Medicina hippocratica exponens aphorismos Hippocratis auctore Joanne de Gorter ..

발행: 1757년

분량: 556페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

dis, MEDICINA HIPPOC RATICA A . etsi

re otimo- dilata , sed quoniam abundat humor in corpore, qui sub sudoris forma exie. De tal sudore dicit, si fiat citra manifestam causam , eum egere evacuati ne . Sed quanam egeat, non addit . Hoc certum est, si ea materia maneat in corpore, plus damni fieri per alienam suam qualitatem, quam facit lar giore evacuatione. ergo eget evacuatione ea: sed an illa evacuatio sudoriserie sit promovenda , an vero derivanda sit ad alvum , vehementer dubito, quamvis inulti in ea sunt sententia. Fieri enim debet ille sudor citra manifestam

causam , ergo non est criticus morborum acutorum , nam tunc eius eausa est

manifesta ; sed est sudor chronicus omni nocte a somno apparens in valetudinariis , in quibus nullum manifestum morbum detegimus, qui tkntam e piam sudoris expellere posset. At vero talem sudoretri colliquativum nocturnum hodie invenimus in ea specie phthisis, quam vocant nervosam, seu ire emaciatione chronica colli quativae Quod si in hujusmodi sudoribus propinemus sudorisera aut purgantia, aegri marasmo consumti pereunt. Sed si e hibeatur colli quatio illa spontanea per antiseptica roborantia , sensim minuitur sudor nocturnus, & aeger lente ianitatem recuperat.

LIB. IV. A P H. XLII. Isa. Idor maltus, frigidus aut calidus, semper fluens, friglaus quidem -- Iarem, calidus vero minorem morbum significat. I. Uum sudor non sit naturalis evacuatio, sed semper vel arguat vi Sudo lentam causam exprimentem , vel abundantiam humoris morbosi mutius sub sudoris forma exeuntis, deeernendum est num causa violens possit --λ. cere sudorem copiosum assiduo fluentem , an vero talis prodeat ex morbosi hu--,i vi. moris abundantia . Verum s causa violens hoc faceret, non fieret Sudor semper fluens, nam tandem deficiente humiditate , compactis reliquis humoribus, subsisteret sudor e ergo semper flvens copiosus sudor indicat, humores bonos in humorem lenuem liquescere , estque ergo certum indicium morbi putridi, qui permittit, ut corpus privetur omni humiditate, & ut privetur humoribus e iam bonis liquefactis ; qualis morbus non solum est curatu dissicilis , uerum e

iam saepe transi in mortem, cum vix habeamus medicamina, quibus coercere valeamus illam spontaneam putredinem , qua liquestunt humores. Quod si cohibeamus per aetu frigida essiuentem sudorem , is alienus humor retentus eo magis inficit sanos remanentes, ut superius notavimus. Sive ergo copiosus

sudor in Acutis vel Chronicis assiduo fluat, semper est malum indietum . Mum, II. Si vero copiosus ille Sudor semper fluens simul sit frigidus, maiorems p morbum declarat, id est, ille tune morbus multo dissicilius curationem as. ὸ - mittit, quod ex causa frigidum simul humorem generante est deducendum . - Sive calidus si sudor, sive frigidus, semper arguit putredinem, & deliquamst εμm tioitem humorum : sed si frigidus simul sit, illa frigiditas denotat motum vi-

'μμ' ' talem tam debilem esse, qui non valet humores a spontanea corruptela coercere . Igitur ut curetur ille morbus, anti septica roborantia sunt adhibenda , quae vitae vires restaurant. Sed in eordialibus his haeret summa dissicultas, possidemus quidem stimulantia & ealefacientia, quae videntur erigere vires, erum aperte fateri cogimur, nos nulla habere vera Cardiaca, quae vires addunt: nam quae stimulando id videntur facere, veras vires vitae non suggerunt. Propterea huiusmodi sudores sunt periculosissimi, ut saepe in Phthisi nervosa, seu Colliquativa chronica expertus sum.

