Medicina hippocratica exponens aphorismos Hippocratis auctore Joanne de Gorter ..

발행: 1757년

분량: 556페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

L I B. IV. APH. LII. 16 a. ineumqtie ἰn febribus, aut in aliis infirmitatibus ex proposito id oss

Z οι causam lach mantur, nihil inconveniens . Qui vero non ex proposito , magis inconveniens . σαλυι. I. 'ontinuat Auctor sermare prognofin ex phamomenis , quae febribus superveniunt , sed ut generaliorem doctrinam faceret, adiecit a. lias infirmitates sine febre, in quibus omnibus dicit, inconveniens magis, vel absurdius esse, si non ex proposito , vel in voluntarie copiosae Iachrymae' fundantur. Etiamsi Lachrymae egregiam partem Phamomenologiae constituerent . a paucis autem medicis ita exponuntur Iachrymae ex suis causis, ut ex lachrymis apparentibus aliquid certi constituere valeamus. Copiosius irrhoe Aphori sino proponit Auctor Lachrymaru in stillicidium , ut inde serat iudicium in morbi . r) Quae lachrymae copiosiores fluunt ex cognita causa. a duae producuntur ex causa latente . De utrisque seorsim acturi

sumus.

DE, ,es, H. Ex glandula lachrymali in nominata dicta, supra oeuli bulbum in so-ορώβ. ., V ea os ea haerente stillat assiduo liquor pellucidus, tenuis instar aquae, qui manifesta irrigat oculi partem anteriorem , ut maneat humida & pellucida , atque de- s. πιι purata , si serian aliquid ei adhaereret, dein absoluto inunere recipitur punis lachrymalibus, ducitur in saccum lachrymalem, & dein cava narium, fagisn . ubi evanescit: Si autem maiore copia secernatur, quam ut ita recipi possita punctis lachrymalibus, vel si illa via sit interclusa , supra palpebram inferiorem adscendunt lacrymae R exstillant. Hoe stillicidium frequentissime generatur exanimi pathematibus, oculi, vel narium irritatione, vel quia, ut diximus, via est interelusa, sed si ex his causis fiat; nullum indiciunt praebent boni, vel mali in morbis totius corporis, quum tales fiant ex vitio organi, & inde solummodo particulare, minime autem generale vitium declarant: & inde in morbis generalibus non censentur inter signa . III. Etiamsi febris esset praesens, si lachrymae copiosae fluant, inde etiam . hisy nullum feret judicium ; sed si dictae causae absint, atque ex indole sebris in suis copiosae funduntur lachrymae, tunc indicium est , sanguinem serri majori Mid - impetu ad caput, atque tunc ea mala expectamus, quae ex hoc maiori in petu deduci solent. Eam pmedictionem rotundis verbis exposuit noster Auctor H. a. 667. Qν has in febr bur acktis , magis ardentibas, lachrymae in υ ita destu κης , iis fonMinis a naribus eruptionem exspectare oportet , s etiam alia perniciose non habeant r nam his qui male habent , non Ianguinis eruptionem , sed mortem signifieant. His conflat, cur dixerit magis Inconveniens, quoniam interdum mortis instantis signum est . N .i;ὼ IV. Simili quoque modo ratiocinandum est in quibusdam aliis morbis insem, ta- eum & sine sebre . Nam in apoplecticis & anginosis, si lachrymae voluntariae Dρην quid fluanti, vel ex dictis irritationibus nihil bon; , vel mali praesagiunt: Sed fi fiant ex ini pedito sanguinis per venam iugularem, pessimum indi cium praebent, cum sanauis in encephalo collectus cerebrum , & cerebellumata comprimat, ut omnis circulatio spirituum supprimatur.

