit sudoriserum, aut alimentum, quod sudorem movet; sed si sudor multus fiat a somno citra manifestam cansam .

II. Multi disputant, cura somno fiat copiosior sudor, quam in vigilanti- ειδε μbus, veritatem experiuntur, sed ut detegant causam , multum laborant. Ue- δεν intingeres existimarunt, calorem innatum in somno concentrari, & ita magis vale- M a s

re ad expellendas humiditates. Neoterici contendunt in somno majorem fieri circulationem in dormientibus, quam in quiete vigilantium. Sed quoniam -in Exercitat lane nostra de Somno & Uigiliis demonstravimus, tardiorem fieri in somno cireulationem ; & quia caloris concentratio merum est figmentum , alia omnino est assignanda eausa . Hoc constat omnibus , in somno totum corispus laxari, membra esse laxa & flaccida ; atque ex pulsus exploratione constat , pulsum fieri tardiorem & molliorem : quibus omnibus concludere possumus, humores in somno minus compingi quam invigilantibus, minoremque fieri insensibilem perspirationem , ut nos docu t sellae usus . Itaque in somno, quae compacta fuere , dimittuntur & liquescunt, pori culanei laxiores, cum minori perspiratione , iaciunt, ut id tenue transeat per cutis poros, sed quia humor non satis volatilis est factus, cuti adhaeret, & copiosiorem sudorem exhibet: inde etiam somnisera quoque sunt odorisera. III. Sudor ut aliae evaenationes componitur ex duplici specie humorum, materia nempe propria , & materia generali aquosa , quae per reliqua etiam emunctoria eliminari potest . Hoc autem speciale est in Sudore, materiem ait .ato. Decialem nunquam esse naturalem , ut est in alvi excrementis , urina & peristrabili , quoniam in homine fano sudoris evacuatio non requiritur , ut maneat sanitas , quod de reliquis dici non potest. Sed quando materia morbosa est in corpore, illa non raro sub sudoris sorma exit, quae tunc non facile per aliud emunctorium emitti potest. Ergo sudor multus formari potest, si multum de communi materia suppeditatur per alimentum copiosius vel si magna copia materiae morbi adest , quae per cutim est evacuanda . Si alimentum copi sus copiosum sudorem facit, melius erit, quam si non fiat copiosus sudor, sed prauiantius esset alimentis non abutit inde si intelligimus hominem a s Uno multum sudare, simulque ingerere multum alimenti, illa largior ingestio est minuenda, ne corpus tandem crudis onustum succumbat : aut firelicta fuit cacoehylia, illa potest alvi ductione tolli.

IV. Si autem aliquis parcius vivens etiam a somno multum sudat. de eo Astimus eum sudorem non generari ex materia per alimenta copiosiora suppe-

SEARCH

MENU NAVIGATION