262쪽

III. Calidus autem assiduo fluens copiosus sudor minorem morbum decla- carisu rat, non tamen sine periculo, sed comparative ad sudorem Disti dum quia

arguit motum vitalem validius agentem , corrumpit humores , oc Copi ODorem is, uetiis

sudorem extrudit. Igitur cura toeia indicatio est in tali sudore cohibere putredi- mior . nem, & temperare nimium ill am motum. At vero minuere nimium motu riper refriserantia multo facilius fieri potest, & ad hoc praestandum multa habemus auxilia . Quare hic morbus multo melius ausculrar. Imo pergente morbo , dum sensim debilitamur vires, ille praetematuralis ea loe sponte minuitur . Si vero atque ellet in nostra potestate suste piam putredinem cohibere ti emendare, hie morbus curatu seret tacitis , sed quonia in hoe dissicile fieri potest ; manet tamen sudor copiosus, calidus semper fluens inorouς periculosus.

I 33. Ebres, quaecumque non intermittenter, urtio die vehement ores fiunt, magis periculua et quocumque autem modo intermittant, quod sne pe

riculo sint, signiscat.

a aggreditur Auctor, quum jam proponere incipiat multa observanda in I sisto. sebribus ; quare antequam ea nostris commentariis illustremus, necessarium duxi brevem praemittere Definitionem & Divisionem febrium , ut in sequentibus constet, quid semper velimus per se brem intelligere . Nullus est in medicina morbus, de quo plures definitiones sunt traditae, minusque inter Medi eoς constat , quid si per febrem intelligendum . Maxima fuit nata dissicultas quUm multae sint febrium species, in quibus tamen omnibus collecta phaenomena esse debent, ex quorum praesentia febrem adesse iudieamus . Altera & non minor est dissicultas, quod non omnia phaenomena eodem tempore conspiciantur, dum tamen in Definitione videtur requiri, ut omne simul in eadem sententia proferatur. Verum apud Medicos manet Definitionis nomen , licet successu temporis quaedam notiones inseparabiles proserendae sunt ; sed si plura alia adiiciuntur , quae adesse & abella possunt, tunc quoque voeant Destri prioriem . Febris legitimae sive uno sive pluribus paroxysmis absolvitur , ille is icitur Morisbus , qui incipit eum horrore , frigore & pulsu debili, pergit cum calore , manerire aegritudine, cum pulsu irequentiore & duriore , desinit in sudorem cum pulsu molliore & calore temperariore , cum quo tandem desinit, si homo superstes manet. Conseret possunt, quae diximus in Comp. nostro Tr. 32. II. II. Hujusmodi sebres aliae sunt Legitimae, aliae autem symptomaticς, quae sunt Misis dia

solummodo sympto mara aliorum morborum in quibus non ita attendimus ad se-bris curationem,quam ad morbi sebrem producentis naturam investigandam. In utrisque fit distinmo ex invasioni et modo, ut fit labris Continua , Iratermittens vel Remittens Cons. h. ito. II. Ex coniunctione harum non parvus commi ritur error, dum Medicus iudicet, omnem selirem , quae eundem ordinem temporis servat , eandem esse se brem , dum ex Legitimis intermittentibus prolongatas saepe fiant sebres Continuat & Remittentes ; atque ex se bribus sympromatis eis itidem Reimire, es & Continuae fiant. imo interdum videantur vere In te mittentes. Quare in sequentibus observaturi sumus, qualisnam sebris ara legitima an vero symptomari ea si intelligenda, si radio sit reddenda alicuius phaenomeni. III. Ex ex aceto aciori iuuet terrio die vehemetreioribus constat, Hippocratem hie 'g., non intelligere se em Continuam, neque intelligendam esse I termittentem , in trena I i a cum tertio dis

263쪽

etue, MEDICINA HI P POC RAT ICA Aph. 13 3.