272쪽

Uibus in febre ad dentes viscina circumnascuntur, his febres fiunt ve- οῦ

hementiores. M

I. I TIseoso, vel lento humore dentes obsideri, saepe observamus in praxi

V tam in morbo acuto quam chronico : huius originem ex variis cau- tir m fis ducunt; quidam putant, ex dentium substantia exhalantes humores con--ς densari; alii vapores ex ventriculo , vel pulmonibus exhalantes , frigiditate μ' dentium condensatos accusant; denique quidam contendunt , glutinosa esse alimenta. Sed si rimamur experimenta, quae probant dentium solidam su stantiam crassos non transinittere humores; cesophaguin nihil nisi in ructibus, & vomitu emittere, atque tracheam solum humorem integre volatilem exhalare; atque glutinosum hoc nasci post oris collutionem, sine cibo deinceps sumto generari, facile persuademur omnes istas allegatas causas inanes esse conjecturas. Quare causa quaerenda in humoribus, qui in ore ipso secernuntur, sive si mucus naturalis, sive saliva in os deposita. Hi humores vitio morboso lentiores nati in os depositi , magis dentibus quam partibus reliquis adhaerent e quum partes reliquae ex sua substantia emittentes humiditatem id tenax depellunt; Dentes autem humidum non emittentes, adhaesioni favent. Inde etiam tenacia unguibus applicata diutius ti tenacius

adhaerent, quam cuti. Signum igitur est, quoties sorditate , vel glutinoso obsessi inveniuntur dentes , quod in humoribus in os depositis praeddminet potentia concrescendi. Quod si solummodo in his humoribus hoc vitium haberetur, nihil mali inde praesagiri posset. Sed quoniam istud glutinosum raro in solo humore salivoso praedominat, inde tanquam signum generale totius massae accipiendum est. II. Omnis eireumnata dentibus visciditas non est signum febris vehemen- αν δεη tioris, quum sepe in chronicis admodum sordescant dentes, sine ullo febris tium via indicior sed quando hae sorditates dentibus adhaerentes conspiciuntur in se-hribus, tunc semper vehementem febrem indicant. Nunquam enim humo res motu circulatorio aucto convertuntur in flutinosum corruptum , nisi ja m se motus sit validissimus, qui gelatinam compingit in densum , & corruptum oris 'εμ lentorem . Quae ergo conspecta phaenomena , ut est viscositas dentibus et ' ρ eumnata, sunt effecta vehementioris circulationis, eadem quoque probant,

adesse febrem vehementem . Quare hoc signum probat , adesse sebrem vehementem , sed non futuram: verum febrem periculosam futuram ; quoniam humores ita compacti difficulter per bonam crisim evacuari possunt; & est quoque signum Longitudinis, cum lentus humor longo tempore eget ad solutionem . Utilissimum itaque est inspicere os in febribus, non ut duntaxat formemus praedictionem ex phaenomenis inventis, sed ut etiam inde habeatur curatoria indicatio : nam quoties inveniuntur dentes viscoso obsessi, eam febrem curare debemus ut vehementem febrem . Et ut levetur hoc symptoma, os est colluendum abstergente antiphlogistico . LIB.

273쪽

MEDICINA HI P POC RAT ICA

ardentialis a

ibas diu tuses siccae, paulum irritantes, in febribus ardentibus, non admodum sticulos sunt.

e in am

minuunt

I. Ria primaria fgna numerant practici ad definiendam sebrem arden-L tem , Calorem urentem , Siccitatem magnam , & Sitim vix serendam . Cur autem stis fiat in ardentibus, hoc loco exponendum est . Sitis est sensus species in nobis , qua instigamur ad hauriendum potum . Hic sensus nobis a Deo est concessus, ut cognosceremus, quando in nobis est desectus, qui ingestione potionis est supplendus, ut famis ad petenda alimenta , & tactus ad evitanda mala applicata . Quoties itaque in nobis est hu-1nidi desectus, naturale est, ut percipiamus Sitim . Ergo solummodo esset demonstrandum , in ardentibus desectum humiditatis esse , quae res tam plane constat, ut nulla egeat expositione , quum motu circulatorio aucto omne

humidum expellatur, & quod expelli non potest , compingatur in lentorem . Hanc siccitatem seu desectum humiditatis in ore & faucibus sensum Sitis producere, in Exercitatione Med ea de Siti exposuimus . II. Tussis dicitur sicca, si tussiendo nihil humidi vel phlegmatis elicitur; hujus Tussis sccar inveniuntur multae causae, ut exposuimus In Exercitatione de Tugi. Ex i st is illae causae eligendae , quae in se bre ardente fieri possunt, & quae causae paululum irritando tussim inserunt, adeoque causa levis esse debet, quae tussiendo facile lenitur , sed &cito redit. Magis convenientem causa in non invenio talem Tussim inserentem, quam internae membra