cum dicat non Intermittens. Ergo si sebris haec ad situm genus reserenda sit, ,2 pertineret ad se bres Remittentes, quae Syneches dicuntur seu Continentes;& quoniam tertio die fiunt exacerbationes, ea est species , quae vocatur Tri-raeopbes. Hoc autem non sufficit ad praedictionem sermandam , quum Tritaeophyes febris generetur ex febre Intermittente tertiana, atque ex morbo aliquo latente, cujus libris haec est symptoma. Observamus in praxi Putredinem humorum , & Pus in corrupteIam conversum hujusmodi febrem generare, quando raro aegri emergunt, quare periculosa est Tritaeophyes , quoniam de-fisnat ex valida putredine oriri, quae ita iacit Exacerbationes febriles alterno die, ut tempus intermedium non habeat A rex iam . Generatur etiam Tritaeophyes ex febri intermittente Tertiana ita prolongata , ut sequens paroxys mus incipiat, priusquam prior desiit. Sed omnes febres intermittentes in remittentes conversae, quoniam magnum augmentum causae arguunt cum virium desectu, etiam periculum portendunt. Hoc autem discrimen admodum observandum in curatione, quum Tritaeophves ex putredine anti septi eis sit curanda, sed ex intermittentibns prolongatis optime auscultet antidotis . T. H... IV. Quotiescumque autem Tertiana febris veram Apyrex iam habeat, ex ea A pyrexi a cognoscimus, illam intermittentem non Armari ex putredine, vel p - pure corrupto ; ergo de hac febre iudicandum , ut de omnibus legitimis inter- mittenribus, quae rarissime interficiunt hominem: nisi ita suerint prolongatae, ut nullam apyrex iam habeant, omni periculo carere . Atque inde deducere possumus, istos non recte a aere , qui in intermittentibus tam diu expectant, donec corpus si ex aegritudine debile, priusquam antidotum propinent . Atque ex eadem observatione mani sestum est, quasdam sebres continuas & remittentes antidotis auscultare, quum interdum ex intermittentiabus prolongatis fiant remittentes, & continuae febres.

L I B. IV. APH. XLIV. a 34. OGbus febres uvae , his tubercula ad ari culos , aut dolores fiunt. I. Uum Auctor dieat febres, noluit solummodo intelligere febres prae

cedentes tertianas remittentes, sed & reliquas omnes tam continuas quam intermittentes . In his praecipit Tubercula ad articulos aut Labores seu Uolores e sed quia haec observatio non est constans in praxi , operae pretium erit rimari eausas Longitudinem inferentes, ut ex cognita causa PDG

simus iudicium ferre , quid sit ex febrium longitudine praesagiendum . Febrium omnium causa nobis est res aliena , quae actione vitae est subigenda& expellenda. Quoties ergo i i tanta est ejus materiae copia . ut vi Vitae integre subigi non possit, sebris protrahitur. a Aut si materiae non est abundantia, sed in eorpore habetur debili, cuius vires languidiores non Valent modicam subigere materiae copiam. Vel si materiae indoles est pertin

sissima, quemadmodum in intermittentibus febris quartana , & in remitte tibus, & continuis febris putrida, vel eontinua inflammatoria , quae pus con sectum critice non evaeuat . Si attendimus ergo ad retentam materiem ita febre longa, illa erit vel cruda febrilis, vel purulenta, vel putrida , quae humoribns circulantibus mista se em continuare facit. ΙΙ. Si vero ex febris longitudine eonstet, materiem oberrare in corpore . non certe scimus, circa articulos sutura esse inbercula , dolores, vel labores ; sed in PVAEs gire possumus Omnia mala, quae ex materia retenta oboriri solent usi

264쪽

morbi augmentum , recidivam , metastasim , & commutationem in alium morbum , nisi dicta mala praeveniantur critica evacuatione . Quare non debemus otiosi esse exspectantes articulorum tubercula, vel dolores, sed omni ope tentare materiae coitionem & coctae determinationem ad emunctoria . ut corpus liberetur ab hoste, qui multa mala minatur.

L I B. IV. Α P H. XLV. ibus tubercula ad articulos

pluribus utuntur cibis.