nae Iaryngis siccitatem, quae quamdiu est praesens, stimulando tussim inserit sed quoniam tu silendo major copia humidi sertur ad has partes , tussiendo ea membrana humectatur, & ita celsat tussiendi irritamentum: sed ea cessante brevi post exsiccatur, unde iterum redit Tussis , qua nihil ejicitur, sed saepe redit. Tulliendo huc versus allici humores etiam in sanis, si aliquid in tracheam inciderit, probari potest , nam tu Iliendo ex mechanica causa multum muci tamen ejicitur. Inde optime hujusmodi Tuism in aeutis lenire potui hauriendo vaporem ebullientis aquae , quo latera sicca tracheae irrigabantu P. III. Tusses illae secae in ardentibus non solent cessare, quamdiu durat se-bris ardens , ut observavimus in praxi , quia tolli nequit Accitas huius lusi sis causa manente febre ardente. Quod autem minus siticulosi sint in ardentibus, quando talis tussis adest, ex iis quae exposuimus deduci potest: nam quia tussendo plus humidi ducitur ad saue es, quo lenitur tuisis, id quoque adductum minuit sirim, quia secitas utriusque est causa, nempe stis, Sctussis , dc inde ad dumone humidi utraque phaenomena mitigantur. Non de bemus ex hoc Aphorismo colligere, ut quidam perperam secerunt , talem aegrum in febre ardente non sitire, sed solummodo minus sitit , quia lusisendo plus humidi sertur ad fauces, ut ita mitescat stis. Ita videmus i terdum chare ister isticum symptoma morbi minui per aliud superveniens, ut in hoc casu minuitur sitis in ardentibus, Sc in cerebri opprellione minuitur febris ardentis calor. Quare sedulo perscrutanda phaenomena in morbis, a non propter aliud superveniens minuantur, vel exstinguantur.

LIB. Diuitiam by Coos e

274쪽

163. IN Eubonibus febres , omnes malae , praeter ephemeras. 5 5 I. Ubo seu quia non est vox semper eandem rem significans in a. 4 D scientia medica , primum constare debet, quid Hippocrates in hoc M. M- loco per Bubonem intelligat, antequam scire possimus, quaenam febris ma- N. la sit in Bubonibus, & quae minus mala, vel bona . In Arte Medica, vel notat partem, vel morbum. Pars illa Latinis dicitur Inguen . Sed si designat morbum, tunc est tumor proprie in Inguine. Uerum non omnes tumores inguinis dicuntur Bubones, uti patet in herniis hujus loci, ex quibus species invenitur , quae vocatur Bubonocele , seu Hernia inguinis, quae tamen nunquam absolute dicitur Bubo. Sed si alius tumor Inflammatorius seu purulentus, ut & glandulosus, ut est Phygethion, in Inguine detegitur, talis tumor dicitur Bubo. In hac significatione non acquiescunt, sed ex tumorissimilitudine sub alis L pone aures ,-etiam in aliis locis hujusmodi tubercula Bubones vocant. Si sequimur interpretationem Galeni , hoc loco per Bub nes intelligendi tumores seu Tubercula inflammatoria , vel purulenta non solum in Inguinibus, sed & etiam sub alis, & pone aures , quae sententia quoque mihi videtur verissima, ut infra constabit. II. Febris Diaria seu πημειν ex febribus continuis levissima est species, & Ephemo brevissima, etiamsi a quibusdam reseratur ad Intermittentes, sed quoniam in fri Dico paroxysmo absolvitur, species est febrium continuarum. Dieitur Ephe- ' 'mera o quia paroxysmus ille ultra viginti quatuor horas non extenditur. Si autem diutius continuatur paroxysmus, dicitur Synochus simplex , vel & Ephemera plurium dierum . Causa ergo Ephemerae talis esse debet, quae motu

febrili intra viginti quatuor horas tota potest subigi, & expelli, aut in aliquam partem deponi, ubi novum paroxusmum facere non potest . Ea seequentissinae observatur, si in Diaeta commissus est error , vel prohibita fuit insensibilis perspiratio , ut & in tuberculis Inflammatoriis, si transeunt in suppurationem . Sumcit in curatione itaque Ephemerae potandam dare potionem antiphlogisticain diaphoreticam . Huiusmodi febrem post aliquot septimanas recurrentem inordinate observavi in cacochymicis, catarrhosis , & acrim rata cruda laborantibus ; qua febre finita eum sudore corpus liberabatur a crudo illo, & alieno humore. III. Si conseramus ea, quae superius exposuimus, dicti veritas constabit, cαν omnis omnes sebres malas esse praeter Ephemeras in Bubonibus. Bubones enim Pe- s. stilentiales, aut qui omnem materiem in se non recipiunt, vel qui fiunt in morbis putridis, non excitant Ephemeram, sed vel febrem continuam per νυ ἡ

multos dies durantem, vel remittentem, aut hecticam , quae omnes febres, ephem quoniam i in persectam crisim designant, malae censentur . Ephemera autem nata ex commutatione materiae in pus . quae tunc simul cessat brevi tempore , designans totum reliquum corpus liberatum esse a morbosa materia, bonum ergo praesagium praebet.

275쪽

L I B. IV. Α P H. LVI. I 66. T Ebrie tanti Iudor superυeniens , Iebre non defciente, malum a tur enim morbus , multam significat humiditatem .

Proroga

malum.

tur sudor, & in omni febre tam Acuta, quam Remittente, & Intermittente legitima, cum sudoris eruptione febris quoque quiescat. Multi inde existimarunt, sudorem formari ex febris materia : verum maxima pars sudoris ex bonis humoribus corporis depromitur, sudor enim erumpere potest, etiamsi nulla sit febris materia in corpore. Quare idem de sudore statuendum , quod observant Practici in urina, tota enim urinae massa non statuitur componi ex morbi materia, sed statuendum est cum urina simul evacuari materiem morbi unde habetur urina Cocta, quae indicia praebet evacuationis materiae morbi, sed Cruda, quae sine materia excernitur. Hoc e iam sentiendum est de Sudoris evacuatione , sed quoniam sudoris materia ita non potest examinari, uti in urina, alia criteria sunt adhibenda, quibus e gnoscimus, num sudor sit criticus, vel symptomaticus . inando igitur m tu se belli corpus valide suit agitatum, atque humores soluti, accedente reis laxatione pororum , id quod solutum suit, Sudoris serma exit, partim constans humoribus bonis detritis, partim ex materia febrili subacta. II. Ut Sudor adserat levamen, necesse est, simul aliquid de febrili materia auserat o verum hoc si faciat, febris simul vel remittit , vel minuitur, vel quiescit, detracta enim materia irritante febrili minuitur motus ab eo stimulo instigatus: sed non est opus, ut omnino sebris absit, sed ut minus seviat. Si uero febris cum tali erumpente sudore non minuitur, aut quiescit , certum indicium est , materiem febris cum sudore eo non fuisse ablatam . Eam retentionem admodum malam esse, non eget explicatione. III. Sudorem non auserentem febris materiem praesagire Longitudinem, superius Aph. Ιχ., XII. demonstravimus , quare ad probandam instantem longitudinem ex sudoribus erumpentibus, non quiescente febre, hoc duntaxat esset adstruendum, eum sudorem non tollere materiem morbi, sed quoniam hoc a nobis in hoc loco satis suit demonstratum, non erit opus repe

tere .

IV. Hunc sudorem erumpentem in febre non quiescente deducit Auctor ex multa humiditate, quare multi practici, ut curent talem febrem, praecipiunt danda esse Sudorifera Diu retica, & Purgantia, ut corpus liberent animia illa humiditate . Auctori nostro consentio , eum sudorem indicare multam humiditatem ; sed istis, qui propterea contendunt illam humiditatem esse evacuandam , consentire nequeo . Quod si rimamur originem huius humiditatis multae , facile isti Practici mecuiri ibunt in eandem sententiam . Febris illa si commutatur in putrilaginem, liquati humores sub sudoris sorma exeunt, & inde non tollunt febretra , sed eam prolongant, uti observatur in omnibus sebribus putridis & colli quati vis. Si tunc quis satageret colliquatos humores eliminare per urinam vel alvum . potius interficeret hominem i quam ut tolleret sebrem ex tali putredine natam . Quamobrem insudoribus erumpentibus non quiescente febre monemur, nos debere per anti septica ulteriorem colli quationem praevenire, sed neutiquam per evacuan 'tia conari evacuationem .