aut dolores ex febribus longis sunt, hi

I. N praecedente Aph. observavimus tres diversos humores a febre relin-L qui, qui finito morbo priore, novum alium morbum faciunt ; imo interdum tam diu non exspectare, sed etiam nondum finito priore, novum formare, vel prioris recidivam facere. Tunc simul notavimus , incertam esse praedictionem Taberculorum aut Dolorum ad articulos , quum plures exitus hujus materiae retentae fieri possunt . Hoc etiam ab Aues ore nostrosuisse observatum, nullus dubito , quum hunc Aphorismum statim subnectat, dicens Tubercula, vel Dolores aut Labores articulorum fieri post se-bres longas, quando aegri hi utuntur cibis copiosioribus . Ex his verbis intelligi potest, cibum copiosiorem in corpore debilitato a febre longa iacere haec Tubercula , vel Labores articulorum. Quae sententia non ita est repudianda, dum crudum ex abundanti cibo in corpore debilitato natum facilerossit ad articulos deponi. Sed quoniam aegri non utuntur cibis copiosiori us a febre Ionga; nisi simul in his restituatur appetitus, ex fame igitur re- deuiue post febrem longam videndum est, qualis materia continuavit tam diu febrem, aut quae relicta fuerit se bre finita sne bona erisi . Si perpendamus triplicem materiem a febre relictam , facile erit invenire materiem Crindam fuisse relictam, & dein cibo copiosiore magis accumulatam ; nam si romaneat vel Pus corruptum, vel Putrefactus humor , nunquam finita febre redibit appetentia, cum omne corruptum & putrefactum famem extinguat. Ergo constat , si finita febre redeat appetentia , eum imperfecta sanitate, quando aeger valetudinarius manet, in tali corpore relictum suisse crudum , quod naturalem sensum famis ex desectu nutrimenti natum non extinguit. Cavendum ergo est in hujusmodi valetudinariis corpus onerare alimentis, si velimus evitare Tubercula, vel Labores ad articulos, sed parca diaeta est instituenda tamdiu, donec omnis cacochylia sit superata , vel expulsa , &corpus naturalem vigorem recuperaverit.

LIB.

265쪽

LIB. IU. APH- XLVI. 336. I νntis incidat febri non intermittenti , debili jam existenti agro, Laeo thale. I. D Igor Graece ριγο est morbus ex duobus coniunctis phaenomenis nomi. natus, scilicet ex frigore corporis , & constrictione quadam sorti se& urcumque tremente in motu animali di fi refrigeratio habetne eum levi tremore & quasi cito decurrente per corpus , Horror v atur . Unde non immerito dixit Hipp. Horror est levis Rigor , &. propterea a praeficis unum pro altero ponitur saepe , quum hi duo se dicti morbi tantum in gnitudine disserant, sed Horror leviorem, Rigor autem graviorem & diutius durantem causam habeat. Facile erit ex his Rigorem distinguere a suis congeneribus morbis, Spasmo, Convulsione, Tremore, & Frigore. Nam in Spasmo constans est musculorum constrictio , & in Conuulsonae alterna involuntaria valida constrictio, sed fine frigoris sensu . In Tremore laxa est

membrorum concusso, quae tensiva est in Rigore .. Frigus autem corporis non habet constrictionem musculorum II. Rigoris causae multae sunt, quae hoc loco omnes non possunt recitari . Sed si istas percurramus omnes, detegimus cunctas indicare, noxium aliquid applicari nervis motui & sensui dicatis. Nam id noxium subito inducit musculis motus animalis quandam constrictionem in voluntariam , &minuit vitalem motum, ni inde generetur frigoris sensus, atque ita minatur actionis vitalis interitus. Illa causa tam in morbis Chromicis quam acutis observatur, in chronicis autem, quia raro tam valida est causa, frequentius fiunt Horrores, quam Rigores. Qui Rigores fiunt in invasione se-brium intermittentium, non ita periculosi sunt; sed ita Continuis, vel sunt Critici, futuram evacuationem praesagientes, vel Symplomatici, qui semper mali. Sed quia Rigores agnoscunt magnam causam , inde observavit auctor noster H. a 33r. Rigor una eum judicatione aliquatenus horrendus . III. Superius observavimus, febres Remittentes fieri vel ex pure corrupto, vel putredine, vel intermittente prolongata: in his si tam valida fit causa, quae Rigorem inducere potest , certe non earet periculo, quod etiam Hire. u. 324. observavit: Rigores, inquit, velut in febre rertinua si in media inordinara febre exacerbentur, υaide maligni sum. In his enim febribus fiunt Rigores, si morbus commutatur in sphaeelum. IV. Quod si aeger iam ex libre non intermittente suerit debilitatus , eo ripitur Rigore, nulla spes esse potest curationis vel commotionis Criticae enam si designat morbi, vel paroxysmi principium , ut indicare consuevit, hoc principium lethale erit, quum aeger iam ex praecedente febre fuerit debilitatus, ferre non poterit sequentem paroxysimum validum, qui cum Rigore tanquam signo paroxysmi validi inchoat. Si vero Rigor proveniat ex

Commutatione in sphaeelum , nil melius praedici potest , quum sphaeelux humorum in corpore debili mortem certissimam inseri .