276쪽

ro . Damo autem retano detenta febris supervenisns solvit morbum . s

I. Uum Veteres ex phaenomenis imposuerunt morbis nomina, non raro duo phaenomena ab eadem causa venientia diversa nomina accepere ;alii vero morbi causa admodum divers, non raro idem retinent nomen , quod in pro nosi formanda & curatione tradenda magnam difficultatem parit. Hoc patet in Teiani descriptione, ex eo enim morbo tres quasi distinctos morbos faciunt, Tetanum, Emprosthotoniam & Opiflbotoniam . Multi Spasimum & Teianum eundem morbum faciunt; alii vero dicunt, morbos esse distinctos. Ita etiam Convulsio, Rigor, Distentio nervorum, Epilepsia quibusdam sunt synonyma , aliis autem morbi differentes, quare saepe dubii na xemus , qualisnam morbus intelligatur. Quidam ex Neotericis non sine ratione Convulsionem distinguunt in duas species , unam vocant Convulsionem Tonieam, cui respondere potest Teranus atque Rigor Celsi , nam Rigor hodie in mediet naaliam significationem obtinuit h. I 36. r. Alteram vocant Convulsionem Clinteam , cui respondere potest Dasmus, cujus species est Epite a , hysterie Ac hypochondriaea passio . Dum scilicet musculi voIuntati subiecti a causa morbosa interna , etiam reluctante voluntate, validis constringuntur, & ita constricti manent, illum motum morbosum vocant Convulsionem Tonicam . Sed si hi musculi alterne containguntur & dimittuntur, ut inde fiat motus inordinatus involuntarius validus, ille motus vocatur Conuulfio Clonica. uoniam superius demonst avimus h. 3I. U. quali modo & quando se-bris superveniens solvit Convulsionem, nota erit opus eadem repetere.

LIB. IV. Α P H. LVIII.

168. Α Febre ardente detento, ritore superuenis te, solutio fit. I

I. Mnem febrem Continuam non esse Ardentem , ex superios dictis se h. roo. II. colligi potest . Quare iti quadam febre Continua

quaedam apparere debent notiones, quibus detectis omnes medici concludunt, eam sebrem continuam vocari sebrem Ardentem . Semper adesse debet in hae febre continua Calor urens ad attactum , eum cutis Siccitate summa, laboriosa Respiratione, Pulsu duro & frequenti, oris siccitate , & Siti vix ex tinguibili. Si cuncta haec rimemur, & quae deinceps in febre ardente obse vantur, probant ea , dictam febrem ardentem esse veram inflammationem

Per totum corpus.

II. Quid sit Rigor, & ex qua causa generetur, exposuimus h. 136. Ex quibus deduci potest , si materia irritando febrem Ardentem inducens commutetur in aliam naturam, tune fieri Rigorem . Si haec commutatio sit sactas via. in materiem purulentam , saepe subsequitur critica evacuatio, qua liberatur L I a ὀer

277쪽

,M .MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. ii .

Oe ee a febre ardente: vel eadem purulentia deponitur ad aliquam partem, ubi format abscessum per inetastasin. Rigor etiam generatur in Ardentibus, si commutatio fiat in Putrilaginem vel Sphacetum . Adeoque nisi simul perpen dantur reliqua symptomata, non potest ludicium fieri , num Rigor in Ae dentibus portendat malum vel bonum . Solvitur quidem febris ardens sem per a Rigore superveniente , qui designat materiae mutationem , sed non semper bonam solutionem promittit. Si vero post Rigorem illum tempera. tior fiat calor, lenior stis, humiditas corporis, Pulsus mollior , cum evaeuatione critica, praeprimis per sudorem, urinam, Vel sputum, raro autemper alvum . haec collecta signa demonstrabunt , materiem febris ardentia abiisse in materiem purulentam , quae simul evacuatur. Qualis tunc Rigoeest optimum praesagium, & non solet redιre e sed si haee non adsint, verum saepius redeat Rigor, indicio in materiem abiisse in putrilaginem. Si vero post Rigorem corpus nimis refrigeratur, vires cadunt, & exprimitur sudoriri dus, foeteus, notat talis Rigor mutationem in mortificationem.

L I B. IV. APH. LIX.

Eniana exquisita in septem ad summum circuitibus iudicatur .

ctois dira-I. O Milium primum sciendum est, qualem febrem Hippoe. hoc loco in-

telligat. Citat Tertianam exquisitam , unde fatis constat, alias prae perea inueniri Tertianarum speetes. Hoe in genere constat per Tertianam inistelligi febrem , quae Paroxysmos seu Periodos facit alternis diebus . Sed inveniunt duas tales species, una refertur ad sebres Remittentes h. I 33. 1 Altera ad febres Intermittentes. Quae autem ad Remittentes reseruntur, diis contur Tritaeo Fes. Sed Tritaeos, uti in Textu, est Tertiana intermittens. Verum Auctor non videtur contentus solam nominare Tertianam , quum adindit Exquisitam : quare non intelligit omnem Tertianam intermittentem , sed eam, quae exquisite talis est. Nobis praelucet in hac re Galenus , cum dicat in Tertiana paroxysmum non debere ultra duodecim horas extendi, eam fieri debere in aestate, regione & temperamento calido & sicco ; paro xysmum incipere cum Rigore , desinere cum sudore, vel dejectione materiae biliosae. Addere posisumus, si non pervertatur naturalis ordo venae sectione , purgante, calefa- cientibus aut nimis refrigerantibus, vel alio errore in diaeta. Talis tunc se-bris vocatur Tertiana exquisita. II. De tali nunc Tertiana exquisita praecipit, eam ad summum septem p roxysmis iudicari, id est desinit quarto, quinto, sexto, vel ad summum se--9M 'priptimo Paroxysino: quae observatio practica quoque hodie vera invenitur, m riodis do sibi relinquatur febris Tertiana. Quare in febre Intermittente non habetur criticorum dierum annumeratio, uti ire sebribus Continuis, per dies sue. cessivos, sed per numerum paroxysmorum . ut unusquisque paroxysmus habeatur pro die in febre Continua. Hoc quoque tentarunt' perscrutari in se-brς Suartana, in qua detexerunt , si singuli paroxysmi durent sex horas , totum tempus sebris non ultra terminum febris acutae extendi. Sed quoniam febris intermittentis & continuae materia dion est eadem , non erit quoque I ecesse, ut utraque materia eodem temporis spatio subigatur: si autem observetur tale fieri , id non ex convenientia communi sebrium dependet ,

sed quia ex lege specifica cu)usque febris hoc ita evenit ; nam potuisse

278쪽

quoque temporis magna ei se differentia , quum harum febrium non fit eadem

causa.

LIB. IV. A P H. LX.r o. O inbus in febribus aures obsurduerant , his sanguἰs e narIMs effluens,

aut alvus exturbata morbum folυ t.

bris nempe, & Surditas . Hoc loco intelligenda est Febris Continua, 'vel Remittens, quia Intermittentibus haec observatio non quadrat, atque ab '' Hippocr. passim non accipiuntur Intermittentes generali nomine febris. Continuae & Remittentes nomen distinctum non habent apud Auctorem nostrum, nisi quod Remittentes, ut retro observavimus, interdum dicantur febres non intermittentes. Surditas in hoc loco non desgnat, aegrum non audire posse s num quemcumque grav iorem , sed non audire vocem vel sonum alloquentium , id est , ut obscurius audiat, quam antea solebat. Talis Sueditas tunc debebat generari, quando aeger febricitabat, quod arguit, eam non oriri ex vitio perigresso in organo auditorio nam inde nata surditas nullum huius rei praesagium praebet. Sed nasci debet ex febre ipsa , vel eausa eadem , quae febrem a