LIB. Diuili od by Corale

266쪽

137. T Mereationes ἰn febribus non intermittentibus livida , di eruentae, oe . rU . Iraveolentes , o biliosa, oe omnes malae sunt . At probe secedentes, honae . Et eadem ratio est quoad alvi egestoneo, o quoad strinas . S. vero nihil ex eonducentibus excernatur per haec loca, malum .

mittenda esse iudicavi . ut constaret . quae res in hoc Aphorismo sunt exponendae. Omnium primum constat, Auctorem signa bona & mala voluisse tradere in febribus non intermittentibus . Ex istis selegit Evacuationes , quae in Remittentibus deteguntur, per Exscreationem , per Alvum,& Urinam . Ex istis pro specimine eligit Sputum , cuius malas notiones citat , ut sit lividum, cruentum, stetens, & biliosum, de his omnibus dicit

malum portendere : atque similes evacuationes per alvum & urinam quoque malas esse, adstruit. Dein observat sputum bonum, ut & reliquas evacuationes conducentes aegrum liberare posse a febre Remittente. Sed si in febre Remittente nihil de materia bonae indolis evacuetur , hoc etiam damnat . Ergo mala materia in Remittentibus evacuata nocet , bona vero conducit, & nihil evacuari quoque malum est. II. Remittentes febres esse symptomaticas ex Putredine , vel Pure eo usalia rupto natas saepe observavimus, si pus, vel putredo illa latitat in pulmonibus : quae exscreando rejiciuntur , declarant naturam materiae retentae ; Spu- ta ergo livida, eruenta, stetentia, vel flavescentia, biliosa dicta , demon- bisa. strant, talem humorem in pulmonibus colligi ; qualia corrupta si ex ulcere quovis eiiciuntur, non permittunt ulceris consolidationem , & eo minus, si ulcus habeatur in pulmonibus cum febre remittente , quae declarat, i tam massam simili corrupto humore insectam esse . Quare talia sputa mali sunt ominis. III. Sed si Purulentum febrem remittentem faciens sensim minus Corru- stualia Ptum exit, id valde bonum , quemadmodum in omnibus ulceribus, si bo- sputa bonum pus, satis copiosum, & tamen non nimis abundans emittitur spes

consolidationis elucescit . Inde in febre remittente si emittantur sputa alba, aequalia, inodora, libere exeuntia, quae levant symptomata , modica Copia ejecta, sanitatem promittunt: ita enim spes est , totum purulentum ejici polis, & ulcus pulmonis consolidari. IV. Sive sputa illa bona sive mala antea prodierint, sed deinceps suppri- Sputum

Inantur, mors imminet. Nam si sputa corrupta eiiciebantur, adhuc potuit morbus protrahi, utpote continuo liberabatur corpus a corrupto humore, dum id corruptum insuper retinetur, mortem accelerabit . Immo sputum Iti . bonum retentum , quod evacuatum promittebat sanitatem , diuturniore mora convertetur in putrilaginem , quae ut alii humores corrupti totam maccam inficiet, & ita iugulabit vel sua copia maiore . vel aliena indole , aegrum. U. Tandem ex speciali observatione sputi conὸit generalem regulam eva- -- ω Cuationis urinae, & alvi egestionis. De quibus idem est concipiendum, quod alvi es alvi excrementa vel urina corruptionem in Remittentibus indicantia, malum Praesagium praebeant sed bona exeuntia sanitatem . Si vero nihil per haec e- .munctoria exit in morbis, qui per talia emunctoria solent eliminare su hu- anisibus.

267쪽

diues MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. iues

mores, tunc semper erit malum omen. Quae autem bona & mala dieantve

alvi excrementa, & qualis urina Prosit vel noceat, aliis in locis traditur. L I B. IV. A P H. XLVIII. 138. TN non interm litentibus febribus, s externa quidem frigida sint, int rea I viro urantur , σ stim habeant, lethale .

I. N Tonnulli existimarunt, hanc febrem non Intermittentem denotare se brem Continuam , quoniam alibi auctor noster eandem sententiam profert de febre continua. Ea autem conclusio mihi non videtur satis valida, quum' eadem phaenomena fieri pollini R diversis causis, & quia versatur in progno formanda febrium non Intermittentium, quas demonstravimus hodie vocari vel Remittentes, Vel Continentes. Has oriri demonstravimus vel ex putrefactis humoribus, vel ex Pure corrupto. Si igitur ex his deduei possit frigus partium externarum cum ardore interno atque fili, videndum tune ulterius erit, quid boni aut mali dicta phamomena portendant.

A D. i. II. Internae Partes dicuntur illa: Omnes, quae nec oculo patent, nequeexti terno tactu explorari possunt a medico ; adeoque viscera ventris & pectoris tm ν nit- in quibus si habeatur vel calor, vel frigus, a medico cognosci nequit, sed ih ab aegro indicari debet . In his partibus per varias causas generari potest Ardor, sed eausae hae diversae non faciunt reliqua phaenomena similia, unde ex conjunctis phaenomenis colligere debemus causam latentem ardorem inserentem, ut videamus , quaenam causa latens non soluin ardorem inserre potest, sed etiam reliqua phaenomena . Adest febris Remittens, unde posisutrius concludere, neque Inflammationem, neque Erysipelas eum Ardorem inducere, quia his morbis coniuncta est febris continua. Hinc Ardor in te narum patium tum febre Remittente denotat, interna viscera agitari a materia corrupta motum vitalem instigante . Ea autem materia est vel biliosa , vel pinguedinosa, vel purulenta corrupta, quoniam reliquorum humorum corruptiones non inserunt vellicando tantum ardorem . Quoniam Omnes morbi putridi sunt periculos, illi excellunt, qui putrefactum habent

in visceribus internis, unde evacuari nequit, & quarum partium sunm nes depravatae vel exstinctae mortem inferre possunt . Hinc etiamsi nullum praeterea adesset malum signum , nisi febris Remittens cum Ardore partium internarum, hoc solum sussiceret ad praesagiendum periculum. s. hiis III. Per partes externas hoc loco intelliguntur tota cutis, facies, membra- Externa- que externa. In his si simul habeatur frigus, lethaele pronunciatur in Remit- 'tentibus . Multi negant, tale quid observari posse in febribus, quia Calor &Frigus smul constare nequeunt. Nos autem in periculose decumbentibus saepe haec duo simul observavimus, quod aegri conquerebantur de incendio interno, quasi viscera urebantur, dum tamen partes externae vel erant tepidae,

vel etiam algidae . Veteres multum laborarunt ex sua livpothesi de Calido innato, & Neoterici ex ebullitione , aut sermentatione haec opposita phaenomena e plicare, sed semper occurrebant tricae , quae plenam sententiam repudiabant οῦ neque feliciorem theoriam posuerunr, haec ex obstructione qui deducere conati sunt, quum saepe integrum viscus post mortem inveniatur obstructum sine ullo ardore interno praegresso . Sed si attendamus ad lege in gene ratem corporis vi Ventis, quamcumque partem stimulatam se magis movere , &illum motum vitalem esse causam naturalem caloris, iacile intelligitur, si

268쪽

cre rodens haereat in visceribus internis, eam Partem admodum calere, &si vehementior sit rosio , partem videre comburi, ut experimur in cute, si applicatum haeret phoenigmum. Sed tunc tamen ea videtur restare difficultas, quomodo inde fiat frigus partium externarum , quum ex lege sti- inulantium & calefacientium applicatorum vel assumtorum totum corpus concalescat. Hoc utique semper verum est , modo vires vitae tantum valeant , ut ex parte stimulata per totum corpus motus vitalis major fieri

pol sit: sed si striui habetur summa spirituum penuria , & virium desectus ,

pars quidem stimulata ardet , sed in reliquo corpore defectu virium non Propagatur ille motus maior, sed ex . motu languidiore in partibus externit peneratur seigus. Propterea pejus est, si partes externae fit nul frigent, dum Interna videntur uri, quoniam in tali febre non solum designatur Corru- Ptela , sed etiam summa Debilitas. IV. Sitim non solum generari ex tenuis aquosi penuria , aut oris sicei- sitis μtate, verum etiam ex putrefacto bilioso& pingui, in nostra' Exercitatione R niiε- de Siti demonstravimus. Hoc etiam fieri in hac febre Remittente, luee me- 'ridiana clarius patet; tantus enim calor, aut siccitas non habetur in ore, ut inde nimiam sitim conjicere possimus: dum hi aegri non raro cum ore

frigido & humido admodum siticulosi sint: tunc nempe si id putrefactum

simul seratur ad os, quod sua qualitate sitim infert, quae multo potu non placatur, ut fit in siti ex siccitate . Hoc signum licet non adfuisset, morbus tamen per se, ut ex iis, quae superius exposuimus, fui lut periculosissi- nus, nunc vero accedente siti , quae declarat pueredinis dispersionem per