tea produxit, aures enim obsurdescunt in febribus , id est , postquam aliquamdia adsuit febris, oborta suit Surditas. Duae in febribus praecipuae sunt causae Surditatem inserentes, impetus nempe sanguinis maior ad eaput, & materia biliosa ad caput magis quam alias partes tendens. Sanguis igitur vel materiabiliosa ad caput delata implendo arterias prope nervum auditorium in Eneephalo, vel quae organo auditus insunt ita opprimunt nervum auditorium . vel implent auditus organum, ut fiat impeditus aeris sonori transitus , vel nervi auditorii stupor. Ergo surditas in febribus nascitur ex accumulato sanguine vel materia biliosa circa auditus organum. II. Si in febribus sanguis seratur maiori impetu ad caput, quod cognoscimus Haemo ex oculis rubentibus, trucibus, facie tumente , pulsationibus in capitis arteriis, rbasia cum surditate vel aurium sonitu , timor est, ne motu illo maiore aequabilis ce- ώ rebri motus turbetur, & aeger deliret: compescitur autem nimius ille motus , ita .s evacuetur ex naribus sanguis, tunc enim minus distenta vasa , minus quoque urgent. Quamobrem per haemorrhagiam supervenientem ex impetu majore non solum eessant dicta phaenomena , inter quae est Surditas, ex maiori motu ad en cephalum nata, verum etiam praeveniuntur instantia mala , Delirium , Phrenitis , & Convulsio. Imo tantum valet in ea causa haemorrhagia narium , ut ipsam febrem compescat. Ex quibus colligere possumus in peaxi talem haemo rhagiam , nisi modum excedat, non esse supprimendam , ut multi ex inscitia huius observationis secerunt. Atque inde patet, sanguinis missionem in tali surditate praecipuum esse auxilium, quum arte id praestemus, quod natura d monstrat ad serre levamen . Et quoniam incerti sumus, num certo fiet haemor- Phagia, qua non apparente, imminerent recensia mala , prudentis Mediei est non expectare hanc haemorrhagiam , sed surditate cum aliis s0nis maioris impetus ad caput apparentibus, protinus secare venam, & si prima vice inde non compescatur motus ille major , eandem sanguinis evacuatio

nem repetere. -υ-

III. Sed si materia biliosa ad caput delata cum febre inducit surditatem, non ita levat haemorrhagia, & minus condueit sansuinis missio, sed si alvus vim exturbatur, praecipue si egerit sceees biliosas, non solum discutitur Surditas, μ

279쪽

- ,ε8 MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. 1 o.

sed & ipsa febris stlvitur : nam materia biliosa per alvum exturbata non amplius cerebrum petere potest, atque derivario facta ad alvum temperae impetum ad caput tendentem . Ita egregia formatur curativa indieatio ire

febribus biliosis, si surditas oboritur , nam quoniam levamen fit & solutio febris per egestionem biliosam, manu ueluti ducimur ad alvum ducentia , quae materiem biliosam exturbant, & simul minuunt impetum , qualia sune Cholagoga refrigerantia.

LIB. IV. Α P H. LXI.

ij i. F Ebfla tant; , nis diebus impar;bus febris dimiserit, reveri. solet.

I. Uid sit intelligendum per Recidivam, superius h. 37. , II. ex- Ne posuimus, eamque saepissime fieri in omni specie febris, constans est observatio . Sed tunc flabris Recidivam facit, si febris materia viribus

vitae vel virtute medicamenti non fuit exstincta, &dein expulsa, verum aliquo modo mitigata, ut aliquo temporis spatio non valeat ita turbare corporis actiones, ex quibus mutatis cognoscimus materiem librilem latitare, dein malignitate increscens, ut prius actiones vitae irritans, iterum phaenomena febris exhibeat . Ipsam enim causam febris nemo videre potest , sed si illa applieetur ad organa vitalia, tunc nascuntur in corpore phaenomena, quae declarant, librilem materiem esse in corpore e quare sebris causa esse potest in corpore sine ullo indicio, uti aliae etiam causae morbose , quemadmodum Uariolarum , Luis venereae, Hydrophobiae , antequam inducunt a. Ehiones vitae perturbatas. Ut igitur coniiciamus sine phaenomenis , num s bris materia in corpore lateat, consulenda sunt observata prastica , quae cominprobant , materiem febrilem adesse, etiamsi nulla phaenomena i eniantur . Haec observata multis modis eruuntur, ut si post febrem sanatam remaneat in appetentia; si fugata febre remaneat valetudo adversa ; si excrementa, &actiones multum recedant ab ordine consueto ; si abiit febris sine signis c ctionis si febris non desinit die critico , quum ad legitimam curationem non solum natura expellat materiem quantitate ,& qualitate respondentem , sed & servare soleat certum aliquod tempus, ut m uimus in Diebus Cristicis h. 49. An vero illi Dies Critici fini dies impares, quam maxime disputant, ita ut Galanus non dubitaverit asserere, se non credere hunc Aphorismum ab Hippocrate esse traditum . At vero Auctor noster dicit reverti solet: ergo non contendit semper , sed aliquando reverti sebrem , si dimittit die pari. Non ignoro, decimum quartum, vigesmum,& quadragesimum diem pares esse dies ; verum decimus quartus ex duobus septenariis, vigesimus ex tribus componitur, & ita quadragesimus ex sex septenariis, ut aO. habeatur pro a I., & . pro A a. Tali modo s accipiantur dies impares, sententia in hoc Apnorismo prolata non recedit a generali doctria