Corpus, aggravatur praesagium malum .

a 39. TN febre non ἰnte latente , si labium , aut supercilium , aut oculus, aut L nasus pervertatur , s non videat , si non audiat , corpore iam debili ex sente , quidquid horum fat, in propinquo mors est.

I. T Ergit Auctor noster in Remittentibus ex phaenomenis formare praedi-1 ctiones, quae fundatae sunt in meris observationibus constanter in re gris detectis r quamvis igitur hae solae haberentur sine causarum expositi ne , sufficerent in praxi ad formandas praedictiones . Sed quoniam harum apparitionum investigatio apud omnes medicos laudabilis habetur , atque

Conducit ad alias res obscuras elucidandas , haec phaenomena ex stis causis eruere conabimur, ut eo firmiorem habeamus cognitionem. Casus est febris Remittens cum summa debilitate: si in tali statu vel inordinatus fit motus animalis in mustulis faciei, vel si sensus auditus, vel visus extinguuntur , tunc observavit, mortem in propinquo esse . II. Ut vires corporis valeant, requiritur spirituum bonorum liber & satis co- DEM iis, Piosus influxus, quare vel ex intercepto fluxu vel spirituum desectu aut aliena- in remitta indole debilior generatur actio movens. Verum interceptum transitum , aut Τ vi Paucitatem spirituum non possumus in febre remittente accusare nam ex spi- 'Tituum desectu oritur quidem debilior motus, sed sine febre ; atque spirituum fluxus interceptus particularem paralysin parit, minime vero debilitatem universalem cum febre . Quare Debilitas magna in Remittentibus arguit, naturam

269쪽

13s MEDICINA HIP POCRATICA Aph. iuest.

standum. Inde admodum valens est corruptio, quae etiam invertit istos humores , quorum efficacia boni praeparandi erant humores . Quo igitur in febribus Debilitas est major, eo marus imminet perieulum . is .... III. Satis constat in febribus remittentibus cum summa debilitate nasunt ,

mutatui supercilium , Oculum, vel labrum non converti per convulsionem ex spirimorum tuum abundantia , aut maiore motu , quum deficiat in corpore causa mo- p si uens sed quoniam musculi omnes harum partium nervoς habent ex medulla oblongata cerebri provenientes , indicio m est, id aere quod febrem remittentem facit, translatum esse ad interiora encephali, cuius irritatione hi motus inordinati in partibus faciei fiunt . Uel inde provenire potest , quod musculi antagoni stat resolvantur subsistente spirituum influxu . Sive

hoc , sive istud fiat, utrumque mortem instare , declarat: nam materia morbi ad interiora encephali translata, omnem cerebri actionem invertet.

14 νῖ, sta IV. Non solum vi ius & auditus extinctio in Remittentibus, eorpore jam fili ex au- debili existente, instantem mortem praesagit, sed etiam aliorum sensuum exstinctio hoc etiam promittit: ut si quis antea sticulosus, sine bona causa non amplius sitiat; aut si pars dolens non amplius dolorem exhibeat: cunt insuit. Esa haec arguunt ita inversos aut exstinctos esse spiritus, ut isti sensus non amplius exerceri possint . Adeoque in organis sensuum iam inchoata mors est , quae brevi post quoque reliquas actiones vitales extinguet.

lethale .