280쪽

NI P P. I I B. IV. A P H. LXII.

I tricas, quam si in morbo, ut in febre, qui ex variis nascitur causis .& ex phaenomenis accepit nomen, aliud veniat symptoma, quod itidem ex phaenomeno nomen accepit, uti est Icterus e potest enim Icterus in variis febrium speciebus venire , & ita pro natura febris bonum , & malum signum esse: atque Icterus ex causa varia potest in quadam libris specie etiam bonum , & malum indicium praebere. Ut igitur ex Ictero febri superveniente certum prognosticum habeatur, determinanda est febris, & Icteri species . . QHoc quoniam non satis exacte a Practicis fuit factum, non mirum est, quod : tot dissidia , & variae sententiae de hoc Aphorismo a Commentatoribus sint .. in prolatat, ut quidam non dubitarint ζnostrum Auctorem falsitatis arguere , quum invenerunt Icterum ante septimum diem supervenisse cum bono exitu . Ut istiue aliquid certi in hac prognosi statuamus , definienda est ea species Ictera, quae in hoc aphorismo est intelligenda . Omnis morbus, qui cutim totam suffundit intensa flavedine, nam si ad virorem, vel nigredinem vergit, vocatur Icterus niger, ita ut oculi quoque album manifestam illam fi vedinem exhibeat, & reddatur urina intense flavescens, quae tinmersum Ili teum ita inficit colore flavo , ut facile elui non possit , vocatur Icterus , morbus Regius, morbus A rquatus, Aurigo . Et ut hunc morbum distinguata consimili colore Cachecticorum , adiicit, eum colorem flavum oriri abile flava diffusa per totum corpus. Ad detectionem ergo huius morbi sola

requiritur accurata coloris mutati observatio, sed non profert causam, nisi solam materialem, hunc colorem inserentem : propterea ex varia causa meiens icterus potest bonam, & malam praebere prognota in febribus . II. Paucae sunt Icteri species, quae quocumque tempore veniant , bonum praesagium praebent, dum tamen in hoc Aphorismo implicite patet, Icterum Issi ι septimo die venientem , bonum praesagium praebere; nam qui Icterus ex He-patis obstructione, Inflammatione, insectione ductus Choledochi, vel vesicae felleae oritur, aut qui Venit ex putredine, omni tempore etiam septimo die febris veniens malum exhibet praesagium . Igitur in hoc loco intelligenda est malum. ea Icteri species, quae ex febris perturbatione eritica nascitur, quum ea tanquam signum criticum septimo die bonam prognota praebere possit. Si a tem ante septimum diem veniat Morbus Regius, malum est, nisi confluxus humorum per alvum fiat, uti in quibusdam exemplaribus habetur. Scilicet si febris biliosa ante istud tempus commotionem faciat , qua bilis suffunditur per totum corpus, talis praematura commotio bilis corruptae abundantiam designat, quae bilis si simul non deponatur per alvum , sed in corpore retenta, sensim fit acrior, & sua saponacea acrimonia omnes humores in tenuem putrilaginem convertit, quod admodum malum est . Ex dictis his elatissime exponi potest Auctoris sententia in Libro de victu acutorum . H. b. 3i3. In febre biliosa ante septimum diem eum rhore morbus regius accedens solυit febrem . Verum Me rigore si accedat, extra temporis occasiones, perniciosus es. Quoniam rigores accedentes indicant perturbationem aliquam criticam , post quam fi sequatur materiae depositio per alvum, aeger liberatur a bile corrupta: nam si talis rigor praecesserat sine subsequente evacua tione

SEARCH

MENU NAVIGATION