I. T Ergit Auctor noster in eadem morbi specie ex supervenientibus sym-l ptomatibus formare prognosia: In praecedente tradidit symptomata sensus & motus animalis, quae propterea mortem praesagiebant, quoniam indicabant materiam corruptam , vel putridam in encephalo colligi, vel versus eam secisse metastas in . Nunc dicit Difficultatem spirandi & Delirium lethale esse . Non sine ratione haec duo symptomata iunguntur ad designandum , unicum locum affectum esse, ex cuius oppressone, vel agitatione utraque haec sympromata superveniunt: nam si solummodo dixerat Difficultatem Respirandi, sorsan materia febris non quiescentis, ut vocat Celsus, occupas set pulmones, sed quoniam addit Delirium, inde concludere possumus, eam partem esse assectam, in qua spiritus conficiuntur, pro Ratiocinio & motu Respiratorio. Quemadmodum in Encephalo conficiuntur ad motum musculorum in facie , & auditum , & visum exercendum : ita in eodem etiam lOco conficiuntur , quibus utimur ad bene ratiocinandum , & respirandum . Si ergo in febre Remittente duae actiones simul afficiuntur . quae utraeque ex Encephalo accipiunt spiritus, etiamsi altera harum in pectore exerceatur, admodum verisimile est, causam haerere ad locum communem . Potest tamen e sise , ut duae partes simul assiciantur . sed in hoc Aphor. crediderim, causuri latitare in encephalo, versus quod febris remittens fecit metastasin , quae turbavit aequabilem motum ad iudicandum , & respirandum requisitum . Quamobrem tamen non aeque in hoc, quam in praecedente dixerit, mortem instare , meretur observari . Locus quidem in utrisque est communis, & ii resiur/toria exstincta Periculosior , quam si exstinguatur Uisus, vel Auditus

270쪽

verum in praecedente adiecerat signa summae debilitatis , ex quibus colligere potuimus , sumstiones jam incipere exstingui; verum .a hoc Aph. solummodo notat perturbatam actionem , nam homo non delirat ex deficienteactione, sed turbata, ita etiam dissicile respirat , quod si non respiraret,sgnum esset exstinctae actionis. Igitur, quia exsilia Eta actio mortem instare declarat, sed turbata actio periculum promittit, in hoc aphorismo duntaxat posuit Lethale.

LIBU IU. APH. LI. I 6 i. TN febribus abscessus , qui non solυunt ad primas iudieationes , morbἰ μύα longitudinem significant. δ

I ve intelligi debeat , nos autem magis attendentes ad illustrandam scientiam medicam, quam extollendam Hippocratis sententiam , hanc interpretationem Criticis relinquimus , solummodo notantes, si intelligi debeat solvuntur, uti videtur ex Textu graeco , sensus huius Aphorismi non esset Praxi conveniens, nam Abscessus nunquam ad primas judicationes solvuntur, sed sensim evacuato pure, sanantur: verum Abscessus solvunt febres, vel statim , vel tarde, & tunc Aphorismus hic egregiam regulam progno- 1licam praebet in medicina. II. Ut febris per Abscessum in quadam parte natum tollatur, nece isse est, abisti, se ut sit febris , cuius materia in pus commutari potest. Verum praecedentes bras . febres Remittentes nunquam formant pus, sed putrilaginem , quare in hoc ' μ μ loco sapienter non posuit febres non intermittentes, sed absolute in sebii- 'μμ 'bus, ac si indicare vellet, se in hoc loco non agere de Remittentibus, sed de febribus Continuis, quae materiem purulentam sermant, quae quoque in Intermittentibus rarissime formatur. Qua inobrem in hoc loco intelligenda est febris Continua , quae potest per criticam evacuationem desinere , vel per Abscessum . III. Omnes febres, quae desinunt per Abscessum, longiores sunt iis, quae

Per criticam evacuationem terminantur : nam nunquatri tam persecte tolli- diuis pνὴ-tur febris materia in formato abscessu , quam per aliquod emunctorium , disim in cum nunquam natura Abscessum formet, si satis valeat materiem elim in re per emuniatorium ; illa igitur debilitas causa est, cur non satis persessa' fiat materiae separatio. Atque ipsa separatio a communi massa non liberat aegrum a toto morbo, cum fiat materiae dispositio in quadam corporis parte , ubi novum morbum format . At vero scopus Auctoris non est docere longitudinem ex febre quae desinit per abscessum , sed se brem longiorem futuram , si statim ac apparet abscessus, non quiescit. Ut enitri persecte de-snat morbus praecedens per Abscessum, necesse est, ut omnis morbi materia ab eo abscessu recipiatur. Quod cognoscimus si statim quoque desinit se-bris: sed si persecte non quiescit febris, signum est totam febris materiem in abscessu non esse depositam , quod residuum , ut signum debilitatis virium, morbum prolongabit .

SEARCH

MENU NAVIGATION